Caput 29
Caput 29
Quibus modis privilegium per se finiatur, seu quasi ab intreinseco amittatur, et specialiter per tempobis lapsum.
CAPUT XXIX. QUIBUS MODIS PRIVILEGIUM PER SE FINIATUR, SEU QUASI AB INTREINSECO AMITTATUR, ET SPECIALITER PER TEMPOBIS LAPSUM.
1. De mutatione privilegiorum. —Multiplex modus mutationis in privilegiis. — Declaravimus omnia quae circa substantiam, varietatem, causas et effectus privilegiorum opportuna visa sunt; reliquum est ut de illorum mutatione ac destructione dicamus. Constat enim privilegia, eo ipso quod jura humana sunt, mutabilia esse, et quantumvis aliqua perpetua dicantur, omnia posse aliquo modo aboleri ac destrui, ut supra, cap. 3 et 5, attigimus, et nunc exactius explicabimus. Non est autem hic modus mutationis unus tan- tum, sed multiplex ; cum enim privilegium sit humana lex, fere omnes modos mutationis recipit quos lex humana, de quibus ex professo, lib. 6, diximus. Nunc vero ex ibi dictis supponimus mutationem privilegii, instar physicae mutationis, circa rem praexistentem versari : ac proinde privilegium tunc mutari dicitur, quando fuit validum, et talis qualitatis, vel quantitatis, et postea substantiam vel proprietaitem mutavit. Nam si contingat privilegium a principio esse nullum, vel impediri, aut suspendi, ne operetur, illa non erit mutatio privilegii, sed nullitas, vel irritatio, aut suspensio anticipata, de quibus et de causis earum, explicando causas et effectus privilegii, dictum est; hic ergo de propria mutatione tractamus.
2. Mutatio propria duplex - partialis et totalis. — Varie anutationes totales. — Pura amissio. — Renuntiatio privilegii. — Revocotio, seu abrogatio. — Quae dividi potest primo in totalem et partialem; per priorem, totum privilegium, et totaliter, ac omnino extinguitur : per posteriorem autem non omnino, sed ex parte privilegium tollitur, unde generatim diminutio privilegii dici potest. Comparantur autem hae duae mutationes sicut privatio integra, quae in termino semper est eadem, quia totum esse destruit; et partialis, quae secundum varia accidentia fieri potest. Hoc autem non obstante, varia sunt mutationes totales, seu destructiones privilegiorum, ex parte modorum seu causarum a quibus procedunt. Potest enim privilegium veluti corrumpi instar aliorum accidentium, vel rerum corruptibilium, aut quasi ab initrinseco et sponte sua, quam vocare possumus puram amissionem privilegii; aut per contrariam actionem, quae esse potest, vel intrinseca ipsius privilegiati, quae dici solet renuntiatio privilegii, vel alterius extrinseci agentis, et vocabitur revocatio seu abrogatio privilegii, et de his omnibus sigillatim dicendum est : de partialibus autem mutationibus non oportet specialiter dicere, quia in privilegiis non habet locum propria dispensatio, quia privilegium, ut tale est, non ponit vinculum quod per dispensationem relaxetur, sed potius ipsum privilegium solet vinculum relaxare. Et ideo non mutatur ex. parte per dispensationem, sed per suspensionem , vel partialem revocationem , aut renuntiationem, et ideo, explicando integras mutationes , cum proportione declarabuntur partiales.
3. De pura amissione. — Desitio ex parte materie. — In hoc ergo capite dicere incipimus de pura cessatione privilegii. Multis autem contingit amitti privilegium absque acuone ulla contrarii corrumpentis. Declaratur : nam hic corruptionis modus provenire solet ex defectu alicujus causae conservantis; in privilegio autem plures causae concurrunt, et ita, secunudum modum causarum, possunt hi modi multiplicari. Ex his vero duo sunt certi, scilicet, ex parte formae, seu qui ad illam reducitur, et ex parte causae finalis; ex parte vero causae efficientis res est controversa, et fortasse non necessaria, ut videbimus : nam de his tribus agemus. De desitione autem ex parte materiae, non oportebit dicere, quia duplex materia potest in privilegio considerari, una est materia circa quam, et mutatio quae ratione illius provenire potest, reducitur ad causam formalem, vel finalem, ut explicabo; alia est materia subjectiva, ut est persona, vel res, quae est subjectum privilegii, et de hac, quatenus privilegium desinere potest ad desitionem subjecti, satis dictum est supra circa divisionem privilegii in reale et personale.
4. Amissio ex parte forme.—Primus ergo modus amissionis privilegii ex parte formae sumitur , estque per temporis lapsum. Qui modus non habet locum in privilegio perpetuo, ut supra dixi: in privilegio autem temporali est clarus, et juri consentaneus, in cap. De causis, de Offic. deleg.. et in 1. 2 et 4, c. de Precib. imperator. offerend. Et ratio id convincit; nam privilegium temporale dicitur, quod ad definitum tempus conceditur ; ergo necesse est finiri, finito termino, quia cessat (ut sic dicam) influxus causae conservantis, scilicet, voluntas concedentis, quae in privilegio inesse censetur tanquam in signo, et ideo solum durat, quando in privilegio significatur ; vel certe (et fere in idem redit) quia a principio datum fuit sub illa conditione, ut illo tempore finiretur, et ita non fuit productum nisi cum illa duratione, et ita hic modus provenit ex parte formae, quia limitata fuit ad tempus, vel expresse, vel aequivalenter, ut dicam, et ita fuit a principio imperfecta, et tandem cessavit. Neque in hoc occurrit difficultas, sed videri possunt supra dicta de privilegio temporali, et quae in simili dixi tom. 5, tractando de suspensione ad tempus facta, et Panorm. ac doctores in c. Cum accessissent, de Const.
b. Privilegium conditionale quomodo cessat. — Atque ad hunc modum reducitur amissio privilegii sub conditione concessi : nam cessante conditione, cessabit, ut sumitur ex Cov., 1 Variar., cap. 15; et Molina, tom. 2 de Justit., disp. 198. Ratio vero est, quia tale privilegium virtute continet, in concessione sua, temporis et durationis terminum praefinitum, non quidem fixum et certum, sed per comparationem ad conditionem, scilicet, ut tamdiu duret quamdiu conditio duraverit ; talis voluntas concedentis per adjunctam conditionem significatur, et ideo solum confert privilegio durationem proportionatam : tale ergo privilegium ideo perditur, ablata conditione, quia finitum est tempus pro quo fuit concessum, et ita hic modus amissionis sub praedicto membro continetur. Ex ratione autem facta, constat necessarium esse ut conditio sit apposita, non solum ad fieri, sed etiam ad conservationem privilegii. Certum est enim utroque modo adjungi posse, et positam tantum pro fieri non suflficere, ut ad mutationem ejus mutetur privilegium, quia tunc privilegium non pendet in conservari a conditione, sed tantum in fieri, seu non est conditionatum quoad perseverantiam, sed solum quoad productionem , et ideo impleta conditione in ipso fieri, postea manet privilegium omnino absolutum, et ideo non perditur mutata conditione. Exemplo res declaratur ; nam si Papa concedat alicui monasterio privilegium non solvendi decimas si Episcopus semel consenserit, et Episcopus semel consentiat, acquiritur privilegium, nec erit in potestate Episcopi revocare illud, quia illud non donavit, sed Papa; et licet Episcopus postea dissentiat , non amittitur; quia non fuit ejus consensus requisitus ut conditio perpetua, sed solum ad valorem concessionis; secus vero esset si in privilegio diceretur : Quamdiu Episcopus consenserit; vel si conditio poneretur, non ex parte privilegii, sed ex parte actus, seu usus ejus. Ut si diceretur : Concedimus tibi ut possis non solvere decimas, non resistente Episcopo, vel, ut possis concionari consentiente Episcopo: tunc enim cessaret privilegium , cessante conditione : tunc autem non omnino amitteretur privilegium in se, sed solum quoad usum pro illo actu : nam postea iterum consentiente Episcopo, posset quis uti tali privilegio; quia conditio non fuit apposita pro ipso privilegio in se, sed tantum pro usu. Et ideo modus conditionis ex tenore privilegii diligenter ponderandus est.
6. Dictus modus amplius declaratur eu parte status. — Praeterea ad hoc membrum reducentur amissiones privilegiorum, quae contingunt per mutationem status, vel alicujus vinculi a quo talia privilegia pendebant tanquam a conditione necessaria, saltem virtuali, seu generali, et ideo desinunt esse desinente conditione, et ita omnia illa habent certum terminum durationis in concessione praefisum, non in particulari definitum, sed per comparationem ad alium terminum, seu conditionem. Sic novitius religionis, dimisso habitu religionis, amittit privilegia quibus in probatione gaudebat, quia solum fuerunt concessa sub illa conditione, seu durante illo vivendi modo. Sic etiam religiosus, mutata professione, amittit privilegia prioris religionis, ut illius sunt, et a fortiori si possit transire a statu religioso ad non religiosum, vel per dispensationem, vel alio modo, amittit privilegia omnia religiosi, quia statui, seu ratione status potissime conceduntur, atque adeo dependenter ab illa conditione. Et eadem ratione familiaris religionis intra illam habitans, mutando habitationem, amittit privilegia quae per religionem communicabantur quasi sub conditione illius unionis cum illa, juxta regulam traditam a Bald. in l. 4, c. de Episc. et cler., n. 5: Quotiescumque, videlicet, unus gaudet privilegio propter unionem cum alio cui principaliter concessum est, et in quo solo ratio concessionis invenitur, tunc dissoluta unione, et a fortiori interveniente morte privilegiari, consequenter amittere privilegium alterum vel alios quibus per talem communicationem privilegium conceditur. Fundamentum hujus regulae est, quia respectu aliorum concessio illa est virtualiter conditionata et temporalis, scilicet, quamdiu ille vixerit, vel quamdiu duraverit umbra illius, vel conjunctio cum illo, ut sic dicam. Et hoc modo diximus, supra, aliquibus privilegiis gaudere uxorem ratione mariti, vivente illo, et filios vivente patre, quibus non gaudent mortuo patre, vel etiam vivente, si amisit privilegium. Hoc autem non est universale, ut ibi dixi, et ideo regula Baldi intelligenda est regulariter, seu ubi neque ex verbis privilegii, neque ex alio jure constat majorem fieri communicationem, uv ibidem explicuimus.
7. An per unum actum amittatur privilegium. — Tandem ad hunc primum modum amittendi privilegium pertinet ordinarium dubium : an privilegium amittatur per unum actum utendi illo. Quod attingit Navar. in c. Placuit, de Poenit., d. 6, n. 166; et Panorm. in c. 2 de Treug. et pace; et ibi Felin. late; et ex illis colligi videtur haec regula: Odiosa privilegia quae ad lites dantur, finiri per unum actum consummatum, favorabilia autem non amitti, etiam finito tali actu vel usu. Favet Bart. in l. ult., ff. de Const. princ., n. 6, dicens privilegium ad agendumin judicio durare durante judicio, et illo finito finiri; aliique addunt privilegium ad excipiendum non ita finiri, sed esse perpetuum, et sumitur ex Gloss. in l. Falso, c. de Divers. rescrip., verb. Praemia, ubi ait, privilegium ad excipiendum esse perpetuum. Latius tradit Panorm. in c. Cum accessissent, de Const., n. 6. Ratio autem esse videtur, quia privilegium ad agendum odiosum est, quia est contra alium; ad excipiendum vero est favorabile, quia est ad propriam defensionem.
8. Resolutio dubii. — Sed dicendum censeo resolutionem propositi dubii non pendere, per se loquendo, ex eo quod privilegium sit favorabile vel odiosum, sed ex forma concessionis et vi verborum ejus. Nam si privilegium detur tantum ad unum actum, illo finito, finitur privilegium, sive sit in materia odiosa, sive favorabili, sive sit rescriptum ad litem, sive ad electionem, sive ad indulgentiam ; in quacumque enim materia potest tantum ad unum actum dari pro arpbitrio concedentis. Unde propter eamdem causam idem erit in rescripto ad lites, etiamsi sit ad excipiendum, quia etiam illud potest dari ad unum tantum actum ; quid enim repugnat? E contrario vero, si privilegium detur indefinite ad aliquam speciem actuum, vel si detur per modum potestatis ad aliquid agendum absolute, ut ad eligendum confessorem, ad audiendas confessiones, etc., tale privilegium non finitur per unum actum, quia de se,est universale, ut supra ostensum est; imo de se perpetuum donec revocetur, si temporis limitatio in eo non addatur.
9. Optima regula, ad dignoscendwm an privilegium amattit suas vires, est forma concessionis.—Hoc autem modo potest dari privilegium tam in materia odiosa quam in favorabili, quia hoc etiam pendet ex arbitrio conccdentis, et consequenter in utraque maieria non finietur privilegium per unum actum, nec per plures, nisi definiantur in ipso rescripto. Igitur materia favorabilis vel odiosa poterit deservire ad restringenda vel amplianda verba rescripti, et interpretandum dari ad hos vel illos actus seu effectus, juxta superius dicta. Proxima vero et per se regula, est forma. concessionis, an sit definita ad unum actum, vel ad certum numerum actuum, necne. Quod primo et praecipue ex verborum proprietate colligendum est: quando enim datur ad solum unum actum, addi solet, semel in vita, vel in morte, vel in anno, aut pro hac vice duntaxat, vel ad talem effectum, vel quidpiam simile. Quando vero hoc non additur, regulare est ut latius detur, nisi ex supplicatione facta, vel ex qualitate materiae, vel aliis circumstantiis contrarium satis constet. Intellecta autem mente concedentis, scilicet, quod fuerit solum concedere privilegium ad unum actum, verissimum est illo facto extingui privilegium, et idem erit de duobus, et quolibet alio certo numero. Tunc antem dico modum hunc definiendi privilegii coincidere cum illo qui est per lapsum temporis in privilegio designati : nam licet ibi non determinetur certa mensura temporis absolute, designatur tamen quasi sub conditione, scilicet, statim ac fuerit actus perfectus. Interdum vero solet designari ut actus intra tale seu tantum tempus faciendus sit, et tunc finito tempore finitur privilegium, etiamsi actus factus non sit, quia sub illa conditione et mensura fuit datum, ut tradit Bart. supra, et procedit per se loquendo; an vero limitandum hoc sit, quando per accidens impedimentum intercessit, ut voluit Jason. in l. 2, c. de Divers. rescrip., dicemus in sequentibus.
On this page