Text List

Caput 26

Caput 26

An udique possit quis licite suo privilegio uti,et prjesertim extra territorium concedentis.

CAPUT XXVI. AN UDIQUE POSSIT QUIS LICITE SUO PRIVILEGIO UTI,ET PRJESERTIM EXTRA TERRITORIUM CONCEDENTIS.

1. De circumstantia loci in privilegiis. — Duplex sensus quaestionis.— Pontifex concedit privilegium pro omni loco. — Diximus de circumstantia temporis ; dicendum sequitur de circumstantia loci, quae in legum observatione maxime necessaria est. Potest autem locus dupliciter ad privilegium seu ad illius usum comparari. Primo, ex parte objecti, seu actus concessi per privilegium ; secundo, ex parte personarum, vel concedentis, vel cui conceditur privilegium; et ita duplex esse potest sensus quaestionis. Prior est an, privilegio concesso pro uno loco, liceat in quolibet alio; alter est, an privilegiarius possit licite uti privilegio, sibi absolute concesso, extra territorium sui superioris concedentis privilegium. Et quidem quaestio, in priori sensu, in solo Pontifice et privilegiis ejus videtur habere locum, quia solus ille habet ubique jurisdictionem ; et ideo solus ille potest per se, et ex parte objecti, ut sic dicam, concedere privilegium pro omni loco ; potest tamen cum proportione quaestio tractari, et resolutio ejus accommodari ad Praelatos inferiores pro suis dioecesibus, et ad reges pro suis regnis, sumendo particulam ubigue, cum proportione intra terminos uniuscujusque principatus. In posteriore autem sensu quaestio non habet locum in privilegiis pontificiis, sed in aliis, quia Pontifex non habet limitatum territorium, sed totum orbem complectitur , ut Pontifex est. Potest tamen illi aliquo modo accommodari, et ideo priorem quaestionem resolvemus directe circa Pontificem, et per accommodationem de aliis; in posteriori vero contrarium ordinem tenebimus.

2. Privilegium a Pontifice concessum ubique valet, si absolute concedatur. — Circa priorem ergo quaestionem, dicendum est privilegium a Pontifice concessum simpliciter, et sine determinatione ad certum locum, ubique valere, et licitum esse ubique illo uti, nisi aliud constet de mente concedentis. Probatur assertio cum suis limitationibus. (Quia concessio indefinita, procedens ab habente universalem potestatem, universalis est, si ab ipso concedente non limitetur, vel determinetur ad aliquid particulare ; sed potestas Pontificis universalis est ad concedendum privilegium pro omni loco; ergo, si absolute concedit, et non limitat locum expresse nec ex circumstantiis, tale privilegium universale est ex parte locorum. Minor cum consequentia nota sunt. Major autem est quasi axioma, et receptum principium juristarum, quod in legibus indefinita locutio aequivalet universali; tum quia est quasi doctrinalis, tum maxime quia alias esset ambigua et incerta, ac subinde inutilis, quia non esset major ratio determinandi dispositionem legis ad hoc particulare quam ad aliud, ut manifeste constat in praesenti; cur enim tale privilegium, indefinite loquens de locis, vel nullam mentionem de loco faciens, magis determinabitur ad hunc locum quam ad alium? Hinc enim etiam manavit vulgare pronuntiatum, quod ubi lex non distinguit, nec nos disUnguere debemus, utique sine alia lege limitante, vel sine cogente ratione, utique quia indistincta locutio legis de se uuiversalis est. Denique hac ratione privilegium concessum sine Iimitatione temporis censetur perpetuum, ut supra vidimus.

3. Privilegium pro certo loco concessum pro illo solum valet. — Determinatio loci ev parte oljecti et ev parte subjecti notanda. — Prima vero limitatio, seu conditio, de se manifesta est : nam tenor privilegii servandus est; ergo si privilegium ex parte materiae et ohecti ponit determinatum locum, pro illo solo potest valere, sicut ponens determinatum tempus pro illo tantum valet, et loquens in materia determinata circa illam tantum dat potesta- tem. Et hac ratione, si Pontifex concedat privilegium ad habendas duas praebendas in tali Ecclesia, non poterit quis, virtute talis privilegii, habere duas similes in alia Ecclesia. Item, si alicui daretur privilegium ad audiendas Missas in suo episcopatu tempore interdicti, non posset illam audire in alio episcopatu interdicto. Sic privilegium Papae ad concedenda lacticinia et ova diebus prohibitis in Hispania, non extenditur ad Italiam, vel Galliam, et sic de aliis. Sicut enim privilegium locale non extenditur ab uno loco ad alium, nec personale ab una persona ad aliam, ita nec privilegium persona datum pro certo loco, potest illi valere ad utendum eo in alio loco, quia tale privilegium est veluti locale simul et personale respective ; quia sicut non conceditur nisi pro tali persona, ita nec conceditur illi, nisi pro tali loco. Oportet autem diligenter advertere an determinatio loci ponatur ex parte objecti , vel ex parte sujecti; aliud est enim privilegium concedi tantum pro hominibus Hispania, aliud vero concedi pro usu Hispanise, seu in Hispania; et in priori sensu non arctatur privilegii usus ad Hispaniam, sed solum ad Hispanos, qui ubique poterunt illo uti, nisi aliud obstet; quia, cum sit privilegium personale, cum persona incedit, et quia, cum determinatio loci non cadat in usum, quia non ponitur ex parte objecti, universalis est ex parte locorum juxta regulam positam. Dico autem nisi aliud obstet, propter limitationem sequentem.

4. Mens concedentis etiam limitat privilegium. — Regula ad oentem concedentis indagandam. — bulla Cruciatae quomodo dat Hispanis licentiam comedendi lacticinia.— Secunda limitatio etiam vera est, quia privilegium non habet efficaciam, nisi ex mente et intentione concedentis; ergo si mens illius est non concedere usum privilegii, nisi pro certo loco, non est licitum illo uti extra talem locum. Item, si haec limitatio esset expressa per verba superioris, non liceret aliter privilegio uti, juxta priorem limitationem ; ergo idem est, quacumque alia ratione constet de mente concedentis, quia mens conjecturata non minus efficax est quam expressa, quando conjectura moraliter sufficiens est. Est autem haec limitatio cognitu difficilior quam prior, quia non continetur in ipsis formalibus verbis concessionis, sicut prior, et ideo necessarium est hic uti regulis generalibus in sequentibus capitulis tradendis de interpretatione privilegiorum , et illas cum proportione ad locum accommodare, scilicet, ut considerentur supplicatio, et materia ejus, et connexio sequentium cum antecedentibus, ut inde conjiciatur an ad aliquem locum determinetur concessio. Praecipue vero spectandum est ad rationem principaliter moventem, et dantem causam justam concessionis. Nam si illa sumpta est ex propria circumstantia talis loci, probabile valde est pro tali tantum loco privilegii usum concedi, etiamsi expresse non fiat in illo determinatio. Quod dubium moveri solet in Bulla Cruciatae, quatenus dat Hispanis facultatem comedendi lacticinia; quamvis enim fortasse non ponat expresse illam determinationem ex parte actus, id est, quod in Hispania possint illa comedere , nihilominus probabile est hanc esse mentem Pontificis, quia ratio talis concessionis ex peculiari circumstantia loci sumitur, scilicet, ex penuria piscium, qua illa provincia laborat ; sicut si daretur hominibus alicujus provincia privilegium conficiendi Sacramentum in solo pane propter penuriam vini, eo ipso censeretur limitatum ad locum provinciae, potius quam ad personas, licet expresse id non dicerctur, quia causa ipsa limitat et determinat locum ; quod gralia tantum exempli dictum sit.

5. Applicatio doctrine ad praelatos inferiores. — Potestas imperatoris quomodo se extendat in privilegiis concedendis. — Tandem ex his facile est praesentem doctrinam ad inferiores Praelatos aut principes applicare : nam universalis seu totalis locutio quoad loca in illis erit, quae comprehenderit totam uniuscujusque diaecesim, territorium, aut regnum, nec enim extra illa possunt directe operari, seu juridictionem suam per se exercere. Sic ergo uniuscujusque concessio indefinita quoad loca censenda erit universalis respective, cum eisdem declarationibus, et propter easdem rationes; est enim eadem consecutio doctrinae, nec aliquid speciale occurrit, quia jus positivum nihil circa hoc statuit, et ex natura rei nulla diversitatis ratio invenitur. Solum potest adverti, in rege habente plura regna per se non unita, sed tantum ex accidente in una persona, an, cum concedit privilegium absolute, loquatur ut rex unius vel alterius regni : nam tunc concessio illa erit universalis pro regno illo, et non pro aliis. Quomodo autem loquatur ex tenore privilegii constabit. Idemque cum proportione adverti potest in inferioribus principibus vel dynastis habentibus plures provincias, vel dominia, seu titulos comitum, marchionum, etc. ; item in Prae- lato Ecclesiae habente plures Episcopatus; in unoquoque enim spectandum est, sub qua ratione loquatur: nam tali etiam dominio vel juridictione utitur, et secundum illam determinandus erit locus. Secus vero erit in imperatore, ut imperator est; ille enim pro ditione habet totum imperium, et ad totum illud extendi poterit privilegium. De ipsa autem ditione imperii aliter hodie censendum erit, quam antea, quia multum hodie diminutum est proprium territorium imperatori subjectum; semper tamen cum proportione intelligendum erit privilegium de terris subjectis imperio. Et quidpiam simile considerari potest in Archiepiscopo, vel Patriarcha : nam regulariter privilegia ab eis concessa non exeunt proprium episcopatum, quia extra illud non habent immediatam jurisdictionem. S1 tamen aliqua privilegia concedere possunt, ut Archiepiscopi, vel Patriarchae, ad summum extendi poterunt intra fines archiepiscopatus, vel patriarchatus, et tunc oportebit ut satis declarent qua utantur potestate.

6. De valore privilegit emtra territorium concedentis. — Status quastionis generalior aperitur. — Jam vero occurrit quaestio in altero sensu declarato, quem attigit Rebuff. in Concord., tit. Forma mandati, verb. Dispensatione, ubi quaerit an dispensandus per legatum, ad obtinenda plura beneficia, possit ea obtinere extra territorium legationis, et refert Decium, col. 207, affirmantem. Ipse vero contrarium docere videtur in principio; postea vero distinctione utitur, per quam cum Decio plane consentit, ut infra dicam. Eademque attingit Navar. in Consilus, t. de Privileg., cons. 6, in posteriori editione, et 15, in prima, non in generali de privilegiis, sed in speciali de privilegio legendi libros vetitos, an valeat extra territcrium concedentis. Quam quaestionem ibi non resolvit, sed propositis hinc inde argumentis indecisam relinquit : tamen quia posteriori loco ponit argumenta suadentia valere, videri potest in hanc partem inclinasse. Auctor vero cujusdam Scholii advertit consilium non inveniri integrum, et ita non posse pro alterultra parte allegari, ipse vero probabilius existimat non valere. Mihi tamen, generalius materiam tractando, distinctione utendum occurrit. Actus enim pro quo datur privilegium potest esse prohibitus in alio episcopatu per proprium statutum, vel consuetudinem illius, aut saltem potest esse dependens a voluntate alterius Episcopi, ut ibi licite vel valide fiat ; vel potest esse in- differens, et independens ab alio praelato, et non prohibitus per particulare statutum alterius dicecesis, nec per generale praeceptum Ecclesia, sive sit prohibitus particulari lege territorii, aut Episcopi concedentis, sive non; hoc enim nihil refert, nec variat resolutionem, ut videbimus. Aut denique actus est generaliter prohibitus lege communi Ecclesiae, cadens tamen ex justa causa sub dispensationem Episcopi, ut est opus servile facere in die festo, comedere carnes in die prohibito, et similes. Nam si actus non sit dispensabilis per Episcopum , non poterit privilegium dare in tali materia , juxta doctrinam supra traditam, quia necesse est ut tale privilegium dispensationem contineat.

7. Fis privilegii ab uno Episcopo vel principe in alieno territorio. — Dico ergo primo : privilegium datum ab uno Episcopo, et respective a quocumque particulari principe, dispensando in aliquo speciali jure sui territorii vel regni, non potest valere ad operandum in alieno aliquid in eo prohibitum per simile speciale statutum illius loci. Probatur, supponendo peregrinos, dum versantur in alieno territorio, teneri ad servandas proprias consuetudines et statuta illius territorii in quo adsunt, quando sunt communia toti populo, vel personis omnibus ejusdem conditionis, vel status. Hinc enim fit ut, licet aliquis in proprio episcopatu privilegiatus sit ad similem actum ibi prohibitum per suum Episcopum, non possit uti illo privilegio in altero episcopatu. Probatur, quia privilegium unius Episcopi, non potest derogare praecepto alterius Episcopi vel jurisdictioni ejus: illa autem obligatio provenit ex alieno praecepto, et ex jurisdictione alterius Episcopi; ergo tale privilegium non potest praevalere contra illam. Deinde (et fere in idem redit) ille privilegiarius, dum versatur in alieno territorio, non se gerit ut incola sui episcopatus, nec ut subditus sui originarii Praelati ; ergo non potest se gerere ut privilegiatus a suo Episcopo, sed ut subditus pro tunc alteri ; ergo non potest uti privilegio contra legem territorii. Tandem confirmatur inductione : nam si quis, habens in Hispania privilegium ad ferenda arma prohibita per leges regni, vel simpliciter, vel in tali tempore, ut nocte, vel in tali loco, etc., vellet illo uti in Gallia, non permitteretur, sed armis privaretur, vel alias poenas incurreret, nisi talia privilegia sint per proprium principem territorii acceptata, ut ubique observari videmus, et merito: nam illi qui in proprio territorio, per se et sine privilegio, non tenentur aliquid observare, quia ibi non est praeceptum aut prohibitum, alibi degentes tenentur loci statuta servare; ergo multo magis ille qui tantum ex privilegio liber est a simili obligatione in proprio territorio, obligatur propris statutis alterius territorii, dum in illo versatur, si in illo privilegium non habet, nec quod alibi habet, ibi acceptatum est a proprio superiore illius territorii.

8. Infertur primo: libri prohibità quomodo legendi ea privilegio.—Ex quo infero, in casu illo particulari a Navar. proposito, non posse aliquem uti privilegio legendi libros prohibitos, sibi concesso a supremo senatu unius territorii, in alio territorio, ubi est speciale statutum, circa prohibitionem librorum, latum a supremis judicibus illius territorii seu regni. Ut est clarum exemplum in Castella et Lusitania, quia habens tale privilegium speciale ab inquisitoribus Castellae non poterit uti illo in Lusitania, nec e converso, quia unumquodque statutum obligat in suo regno, nec aliquod illorum derogari potest pro tali loco, ab eo qui jurisdictionem ibi non habet. Item, est hoc manifestum quoad libros prohibitos, verbi gratia, in Lusitania, et non in Castella; quomodo enim potest inquisitor Castellae dare facultatem ad legendum in Lusitania libros ibi specialiter prohibitos, cum ibi jurisdictionem non habeat? Ergo idem dicendum est etiamsi libri sint prohibiti per specialia statuta utriusque regni. Probatur consequentia, quia persona quae versatur in Lusitania, pro tunc tenetur servare statuta et consuetudines loci, neque pro tunc in hoc subditur senatui alterius regni; ergo privilegium in alio regno obtentum non potest in alio valere, vel aliquid operari. Tandem Lusitanus, dum in Castella versatur, potest legere ibi libros prohibitos in suo regno, si ibi prohibiti non sint; et ibi prohibitos poterit legere de licentia senatus illius regni; et idem, e contrario, dicendum est de Castellano vel Gallo dum versatur in Lusitania ; ergo signum est tunc debere conformari moribus et statutis regni, et consequenter non posse ibi uti privilegiis specialibus alterius territorii.

9. Infertur secundo : actus pendentes a voluntate principis alienà territorii quomodo faciendi.—sSecundo, infero idem dicendum esse de hujusmodi particulari privilegio quoad actus qui in alieno territorio pendent a voluntate principis, ut licite fiant, etiamsi absolute prohibiti non sint, ut, licet clericus habeat privilegium faciendi sacrum, et ministrandi sacramenta in toto suo episcopatu, non poterit facere sacrum ir alieno episcopatu sine licentia Episcopi loci, vel qui ejus vicem gerat, et multo minus poterit ministrare sacramenta. Clarius exemplum est, quia religiosus in domo propria habens a proprio Praelato particulari talis monasterii privilegium domo exeundi sine licentia, non poterit illo uti, dum est hospes in alio monasterio, sine approbatione Praelati illius loci. Ratio est eadem, quia privata jurisdictio non extenditur ad alienum territorium ; item quia licet domo exire non sit simpliciter prohibitum, tamen exire sine licentia est prohibitum, et in unoquoque loco est illa prohibitio, quasi specialis respective ad Praelatum talis loci: ergo privilegium particulare tollens illam prohibitionem, cum particulari respectu ad unum locum vel territorium, non potest in alio valere.

10. Privilegio in alieno territorio uti, qugndo sit licitum. — In quo sensu locum habet secunda conclusio. — Dico secundo: potest aliquis privilegio sibi concesso a suo particulari principe aut Praelato, licite uti in alieno territorio, quando actus de se est indifferens, et neque juri communi, neque particulari talis loci est prohibitus, nec pendens ab speciali licentia superioris talis loci. Haec assertio videtur adeo clara, ut appareat potius impertinens ad usum talis privilegii, quia si actus est de se indifferens, et per commune jus Ecclesiae vel proprium alterius territorii non est prohibitus, sine privilegio est ibi licitus, etiamsi in proprio territorio sit prohibitus et pro illo necessarium fuerit privilegium. Patet, quia statutum territorii non obligat incolam extra territorium peregrinantem : ergo ad non servandum tale statutum non indiget privilegio: ergo non recte dicitur prodesse ibi tale privilegium. Sed, licet hoc per se loquendo ita sit, nihilominus habere potest locum conclusio, vel in casu dubio, vel in casu in quo proprium praeceptum Praelati subdito impositum possit obligare illum extra territorium suum. Exempla esse possunt, primo, de privilegio eligendi confessorem : nam per illud a proprio Praelato concessum, potest quis ubique locorum confessorem eligere. Quia sine tali privilegio, vel est dubium cui possit et debeat confiteri, qui in alieno episcopatu versatur; vel est probabilius solum posse confiteri, jure communi, proprio parocho loci ad quem pervenit: at, per illud privilegium, eligere poterit sacerdotem quemcumque, juxta c. Placuit, de Poenit. distinct., 6, et quae ibi Navarr. notat. Quod intelligendum nunc est, dummodo sacerdos sit approbatus juxta tenorem Concilii Trident. Similiter parochus habens licentiam ad non residendum a proprio Episcopo, potest illo privilegio uti et gaudere extra territorium, dummodo ibi studeat. Ratio est, quia privilegium personale de se incedit cum persona, nam illi adhaeret; ergo ubique habet effectum, quatenus alibi neccssarium aut utile esse potest, si alienae jurisdictioni non sit contratrium, ut contingit in casibus dictis, et universe in omnibus in quibus actus non est malus, nec specialiter prohibitus in tali loco.

11. Declaratur doctrina tradita. —Quomodo tradita assertio sit intelligenda. — Nec refert quod videatur jurisdictio exerceri in alieno territorio, quia exercetur in tal territorio materialiter (ut sic dicam) et per accidens, non formaliter, nec per se, quia existentia in tali vel tali loco impertinens est ad usum talis privilegii. Vel alter illud non est inconveniens, quando usus jarisdictionis non est cum externa solemnitate publica, et est circa personam subditam quoad aliquid, in quo subdita manet, licet sit absens, et in actu qui nullo modo opponitur jurisdictioni Praelati alterius loci, et maxime quando simul est actus jurisdictionis voluntariae, ut est concessio privilegii, ut alibi latius diximus, tractando de absolutione a censura. Erit autem intelligenda haec assertio de privilegio, ut privilegium est, seu ut gratiam vel dispensationem subdito concedit, non ut lex est, quae alios valeat obligare ad permittendum privilegii usum, quia nemo potest sua lege obligare homines alterius territorii, qui subditi alteri sunt. Et ita licet quis possit uti suo privilegio in alieno territorio, superiores illius loci poterunt id non permittere, si justam causam habeant. Tunc tamen reducetur hic casus ad praecedentem assertionem, quia jam ille usus erit de re prohibita tali personae in tali loco, a qua prohibitione liberare non potest privilegium alieni principis, ut dixi.

12. Dispensatus in actu jure communma prohibito, e non alia ratione, ubique gaudet privilegio. —Dico tertio : quando actus est prohibitus jure communi, et non particulari statuto alterius territorii, dispensatus a suo Episcopo circa talem actum, per particulare privilegium, potest licite uti tali privilegio extra territorium, nisi ex speciali ratione contingat dispensationem ad locum limitari. Juxta hanc assertionem interpretor opinio- nem Dec. supra citatam : nam habere plura beneficia jure communi prohibitum est. Unde clarum est non posse legatum concedere privilegium, ad habendum illa, hominibus extraneis a suo territorio, juxta cap. 2 de Constit., in 6, et leg. ultim., ff. de Jurisdict. omr. judic., et alia quae Rebuff. supra adducit. Nihilominus tamen, si hominem sui territorii legatus habilitet ad plura beneficia, ubique illa obtinere poterit, quia habilitas illa cum persona incedit, et hoc includit Decius et approbat Probus in cap. Officii, de Offic. legat., in 6, et tandem consentit Rebuftus. Simile exenplum est de marito qui erat impeditus ad petendum debitum propter votum castitatis, vel propter aliquam affinitatem per illicitam copulam contractam, et, dispensatus a suo Episcopo, ubique locorum potest petere debitum. Dispensatus etiam in irregularitate occulta a suo Episcopo, licite ministrat ubique. Sed in his casibus et similibus, ratio est facilis, quia per dispensationem sublatium fuit a persona impedimentum , et ideo pro quocumque loco libera manet. Unde videri potest non esse illum proprie usum privilegii in alieno territorio, quia privilegium seu dispensatio semel habuit effectum, et postea libera persona manet, et privilegium jam non operatur, nisi ut causa per accidens et remota, quae abstulit impedimentum ; sicut absolutus a censura ubique licite communicat vel ministrat, non quia absolutio ibi operetur, sed quia abstulit impedimentum. Nihilominus tamen, respectu radicis impedimenti quae manet, potest non incongrue dici tunc aliquem uti semper et ubique tali privilegio, quia votum manet, et nihilominus non impedit, ratione privilegu.

13. Difficultas de dispensatione in praecepto ecclesiastico. — Major difficultas est in privilegiis per quae derogatur praecepto ecclesiastico, quod de se semper obligat, ut est, verbi gratia, privilegium laborandi in die festo, comedendi lacticinia in die prohibito, quando illud non a Pontifice, sed a privato Episcopo concessum est; nam tunc videtur non posse aliquem uti privilegio sui Episcopi in alieno territorio. Primo ex usu, quia licet in hoc episcopatu, ex licentia Episcopi, liceat comedere lacticinia in diebus prohibitis, non poterunt incolae hujus loci illo privilegio uti in alieno episcopatu, in quo talis licentia non conceditur, ut videtur habere usus et ratio postulat ; tum quia nemo potest uti privilegio sui Praelati in alieno territorio contra legem illius territorii, ut dictum est; ergo nec contra legem totius Ecclesiae ibi obligantem. Probatur consequentia, tum quia non est potentior privatus episcopus ad dispensandum in lege Ecclesiae in alieno territorio, quam ad dispensandum in propriis statutis alicujus territorii; tum etiam quia, sicut Praelatus alterius dioecesis habet potestatem obligandi ibi suis statutis, non obstante concessione alieni pastoris, ita habet potestatem et curam obligandi ut ibi serventur communia Ecclesiae praecepta, et castigandi violatores eorum; ergo etiam in his non potest ibi valere aliena dispensatio; tum denique quia ratio ob quam peregrini obligantur ad servanda statuta et consuetudines loci, multo magis urget in legibus Ecclesiae communibus, quia in illis debet servari uniformitas , et turpior est pars quae in illa observantia discordat a toto, et de se majus scandalum est ibi non servare communes Eecclesiae leges; sed propter has rationes ita obhgatur peregrinus illis privatis statuüs, ut dispensatio sui Praelati non possit contra illa valere; ergo multo minus poterit adversus generalem prohibitionem Ecclesiae esse sufticiens pro alieno territorio.

14. Duplex modus concedendi privilegm. -dHasec argumenta videntur hanc partem facere probabilem, nihilominus tamen distinctione quadam utendum videtur. Nam duobus modis contingere potest ut Praelatus det privilegium contra jus commune per modum dispensationis; uno modo, per generalem concessionem factam pro toto episcopatu, vel pro aliquibus locis illius ex peculiari causa, a conditione seu necessitate speciali talis loci orta. Exemplum familiare est in concessione quae in aliquibus episcopatibus hujus regni fieri solet ad comedendum lacticinia in diebus prohibitis in quibusdam locis vel dioecesibus a mari disjuncüs. Alio modo, per specialem concessionem alicui persona factam ex propria et personali causa ipsius. Quando privilegium est prioris modi, dico non valere extra territorium concedentis, vel extra locum dioecesis pro quo conceditur, juxta dicta in puncto praecedenti ; quia privilegium illud non extenditur. Item ibi cessat ratio dispensationis, quae non incedit cum persona, sed loco quasi adhaeret ; ergo nec dispensatio juvat. Et hoc a fortiori confirmant rationes proxime factae. Ex quo declarata manet ultima pars et exceptio in assertione posita, nam propter hoc genus privilegii est posita.

15. Privilegium personale ob legitimam causam cum ipsa persona ubique incedit.—Tres rationes. — At vero quando dispensatio seu privilegium est posterioris rationis seu mere personale, et habet legitimam causam in ipsa persona, et cum ipsa persona semper incedit, videtur mihi valde probabile, posse sic privilegiatum uti dispensatione sua extra territorium concedentis, ut, verbi gratia, comedere lacticinia in diebus prohibitis, si de hoc sit privilegium propter specialem necessitatem personalem subditi, et similia. Ratio est, primo, quia ita videtur usus interpretari hujusmodi dispensationem : nam religiosus habens talem dispensationem a suo Praelato, vel Provinciali, illa utitur ubicumque peregrinetur, non solum quia est exemptus, et forte caret superiore in alio loco, sed etiamsi ad aliam domum vel provinciam perveniat, ubi posset a Praelato proprio sui ordinis, cui pro tunc subest , dispensari. Secundo, quia illud jus commune non pendet ab hoc vel illo loco, et per dispensationem simpliciter sublatum est respectu talis personae; ergo non redit obligatio ejus propter loci mutationem ; ergo neque ibi est necessaria dispensatio nova; ergo licet uti priori, vel potius effectu ejus, qui fuit auferre ab hac persona obligationem talis praecepti. Unde, considerando hunc effectum, eequiparatur haec dispensatio cum aliis in exemplum adductis in prima probatione conclusionis, de quibus nullum videtur esse posse dubium. Tertio, est optima congruentia moralis, quia proprius Praelatus talis personae habet, vel habere praesumitur notitiam illius, et causarum particularium quae in ea sunt ad eximendum illam a tali obligatione. E contrario vero arduum et molestum esset tali personae, ubicumque peregrinatur, Praelatum ]oci et sibi alienum convenire, eique rationem suam vel necessitatem aperire, vel ( quod durius, et difficilius esset) persuadere et probare ut dispensationem pro illo loco ratam haberet ; ergo verisimile est talem dispensationem proprio Praelato ita esse commissam, ut ubique valeat. Unde tandem confirmatur, quia Praelatus particularis non dispensat in hoc jure, nisi ex voluntate et concessione Pontificis expressa vel tacita, cum jus sit ipsius Pontificis; sed si Pontifex dedisset privilegium, ubique valeret : ergo et datum a proprio Praelato, qui subrogatus est, ut faciat id quod Pontifex faceret, si adesset. Et hanc conclusionem satis videtur supponere Navar. supra. Et eamdem confirmat primum exemplum de dispensatione legati ad plura beneficia, nam illa immediate derogat praecepto, et ita personam habilitat.

16. Satisfit fundamentis oppositae sententic. —Objectio. — Responsio. — Neque contra hoc obstant rationes in contrarium factae : nam inductio quae affertur, pertinet ad priorem partem distinctionis positae, et illam confirmat. Ad rationem autem negatur simplieiter consequentia, et ad primam probationem negatur assumptum, et aequiparatio, quae ibi fit inter jus commune Ecclesiae, et privatum alterius territorii, quia illud est generale, et superioris, qui pro aliquibus casibus et personis potuit committere dispensationem ejus alicui inferiori Praelato sibi subordinato; hoc vero est speciale et ab aequali Praelato latum, a quo nulla jurisdictio manavit vel communicata est alteri sibi aequali, et ita non est similis ratio. Dices videri absurdum quod possit quis uti privilegio sui Praelati ad non jejunandum in alieno territorio in die praecepto ab Ecclesia, et non in speciali die praecepto a Praelato loci. Respondeo, primo, non esse inconveniens, quia licet praeceptum Ecclesiae gravius sit, est aliquo modo commissum dispensationi uniuscujusque Praelati pro persona sibi subdita, non tamen ita est illi commissum praeceptum inferius, vel aequale. Addo, secundo, probabile esse, quando dispensatio data est ex legitima causa, et pro omnibus jejuniis, excusare etiam a simili praecepto loci, quia non est verisimile velle Praelatum loci obligare personam habentem legitimam causam excusationis jam probatam per propriam dispensationem sui Praelati, quin potius virtute censetur illam dispensationem acceptare. Et juxta hoc declaranda vel limitanda erit prior assertio, in qua est longe diversa ratio, quia privilegium contra jus proprium concedentis potest valere sine causa, vel sine legitima excusatione praecepti, propter alios respectus, et ita ibi nulla est ratio praesumendi consensum vel acceptationem Praelati. In praesenti autem est maxima, saltem quamdiu Praelatus loci aliud non indicat.

17. Addo enim ulterius, praesertim propter secundam probationem supra positam, posse Praelatum territorii prohibere ne aliquis advena ibi utatur talibus dispensationibus sine sua notitia et ratihabitione, quando usus earum est publicus, et in actibus et moribus communibus toti populo, quia hoc est valde consentaneum rationi, et, ad debitum ordinem et ad tollenda inconvenientia quae sequi possent, esse potest necessarium. Tunc ergo non poterit quis uti tali dispensatione, sine assensu Praelati loci, ipse autem tenebitur dispensationem acceptare, nisi habeat legitimam causam praesumendi vel surreptionem vel causae mutationem. Et per hoc satisfit tertiae probationi, quia, interveniente legitima dispensatione, cessant rationes omnes quae per se pertinere possent ad talem obligationem ratione uniformitatis, vel consuetudinis. Ratio vero scandali accidentaria est, et illa semper habet locum in proprio territorio, ideoque semper praesupponimus hoc debere fieri sine scandalo.

18. Applicatio dictae doctrinae ad summum Pontificem, saltem aliquo modo. — Ultimo ex dictis constare facile potest quomodo haec resolutio applicanda sit ad summum Pontificem, quatenus in eo aliquo modo locum habere potest. Absolute enim ille non habet definitam dioecesim ut Pontifex est, sed totum universum complectitur : non enim loquimur de illo ut specialiter est Episcopus Romanus habens propriam dioecesim, sed ut est universalis pastor. Unde privilegium ab eo, ut talis est, concessum, ubique valet, et ubique licitum est uti illo, quia semper talis usus est intra territorium concedentis. Imo videri potest aliquando esse licitum illo uti extra territorium humanum, vel absolvendo jam defunctum a censura, vel utendo indulgentiis concessis pro defunctis ; sed revera nunquam usus talis privilegii est extra territorium Papae: nam usus ille in terra fit, et hominibus viatoribus conceditur, ut illo, dum vivunt in terra, utantur, licet effectus aliquis illius usus communicetur defunctis, et acceptetur in coelis, quia totum hoc cadit sub territorium et potestatem Ponüfici concessam. Et ita verum absolute est neminem posse uti privilegio Pontificis extra territorium ejus, et posse illo uti in quocumque territorio alterius Praelati, vel principis. Solum oportet advertere quid contineatur sub concessione et intentione Pontificis: nam licet hoc totum possit, non semper facit quantum potest. Et ideo saepe non licet uti privilegio ejus, contra specialia statuta, vel consuetudinem episcopatus, non quia non possit Pontifex hoc concedere, sed quia non concedit, nisi exprimat per clausulam specialiter derogantem, quod secus est in jure communi, ut in superioribus explicatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 26