Text List

Caput 28

Caput 28

Quje sint in restringendis vel extendendis privilegiis observanda.

CAPUT XXVII. QUJE SINT IN RESTRINGENDIS VEL EXTENDENDIS PRIVILEGIIS OBSERVANDA.

1. Ampliatio vel restrictio privilegii qualis. — Ex dictis in praecedenti capite, solum in genere habemus quando et quibus considerationibus privilegium ampliandum vel restringendum sit. Superest igitur explicandum quanta esse possit aut debeat ampliatio, vel restrictio, et quomodo, juxta principia posita, privilegiis applicanda sit.

2. Prima regula. — Circa priorem partem, duae regulae pro restrictione assignari possunt. Prima est, restrictio privilegii nunquam debet esse tanta, ut reddat illud inutile, quantumvis grave et odiosum appareat, nisi eo perveniat ut sit etiam injustum. Regula est communis ex c. 7n his, de Privil., et cap. 1 de Rescript. Quibus locis communiter doctores, praesertim Deci. et Panormit.; Sylvest., verb. Pricilegiumn, quaest. 3; Navar., in Sum., cap. 12, n. 79; et in Apolog. de Reddit., quaest. 3, m. 6, n. 3. Et ratio est, quia voluntas principis nunquam debet frustrari, neque inefticax reddi, et ideo etiam de omni lege cautum est ut per interpretationem non reddatur inutilis, l. Non dubiwm, c. de Legib. ; quia semper id est contra intentionem principis, quia non creditur otiose ferre legem. Unde qui, legis intentione omissa, ita adhaeret verbis ut reddat inutilem legem, illam destruit, et praevarica- tor legis dicitur in l. Qui contra, c. de Legib. Idem est ergo in privilegio; nam est eadem ratio; et ideo haec regula locum habet, etiamsi oporteat privilegium ad aliquid extendere, quod exorbitans vel odiosum apparet, ut colligitur ex l. Si filiusfamilias, ^, in fine, ff. ad Macedonian., ubi privilegium illud filiifamilias, quod alias reputatur odiosum, extenditur ne inutile fiat, de quo videri potest Tiraq. post leges connubiales, Gloss. 5, n. 115. Et eadem ratione si necesse sit, ultra rigorosam proprietatem verba extendere, ne quis defraudetur privilegio, fieri debet secundum jus. Estque optimum exemplum in cap. Quanto, de Privil. Hinc denique sumptum est generale principium, privilegium debere aliquid operari ultra commune jus, quod sine privilegio non liceret, quia alias esset inutile, quod quomodo intelligendum sit, supra cap. 20 diximus.

3. Secunda regula. — Secunda regula sit: verba privilegii secundum proprietatem tenenda et observanda sunt, et extra illam t: ahenda non sunt ad restringendum privilegium, nisi vel ratio justitiae cogat, vel aliunde talis voluntas concedentis rationabiliter praesumatur. Regula haec, suppositis ac recte explicatis duabus limitationibus illi adjunctis, satis per se clara est, quia, in legibus intelligendis et observandis, proprietas verborum est in universum tenenda per se loquendo, ut saepe dictum est; ergo idem servandum in privilegiis; tum quia est eadem ratio, tum etiam quia privilegium est quaedam lex. Confirmatur primo, quia favores etiam non sunt restringendi, et praesertim cum violentia verborum, et absque necessitate; sed privilegium continet favorem ex sua directa intentione, ejusque verbis vis infertur, quapdo a sua proprietate extrahuntur; et nulla est necessitas, quando in favore non est injustitia, nec praesumptio justa talis voluntatis principis; ergo talis restrictio privilegii admittenda non est. Denique confirmatur, quia voluntas concedentis, si non sit injusta, plene et (ut sic dicam) adaequate implenda est; sed haec voluntas indicatur per ejus verba juxta propriam eorum significationem; ergo ita est servandum privilegium integre ac plene; ergo non licet illud restringere per verborum improprietatem voluntariam. Alias nihil esset firmum in privilegiis, et sub nomine restrictionis eludi et corrumpi facile possent.

4. Duae limitationes im conclusione posite necessaria. — Objectio. — Responsio. — Duae autem limitationes positae necessariae sunt, quia duo sunt ad effectum privilegii necessaria in concedente, scilicet, potestas et voluntas, et quacumque illarum deficiente, non sequetur effectus. Prima ergo limitatio respicit potestatem : nam id tantum possumus, quod jure possumus ; ergo princeps non censetur posse concedere quod sine injustitia seu injuria alterius fieri non potest ; ergo nec praesumitur id concedere, aut velle. Probatur haec ultima consequentia ; tum quia nunquam praesumitur voluntas principis esse injusta, nisi evidenter constet ; tum etiam quia licet daretur talis voluntas, esset inefficax et impotens ad validum privilegium concedendum, quia repugnat per privilegium licere actionem injustam. Dices, interdum additur in privilegiis clausula: Salva justitia, ut patet ex cap. Certificari, de Sepult.; ergo ubi non additur, privilegium absolute operabitur. Respondetur negando consequentiam ; nam, ut recte ibi advertit Panorm., licet illa clausula non addatur expresse, semper subintelligitur, quia naturalis ratio illam postulat. Additur ergo aliquando (quod in aliis rescriptorum clausulis frequenter observatur) ad majorem perspicuitatem, et ne excedatur fortasse in usu privilegii, et ita per illam monetur privilegiarius, vel judex privilegii, ut servet justitiam , tum naturalem , tum etiam per leges canonicas vel civiles respective constitutam.

5. Privilegium injustum quoad usum quale et quem effectum habet. — Sed quaeret aliquis de qua justitia seu injustitia intelligendum hoc sit, id est, an de injustitia privilegii quoad usum ejus, vel etiam quoad solam concessionem ; est enim considerandum duobus modis intelligi posse privilegium esse injustum, uno modo quoad usum, et consequenter simul quoad concessionem, non enim potest usus privilegii esse injustus, et non esse injusta illius concessio ; e contrario vero fieri potest ut privilegium sit injustum tantum quoad concessionem, non vero quoad usum, quia multa male fiunt quae facta tenent, et saepe licitum est uti malitia alterius, seu effectu qui ab alio male fit. Quando ergo privilegium est injustum quoad usum, assertio maxime locum habet, imo etiam extenditur ad omnem injustitiam generaliter, id est, ad omnem iniquitatem. Quia quomodocumque reddatur iniquus usus privilegii per interpretationem adeequatam alicui proprietati verborum, vitanda omnino est et restringenda interpretatio, quia non potest privilegium dare licentiam ad fa- ciendum iniquum. Quod intelligendum est, quando iniquitas maneret, existente privilegio, ut si esset contra legem naturalem, vel aliam indispensabilem per tale privilegium. Nam si iniquitas solum oriatur ex lege positiva dispensabili ab eo qui privilegium concedit, jam illa non manet concesso privilegio, quia legis obligatio per illud auferiur, et ita in usu talis privilegii, per se loquendo, nulla est iniquitas, ideoque tale privilegium non comprehenditur sub hac limitatione, sed ad talem usum extendi poterunt ejus verba, si propria illorum significatio id postulet , et aliud non obstet.

6. Privilegium injustum quoad concessionem quid operatur. — Concessio injusta privilegii non facit semper esse anjustum usum ejusdem. — At vero privilegium injustum tantum quoad concessionem, imprimis vix habet locum in privilegio injusto contra commutativam justitiam, non quia illud non sit maxime iniquum, sed quia vix potest esse validum; si non sit validum, jam erit etiam iniquus usus ejus, ut per se constat. Assumptum declaratur, quia concessio privilegii maxime potest esse injusta contra commutativam justitiam, quia concedit aliquid faciendum cum injuria tertii; sed talis concessio nulla est; nemo enim potest dare uni jus seu facultatem ad injuriam alteri faciendam, est enim implicatio in adjecto; ergo tale privilegium non solum est injustum, sed etiam nullum: imo inde concluditur, tale privilegium intrinsece esse injustum non solum quoad concessionem, sed etiam quoad usum, quia concedit injustum usum. Dixi autem ovia oppositum accidere, quia non repugnat privilegium contra justitiam commutativam concessum validum esse, et consequenter non repugnat concessionem privilegii esse sic injustam, usum autem privilegii non esse injustum, quia utitur quis jure suo per illud acquisito. Ut, verbi gratia, si rex cum conductore suorum tributorum paciscatur sub conditione et obligatione non concedendi alicui privilegium exemptionis a solutione tributorum, et postea tale privilegium concedat, contra justitiam commutativam peccat, quam ex pacto servare tenebatur, nihilominus tamen privilegium validum est, et privilegiarius non peccabit non solvendo tributa ; ipse vero rex tenebitur damna conductori resarcire : fortasse tamen tunc etiam a principio non peccabit rex contra justitiam commutativam, si privilegium concedat cum intentione resarciendi damna, seu diminuendi pensionem conductoris. Et ita, regulariter loquendo, non est privilegium sic injustum quin usus ejus sit injustus, et consequenter totum privilegium sit nullum. In quocumque autem alio genere injustitiae, saepe contingit esse injustam concessionem privilegii, non vero usum, quia injustitia vel iniquitas concessionis non semper invalidat illam, ut. si tantum sit contra justitiam distributivam per acceptionem personarum, vel quia fit sine justa causa, et cum scandalo, vel quid simile : tunc enim concessio facta tenet, et consequenter si actus concessus non sit intrinsece malus, sed solum quia prohibitus, poterit per validum privilegium fieri non malus, et consequenter usus talis privilegii potest esse licitus, sicut in simili supra de dispensatione diximus.

7. In quo sensu gocedat conclusio tradita. —Dico ergo, ad interrogationem factam, assertionem maxime procedere de injustitia contraria valori privilegii. atque adeo praecipue verificari in privilegio injusto vel iniquo quoad usum. Talis enim injustitia maxime vitanda est in privilegiis, quia summam absurditatem continet, et ideo etiamsi oporteat maxime impropriare verba, ut a tali iniquitate privilegium excusetur, cum tota illa improprietate restrictio facienda est. Nam haec est etiam generalis regula interpretandarum legum, ut sensus absurdus vitetur, quo lex fieret noxia vel iniqua. Maxime quia, licet verbis expressis privilegium concederet actum iniquum, nullius esset momenti aut efficaciae; ergo ubi verba non sunt ita expressa, et sensum alium admittunt, licet improprium, ita est restringendum privilegium, ut aliquo modo fiat utile per applicationem ad aliquem licitum usum; et ita quae videtur esse restrictio, erit potius favor et sustentatio (ut sic dicam) ipsius privilegii.

8. Seclusa injustitia et verbis privilegii in sua proprietate retentis, quid faciendum. — At vero quando, ex verbis privilegii in sua proprietate retentis, non sequitur injustitia vel iniquitas in usu privilegii, sequitur tamen in concessione, quia videtur esse nimia prodigalitas, aut relaxatio, tunc videtur non esse dandam tantam licentiam restringendi privilegium cum improprietate verborum, quia loquendo absolute non deest potestas in principe ad concedendum tale privilegium, et quando in usu ejus non apparet iniquitas, vix potest esse certa in concessione, quia princeps potest habere plures causas et rationes qui- bus moveatur et excusetur, quae non sint aliis notae. Aliunde vero rationes pro conclusione factae videntur probare non esse praesumendam injustitiam vel iniquitatem, etiam in sola concessione, sed restringendam esse ad illum gradum, in quo licita esse potuerit. Item videntur probare, de tali concessione, in eo sensu in quo esset iniqua, judicandum esse ut de re moraliter impossibili, ex illo principio, quod id possumus quod jure possumus, et ideo non esse ad illam extendenda verba privilegii. Dico ergo in hanc posteriorem partem inclinandum magis esse, cum magna tamen moderatione prudentis arbitrii, ita ut fere sit moraliter inevitabilis iniquitas concessionis, nisi verba restringantur; tunc enim restringi poterunt etiam cum aliqua improprietate, dummodo haec tanta non sit ut videatur potius illusio vel eversio privilegii, quam interpretatio. Nam si evidentia verborum tanta sit ut aliter vitari non possit, standum est voluntati principis, etiamsi male faciat, quia nihilominus valide facit, et dat jus. Ideoque ad illum est in tali casu recurrendum, et non est per violentiam, vel contemptum, contra illius voluntatem agendum.

9. Relinquenda est proprietas verborum ad sequendam voluntatem concedentis. — Altera vero limitatio posita in ultima parte assertionis pertinet ad voluntatem principis, quae praeter potestatem necessaria est; contingit enim non raro ut non sit voluntas principis totum id concedere quod verba prae se ferunt etiam in proprietate sumpta, et ideo quando de hoc fuerit probabilior praesumptio, juxta mentem concedentis restringendum est privilegium, quia ab illa principaliter pendet. Prima vero conjectura hujus voluntatis esse potest, quam in fine praecedentis puncti assignabamus, nimirum, si necessaria sit restrictio ad vitandum aliquod absurdum, vel delictum et iniquitatem in ipso principe, aut. nimiam imprudentiam contra commune bonum. Oportet autem ut necessitas sit moraliter evidens et manifesta, quia si res fuerit dubia vel utrinque probabilis, tenori privilegii standum est, quia hoc est consentaneum favori et juri, et in dubio jus praeferendum est : melior enim est conditio ejus cui jus favet, sicut etiam melior est conditio possidentis. Alia conjectura est, quando privilegium posterius contrarium est priori, nisi rcstringatur, quia tunc restringendum est etiam praeter verborum proprietatem, quia non praesumitur princeps velle derogare privilegio priori, imo nec illud scire, nisi illius mentionem faciat. Idemque est, si deroget particulari statuto, juxta regulam, c. 1 de Constit., in 6. Idem si repugnet consuetudini, nisi de illa expressam mentionem faciat, juxta doctrinam Bart. in Authent. Quas actiones, c. de Sacros. Eccles., in fine, verb. 7tem quaerit Glossa ; et tradit late Felin. in rubr. de Rescrip., n. 18, verb. Considera secundo, cum Aret., cons. 15, circa finem. Idem denique erit de quocumque alio facto, vel jure privato quod praesumitur princeps ignorare; et ideo censetur illud nolle, quando inde redditur privilegium nimis odiosum vel onerosum aliis.

10. Privilegium derogans juri acquisito alicujus tertii quomodo intelligendum. — Res levis quid efficit contra privilegium. — Atque hinc tandem constituitur eadem exceptio, quoties privilegium derogat juri acquisito tertii, nisi restringatur; tunc enim licet tale sit jus illud, ut possit princeps illud iollere sine injustitia ex rationabili causa, non censetur velle illud tollere, quando illud expresse non declarat; ideoque, lice: generaliter loquatur, non comprehendit damnum tertii in jure jam acquisito, imo praesumitur illud ignorare, et consequenter nolle. Atque hac ratione talis restrictio est veluti conditio et exceptio intrinsece inclusa in generalibus verbis, licet non exprimatur. Quae est communis doctrina, ut ip superiori cap. tactum est, et traditur satis expresse in l. 2, S Si quisa principe, ff. Ne quid in loco pub., etc. Idem docet Bart. inl. Impuberi, ff. de Admin. tut. n. 2, et inleg. Gallus, S Et quid si tantum, ft. de Lib. et posthum., in fin.; Panor., in cap. 1, de Jud.; Joan. Andr., in cap. Si motu proprio, de Praeb., in 6; Sylv. verb. Privilegium., quaest. 3, d. 4, et quaest. 9, in fine; Rod. tom. 1, quaest. 11, art. 9; Sanc., lib. 8, disp. 7, n. 6, in fine; et plura refert Rebuff. in I. 1, ff. de Verb. signific., S 17. Ratio vero reddi potest, vel ex generali principio, quod odia sunt restringenda; privilegium enim nocens tertio, ut sic odiosum est, et ideo est restringendum, juxta regulam legis Quoties, c. de Prec. imper. offer.: Quod absorbens jus alterius debet ab omnibus judicibus refutari ; vel certe ex alio principio, quod contra inauditam partem nihil fieri potest, juxta cap.1 de Caus. posses. et propriet. ; nam licet id praecipue intelligatur in judiciis, per aequiparationem extendi potest ad privilegia : nam est eadem vel major ratio, quia saepe per importunitatem, vel taciturnitatem, et capta- tam occasionem impetrantur, et ideo non ceusetur princeps velle damnum inferre tertio, ipso inscio et non audito. OQuapropter, licet princeps concedat privilegium ex certa scientia, non censetur illam habere de nocumento tertii, et consequenter nec ad illud extendere voluntatem suam, nisi illud exprimat, ut in superioribus dictum est. Declarant autem fere omnes hoc intelligendum esse, quando privilegium laedit alterum in re gravi, quia si nocumentum leve sit, quasi nihil reputatur. Quod sumitur ex dicta leg. Quoties, et in praesenti accommodandum existimo, quando damnum illud leve sine magna violentia et improprietate verborum privilegii vitari non potest (quia si verborum proprietas sufficienter salvari potest sine nocumento tertii, etiam levi, non est ad illud extendendum), ut in hoc constituatur differentia a nocumento gravi, quia hoc non est permittendum, etiamsi oporteat verba privilegii cum improprietate restringere. Imo, licet privilegium reddatur inutile, si damnum grave inferat tertio in jure acquisito, si illud non exprimat, pctius est ob praesumptam surreptionem annullandum quam admittendum , ut dicti auctores tradunt, propter eamdem rationem. Et haec de restrictione.

11. Tertia regula. — Privilegium ob similitudinem rationis non extendendum.— De extensione possumus alias duas regulas statuere. Sit ergo in ordine tertia regula: privilegium nunquam est extendendum ad alias personas vel alios actus propter similitudinem rationis. Est communis, Cardin. Clem. 1 de Testam., q. 6; Bart. in l. 4 et ult., ff. de Const. princip.; Bald., in cap. 7Inter cetera, de Rescript., n. 9; et Beroi., in cap. 1 de Probat., n. 10; et sumitur ex leg. S? pupillorum, S Si praetor, ff. de Reb. eor., etc., ex cap. Sane, de Privileg., et Clement. 1 de Censib. Ratio est, quia virtus et efficacia privilegii neque omnino, neque essentialiter posita est in ratione, sed in voluntate concedentis ; ergo parum refert quod, in simili casu vel persona, eadem ratio versetur, si voluntas ad illam non extenditur. Non autem extenditur si non exprimitur, quia (ut saepe dixi) inter homines voluntas non operatur, nisi ut significata. Confirmatur a simili de lege poenali, in qua poena nunquam extendi debet, quia pendet ex voluntate imponentis, ut supra dictum est : quoad hoc autem est eadem ratio de privilegio, licet in alis sit diversitas.

12. Objectio. — Contra hoc objici solet c. Cum dilecta, de Confirm. utili vel inutili, illis verbis: Ejusdem equitatis similitudine provocati. Ex quo textu multi colligunt legem exorbitantem, seu excipientem casum singularem a communi jure, extendi ad alios propter similitudinem rationis, ut videre licet in Panorm. ibi: Felin., in c. Quoniam frequenter, Ut lite contestata; Nav. in c. 1, S Laborem, 24. Confirmatur primo, quia lex exorbitans extenditur in causa pia et miserabili ob similitudinem rationis, ut multi jurisperiti testantur, quos refert et sequitur Barbos. in l. S' constante, 25, ff. Solut. matrim., n. 73, in fine, et n. 74; ergo idem erit in privilegiis, saltem in his quae ad causas pias conceduntur. Confirmatur secundo, quia privilegium per quod datur potestas ad absolvendum in aliquibus casibus, extenditur ad alios in quibus eadem vel major ratio militat ; et dans facultatem ad dispensandum vota, dare censetur ad commutandum ; et dans privilegium testandi, censetur dare ad faciendum codicillum, vel donandum causa mortis; et dans facultatem clerico beneficiario ad fruendum fructibus in absentia, ut theologiam audiat, censetur dare etiam audienti jus canonicum. Atque in hanc partem propter aliqua ex his argumentis inclinat Didac. Perez in legib. ordin. quaest. 2 Prologi; Favet Navarr., afferens aliqua exempla in Sum., c. 22. n. 74; Sarmien., in lib. Select., cap. 12, n. 7; et Barbos., in l. 1, ff. Solut. matrim., n. 19 et 20. Propter quod Emman. hoder., licet in 4 tom., quaest. 7, art. 2, praedictam regulam absolute tradidisset, nihilominus in quaest. 119 addit solum regulariter procedere, et illam limitat, ut non procedat in privilegiis causae favorabili concessis, ut est causa pia, causa dotis, religionis, etc.

13. Nulla limitatio admittenda. — Dico tamen, si vere et proprie loquamur, non esse necessariam limitationem, si extensio excedat propriam verborum significationem. Ita sentiunt auctores pro regula citati, qui indistincte loquuntur. Sic etiam loquuntur jura quae jubent tenorem privilegii observare, et illum non praeterire; ergo intra illum tantum et intra verborum proprietatem licita est extensio, non tamen ultra. Confirmari hoc potest variis exemplis, plura inconvenientia ex illa extensione deducendo; sequitur enim privilegia concessa uni religioni posse extendi ad aliam aequalem, vel arctiorem, propter solam paritatem rationis in pietate causae; consequens est omnino falsum: quis enim audere illam extensionem facere, nisi Pontifex com, municationem privilegiorum concessisset ? Item sequitur privilegium concessum personae patris, transire ad filium, si in eo eadem ratio militet ; quod licet admittat Roder., d. quaest. 7, art. 7, in principio, tamen et sibi ipsi videtur repugnare, et generali regulae juris, quod privilegia personalia non transcendunt personas, c. Privilegium, de Regul. jur., in 6. Alias non solum inter patrem et filium id esset admittendum, sed etiam inter quascumque duas personas aeque dignas, in quibus eadem ratio pietatis, aut gratitudinis, vel remunerationis inveniretur, quod nemo concedet. Ratio denique a priori supra tradita aque procedit in privilegio piae causae, quia etiam illud pendet ex voluntate principis, qui, licet velit facere unum pium opus, non ideo vult facere omnia similia vel aequalia, seu in quibus eadem ratio militat, ut per se constat in quolibet operante ; estque eadem ratio in principe. Confirmatur, quia nisi standum esset verbis privilegii, omnia essent incerta, et alius posset similem extensionem facere in privilegio remuneratorio, quod honestissimam habet rationem, et in similibus, quae nulla ratione admittenda sunt.

14. Ad cap. citatum in contrariwm responsio.— Derivatio unius ad aliud differt a virtuali continentia. — Len emorbitans quomodo intelligenda.—Ad cap. ergo Cum dilecta, respondeo principem quidem optime facere posse illam extensionem, quia jam accedit ejus voluntas, et non facit tantum declarando, sed constituendo, neque aliud probat textus ille : nos autem loquimur de privatis personis utentibus privilegiis. Propter ea vero quae in confirmationibus congeruntur, est considerandum aliud esse, derivare privilegium ab uno ad aliud per similitudinem rationis, quod non licet; aliud vero ita illud interpretari, ut plura comprehendat quam superficie verborum appareat, quod. licet, quando ratio suadet. Exemplum sit, si alicui concedatur privilegium celebrandi sacrum in loco interdicto, licebit illud extendere ad ministrum : et si concedatur personae nobili simile privilegium audiendi sacrum, extenditur ad socios vel familiares, juxta decentiam status, ut supra dictum est, ex Panorm. in cap. Quam sit, de Judaeis, quia illa non est extensio per similitudinem, sed per virtualem continentiam verborum, juxta rationabilem eorum interpretationem. Ad hunc ergo modum habet aliquando locum extensio in lege exorbitante, non vero propter solam rationis aequiparationem, ut in lib. 6, in princ., dixi. Et eodem modo diximus, in materia de voto, sub facultate dispensandi includi facultatem commutandi. Et simili modo est probabile sub testamento comprehendi codicillum tanquam accessorium sub principali; vel extenditur illa vox ad omnem dispositionem causa mortis factam, quando non usurpatur propter specialem modum disponendi per modum testamenti, de quo videri potest Navar. de Redit. monit. 20; et Mandos. in Praxi signat. gratiae, verb. Licentia. Ad hunc ergo modum fit extensio in favorabilibus privilegiis quoad significationem verborum, maxime quando juvatur consuetudine , vel juris, vel judicum, aut sapientum; transiens vero a causa ad causam, vel a persona ad personam propter solam rationis aequiparationem, nunquam licet, quod magis in sequenti regula explicabitur.

15. Quarta regula. — De ampla interpretaLione privilegii.—Quarta regula, seu secunda de extensione sit: Interpretatio ampla privilegii semper est intra verborum proprietatem facienda, nisi major omnino necessaria sit, ut privilegium aliquid operetur. Regula sumitur ex Glossa in Clem. Per litteras, de Praebend., verb. Directas, ubi, loquens de privilegio -etiam motu proprio concesso, ait non esse ampliandum ultra vim propriam verborum. Idem sensit Alex. de Nevo, in c. Quia circa, de Consanguinit. et affinit., num. 16; et Sanc., lib. 8 de Matrim., disp. 1, num. 5. Ratio autem est jam tota in secunda et tertia regula, quia verba privilegiorum sunt sicut verba juris, quae in proprio sensu, et secundum jus ipsum sunt accipienda; alias nihil esset certum, si ad improprias significationes extendere liceret. Exceptio autem addita est, quia fundatur in ipso jure, quod praecipit ita interpretari legem et privilegia, ut nec injusta sint, nec inutilia, vel frustra data, ut in fine praecedentis regulae explicatum est. Atque ita res est facilis.

16. Proprietas verborum unde sumenda est. —Haec autem proprietas verborum imprimis sumenda est ex usitata significatione , vel communi usu, vel (quod maxime attendendum est) secundum jus privilegio proportionatum, quod ideo addo, quia si privilegium est regium, magis attendendum est jus civile ; si vero fuerit pontificium , canonicum jus attendendum est. Notavit hoc Sylvest., verb. Privilegiuwm, quaest. 3, et sumitur ex Bald., 1. $i quando, 1, c. de Bonis vacantib., lib. 10. Quod uno vel altero exemplo declaratur; nam si privilegium concedatur, verbi gratia, Episcopo pro suis familiaribus, familiares intelligendi sunt, qui actu sunt in obsequio et famulatu ejus, juxta cap. ultim. de Verborum significat., in 6; et notavit Abbas in cap. Cum dilectus, de Clericis non residentib. Item si aliquis irregularis per privilegium fiat habilis ad beneficia, intelligitur de simplicibus, nisi aliud explicetur , juxta cap. ultim. de Praebend. Item si illegitimus per privilegium fiat habilis ad ordines indefinite, intelligitur de minoribus tantum, quia est materia odiosa, et in majoribus censetur esse specialis ratio et consideratio, ut voluit Sylvest., dicta quaest. 3, et in verb. Clericus, 1, quaest. 4. Praeterea immunitas ab oneribus simpliciter concessa intelligitur ab extraordinariis, non ab ordinariis, nisi exprimatur, ne alii nimium graventur, ut dixit Sylvest. supra, quaest. 9, cum Bart., in leg. 2, ff. de Jure immunit. Sic etiam facultas ad minuendum numerum ministrorum Ecclesiae, cujus facultates diminutae sunt, non extenditur ad augendum illorum numerum, etiamsi crescant redditus, ut notavit Panormit, ex textu ibi, in c. ultim. de Verbor. significat., quia moderari proprie non significat augere. Similiter privilegium circa modum servandi interdictum, non extenditur ad cessationem a divinis, nisi exprimatur, vel aliunde constet de mente concedentis, quia illa duo in jure diversa sunt, ut notat Nav., c. 27, num. 189. Denique facultas data ad ascendendum ad majorem dignitatem non extenditur ad aequalem, quia verbi proprietas hoc non admittit, cap. Licet, de Translat. Episc., et sic etiam intelligitur cap. Licet, de Regularib., ubi conceditur religioso transitus ad arctiorem religionem, unde non censetur concessus ad equalem. Denique si alicui detur- facultas providendi, verbi gratia, primam praebendam vacantem per decessum, non intelligatur data si vacaverit per renuntiationem vel cessionem, quia, in rigore verborum, illa duo distincta sunt, capit. Susceptum, de Praebend., num. 6.

17. Juxta has regulas alia intelligenda. — Ad hunc ergo modum de aliis intelligendum est, et juxta has regulas intelligendae sunt aliae quae frequenter in auctoribus inveniuntur. Una est, privilegia non plus operantur quam verbis exprimant, juxta c. Privilegia, dist. 3, et c. Porro, de Privileg. ; subintelligendum enim est, quam verbis caprimant, aut late, aut restricte interpretatis, juxta conditionem privilegii, et observata propria illorum significatione, vel communi, vel saltem juridica , nisi specialis necessitas cogat aliquam improprietatem admittere. Alia regula est, privilegium simpliciter favorabile extendendum esse; intelligenda vero est, salva verborum proprietate juxta materiam subjectam, vel usum juridicum, ut dictum est. Item, procedit contra concedentem : nam respectu aliorum restringenda sunt verba, ut praejudicium aliorum caveatur. Alia regula est, privilegium simpliciter odiosum restringendum esse ut quam minimum operetur , ita ut nec privetur effectu, et ultra effectum praecise necessarium non extendatur. Est tamen intelligenda, tum ut restrictio sit respectu aliorum , non respectu concedentis; tum ut effectus sit adaequatus verbis in ahquo proprio sensu, juxta supra dicta; et plura videri possunt in Felin., in cap. Postulasti, de Rescript., num. 8 cum sequent.; et Dec.. in cap. 2 de Rescript., et Bart., inl. Beneficium, ff. de Constitution. princip.

18. De praa observanda in privilegui interpretatione.—Vandem ex dictis facile expediri potest quod secundo loco proposui, de modo seu praxi observanda in hac privilegii interpretatione. De qua re multa tradunt juristae, praecipue Panormit. in cap. Pervcenit, de Immunit. Eccles., et cap. Licet, de Censib., et toto titulo de Privil., quae in summam redigit Sylvest., verb. Privilegm, a q. 3et 9. Sed illi ad multa singularia descendunt, quae ad nos non spectant. Solum ergo est generatim adnotandum, quando verba privilegii sunt satis clara, et certam habent significationem, nullam esse adhibendam interpretationem, sed tenorem et formam privilegii esse observandam, juxta cap. Aecipimus, et cap. Porro, de Privil., et sumitur etiam ex l. Ille aut ille, ff. de Legat. 3. Quando vero verba sunt aliquo modo ambigua, tunc principaliter quaerenda est, et omnibus modis conjectanda intentio concedentis, juxta cap. Zntelligentia , et c. In his, de Verbor. signific., c. Sedulo, distinct. 38, cum similibus. Et ratio patet ex dictis, quia ex voluntate concedentis pendet tota virtus privilegii.

19. Supplicatio est spectanda ad indagandam mentem concedentis. — Circumstantiae diligenter attendende.— Unwm privilegiwn per aliud. interpretatur. — Princeps quando consulendus. — Ad hanc autem conjecturam fa- ciendam, imprimis est supplicatio spectanda : nam illi solet princeps conformari, cap. 7nter dilectos, S Ceteri, de Fide instrum., ubi FeIin. et alii, et leg. S praeses, ff. de Poenis; et tradit Jason in l. Gallus, S Idem, ft. de Liber. et posth., lect. 1; Matienz., lib. 5 Recopil., tit. 9,1. 1 Gloss. 9, num. 3; Gutier., l. 3 Quaest., pract. quaest. 17 et 18, num. 42 et 43. Deinde initium ipsius indulti attente considerandum est, quia juxta illud solent adjungi omnia subsequentia, ut sumitur ex l. ult., ff. de Haered. inst., et notant Bart. in I. Ambitiosa, c. de Decretis ab ordine faciend., et Panorm. in cap. Adversus, de Immunit. Eccles., numero 2. Praeterea spectanda est materia subjecta : nam ad illam solent verba accommodari, et praecipue spectandum est an sit materia ambitiosa, vel etiam periculosa, ex qua possit sumi occasio ad multiplicandas lites, vel peccata, ut verba coarctentur. Praeterea circumstantiae omnes causarum, et personarum diligenter attendendae sunt : nam haec omnia conferunt, tum ad significationem verborum , tum ad mentem principis intelligendam. Denique interdum possumus unum privilegium per aliud interpretari , et quod in uno defuerit ex alio complere, ut docet Bald. in c. Auditis, de Rescript., num. 4, et latius Jason. in l. Triticum , ft. de Verbor. oblig., n. 6. Quod si adhuc res sit dubia, et per receptam doctrinam probabiliter definiri non possit, consulendus est princeps, nisi sit aliquod periculum in mora ; nam tunc prudenti arbitrio uti licebit ; de quo videri potest Hostiens. , lib. 5 Sum., t. de Privil., § Quid operetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 28