Text List

Caput 31

Caput 31

Utrum privilegium expiret per mortem solam concedentis.

CAPUT XXXI. UTRUM PRIVILEGIUM EXPIRET PER MORTEM SOLAM CONCEDENTIS.

1. Tertius modus amissionis privilegii ex morte concedentis .—Privilegium rite compara- tum non cessat per mortem concedentis. — Hic est tertius modus amissionis privilegii, qui cogitari potest, de quo dubitatur an verus sit. In quo generalem regulam constituo, privilegium non amitti propter mortem concedentis, nisi concessio illius in sua forma illam limitationem contineat. Atque ita pro generali regula et sine exceptione haberi potest, privilegium semel rite comparatum non cessare vel amitti per mortem concedentis per se, et ut spectat ad defectum et carentiam causae efficientis. Haec assertio communis est, et sequitur ex regula juris, quia gratia semel obtenta non cessat per mortem concedentis, juxta c. Si super gratia, de Offic. delegat., in 6, et c. Is cui nulla, de Praeb., in 6: ex quibus juribus illam regulam colligunt Gloss. ibi, Archid. et Anchar.; item Dec., in c. Relatum, de Offic. delegat., n. 3; Rebuff., in pract., 2 p., tit. de Grati., S Ratione congruit, per totum; Molin., lib. 2 de Primogen., cap. 7, n. 63; Anton. Gabr., lib. 6, titulo de Praebend., conclus. 1; Summistae, verb. Gratia ; Navar., S In Leviti, notab. 31, n. 25, et in Summa, c. 27, n. 153, et cons. 2, de Officio delegat., et cons. 4 de Privileg., num. 1; Gutier., libro 1 de Canon. quaestion., cap. 15, n. 24, et lib. 2, cap. 17,a principio. At privilegium est quaedam gratia; ergo eadem regula in privilegio verum habet quod non cessat per mortem concedentis. Ratio vero regulae, etiam prout de gratia generaliter datur, esse potest, vel quia jus ipsum ita declaravit hujusmodi concessiones in favorem factas, sub quibus privilegia continentur; vel certe quia talis declaratio juris supponit hanc esse intrinsecam rationem gratise, vel certe esse maxime consentaneam illi: nam gratiae concessio est quaedam moralis largitio, vel donatio; donatio autem semel facta non finitur morte concedentis.

2. Multiplex explicatio predictae regulae. — Primum dubium. — Regula praedicta generaliler vera est. — Haec ergo regula multis modis explicanda est, et quando amplietur vel limitetur. Primo ergo videri potest regulam positam, ejus ratione attenta, solum procedere in privilegio omnino favorabili , nam illud est propria gratia, non vero in privilegio odioso; nam illud, licet sit favor respectu ejus cui conceditur, odium continet respectu aliorum, et ita non est pura gratia, sed mixta, ideoque non debet sequi regulam gratiarum. Atque ita videntur sensisse Glossa in cap. pen. de Cleric. non resident., verb. Licentia, et Antonin. ibi, n. 7; Sylvest., verb. Indulgentia, q. 5, n. 26; Angel., n. 7, qui specialiter loquuntur de licentia non residendi, quia est odiosa propter Ecclesiae praejudicium. Quae ratio si solida esset, idem consequenter dicendum esset in omni privilegio odioso. Nihilominus tamen verius est regulam positam generaliter habere verum in omni privilegio, etiamsi deroget juri communi, vel alicujus tertnu. Ratio est, quia jura citata absolute loquuntur de gratia, et non distinguunt inter eam quae alteri praejudicat, vel non praejudicat ; ergo neque nos distinguere debemus sine textu vel ratione cogente. At privilegium, etiam rigorose sumptum pro illo quod derogat juri, est vera gratia, absolute et simpliciter loquendo, imo tanto est major gratia respectu ejus cui fit, quanto, non obstante lege vel jure alterius, ei conceditur : unde nulla ratio permittit ut propter eam causam sit grafia minus stabilis seu perpetua. Praeterea ratio facta, quod concessio privilegii est quaedam liberalis donatio, de quocumque privilegio procedit : nam hcet deroget juri alterius, de hoc ipso fit perfecta donatio. Et jus stabile contra jus alterius conceditur, ut patet clare in privilegio non solvendi decimas : nam de se praejudicium affert, et tamen durat post mortem concedentis, non solum quando in eo explicatur ut sit perpetuum, sed etiam quoties non explicatur ut sit temporale, sed indefinite conceditur, juxta principia supra posita. Et idem est de privilegio recipiendi aliquam partem decimarum, vel non subeundi onera communia, et similibus.

3. Probatur dicta ampliatio inductione. — Unde ostendi potest ampliatio haec inductione, et exemplis, quae vel clara sunt vel probabilia. Et imprimis faciunt proxime posita. Deinde dispensatio censetur odiosa ; tamen quia respectu dispensati est gratia, semel concessa permanet, nec cessat per mortem concedentis. Quod si dicas ideo id contingere in dispensatione, quia jam habuit effectum, id non est verum: nam si superior dispensavit in jejunio totius quadragesimae, licet dispensans statim moriatur, potest dispensatus sua dispensatione uti ad effectus nondum secutos, si alias causa subsistat ; et idem est in dispensatione matrimonii, si per Papam fuit commissa Episcopo, vel officiali ejus, et iste jam dispensavit : nam licet Papa moriatur ante effectum talis dispensationis, id est, ante matrimonium contractum, valida manet, et potest consequi effectum. Quin potius licet commissarius nondum dispensasset, si facultas illi esset commissa cum obligatione et praecepto dispensandi, si preces veritate nitantur, non cessavit dispensatio, ut in simili dixi, tom. 5, d. 4, sect. 2, in fine; et latius explicat, et multis allegatis confirmat Sanci., lib. 8 de Matr., disp. 28, n. 9, licet Navar. in locis citatis contradicat, cujus sententia posset procedere, quando princeps moreretur, nondum litteris expeditis, ut vult Molin. supra, quod nunc non examino; et videri potest Gutier., d. c. 17. Deinde licentia audiendi confessiones, et facultas eligendi confessorem, non expirant morte concedentis, licet illae contineant privilegia praeter jus commune, et quae possunt derogare juri ordinarii vel successoris, ut etiam dixi tom. 4, disp. 206, sect. 3, et disp. 21, sect. 4, et plures ad idem allegat Sanci., supra, num. 72 et 15. Et idem docent de licentia non residendi, Abb., dicto cap. penultim. de Cleric. non resid., num. 9; et Navarr., quaest. 3 de Redit., monit. 9 et in cap. Placuit, de Poenit., dist. 6, num. 166; et Salzed. in pract.; Bernard. Diaz, cap. 26, et Sanci., n. 78. Neque reddunt aliam rationem, nisi quia illa licentia est gratia, cum tamen negare non possint quin aliqua ex parte odiosa sit, et contra ordinarium jus; hoc ergo nihil interesse censetur ad limitandam conclusionem positam.

4. Aliud dubium circa regulam traditam.— Secundo, interrogari potest an regula intelligenda sit absolute de privilegio, etiamsi res sit integra, id est, etiamsi privilegiarius nondum incoeperit illo uti, vel limitanda sit ad privilegium jam firmatum per aliquem illius usum, post quem dicitur res non esse integra. Felin. enim, in c. Licet undique, de Offic. deleg.. num. 1, verb. Primo casu, ita limitare videtur dictam regulam, privilegium non expirare morte concedentis, si ceptum sit illa uti; et ex parte sequi videtur Sylv., verb. Gratia, quaest. 2, ubi ait quod potestas ad dispensandum alicui concessa per viam gratise, per unum actum dispensandi perpetuatur, ut non expiret per mortem concedentis, senüens re integra non esse firmatam gratiam; et citat Joan. Andr. et Anton., inc. Za tua, de Fil. presb. Moti autem videntur hi auctores ex d. c. Licet, et ex c. Gratum, c. Relatmn, eod. tit., ubi hoc dicitur de commissione potestatis delegatae, quae commissio gratia quaedam est et favor, et ideo videtur illa decisio extendi ad quamcumque aliam gratiam, vel privilegium. Praesertim quia videtur militare eadem ratio ; ideo enim rescriptum per quod delegatur potestas, extinguitur morte conce- dentis, re integra, quia nondum est firmata et quasi radicata jurisdictio, ut dicitur in c. Quaanvis, de Offic. deleg., in 6; sed eodem modo jus quodlibet per privilegium concessum, non videtur firmatum et radicatum, re integra, quia nondum est tradita privilegiario possessio talis privilegii, quia non videtur nisi per aliquem usum comparari.

5. Praedicta limitatio rejicitur. — Nihilominus regul!a haec non recipit talem limitationem, sed absolute intelligenda est de privilegio plene concesso et comparato, etiamsi nullus usus ejus fuerit inchoatus. lta sentiunt omnes alii citati auctores. Probatur autem haec sententia sufficienter ex eo quod, in dictis juribus quae loquuntur de gratia, talis limitatio non additur; cur ergo a nobis addenda est, maxime cum gratia sint potius ampliandae quam restringenda ? Secundo, probatur ab speciali ex eisdem juribus quae in contrarium allegantur. Nam illa conditio, ut res non sit integra, solum postulatur in rescriptis justitiae, per quae delegatur jurisdictio, ut ex ipsis capitibus constat ; ergo extra illum casum non habet in gratiis locum illa conditio. Imo mulu valde probabihter censent illam conditionem solum requiri in delegatione jurisdictionis contentiosae et involuntariae ; nam de hac plane loquuntur dicta jura, quae in hac parte non sunt extendenda, quia non continent favorem, sed potius sunt stricti juris. Unde sequitur, contra Sylvest. et alios, privilegium per quod datur potestas absolvendi a culpis reservatis et a censuris, vel dispensandi in aliquibus irregularitatibus, vel impedimentis, in favorem ejus cui tale privilegium datur, non expirare morte concedentis, etiamsi res sit integra, quia est mera gratia plene facta, et non est delegatio jurisdictionis fori contentiosi. Hac enim ratione, ut supra dicebam, per mortem concedentis non cessat licentia facta sacerdoti ad audiendas confessiones, licet per illam delegetur jurisdictio in foro poenitentiae ; ergo idem dicendum erit etiamsi ille sacerdos nunquam fuerit illa usus. Idemque est, cum proportione, de licentia eligendi confessorem. Et ita tenent auctores in praecedenti puncto citati, et plures quos Sancius refert, n. 8; et idem Sylvester, ibidem, fatetur cum Federic., cons. 78, quando Papa concedit alicui ut dispenset cum tali, non amitti gratiam per mortem concedentis, etiamsi antea non dispensaverit, quod difficilius est, ut patebit ex puncto sequenti. Ra- tio denique a priori est, quia illa conditio non est necessaria ex natura rei, quia potest fieri perfecta donatio et traditio, antequam donatarius incipiat uti re donata; sic ergo privilegium dari potest, priusquam privilegiarius illo uti incipiat; ergo ita intelligendum est dari cum absolute conceditur, cum nec jus nec homo limitationem ponant. Et ita, ex praxi et consuetudine, videtur constare privilegium censeri sufficienter radicatum et possessum ante usum, praesertim si rescriptum sit bullatum et traditum. Et ita responsum est ad rationem in contrarium : nam quod jurisdictio contentiosa non firmetur, re integra, non est ex natura rei, sed ex institutione juris positivi, et est speciale in illa, et ideo non extenditur ad alias gratias. An vero in his requiratur saltem, ut privilegium sit acceptatum a privilegiario, dicam statim.

6. Tertium dubium circa predictam regalam. — Tertio, inquiri potest an regula intelligenda sit tantum de privilegio alicui concesso in favorem suum, vel etiam si detur in favorem alterius, utroque enim modo concedi potest ; saepe enim conceditur potestas dispensandi in favorem delegati, aliquando vero in favorem ejus qui dispensandus est, ut in rescriptis, per quae committitur provido confessori, aut doctori, etc., ut dispenset cum aliquo in tali voto. Videtur ergo assertio indifferenter intelligenda, quia privilegium utrovis modo datum, est vere gratia: nam est concessio potestatis et jurisdictionis non contentiosae, vel alterius similis favoris; ergo regula etiam de firmitate gratiae est de illis indifferenter accipienda. In contrarium vero est dictum c. Si cui nulla, ubi dicitur mandatum a Pontifice datum alicui Praelato, providendi aliquem de beneficio in'gratiam provisi, expirare morte concedentis: unde colligitur idem dicendum esse in omnibus similibus gratiis, ut allegati doctores fatentur.

T. Adhuc defenditur praedicta regula in sensu generali.— Duplex modus concedendi privilegum. — Haec dubitatio ponitur ad explicanda verba in principio assertionis posita. Locuti enim sumus de privilegio, semel rite et perfecte comparato, et intellecta regula hoc modo nullam habet exceptionem vel limitationem ex parte privilegii semel obtenti, sive detur in favorem accipientis, sive aliorum. Secus vero est si fuerit tantum inchoatum, ita ut adhuc non sit obtentum, sed obtinendum. Prior pars probatur ratione facta, et declaratur amplius, quia imprimis nullum est privilegium (si verum privilegium sit) quod non sit gratia et favor accipientis, etiamsi fortasse detur in aliorum utilitatem et fructum : gratiae enim gratis datae vere gratiae sunt et favores accipientium, licet in aliorum utilitatem dentur. Sic ergo facultas concionandi, absolvendi, aut dispensandi, directe facta ei cui conceditur, favor est ejus, licet ratio vel causa dandi illam. et principale forte motivum , sit aliorum utilitas. Solet autem in hoc communiter observari privilegia aliis utilia praeter recipientem, duphiciter concedi solere : uno modo, respectu aliorum in communi, et generatim ; alio modo, respectu talis personae, pro tali casu, vel casibus. Priori modo, censetur gratia simpliciter facta ei cui talis potestas conceditur ; posteriori autem modo censetur gratia fieri potius personae designatae, ut ei dispensatio ad beneficium conferatur. Unde fit ut privilegium directe concessum alicui, ut per illud aliis indefinite seu in communi benefacere possit, ut sic dicam, vel jus aliquod exercere extra jurisdictionem contentiosam, non expiret morte concedentis propter rationem factam. Et in hoc conveniunt Gloss. et interpretes in dict. cap. Si cui mulla, per illum textum ; et alii quos Anton. Gabr. supra refert.

8. Quomodo privilegium eapiret morte concedentis. — Limitatio dicte assertionis. — At vero quando potestas per privilegium conceditur ad exercendum aliquem actum favorabilem circa determinatam personam, regulariter censetur expirare, re integra, per mortem concedentis, etiamsi actus exercendus non sit jurisdictionis contentiosae , et videtur colligi ex dicto c. S cui nulla, ubi Glossa rationem reddit, quia tunc gratia non est perfecte facta, sed facienda. uia tunc non fit proprie gratia illi qui talem actum effecturus est, sed illi in cujus commodum actus est efficiendus : nam tota gratia ordinatur ad illum actum, ideoque dum ille non est factus, non censetur gratia facta, sed facienda, et consequenter commissio potestatis ad illum actum faciendum non est firmata, re integra. Exemplum est in casu dicti textus, si Episcopo committat Papa ut det beneficium, quod vacaverit, Petro, gratia censetur concessa Petro, et antequam beneficium conferatur. censetur facienda, non facta, et ideo expirat in eo statu existens per mortem concedentis. Hoc tamen limitandum est, nisi po- testas illa, etiam circa determinatam personam, detur in favorem delegati qui daturus est vel facturus beneficium ; nam tunc censetur gratia jam facta, et non est dubium quin potestas ad operandum circa determinatam personam possit committi alicui in favorem ejus, non minus quam potestas operandi circa plures indefinite. In quo sensu videtur locutus Sylv. supra citatus, cum Feder.; et idem tenent Rosel. et Tabien., verb. Gratia ; et Angel., ibi n. 2, verb. Dispensatio, n. 13; Domin. et FEran., in d. c. $ cui nulla, et colligitur ex illo texstu; nam ut haec facultas expiret, requirit ut detur non ob suamm, id est, accipientis, sed in ejus cui provideri mandatur gratiam. lImo inde recte colligitur necessarium esse ut gratia non fiat delegato, sed sol alteri; atque adeo, si in utriusque favorem fiat, non extingui per mortem concedentis, quia in eo cui facta est permanet, et quia ex illo textu amplius non colligitur, ut cum alis notavit Sanc., supra, n. 81; et intelligendum puto quando gratia conceditur uirique aeque primo et principaliter; nam alioqui si favor delegati sit tantum accessorium quid , et quasi causa tantum motiva, tunc sequetur principale, et simpliciter censebitur talis gratia nondum facta.

9. Objectio. — Dices: nulla est ergo differentia inter potestatem datam indefinite, vel circa determinatam personam concessam; nam indefinite data potest principaliter, vel etiam totaliter dari in favorem communitatis vyel multitudinis comprehensa sub illo termino communi indefinite sumpto, nihil enim repugnat. Imo per bullas jubileorum videtur ita dari; per illas enim non intenditur favor sacerdotum vel confessorum quibus dantur potestates, si a poenitentibus eligantur, sed gratia et favor poenitentium. E contrario vero similes potestates dantur per privilegia religionum in favorem ipsorum religiosorum. At vero eodem modo quando designatur persona dispensanda vel promovenda, potest dari eisdem modis, scilicet, vel in favorem delegati tantum, vel providendi tantum, vel utriusque simul; ergo, eadem ratione, cessabit vel non cessabit potestas per mortem concedentis, si fuerit vel non fuerit data in favorem delegati, sive sit indefinita, sive particularis, et ita impertinens erit observatio supra posita, et nulla erit distinctio.

10. Respondetur.—hespondeo, ex dicto c. Si cui nulla, hanc colligi differentiam inter illa duo membra, quia cum datur facultas ad benefaciendum aliis, nulla personarum facta expressione, gratia censetur facta communitati simpliciter, et sine addito vel restrictione, et ideo simili modo censetur permanere post mortem concedentis, etiam re integra, et nulla Iimitatione vel distinctione adhibita, an detur in gratiam accipientis vel aliorum, sed absolute; at vero quando persona particularis exprimitur, circa quam facultas habitura est effectum, tunc dicitur expirare per mortem concedentis, re integra, non absolute, sed cum illo addito, si datur potestas alicui, non ob suam, sed in ejus, cui provideri mandatur, gratiam. Ratio autem reddi potest, vel quia talis facultas semper est magnus favor delegati, qui non excluditur saltem praesumptione juris, etiamsi simul favor aliorum generaliter seu indefinite intendatur ; vel quia favor communitatis seu multitudinis praefertur favori privato, et ideo licet non sit ad effectum perductus, propter ipsam concessionem, censetur firmari ex virtuali declaratione et concessione juris. Atque ita similes facultates concessae per Bullam Cruciatae, juxta communem et receptam doctrinam, quam late refert Sanci., supra, n. 93, non expirant per mortem concedentis. In qua bulla aliqui considerant quod ipsamet praescribit tempus suae durationis, scilicet, annum, vel triennium. Sed licet haec posset esse ratio sufficiens, ut sumitur ex Anton. Gabr., supra, n. 35, non credo esse rationem adaequatam ; nam idem censent omnes de duratione jubileorum , licet non prascribant tempus suae durationis. Ratio sumenda est ex ipso modo concessionis indefinitae, quae eo ipso censetur continere privilegium permanens, quamvis aliae rationes probabiles reddantur, quae in Sancio supra videri possunt. At vero quando facultas datur in ordine ad designatam personam, considerat in cujus favorem datur, ut declaratum est, quia jus videtur praesumere concessionem sic factam ordinarie fieri in favorem designatae personae nisi aliud expresse declaretur. In hoc ergo potest consistere differentia.

11. Difficultas circa dicta. — Sed adhuc superest difficultas circa rationem supra datam, ob quam concessio facta in favorem personae designatae providendae, seu dispensandae, censeatur amitti morte concedentis; ratio enim data non videtur solida, scilicet, quia tunc gratia non est facta, sed facienda; nam aliqua gratia est ibi simpliciter facta; ergo illa perire non debet, juxta regulam datam, ergo nec effectus ejus impedietur, etiamsi nondum sit factus, sed potius sustinendus erit, ne prior gratia pereat, tanquam annexus illi, seu tanquam accessorium sub principah. Antecedens probatur, quia quando alicui mandatur provideri de beneficio, eo ipso datur aliquod jus providendo, non in re, sed ad rem: nam licet sit valde remotum, aliquod profecto est, vel certe licet appelletur licentia ut provideatur cum praelatione ad alios, talis licentia, vel jus, magnus favor est: et ille non est faciendus, sed factus, ut per se constat: ergo datur ibi gratia facta, et consequenter non peritura juxta nostram regulam: non potest autem permanere nisi in delegato imaneat potestas, ut per se notum est: ergo. Confirmatur, quia ille cui tunc conceditur facultas conferendi, vel dispensandi, videtur quasi executor gratiae alteri jam factae: ergo debet permanere ratione illius, tanquam accessorium sub principali, argumento capit. Si super gratia, de Offic. deleg., cum his quae ibi notantur, et a Gabriel., supra, numero tertio.

12. Confirmatur exemplis. — Confirmatur et declaratur exemplis : unum est de licentia eligendi confessorem , quae non expirat morte concedentis, ut dixi, solum quia est quidam favor factus poenitenti, etiamsi detur propter effectum, qui nondum est comparatus; imo ne illud privilegium seu licentia pereat, sustinetur potestas confessoris electi, et validitas absolutionis ab eo collatae. Cur ergo non idem dicitur in altero privilegio? Vel cur in eo non respicitur ad licentiam, vel jus statim concessum, sed ad effectum nondum factum, ut dicatur gratia nondum facta, sed facienda? Et urgetur hoc exemplum ; nam, licet facultas directe daretur sacerdoti determinato ad absolvendum Petrum, vel dispensandum cum illo, non expirabit re integra per mortem concedentis, non solum si detur in fayorem sacerdotis, quod omnes fere fatentur, sed etiamsi tantum sit in favorem poenitentis ; tum quia in tali materia major et durabilior esse debet favor poenitentis quam sacerdotis ; tum etiam quia in re in idem redit, quod potestas detur sacerdoti circa poenitentem, vel quod detur poenitenti licentia ad eligendum confessorem; sed data hoc modo durat, etiamsi principaliter detur in favorem poenitentis ; ergo et data priori modo. Quid enim ad rem moralem hoc interest ? Neque enim considerari in praesenti potest, quod licentia ad eli- gendum confessorem est indefinita ex parte confessoris, licentia vero data confessori directe jam determinet personam : hoc enim nihil videtur referre, tum quia determinatio personae, a conferente potestatem facta, videtur magis intenta, et praesumitur magis prudens, et ideo ex hac parte facultas erit magis durabilis : tum quia licet poenitentis licentia sit ut tali confessori confiteri possit, non expirabit, re integra, quia est privilegium illi jam factum, non minus quam licentia eligendi indefinite.

13. Declaratur dubiwn ex opinione probabili. — Responsio aliquorum. — Impugnatue primo. — Secundo. — Praeterea multi probabiIiter defendunt, ordinaria rescripta, per quae committitur discreto confessori facultas dispensandi cum Titio, verbi gratia, in tali voto, vel impedimento, etc., non expirare, re integra, morte concedentis, ut videri potest late in Sancio supra, num 87; et tamen illa est gratia nondum facta quoad effectum intentum ; tamen, quia est facta quoad licentiam seu facultatem, censetur permanere : ergo idem in omni simili. Respondent aliqui illam facultatem dispensandi non relinqui in arbitrio delegati, sed necessario esse ab illo dispensandum eo ipso quod rescriptum acceptat, si inveniat preces veritate niti, et ideo illam non esse tantum licentiam dispensandi, sed esse virtualem dispensationem ; et ideo sicut dispensatio non retractatur per mortem concedentis, ita nec illam facultatem extingui. Sed hoc non videtur satisfacere, primo, quia considerando statum rescripti antequam acceptetur, vel aperiatur, nullam necessitatem ponit, sed meram facultatem concedit. Secundo, et praecipue, quia necessitas illa quae imponitur delegato, videtur potius obstare durationi gratiae ; nam transit in mandatum , et commune proloquium est, mandatum cessare per mortem mandantis, re integra, juxta dictum c. Gratum, et c. Helatum, etl. Ft quia, ft. de Jurisd. omn. judic., et I. Mandatum, c. Mandati; ergo si facultas dispensandi data sacerdoti, in favorem tantum dispensandi, durat, quia fuit praecepta, etiam durabit data sine praecepto, quia minus - habet mandati, et plus favoris respectu delegati, quandoquidem usus ponitur in ejus arbitrio, et non cogitur. Et profecto difficile creditu est, quod licentia data a superiori cuidam subdito sacerdoti ad audiendam confessionem Petri, in favorem solius Petri, et sine praecepto imposito sacerdoti , ut talem confessionem audiat, cesset, re integra, per mortem concedentis, et tamen quod eadem facultas data eidem sacerdoti in favorem ejusdem poenitentis, et cum praecepto, non expiret , re integra, cum alias sit vulgare principium , praeceptum ab homine , quod non est per modum statuti, cessare mortuo praecipiente.

14. Circa hoc duplea modus dicendi. — Haec argumenta petunt ut explicemus, quando gratia censenda sit jam facta, et quando tantum facienda, in quo explicando non est facile generalem regulam praescribere ; nam est etiam difficile discrimen constituere inter multos casus, de quibus ferri solet diversum judicium, cum tamen videantur omnino similes : unde cogitari possent duo modi dicendi extreme diversi. Unus est, omnem hlicentiam vel facultatem, aut qualecumque privilegium, seu reseriptum gratiae concessum uni, in ordine ad effectum gratiae consequendum ab alio cui potestas conferendi vel dispensandi delegatur, censeri gratiam statim factam ex vi privilegii, ante quemcumque usum ejus, si materia gratiae sit spiritualis, pertinens principaliter ad bonum animae ejus propter quem conceditur, assequendum per usum jurisdictionis voluntariae, quae sine strepitu judicii illi operari potest, ideoque talem facultatem non expirare per mortem concedentis, etiamsi res sit integra : secus vero esse in aliis facultatibus extra hujusmodi materiam concessis. Nam jura quae de similibus privilegiis judicant tanquam de gratiis non concessis, et ideo cessare in simili casu statuunt, loquuntur vel in materia ambitiosa, qualis est materia beneficialis, de qua est sermo in dicto cap. Si cui nulla, ev c. S super gratia ; nam illa materia semper est odiosa, et restricti juris. Vel loquuntur in materia fori contentiosi, ad quam reducuntur externi contractus , et negotia humana, de qua loquuntur dictum c. Gratun, et cap. lhelatum, et aliae leges, quae dicunt , mandatum expirare morte mandantis, re existente integra.

15. Modus probabilis. — Atque hic modus dicendi videtur fieri probabilis , tum quia juxta illam facile componuntur omnes difficultates positae, et communia jura, quae in hac materia loquuntur, commode explicantur; tum etiam quia utrumque membrum est per se probabile; nam primum favet animae et religioni, et in illa materia verisimile est Pontifices non minus velle favere iis pro quibus gratiae conceduntur, quam iis quibus conce- duntur ; secundum autem est satis expressum in jure et restringit ambitiones, et fraudes, ac lites: tum denique quia omnia exempla in contrarium objecta pertinent ad primum membrum, et fere omnia admittuntur communiter, licet propter alias rationes , quod parum refert. Solumque illud de licentia data confessori in favorem poenitentis a multis negatur, ut videre licet in Sanc., supra, n. 83; sed profecto rationes a nobis factae videntur contrarium efficaciter suadere, et non carere auctoribus. Nam Feder., Sylv., Angel., et alii qui id admittunt in facultate dispensandi cum tali, idem dicerent in potestate absolvendi sacramentaliter ; et cum indistincte loquantur, non oportet restringere illam sententiam ad privilegium datum principaliter in favorem delegati: praesertim quia , ut dixi, quando persona designatur, regulariter, et ex vi formae censetur dari in favorem ejus, sive facultas sit ad dispensandum, sive ad absolvendum. Nec etiam est cur id limitetur ad facultatem datam cum praecepto exercendi actum, vel sine illo, quia haec differentia a paucis doctoribus consideratur, nec jure probatur, et parum interest, ut ostensum est, praesertim in negotio confessionis. Et ita, re tota attente considerata, nihil ex illo membro sequitur, quod singulare sit, vel novum, vel alicui juri repugnans, quia jura in aliis materiis loquuntur, ut dixi.

16. Secundum membrum quid probat. — Secundum autem membrum habet fundamentum non in sola rei natura, nec tantum in conjecturata mente concedentis, sed in jure positivo ita disponente. Et ideo non procedunt coniraria exempla , quia nec materia , nec dispositio jurium est similis; nec etiam procedunt rationes , quia cum haec res pendeat ex jure, rationes non possunt esse efficaces. Nam illa licentia, vel qualecumque jus quod videtur resultare in providendo, ex facultate vel mandato alteri dato ad providendum illum, in jure non reputatur ut aliquid factum, sed ut existens in fieri; et ideo, sicut supra dicebamus jurisdictionem delegatam in foro contentioso non firmari, re integra, ex dispositione juris , ita dicendum est de illa licentia , vel qualicumque jure in illis materüis : et ita facile conciliantur et expediuntur omnia. Et hunc modum dicendi ego libenter amplecterer ; quia vero illum non invenio sub hac forma ab auctoribus assertum, aliis considerandum relinquo.

17. Secundus modus dicendi. — Alter ergo modus dicendi esse potest, ut regula haec universalis sit in omnibus materiis, quod facultas alicui data ad exercendum effectum gratiosum circa: alium, si sit facta tantum in gratiam personae designatae, cui talis effectus est conferendus, dum res est integra, non censetur gratia facta, sed facienda; et fundamentum esse debet, quia quaedam jura ita statuunt; et licet in determinatis materiis loquantur, non videntur niti in ratione specialitatis materiae, sed in forma et modo concessionis, ut Glossae et doctores interpretantur. Et ita admittendum non est quod in quadam objectione dicebatur , in his rescriptis delegatum esse executorem gratiae alteri concessae, sed dicendum est delegatum esse executorem gratiae alteri concedendae ; nam antequam ille utatur suo munere, saltem inchoative, non censetur gratia facta, ex jurium dispositione. Ad exempla autem in contrarium adducta responderi posset negando omnia in quibus regula illa proprie non servatur, etiamsi maxime versentur circa materiam spiritualem, vel concernentem illam, et omnino favorabilem, ac pertinentem ad jurisdictionem voluntariam, et sive potestas delegata detur directe sacerdoti dispensaturo, sive detur per licentiam directe concessam ipsi dispensando, vel absolvendo. Haec autem responsio est nimis rigorosa, et valde contraria praxi, et favori animarum ; et ideo illam non censeo admittendam.

18. Distinctio notanda ad declarationem doctrine tradite.—OQuocirca melius fit distinctio inter facultatem hanc directe datam delegato in favorem tertii, et datam directe ipsi poenitenti, ut eligat confessorem, vel quid simile : nam per priorem non censetur fieri ulla gratia illi tertio, sed solum parari viam ad illam obtinendam, et creari causam, ut sic dicam, per quam fiat, et ideo donec illa causa aliquid operetur circa illum tertium, non censeri gratiam ullam factam illi tertio, neque esse in illo factum aliquid, quod in ipso permanere possit, si re integra concedens moriatur. Nam illud jus, vel licentia, quod in objectione principali consideratur, non reputatur ut aliquid in illo existens, sed vel est sola permissio, ut alius possit circa illum operari, vel est quasi denominatio extrinseca resultans ex potestate alteri concessa, quae denominatio non potest durare, deficiente illa potestate , nec potestas illa firmari potest ex illa denominatione, cum ab illa potius resultet. Potestas autem ipsa sic concessa, etiamsi jam sit morali- ter in eo cui directe conceditur, non censetur privilegium ejus, et ideo per se non firmatur sine aliquo usu, quia reputatur mandatum, et non gratia. Et idem censeo quoad hanc partem, in rescriptis dispensationum quae secum afferunt obligationem dispensandi, quia ibi non habet locum ratio vel natura privilegii respectu delegati, sed potius ratio mandati. 19. Altera pars distinctionis declaratur.— Differentia inter duos modos predictos.— Daubium incidens.— At vero quando rescriptum directe concedit facultatem aliquam, vel licentiam subdito, licet usus ejus pendeat ex alio operante circa ipsum, ut est in licentia eligendi confessorem, vel confitendi tali Sacerdoti designato a concedente, et in litteris dimissoriis ad suscipiendos ordines a quocumque vel a tali Episcopo, et in similibus, tunc talis hcentia est verum privilegium, et gratia revera est jam facta quoad suam immediatam concessionem ; et ideo etiamsi moriatur concedens, re existente integra, non perit, sed in eo etiam servatur regula principalis a nobis posita, ut in alis locis, quae citavi, in particulari dixi. Et declarari nunc potest, quia similes licentiae et privilegia data ad actus qui non pendent ex actione alterius tertii circa privilegiatum, ut sunt licentia non jejunandi, laborandi in die festo, celebrandi in privato oratorio, audiendi sacrum tempore interdicti, et similia, non cessant per mortem concedentis, etiam re integra, ut est fere communis consensus; ergo idem erit, etiamsi actus concessus consistat in recipiendo aliquid ab alio, quia eodem modo est jam facta gratia, et non tantum facienda, cum sub eadem forma detur licentia : unde in illo habere potest locum, quod supra dicebatur, scilicet, illum tertium esse quasi executorem gratiae alteri jam factae, et ideo firmari ratione illius, etiamsi res sit integra, argumento c. 54 super gratia, de Offic. delegati, in 6, et regulae generalis, quod accessorium sequitur principale. Et ita constituitur facile differentia inter hunc modum et praecedentem, quia, in hoc, gratia quae fit privilegiario, non est solus effectus futurus, neque est sola permissio vel denominatio a potestate alteri concessa, sed est vera concessio alicujus immunitatis, vel moralis potestatis, ut satis explicatum est. Neque videtur necessarium ad singula quae ibi inculcantur speciatim respondere. Solum potest in particulari inquiri an in judicio confessionis admittenda etiam sit illa differentia inter facultatem datam poenitenti ad assumendum talerm confes- sorem, vel datam confessori ad audiendum talem poenitentem in solum favorem ipsius poenitentis. Multi enim ita sentire videntur, quia haec est generalis juris dispositio, quae non cessat in illa materia particulari, licet fortasse cesset negative ratio ejus, quod est probabile; mihi tamen contrarium magis probatur, ut in materia de poenitentia dixi, quia illud judicium magis est gratie quam justitiae, et ita jurisdictio, in illo foro concessa, per regulam gratiae potius quam justitie metienda est.

20. Quae requiruntur ut privilegium permaneat post mortem concedentis. Insirumentum scriptum et bullatum an confert privilegium. —Adhuc vero superest in alo sensu explicandum quae requirantur ex parte privilegii, nt censeatur plene concessum, et firmatum ad permanendum post mortem concedentis. In quo primo peti potest an oporteat esse scriptum ; nam si non solum sit concessum, sed etiam authentice scriptum, et a privilegiario acceptatum, eo ipso habet illam firmitatem, quia jam est plene concessum in actu primo, ut sic dicam, et nullus actus secundus, seu usus est necessarius : et ita in hoc omnes amuctores citati concordant. Diffcultas vero est, an praeter concessionem concedentis , verbis saltem expressam sufficienter (nam hoc saltem indubitanter necessarium est), requirantur aliae duae conditiones. Et primo, est dubium de instrumento scripto, et bullato, seu authentico. Sed hoc dubium definiendum est juxta supra dicta de necessitate scripturae ad substantiam vel valorem privileg ; nam supponendo scripturam non esse necessariam ad esse, sed ad probationem, dicendum est privilegium solo verbo concessum, et nondum in scriptis redactum, non amitti per mortem concedentis ex solo illo defectu, quia jam est firmum et validum ex ea parte, et ta in illo procedit regula posita. Tradit Sylcvester, verb. Gratia, quaest. 2, cum Joanne Andr. et Archid. in Proleg., libr. 6; et alios plures refert Sancius dicto lib. 8, disputation. 29; et Navarr. de Reddit. eccles., q. 3, umonit. 8, cum Felin., in rubr. de Constitu-

21. Aliud dubium de acceptatione privilegiarii. — Conclusio. — Privilegium quomodo rerocabile.—Aliud dubium est an requiratur acceptatio privilegiarii, et consequenter an Bu nondum acceptatum a privilegiario, neque per se, neque per alium, expiret morte concedentis : videtur enim expirare, quia nondum est factum, sed est in fieri, nondum enim est receptum in persona privilegiarii, quia expectatur consensus ejus, regulariter loquendo, juxta superius dicta. Nihilominus dicendum est tale privilegium non extingui ipso facto morte concedentis, sed manere in eodem statu in quo ante erat, ut possit acceptari ab eo cui est concessum, et ita consummari, et prodesse illi. Haec fuit sententia Lapi, Dominici, Franci, et Portii, quos refert et sequitur Sanci., lib. S de Matrim., disput. 28, num. 43 et 69. Fundamentum est, quia privilegium illud, ex parte principis, fuit perfecte concessum, et in morte non est revocatum per expressam voluntatem concedentis, ut supponimus; ergo in illo privilegio servanda est regula gratiarum, quae non expirant morte concedentis, quia in ea magis attenditur absoluta voluntas concedentis, quam acceptatio alterius. Accedit quod in aliüs donationibus similis regula servatur, juxta probabiliorem sententiam, de qua videri potest Molin., l. 4 de Primogen., c. 2, n. 77; et Covar. de Testam. in rubr., 3 p., n. 13; et Sanc., l. 1 de Sponsal., disp. 6, n. b. Dixi autem illud privilegium permanere in eodem statu in quo antea erat, quia non confert novum jus privilegiario, sed solum ad hoc perseverat ex vi voluntatis defuncti, ut possit ab illo acceptari; unde fit ut, sicut antea erat revocabile a concedente ante acceptationem, argumento l. JVec ambipgi, c. de Donat., ita postea possit revocari a successore concedentis antequam sit acceptatum ; nam eamdem omnino et aeque plenam potestatem habet, quia non succedit tanquam haeres ex voluntate defuncti, sed succedit, ex nova electione vel provisione, in integra dignitate ac potestate.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 31