Caput 30
Caput 30
Utrum, cgessante causa finali privilegii, gesset privilegium et extinguatur.
1. Causa finalis privilegii, quomodo in jure sit intelligenda. — Secundus modus quo finitur privilegium quasi ab intrinseco est, cessante causa finali ejus, juxta regulam juris: Cessante causa, cessat effectus, c. Cum cessante, de Appellat., l. Adigere. S Quamvis, ft. de Jur. patronat. Sumitur autem hic causa finalis proprie et rigorose, prout a juristis disunguitur a causa impulsiva, quae solum secundario et per occasionem movet ; causa autem finalis hic dicitur quae est propria et principalis causa dans sufficientem rationem concedendi privilegium , atque ita reddens illud justum et honestum, ut sine illa tale non esset. Et sic explicata assertio communis est, ut constat ex Panorm., in cap. Suggestwn , de Decim., num. b5, et in cap. Heco- lentes, de Stat. Monach., num. 1, in fine; Felin., in cap. Quae in Ecclesiarum, de Constitut., num. 29; Bald., in leg. Generaliter, c. de Episcop. et cler., n. 5; Tiraq. in tract. Cessant. caus., in princip., n. 19, et a n. ?10 usque ad 220, et tota limit. 9; Covar., lib.1 Variar., cap. 20; Gutier., lib. 2 Canonicar. quaest., cap. 15, num. 30; Barbos. in l.1, ff. Solut. matrim., p. 1, a n. 83; et Sanc., lib. 8 de Matrim., disput. 30, n. 14. Probaturque ex c. Abbate, in fine, de Verbor. signif., ubi id expendit Glossa, ex cap. Generaliter, 6, quaest. 4, verb. NVon devagantes, et cap. Tue, de Cler. non resid., et ex leg. Ex pacto, in princ., ft. de Vulgar. et pupil. Ratio vero est, quia valor privilegii pendet a tali causa in fieri et conservari ; sicut enim non posset concedi nisi justum esset, quando concedebatur, ita nec potest durare, nisi usus ejus sit justus : quae ratio ex sequentibus animadversionibus elucidabitur.
2. In quo privilegio locum habet dicta doctrina. —Primo ergo advertimus hunc modum desitionis non habere locum in privilegio , quod non derogat juri, sive communi, sive alterius tertii, sed est mera gratia et beneficium principis. Quia ut tale privilegium rite et licite concedatur, vel non requirit causam (ut aliqui volunt), vel licet illam requirat, ut honeste et prudenter concedatur (sicut nos diximus), postquam semel facta est concessio, jam non amplius requiritur talis causa, quia solum fuit necessaria respectu voluntatis principis, ut honeste moveretur ; voluntas autem principis simpliciter contulit beneficium, et ad hoc habuit legitimam causam, et ideo beneficium permanet , etiamsi causa cessaverit. Decet enim beneficium principis esse mansurum, ut in regula juris dicitur, quod maxime ]ocum habet in beneficio mero et favorabili, qnod sine conditione et absolute fit; sicut eleemosyna facta pauperi rata manet, euamsi desinat esse pauper, et donatio facta amico semper durat, etiamsi amicitia cesset. Unde fit, ad hanc privilegii amissionem non suflicere ut sit talis mutatio causae quae mutasset voluntatem principis, si tunc operatura esset, id est, quia, cessante tali causa eo tempore quo concessit privilegium, forte non concederet, vel quia, si nunc concessurus esset privilegium, secundum praesentem statum rerum non faceret : nam haec conditio non variat priorem voluntatem, quae absoluta et efficax fuit, ut in simih dixi in materia de Voto.
3. Privilegium derogans juri communi vel alicujus duplex. Hinc praeterea colligo et adverto privilegium rigorosum derogans juri communi, vel alicujus, duplex esse posse: unum est, quod uno actu consummatur, vel perficitur, quia vel solum est per modum unius actionis, vel ad summum per modum potestatis ad unum actum: aliud est, quod habet tractum successivum, quia datur per modum potestatis ad successive operandum, vel omittendum. In priori ergo genere privilegiorum, si privilegium jam habuit consummatum effectum, non habet locum hic modus cessationis, seu desitionis ; quia, consummato effectu, jam privilegium non est, sed transit, juxta proxime dicta in praecedenti puncto: ergo non est quod possit desinere cessante causa. Dices: potest retractari effectus, qui per privilegium factus fuerat. Sed contra; quia aliud est privilegium, aliud effectus privilegii, ut constat. et non ita pendet effectus a causa privilegii, sicut privilegium ipsum ; quia privilegium pendet a sua causa propria, et per se; effectus vero solum remote et per accidens quatenus ad esse privilegii necessaria fuit illa causa; ergo non cessat effectus jam factus, licet causa privilegii cesset. Et confirmatur, primo, quia si usus privilegii consideretur ut est actus praeteritus, irrevocabilis est; si vero spectetur effectus quem reliquit, jam est in illo jus acquisitum, et in eo talis est facta mutatio, ut non pendeat ex causa privilegii.
4. Confirmatur secundo, quia si privilegium consistat in unica tantum actione quam princeps per se facit, ut est habilitare personam, legitimare, nobilitare, etc., tale privilegium potius habet rationem cujusdam dispensationis : dispensatio autem postquam habuit consummatum effectum, non retractatur quoad effectum, etiamsi causa mutetur, quia factum legitime non retractatur, quamvis postea deveniat ad statum in quo non possit inchoari, ut est regula 37 juris, in 6, et tradit late Tiraquel., dicto tractat., limit. 12; et Menoch., de Praesumpt., l. 4, praesumpt. 189, n. 196. Et patet in dispensatione voti: nam semel facta, non redit votum, etiamsi causa mutetur, et idem est in similibus ; ergo idem est de privilegio quod in una tantum actione principis consistit. Et consequenter idem erit in privilegio dante potestatem ad unum actum, quando jam operatum est perfecte ac integre suum actum, quia tunc etiam se habet ut dispensatio consummata. Quod si privilegiarius fortasse nondum fecit actum, quantum ad illum habet privilegium tractum successivum, et non comprehenditur sub praedicta regula. Imo hinc etiam intelligitur quod, licet privilegium det potestatem generalem, et habeat tractum successivum in variis actibus, si aliquos actus operatum est, non habet locum cessatio, cessante causa, quoad illos effectus, quia de illis est eadem ratio, nec esset jam cessatio, sed retractatio actus perfecti et consummati. Igitur assertio posita intelligenda est de privilegio habente tractum successivum, et prout respicit usum futurum, sic enim cessare dicitur cessante causa. Et ita diserte explicuit Panorm., quem Tiraq. imitatur, et eadem est mens aliorum quos supra Menoch. refert.
5. Objectio. — Responsio. — Objici vero potest 1l. Ea pazto, ff. de Vulg. et pup., ubi privilegium datum ad substituendum pro filio amente, non solum dicitur cessare, cessante causa, quoad futurum usum, sed etiam retractari quoad jam factum. Quia filio amente ad mentem restituto, dicitur evanescere substitutio jam facta, et redditur ratio, quia in quwm. incipit esse privilegium principis, si adhuc id valere dicamus ; aufert enim testamenti factionem homini sang mentis ; ubi doctores advertunt effectum illum revocari, quia revocabilis erat, et perseverantia ejus fuisset injusta. Respondetur primo, illum effectum non fuisse plene consummatum, quia semper erat in fieri, et pendens ab eventu futuro: nondum enim substitutus successerat, et substitutio includebat eamdem conditionen, quam privilegium, scilicet, nisi filius habere posset haeredem. Unde dicitur, secundo et clarius, privilegium illud, ut esset justum, a principio fuisse concessum sine praejudicio tertii, et ideo non fuisse substitutionem omnino absolutam, sed quasi sub conditione vel praesuppositione amentiae filii et impotentiae ad testandum, ac subinde, cessante illa ccnditione, non proprie retractatur effectus privilegii jam factus, sed per se desinit et irritatur, propter conditionem non impletam, quia non fuit absoluta substitutio, sed sub conditione amentia, utique usque ad mortem, seu durantis usque ad effectum decedendi sine testamento ratione illius.
6. Cessatio cause contrarie necessaria est ut cesset privilegium. — Cessare negative quid sit, et quid contrarie. — Tertio, hinc adverto necessarium esse ut causa cesset, non tantum negative, sed etiam contrarie, ut, ea cessante, cesset privilegium habens tractum successivum etiam quoad futuros actus. De- claratur ratione , explicando terminos, tunc enim dico causam privilegii cessare negative, quando ratio, quae induxit principem ad concedendum privilegium , jam non subsistit, nihilominus tamen usus privilegii non est injustus, nec per se contra aliquam virtutem, ut contingit saepe, et statim declarabitur exemplis adductis. Contrarie autem dico cessasse causam privilegii, quando usus privilegii, propter mutationem materiae vel cireumstantiarum , factus est injustus, vel iniquus, ut, verbi gratia, si monasterio applicata esset aliqua pars decimarum alicujus Ecclesiae, quia tempore concessionis ex reliquo poterat Ecclesia sufficienter sustentari et provideri, postea vero mutatis rebus non possit sustentari si in tota illa parte decimarum defraudetur, tunc cessat causa privilegii, et consequenter cessat privilegium, Hinc ergo facilis est ratio assertionis sic declaratae, quia privilegium de re illicita nullum est; ergo privilegium cujus usus factus est illicitus factum est nullum, quia quoad hoc eadem est ratio de conservatione quae de incoeptione, quia neutro modo potest dari licentia ad illicitum perpetrandum. Sicque habet hic locum principium juris : Quod pervenit ad statwmn im quo ancipere non posset, in eo remanere non potest, 1. Uranius, 11, S Sed cum duo. ff. de Fidejuss. , ubi Glossa, fere aequivalentibus verbis ait : Quod impedit faciendum, destruere quoque jam factum. Et in leg. Patre, ff. de His qui sul, etc., verb. Netinere, declarat hoc principium procedere, quando impedimentum est ex parte causae finalis; ego vero addo intelligendum esse de impedimento contrario, et tunc destrui quod factum est, quatenus est principium actus futuri et faciendi, in quo tale impedimentum invenitur. Denique confirmari hoc potest ex dictis supra de lege communi , cessare cessante causa per contrarietatem ad legem; nam privilegium est quaedam lex, et tanto mutabilior quanto specialior, juxta legem Fjus militis, S 4, de Miht. test., ubi Gloss. id notat, verb. Quocumque modo, et ibi alii doctores, et Tiraq., d. tr., limit. 11, ad finem; ergo.
7. Altera pars assertionis declaratur.— Chegsationem cause, tantum negative, non sufficere ut privilegiwn cesset , probatur , tum exemplis, tum ratione.—Altera vero pars, scilicet, privilegium ex vera et subsistente causa legitime obtentum non amitti propter solam cessationem causae negativam , declaratur primo exemplis: nam privilegium non solvendi decimas datum monasterio propter indigentiam , non cessat, etiamsi monasterium jam non indigeat, sed aliunde habeat unde sufficienter ali possit. Item privilegium retinendi plura beneficia simul, quia neutrum sufficiebat ad sustentationem , non extinguitur etiamsi unum beneficium crescat, et fiat sufficiens ad congruam sustentationem. Item privilegium ad anticipandum tempus recitandi divinum officium, ultra commune jus datum alicui, propter nimiam occupationem alicujus muneris, non videtur cessare, etiamsi munus relinquat, nisi in ipso privilegio dicatur : Quamdiu tale munus exercueris, vel aliquid aequivalens. Item in religionibus sunt multa privilegia propter causas et rationes quae revera, per temporum varietatem et morum mutationem, cessarunt, et nihilominus non censentur cessasse privilegia. Ratio vero est, quia tunc, iicet ratio cessaverit, non est factum iniquum privilegium, quia usus ejus nec injustus aut perniciosus, nec illicitus factus est, ut supponitur; ergo non est cur privilegium censeatur statim eversum ac destructum. Et confirmatur etiam exemplo legis communis, quia non cessat obligatio ejus ex eo quod negative tantum cesset ratio ejus in particulari.
8. Retorquetur argumentum. — Sed contra hanc partem retorqueri potest utraque ratio. Nam imprimis, ut privilegium cesset, satis est quod conservatio privilegii fiat illicita propter mutationem vel cessationem causae, licet usus privilegii, id est, actus ipse qui ex privilegio fieri solebat, per se non sit illicitus ; sed ut privilegii conservatio sit illicita, satis est quod cesset ratio ejus negative, neque oportet ut in ipso usu orta sit aliqua malitia vel iniquitas distincta ab illa quae resultat ex cessatione privilegii : ergo. Major patet, quia non est praesumendum principem facere aliquid illicitum; ergo neque quod conservet privilegium eo tempore quo facta est illicita ejus conservatio, sed potius praesumendum est a principio illud concessisse cum ea intentione, ut cesset quamprimum duratio ejus facta tuerit illicita. Minor autem probatur ex principio juris supra posito, quod in aliquo eventu inchoari non posset licite, non potest in eodem subsistere , seu conservari. Nam hoc eamdem rationem veritatis habet in ipso privilegio, quam in usu ejus. Et fortius urget illud principium, prout habetur in lege prima, ff. de Condict. sine causa, et in lege Nihil interest, ff. de Nautico foenor., scilicet, paria esse a, principio non habuisse causam, vel illum. esse desiisse ; quod ita recipitur a juristis, ut videre licet in Tiraq., dicto tractat., in principio n. 14; sed si a principio non fuisset illa causa, privilegii concessio fuisset illicita; nam supponimus esse causam finalem , et principalem , sine qua concedere privilegium juri derogans, iniquum esset, ut supra ostensum est: ergo similiter conservare privilegium, cessante illa causa, est iniquum. Et ita, in exemplis adductis, dicendum erit vel illas causas non fuisse principales fines, sed motivas, vel non fuisse adaequatas; vel si tales fuerunt, cessasse privilegia, quia perseverantia illorum facta est iniqua.
9. Confirmatur ecemplo. — Usus privilegii ilicitus dupliciter. — Declaratur et confirmatur exemplo dispensationis : nam si concessa sit ad usum habentem tractum successivum propter causam necessitatis tanquam principalem et adaequatam , cessante necessitate, cessat quoad actus residuos, etiamsi in illis non sit nova malitia. Patet in dispensatione non jejunandi pro tota quadragesima propter debilitatem virium, vel nimium laborem: nam si in medio quadragesimae cesset necessitas, cessabit dispensatio quoad actus residuos, quia alias esset irrationabilis dispensatio; idemque dicendum erit in exemplo supra adducto de licentia non recitandi vel anticipandi Horas, si necessitas revera fuit causa adaequata, alias non est ad rem; ergo idem erit dicendum de privilegio, quia et dispensationem continet, et quoad hoc habet eamdem rationem : unde obiter etiam aperitur aequivocatio quae committi potest in superius dictis. Quando enim dicitur debere cessare causam privilegii, ita ut usus ejus redditus sit illicitus, dupliciter id intelligi potest. Primo, ut debeat reddi illicitus per se et ab intrinseco, ita ut sit contra justitiam, vel contra naturalem legem; et hoc quidem licet sufficiat ubi contigerit, falsum autem est esse necessarium, ut constat in exemplis adductis de dispensatione. Secundo, intelligi potest necessarium esse ut usus privilegii fiat illicitus, saltem contra jus positivum, et hoc quidem est verum, est tamen consequens ad cessationem dispensationis seu privilegii, non tamen est causa cessationis privilegii; et ideo propter illam rationem non recte dicitur tunc cessare causam privilegii contrarie, quia cessatio causae, quae supponitur ad cessationem privilegii, tantum est negativa. Assumptum declaratur in exemplo dispensationis: nam, eo ipso quod cessat necessitas comedendi carnes, fit illicitus ille actus, non quia habeat intrinsecam malitiam, sed quia est prohibitus, cum antea non esset, quia jam cessavit dispensatio; ergo malitia actus non est causa cessationis dispensationis, sed ad illam consequitur; dispensatio autem ipsa, solum ex carentia negativa (ut sic dicam) et pura cessatione causae, cessavit. Sic ergo erit in privilegio, quod vim habet cujusdam dispensationis. Quod si quis dicat etiam tunc cessare contrarie causam, quia facit illicitam conservationem privilegii, imprimis de nomine disputabit, et deinde non poterit distinguere negativam cessationem a contraria, nec declarare quando causa privilegii cesset tantum negative.
10. Retorquetur argumentum a lege desumptum. — Tandem retorqueo argumentum a lege desumptum. Nam lex communis in particulari non desinit obligare, cessante tantum negative causa ejus in illo particulari, quia non cessat tunc causa ejus adaequata etiam in illo particulari; at vero si finis legis cesset in universali et generaliter, etiamsi tantum negative cesset, lex cessare censetur, quia fit inutilis, et consequenter irrationabilis, etiamsi usus ejus aliam particularem malitiam habere non incipiat : ergo, cum proportione loquendo, idem dicendum est de privilegio, cessante fine ejus negative. Probatur consequentia, quia privilegium est lex particularis, unde ita comparatur ad finem suum particularem, sicut lex universalis ad finem universalem, quia tam adaequatus est finis particularis legi particulari, sicut universalis universali legi; ergo.
11. Defenditur praedicta regula. — Fateor rem esse intricatam et perplexam, ut solent esse hae res morales, qaando generales regulae tradendae sunt, quae vix possunt esse regulares, nedum infallibiles : dico nihilominus absolute veram esse regulam indicatam, ut privilegium cesset non satis esse causam ejus finalem negative cessare, etiam adaequate. Loquor autem nunc de causa finali more aliquorum juristarum, id est, de illa quae ita movit principem, ut fuerit unica, vel ita principalis, ut si illa non adfuisset, princeps non concederet privilegium, ut exponunt Pan., Deci., Cov., Tiraq., et alii, ut in lib. de Simon., c. 44, latius tractavi.
12. Cessatio negativa non est sufficiens ut cesset privilegium. — Evasio. — Refelltur. — Dico ergo cessationem hujus causae mere ne- gativam, non esse sufficientem causam ut cesset privilegium ; et idem dico de dispensatione. Et confirmatur ac declaratur exemplo de dispensatione voti. Nam si concedatur feminae dispensatio in voto castitatis propter morale periculum incontinentiae, ita ut haec sit causa expressa in indulto, et unica, et illa postea nubat, non obligabitur ad non petendum debitum, etianisi pro certo supponamus, quoad hoc cessasse periculum incontinentiae, quia sufficienter subventum est periculo incontinentiae feminae, si sit in statu in quo possit licite reddere, quia honestae feminae vix solent petere. Dices tunc non cessare omnino causam, sed tantum quoad aliquid. Sed hoc non satisfacit, tum quia eadem est proportio partis ad partem, quae totius ad totum; tum etiam quia alias si tanta est dependentia a causa, ut licite dispensatio concederetur, debuit a principio ita intelligi, ut esset ad contrahendum matrimonium et ad reddendum, non vero ad petendum, quia respectu integrae dispensationis non erat adaequata causa : at hoc est inusitatum et nimis scrupulosum ; ergo etiam interpretatio privilegii, subintellecta conditione, ut non duret, cessante causa tantum negative, est nimis dura et scrupulis plena, et ideo nec necessaria reputanda est ad licitam concessionem , nec consueta, aut praesumenda.
13. Confirmatur praedicta doctrina ememplo dicto. — Quod amplius corroboro urgendo idem exemplum ; nam si in eo casu femina illa viduetur in ea aetate, vel dispositione, in qua jam non timet periculum continentiae, nihilominus iterum nubere potest licite; ergo non cessat dispensatio, cessante causa negative : ergo nec privilegium. Antecedens probatur, quia suppono in dispensatione non dici, ut semel vel pro una vice nubere possit, sed absolute, quod dispensatur in voto castitatis : ergo ex illius vi poterit iterum nubere; tum quia illae diversae formae dispensandi, quae solent esse in usu, ostendunt plus concedi per secundam quam per primam; tum quia verba indefinita aequivalent universali in his dispositionibus, ut supra ostendi, et ita illa dispensatio est absoluta et perpetua : tum denique quia alias non esset propria dispensatio voti, sed quasi suspensio. Ut si humanus creditor remittat debitori debitum simphciter et absolute propter paupertatem ejus, licet hic veniat ad pinguiorem fortunam, non tenetur solvere, nec remissio retractatur propter cessationem causae : si autem non abso- lute remitteret, sed quamdiu esset paup-r, tunc acquisitis divitiis tenetur solvere : prior autem non fuisset remissio, sed suspensio debiti. Voti autem dispensatio est quaedam remissio debiti ad Deum, et propter causam praesentem potest fieri absolute, et ita fit per propriam et absolutam dispensationem, ideoque etiamsi cesset causa, non redit debitum, nec retractatur dispensatio. Sic ergo dicendum censeo de privilegio : est enim vel remissio, vel donatio, vel aliquid aequivalens, quae semel facta, de se permanens est, licet causa, quae ad illam faciendam principaliter induxit, cesset, et ita cessatio negativa causae non est sufficiens ut privilegium cesset, quamvis haec rcgula aliquam limitationem vel exceptionem reciplat, ut respondendo ad propositam difficultatem melius explicabo.
14. Ad principalem difficultatem responsio. — Ad rationes contrarias. — Ad principalem ergo difficultatem, respondeo in ea supponi unum quod nec necessarium nec verum est, scilicet, conservationem privilegii fieri malam, cessante causa concessionis. Aut enim per conservationem intelligitur positiva actio conservans privilegium ; et sic falsum est privilegium semel concessum indigere conservatione concedentis, quia in rigore satis est ut non retractetur ab habente potestatem, quia, sive princeps male faciat, sive bene, non retractando, et sive id omittat ex ignorantia, sive ex voluntate, privilegium permanebit sine alia positiva conservatione concedentis, si aliunde pravum non fiat, vel corrumpatur, aut finiatur. Et ita in rigore falsa est major. quia est affirmativa de subjecto non supponente, seu impossibili, quia conservatio non potest fieri illicita, cnm non sit actio humana ; imo licet speculative res consideretur, talis conservatio privilegii non est permanentia prioris actionis, ut fuit actio, sed est tantum permanentia ipsius effectus, qui fuit jus aliquod vel potestas acquisita, qui effectus semel factus jam non pendet positive in conservari a concedente, sed tantum negative, ut non retractetur, juxta infra dicenda; sic ergo talis conservatio non potest fieri mala. Quod si ipsa perseverantia privilegii vocetur conservatio, etiam illa non potest fieri mala per ordinem ad concedentem , quia non est actio ejus, nec habet novam dimanationem ab illo, et prima quam habuit fuit bona, et jam pertransiit : fuit enim a concessione praeterita, quae bona fuit, ut supponitur : solum ergo potest illa perseverantia fieri mala, si privi- legium fiat malum dando licentiam ad actum, vel usum iniquum, quod non fit per solam cessationem negativam causae, sed necessarium est ut cesset contrarie, sicut explicatum est. Unde probationes quae in illa ratione adduntur, omnes procedunt ex suppositione falsa, scilicet, quod privilegium duret per actionem positivam, quae vere sit actio libera concedentis. Et ita non recte applicantur principia juris ibi citata, quia intelligenda sunt de causa a qua pendet effectus in fieri et conservari, quamvis etiam possint alio modo intelligi, ut paulo post dicam.
15. Objectio. — Dicet vero aliquis ipsammet priorem actionem concessivam privilegii vocari conservationem ejus: nam in virtute illius permanet, et tantum durat quantum fuit per illam intentum, et non amplius, ut in praecedenti puncto dicebamus. Et ita sensus propositionum in ea difficultate sumptarum, est intentionem concedentis esse ut solum duret privilegium, quamdiu causa ejus duraverit; nam alioqui fieret illicita conservatio , non quae in re sit distincta a concessione, vel quae in re duret, illa transacta, sed quae virtute in illa includitur, et moralhter permanere censetur , quamdiu non retractatur. Tamen licet sit una actio, dicitur magis fieri illicita ut conservatio quam ut concessio, quia concedere tale privilegium pro tempore durantis causae licitum fuit : concedere autem illud ut duret, etiam cessante causa, esset illicitum. Et ita dicitur conservatio fieri illicita ex illa hypothesi, non quia malitiam illam de novo acquirat, quando desinit esse causa, et privilegium conservatur, sed quia a principio habuisset hanc malitiam, si concessio cum tal intentione fieret. Et quia hoc praesumendum non est, inde necessario fit ut concessio talis a principio fuerit, ut ad conservationem privilegii, cessante causa, non sufficiat.
16. Ostenditur inefficacia rationis factee.— Hic autem discursus esset efficax, si probaretur concessionem privilegii futuram fuisse illicitam, nisi daretur cum illa intentione formali vel virtuali, ut non duret nisi quamdiu causa duraverit ; nam inde recte sequitur desinere esse, deficiente causa. Et hanc illationem recte etiam probant principia juris adducta, quae hunc etiam sensum optime habere possunt, et est optimum exemplum in c. A2bate, de Verbor. signif., in fine, ibi: Tamdinu monasterium ipsum hac honoris debeat praerogativa gaudere, donec ibidem vigwerit obsercantia regularis ; ubi clare ponitur causa illa, seu circumstantia ut necessaria ad conservationem privilegii , et redditur optima causa, in qua explicatur illum terminum designari, ut possit esse licitus usus privilegii, scilicet, ut idonem persone inveniantur in illo tmonasterio) qui possint iu Abbatem assumi. Atque ita illa desitio privilegii fere reducitur ad modum amissionis privilegii positum in capite praeced. ; nam tunc duratio causae est veluti conditio requisita ut duret privilegium.
15. Solvitur argumentum. — Ratio responsionis. — Verumtamen illud assumptum non satis probatur, nec probari potest universaliter, ut probant exempla adducta, praecipue de privilegio non solvendi decimas, et de dispensatione absoluta voti castitatis. Ratione etiam declaratur, quia multa illicite fiunt quae tamen facta licite conservantur; ergo, e contrario, multa licite conservantur in esse, quae tunc non possent licite de novo fieri; ergo, licet privilegium ex defectu causa perveniat ad statum in quo non posset licite incipere, poterit licite et honeste permanere: ergoa principio potuit honeste concedi sub ntentione absoluta donandi, et ut permaneat, licet praesens causa necessaria ad concessionem cesset, quamdiu usus ejus non fuerit alioqui illicitus. Probatur haec consequentia; tum quia plus requiritur ad honestandam rei productionem, quam ad honestandam permanentiam rei jam productae ; tum quia qui donat indigenti, non tenetur semper limitare donationem pro tempore indigentise, etiamsi fortasse non posset licite donare nisi propter indigentiam : ergo idem est cum proportione ir privilegio quod veluti quamdam donationem continet : tum praeterea quia decet beneficium principis esse mansurum, etiamsi causa quae ad benefaciendum movit, non maneat, dummodo beneficium ipsum possit prodesse accipienti sine injustitia, vel iniquitate; quia alioqui non esset largitio, sed quasi mutatio, et inde dubia et scrupul in subditis orirentur circa intentionem principis, et circa causam quae illum substantialiter movit, quia saepe latet, et non facile intelligitur : tum denique, quia, licet causa movens principem sit temporalis et transiens, potest esse sufficiens ad perpetuam largitionem, ut constat, quia sicut apud Deum momentanea tribulatio aeternum gloriae pondus operatur, ita apud principes momentanea victoria parentis comparat filiis perpetuam nobilitatem : et, simili modo, apud Pontificem praesens utilitas vel austeritas religionis potest esse sufficiens causa ut ei privilegia perpetua concedantur, quae durent etiamsi cesset illa utilitas vel austeritas, et religio perveniat ad illum statum in quo imprudenter talia privilegia illi concederentur. Ergo, ut concessio privilegii sub ratione quacumque spectata licita sit, non est necesse ut includat illam limitatam intentionem, ut solum duret quamdiu causa duraverit. Eo vel maxime quod si, cessante causa, privilegium fuerit revocabile, successor concedentis judicare poterit an talis revocatio expediat necne; et hoc est sufficiens et suave remedium, ut statim declarabo; ergo ut intentio concedentis sit licita, hoc sufficit, et ita nullum indicium superest praesumendi intentionem magis rigorosam et limitatam, et ideo praesumenda non est, cum praesumptio sit praeter absoluta verba concessionis, ut suppono, et praeter generales regulas de principum beneficiis conservandis et ampliandis, quia illa limitatio intentionis est valde odiosa et scrupulosa; non est ergo admittenda, nisi ubi evidenter fuerit necessaria:
18. Ad confirmationem responsionis. — Limitatio predictae doctrinae. — Ratio limitataonis.— Ad confirmationem igitur illius difficultatis, consequenter respondeo etiam in dispensationibus non esse generaliter veram illam regulam, ut mihi probat argumentum ex voto assumptum. Propter exemplum vero ibi adductum de dispensatione privilegii in jejunio ob necessitatem, addo in dispensationibus habentibus tractum successivum habere nostram doctrinam exceptionem aliquam: nam in illo casu fateor dispensationem non extendi ultra tempus pro quo durat necessitas. Ratio vero clara est, quia sola necessitas in illo casu talis est, ut non possit justificare dispensationem, nisi adaequate (ut sic dicam) et commensurate ad durationem suam. Nam debilitas hodierna nihil confert ad excusationem crastinam, si de futuro nullo modo duratura est, quod, ex qualitate materiae et conditione causae et dispensationis, est adeo notum, ut fere aperte statim appareat talis intentio dispensantis. Hoc autem non ita est in omnibus causis praesentaneis dispensationum, et multo minus privilegiorum, et ideo non potest inde sumi generalis regula, sed potius contraria regula statuenda est, propter cessationem negativam causae non statim desinere privilegium, nisi contrarium moraliter appareat ex conditione causae, et imperfectione ejus comparatae ad privilegium, vel dispensationem in illo inclusam. Quod si aliquando ex parte causae res fuerit dubia, alie circumstantiae considerandae sunt, et si materia non fuerit nimis odiosa, in favorem potius est inclinandum; ut, in exemplo illo de privilegio anticipandi Horarum recitationem propter muneris occupationem, dubium esse potest an actualis necessitas occupationis , vel munus ipsum trahens regulariter talem occupationem, dederit causam privilegio; et in tali dubio, hoc posteriori modo interpretandum est, ita ut non oporteat singulis diebus attendere ad actualem necessitatem, ut licitus sit privilegii usus, et sic de aliis.
19. Ad aliam partem respondetur.— Privilegvum non n omnibus equiparandum actuali dispensationi.— Ad id autem quod additur de aequivocatione commissa in declaratione de duplici cessatione causae, negative vel contrarie, negamus assumptum ; ita enim illa distinctione utimur, sicut illa communiter utuntur auctores, ut supra ostensum est tractando similem quaestionem de cessatione legis, cessante causa. Sensus ergo est, talem reguiri mutationem in causa, quae reddat iniquum privilegium ex parte actus ad quem datum est, et consequenter esse necessarium ut actus fiat malus, non tantum consequenter ex cessatione privilegii, sed aliun^e, ita ut propter illius malitiam, seu novam moralem conditionem, privilegium factum sit pravum, vel nocivum: et in hoc sensu procedunt omnia quae diximus cum rationibus factis. Nec contra illum procedit exemplum de dispensaüone in jejunio, quia non in omnibus dispensationibus id locum habet, sed solum ubi materia vel causa id postulat , ut dixi, et patet a contrario in exemplo de dispensatione in voto. Imo in illo et in similibus de dispensatione in irregularitate, illegitimatione, etc., non solum hoc invenitur, ut non cesset, cessante causa, verum etiam nec retractari possit a dispensante, quia dispensatio abstulit impedimentum, vel obligationem, quae a solo dispensante iterum fieri non potest, propter solam negationem causae; talis enim est obligatio voti, vel tale impedimentum est irregularitas, etc.; unde etiam responderi potest non in omnibus aequiparandum esse privilegium cum actuali dispensatione, quae non est proprie privilegium, ut supra dixi, quia privilegium est per modum cujusdam juris et potentiae ; dispensatio autem per modum actionis, quae non censetur fieri tota simul, quando effectus est successivus, et causa dispensationis est etiam successiva , quae non proportionatur actioni, nisi quatenus cum illa extenditur et durat, extra hunc vero casum et similes durare potest effectus dispensationis plus quam ejus causa, et idem contingit regulariter in privilegio, ut dixi.
20. Ad instantiam respondetur. — Lex quomodo sit prava. —Denique ad instantiam sumptam ex aequiparatione legis cum privilegio, dico posse sustineri aequiparationem, si privilegium consideretur sub ratione legis obligantis ; secus vero esse si spectetur in ratione privilegii concedentis favorem: nam sub ea ratione non est propria lex, et ideo non oportet, proportionem in omnibus servare ad legem, et praesertim in eo quod in argumento intenditur. Declaratur, quia lex inducit obligationem, non autem privilegium per se, et ut favorem praebet tali personae. Unde fit ut lex communis, cessante negative et in universali fine ejus, cesset, quia facta est inutilis communitati, et consequenter desinit esselex, quia amittit proprietatem quae est de essentia legis ; unde recte etiam dici potest eo ipso fieri pravam in ratione legis, quia imponere onus inutile communitati iniquum esset; ac denique sub ea ratione non male dici posset talis cessatio causae non tantum negativa, sed etiam contraria legi, quia tollit justitiam ejus, sicut in actu indifferente ex objecto, et bono ex fine honesto, cessatio vel carentia talis finis dici potest contraria tali actui sub ratione meriti aut virtutis. At privilegium de se non est onus, sed favor privilegiarii, et licet ratio concedentis cesset seu transeat, non statim fit inutile privilegium ei cui concessum est, nec etiam onerosum, et ideo ex hae parte non procedit in illo dicta ratio, ut cessare debeat: et consequenter etiam, ut habet rationem legis respectu aliorum, cessat utilitas ejus, nec proprie tunc cessat finis ejus sub ratione legis, quia necesse est ut, durante favore privilegiarii et utilitate ejus, duret in aliis obligatio non violandi jus ejus. Quod si contingat non solum cessare finem privilegii, sed etiam ipsum fieri omnino inutilem, tunc probabile est amitti privilegium, tam in ratione legis quam in ratione privilegii , et quoad hoc servari aliquam proportionem inter legem communem et privilegium, etiam ut privilegium est ; semper tamen est diversitas in modo et ratione ; nam lex facta inutilis fit nulla, et facto et jure, quia fit injusta : privilegium autem inutile fit nullum, non quia fit injustum, sed quia vel fit moraliter impossibilis usus ejus, vel non appetbilis; et ita est nullum facto ipso potius quam jure. Item haec nullitas non provenit in tali privilegio ex solo defectu causae finalis, sed ex defectu materiae, quae ex aliis causis vel circumstantiis facta est inutilis; nam sola eessatio finis concedentis, ad tantam mutationem non sufticeret, regulariter loquendo, ut dixi.
21. Privilegiuwm cessat, cessante causa finali dupliciter. — Dicta in hoc puncto de cessatione ipso facto sunt intelligenda.— Exs quibus omnibus adverti potest, quarto, dupliciter posse intelligi cessare privilegium, cessante causa finali, scilicet, ipso facto, vel media actione hominis, quod multum interest. Nam priori modo privilegium fit statim nullum, posteriori autem modo fit tantum retractabile, quod longe diversum est, ut constat ex supra dictis de irritatione legum, quae hic cum proportione locum habent. Igitur omnia quae in hoc puncto diximus intelligenda sunt de amissione ipso facto; nam haec est propria cessatio privilegii, seu desitio ab intrinseco, de qua nunc tractamus. Unde in eodem sensu dictum est, cessante causa negative tantum, non statim cessare, id est, annullari, et irritum fieri ipso facto privilegium, et hoc etiam suadent rationes factae. Cum hoc tamen stat, ut privilegium fiat irritabile per cessationem tantum negativam causae, quia ex illa sumi potest justa ratio propter quam privilegium revocetur. Et de hac irritatione loquuntur multa jura allegata ; et declarat Dec. in 1. 7z ambiguis, Sb, S Non est novum, ft. de Reg. juris, num. 4. Favent etiam huic doctrinae omnes qui dicunt, post acquisitum jus perfecte et consummate, non cessare gratiam vel favorem principis etiamsi causa cesset, ut tradunt Panorm. in c. Pos£ translationem, de Renunt., n. 17; Tiraq. et Menoch., supra, cum aliis quos referunt ; et Gutier., 1. 4 Canonicar. quaest., cap. 15, n. 99, qui loquuntur de dispensatione; est autem idem de privilegio, per quod jam est jus acquisitum ; nisi enim revocetur, non amittitur, propter cessationem solam causae, nisi talis sit quae usum ejus reddat illicitum.
22. Cessatio cause etiam contraria debet esse perpetua. — Quinto, adverto, ut privilegium extinguatur dicto modo, necessarium esse ut cessatio causae etiam contraria sit perpetua; nam si solum sit ad tempus, non exünguetur privilegium, sed solum suspendetur ejus effectus. Ratio est, quia tunc usus privilegii non fit simpliciter et perpetuo pravus, sed ad tempus; ergo nec privilegium in se fit simpliciter iniquum, cum pro alio tempore possit habere honestum usum; ergo nec simpliciter irritatur , sed ad summum pro tunc suspenditur. Confirmatur, quia privilegium, verbi gratia, immunitatis ab oneribus, vel muneribus, seu contributionibus, tempore necessitatis non valet, nec justus erit illius usus; cum necessitas careat lege; nedum privilegium; et tamen non propterea extinguitur, licet pro eo tempore usus ejus suspendatur, ut supra libro quinto late diximus: ergo similiter, etc. Item indultum pontificium ad dispensandum , deficiente cansa ante illius executionem, suspenditur, ne liceat usus ejus; non tamen ita extinguitur quin, redeunte causa , tempore habili valeat, et licitus sit usus ejus, ut recte tradit Sancius, libro octavo, disput. 30, n. 16; ergo similter, etc. Denique lex cujus obligatio cessat, cessante causa, non statim extinguitur, sed suspenditur: nam, redeunte causa, iterum obligat, ut late Mencha., 1. 1 Controvers. illustr., c. 46, n. 3, et lib. 1 de Success., in Praefat., a n. 61; ergo, etc.
23. Mutationes alique, em parte materiee, ea dictis declarantur. — Sexto et ultimo, in hoc puncto adverto, quod supra dixi, in hoc et praecedenti modo amittendi privilegium includi desitiones vel mutationes quae in privilegio resultare possunt ex mutatione materiae circa quam versantur : nulla enim materiae mutatio extinguit privilegium ipso faeto, uisi quae usum ejus reddit vel iniquum, vel inutilem, vel de quo aliunde constare possit, non cecidisse sub intentionem legislatoris. Quoties autem per mutationem materiae usus fit iniquus, vel inutilis, cessat finis privilegii maxime intrinsecus, qui esse debet usus aliquis uulis, et honestus. Si autem, extra hos casus, contigerit usum privilegii esse contra vel extra intentionem concedentis (quod raro accidet, ut dixi) , tunc necesse est ut id proveniat ex aliqua limitatione addita in forma privilegii, vel de qua sufficienter constet ex tenore ejus; et tunc cessatio illa pertinebit ad defectum formae, ut ex dictis de primo puncto constat; et ita solum superest dicendum de defectu ex parte efficientis.
On this page