Caput 27
Caput 27
Quando privilegium quoad suos effectus restringendum sit ut odiosum, vel ut favorabile ampliandum
CAPUT XXVII. QUANDO PRIVILEGIUM QUOAD SUOS EFFECTUS RESTRINGENDUM SIT UT ODIOSUM, YEL UT FAVORABILE AMPLIANDUM.
1. Quando privilegium restringendum, quando ampliandum. — Haec quaestio, propter modum interpretandi privilegia declarandum, proponitur: nam licet haec materia saepe in superioribus tacta sit, propria indiget consideratione, et in hunc locum optime cadit; tum quia parat viam ad explicandam mutationem seu derogationem privilegiorum, de qua nobis dicendum superest; tum etiam quia. necessaria est ad tractatum de effectibus privilegiorum consummandum. Nam sicut de indulgentia dici solet, ita de privilegio dicere possumus, tantum valere quantum sonat, id est, quantum verba ejus significant vel comprehendunt, et ideo ex verborum interpretatione pendet activitas, vel (ut sic dicam) adequatum objectum, et sphaera activitatis privilegii. Haec autem interpretatio, et regulae quae circa illam tradi possunt, pendent ex illa juris regula : Odia restringi, favores convenit ampliari. Et idcirco ante omnia explicare oportet quando, ad effectum restrictionis vel ampliationis, privilegium sit judicandum favorabile, vel odiosum. Est autem hoc difficile ad explicandum; tum quia jura ipsa videntur varie loqui; nam in cap. Olim, de Verb. sign., absolute dicitur privilegium esse late interpretandum, ubi id noiant Gloss. et doctores; at vero in cap. Sane, et cap. Porro, de Privilegiis, dicitur privilegia esse restringenda, ubi etiam id communiter notatur : tum etiam quia hinc privilegium concedit favorem, et ex ea parte videtur extendendum, et praesertim quia frequentius est beneficium principis, quod amplissime accipimus, ut dicitur in d. cap. Olim, cum similibus, quae ibi Gloss. refert: illine vero privilegium est jus singulare, quod propter commune restringendum est, juxta l. Quod vero, tf. de Legibus.
2. Privilegium quod est purum beneficium, vel quod est alicui juri contrarium. — In hac igitur dubitatione, communis doctrina est distinguendum esse inter privilegium quod est purum beneficium, seu favor, nulli praejudicium afferens, nec juri communi derogans, et rigorosius privilegium, quod derogat vel juri communi, vel alicujus tertii. Inter quae, ut supra diximus, est differentia : nam prius est privilegium simpliciter favorabile, posterius vero, licet sit favorabile respectu privilegiarii, respectu communitatis vel alicujus tertii odiosum est, et prout magis vel minus ad alteram partem declinat, simpliciter odiosum vel favorabile denominatur.
3. Privilegium, gurum beneficium. favoraLile est. — Primo ergo, dicendum est privilegium quod est purum beneficium esse favorabile in ordine ad interpretationem, id«est, ample esse interpretandum , quantum recta ratio et prudentia permiserit. Ita docent omnes auctores statim citandi. Probatur autem primo ex d. cap. Olim, de Verb. signif., quod de hoc privilegio loquitur, imo de beneficio principis, et constituit regulam juris, beneficium principis ample esse interpretandum, l. Beneficium, ff. de Constit. princip. Hoc autem privilegium a principe concessum proprissimum beneficium ejus est, ut per se constat. Tandem declaratur ratione, quia in tali privilegio duplex considerari potest respectus: unus ad concedentem, alius ad eum cui conceditur; neque in illo potest alius respectus considerari, cum ad alios impertinenter se habeat, cum neminem laedere supponatur; sed sub utroque illo respectu ample interpretandum est; ergo. Probatur minor quoad priorem partem, quia ad statum et amplitudinem principis spectat liberaliter agere, servata prudentia et recta ratione; ergo intra illos limites (sic enim conclusionem proposuimus) amplianda est ejus concessio respectu illius. Ne autem videamur hoc limitare ad supremos vel magnos principes, in quibus principium illud maxime locum habet, addi potest alia congruentia. Quia ad concedentem spectat sufficienter explicare mentem suam; ergo in dubio contra ipsum concedentem verba merito interpretamur ; ergo respectu illius late sunt accipienda.
4. Probatur amplius assertio. — Altera item pars minoris probatur ex regula juris, quod favores sunt ampliandi, l. Hoc modo, ff. de Condit. et demonst., et 1l. Cum quidam, ff. de Liber. et posthum., ubi Glossa plura refert. Sunt autem favores maxime ampliandi respectu eorum quibus conceduntur : nam eorum sunt favores; ergo quando ex illis non resultat praejudicium alterius, tota ratio interpretationis favorabilis est, et ideo ampla esse debet. Nec contra hoc consideratur praejudicium ipsius concedentis ; tum quia tale praejudicium fere est intrinsecum humanae largitioni, et ideo voluntarium esse censetur ipsi concedenti ; tum etiam quia , ut dixi, contra concedentem etiam esse debet ampla interpretatio. Dices: omne privilegium, eo ipso quod inducit singularitatem, odiosum reputari potest : nam prae se fert quamdam acceptionem personarum; ergo sub hoc respectu restringendum est, etiamsi non sit aliter contra jus commune, vel tertii. Respondeo hinc ad summum econcludi interpretationem esse cum ratione et prudentia faciendam, ita ut, in tota illa amplitudine, sit concessio facta prudenter et ex causa legitima, ac subinde sine vera acceptione personarum. Nunquam enim est praesumendum voluisse concedentem aliquid contra rectam rationem concedere: esset autem contra rationem favorabilis concessio sine competenti causa facta, ut supra ostendi. Hac autem moderatione servata, neminem potest singularitas privilegii rationabiliter offendere : propter offensionem autem irrationabilem non est omittenda justa privilegii extensio et ampliatio.
5. Privilegium derogans juri communi est restringendum. — Dico secundo : privilegium derogans juri communi regulariter est reputandum odiosum in ordine ad interpretationem, et ita restringendum est potius quam extendendum. Ita docet Innoc. in cap. Quod dilecto, de Consanguin. et affinit., ubi etiam Panorm. dicit esse certam et communem doctrinam; idem in cap. Olim, et in cap. Abbate, de Verbor. signific., et in cap. Quia circa, de Privil.; Glossae et alii scribentes super haec jura ; et Bart. in l. Si finita, S Em hoc edictio, ff. de Damn. infect., n. 4; Sylvest., verb. Privilegiun, q. 3; Navar., in Summa, cap. 12, n. 79; et Sanc., referens plures, 1. 8 de Matrim., disp. 1, n. 1et 4. Et probatur primo ex dictis cap. Sane, et cap. Porro, et ex regula juris, Odia esse vestringenda; nam derogatio juris communis ex eo capite odiosa per se loquendo, et ideo vitanda quoad fieri possit, vel, si omnino vitari non potuerit ne privilegium inutile fiat, erit restringenda, ut omnia jura docent, cap. Cum dilectus, de Consuet., ubi id notat Glossa. Tradit in simili Bart., in l. Ceesar, ff. de Public. et vect., n. 21, in Repet., et in l. ult., ff. de Constit. princ., per totum ; et alios refert Tiraq. in praefat. ad retract., n. 62. Tandem hoc privilegium includit dispensationem juris communis, ut ex supra dictis constat ; dispensauo autem est stricti juris, et restringenda; ergo. Et confirmatur, quia bonum commune praeferendum est singulari ; ergo et jus commune par- ticulari ; sed privilegium est jus particulare; ergo ex suo genere illi praeferendum est jus commune, ideoque ubi oportuerit unum restringere ut aliud minus laedatur, privilegium restringendum est respectu juris communis.
6. Circa dictam doctrinam aliqua notanda. —Ccirca hanc vero assertionem aliqua observanda sunt: Primo, intelligendam esse de restrictione quae admittat aliquam utilitatem et effectum privilegii : nam privilegium semper sustinendum est, ut sit utile, ut supra ostensum est; intra latitudinem vero effectuum habet locum restrictio. Qnae ulterius intelligenda est praecise in ordine ad derogationem juris communis, id est, solum quatenus necessaria esse potest, ne derogatio communis juris amplietur. Nam si cum aequali derogatione juris communis possit privilegium ampliari in favorem privilegiarii, ampliandum est, quia licet ratio odii et favoris sint conjunctae in eodem privilegio respectu diversorum, ut supra dictum est, nihilominus suas proprias rationes retinent ; et ubi non opponuntur, sed potest favor ampliari sine ampliatione odii, ita faciendum est, quia tunc nihil est quod repugnet. Ut si detur alicui privilegium comedendi carnes tempore quadragesimae, censetur concessum ad lacticinia comedenda, quia per hoc non plus derogatur juri communi; et si quid est simile; raro enim accidere videtur in his privilegiis ut possint in favorem ampliari sine aliqua derogatione juris etiam ampliori.
7. Praeterea intelligenda est regula, caeteris paribus ; aliquando enim tam necessarius et pius esse potest favor privilegii, ut ampliandus sit, etiam augendo derogationem juris communis. Ita sumitur ex communi doctrina in varnis casibus et materiis, ut attingit Tiraquel., tract. de Pia causa, n. 160 et sequentibus. Exemplum sit, quia privilegium concessum filiis legitimis contra commune jus restringitur ad vere ac naturaliter legitimos, juxta L. ult., c. de lis qui veniam aetat. impet., et doctrinam Bart. in l. Omnes populi, tf. de Justit. et jur., n. 60 et 62; et nihilominus si privilegium sit in gratiam religionis et piae causae , extendetur ad legitimos ficte, per privilegium legitimationis, ut docet idem Bartol. in l. Si constanter, ff. Solut. matrim., n. 44. Similter privilegium exemptionis clericorum a temporal jurisdictione, vel religiosorum ab ordinaria, etiamsi deroget juri communi, ampliatur in favorem religionis. Et idem est in similibus, ex illo principio, quod etiam jureconsultus agnovit: Suunma ratio est que pro religione facit, in 1. Sunt personce, tt. de Relig. et sumpt. funer. Eademque ratio erit quoties privilegium, ex una parte derogans juri communi, ex alia censetur esse necessarium communi bono reipublicae : nam tunc potest haec ratio illi praeponderare, et ea ratione privilegium ampliari contra commune jus. Et sic solent ampliari privilegia militum, et similia. Ratio autem clara est, quia cum haec privilegia habeant mixtionem odii et favoris respectu diversorum, necesse est, ut in effectu favoris vel odii, illud vincat quod secundum rectam prudentiam majoris ponderis fuerit. Item quia prudenter conjectamus hanc fuisse tunc mentem principis concedentis privilegium, in qua conjectura fere tota haec interpretatio privilegiorum nititur.
8. Privilegium amotu proprio concessum ampliatur.—Unde addi etiam solet communiter alia limitatio ad assertionem positam, ut non procedat quando privilegium est concessum motu proprio;; nam tunc etiamsi sit contra jus commune, ampliatur, et in ordine ad interpretationem censetur simpliciter favorabile, juxta cap. S motu proprio, de Praebend., in 6, et tradunt juristae ; Abb. cum Joan. Andr., in cap. Cum in cunctis, S Cum vero, de Elect., n. 8; Felin., in cap. Ez parte, de Rescript., n. 13, limit. 6; Alexand. de Nevo, in cap. Qui circa, de Consanguin. et aftinit., n. 10; hebuff., in Concordat., tit. Forma mandati, verb. Motu proprio ; Anton. Gabr., 1. 10, concl. 2, num. 61 et seq.; ubi plures refert. Ratio vero est, quia haec extensio videtur pertinere ad favorem et honorem ipsius principis; nam quod motu proprio concedit, censetur proprium beneficium ejus, et ex certa scientia fieri, ut supra dictum est, et in dubio extenditur potius quam restringatur. Excipiuntur etiam privilegia quae in jure communi continentur ; nam illa jam non censentur jus privatum, sed commune, et ideo per regulas juris communis judicanda sunt.
9. Privilegium inferens praejudicium tertie persone. — Dico tertio : privilegium inferens praejudicium tertiae personae contra jus quod jam habet acquisitum, sub ea ratione odiosum est, ita ut restringi debeat quoad fieri possit, quia non est mens principis auferre alteri jus suum, nisi id expresse declaret, ut sumitur ex leg. Nec acus, cod. de Emanc. liber. Quod adeo verum est ut, licet privilegium motu proprio sit concessum, extendendum non sit ad privandum alterum jure suo jam acquisito; ut supra dictum est. Et ita assertio haec com- munis est omnium auctorum quos retuli, et sumitur ex cap. Zicet in corrigendis, de Offic. ord., cap. Ea tuarum, de Auctor. et usu pall., 1.2., 8 4 verb. Merito, ff. Ne quid in loco publ., et tradit specialiter Panormit. in cap. Certificari, de Sepult., n. 9; et omnia dicta in praecedenti assertione a fortiori hanc probant. Quia jus uniuscujusque illasum servare, jure communi vel etiam naturali postulatur, et licet princeps possit interdum illud auferre, non tamen sine magna causa, et satis clara. Hinc vero eamdem recipit haec conclusio limitationem quam praecedens, scilicet, ut intelligatur, nisi ex gravitate causae et materiae necessitate aliud praesumatur de principis intentione ; tanta enim potest esse necessitas, ut extensio facienda sit, non obstante alterius praejudicio: nam in hoc eadem ratio, quae in praecedentis assertionis limitatione posita est, hic procedit. De quo in cap. sequent. aliquid addemus.
On this page