Caput 32
Caput 32
Quando, ratione formae concessionis, duratio privilegii limitetur ad vitam concedentis.
CAPUT XXXII. QUANDO, RATIONE FORMAE CONCESSIONIS, DURATIO PRIVILEGII LIMITETUR AD VITAM CONCEDENTIS.
1. Quomodo ratione formae cessat privilegum. — En regula superiori capite posita limitationem addidimus, videlicet, privilegium non amitti per mortem concedentis, nisi forma id exigat; propter hanc ergo partem explicandam praesens caput proponimus. In quo unum est clarum, scilicet, hoc maxime habere locum, si expresse concedens dixerit, Quamdiu viwero, vel quid simile quia non potest esse clarior forma. Tunc au- tem (ut hoc obiter notem) non fit exceptio proprie a regula, quia tunc non amittütur privilegium ex vi defectus causae efficientis, sed per lapsum temporis, juxta dicta in primo modo amissionis. Quia illa verba habent vim ponendi terminum durationi privilegi, ut si concedens diceret: Quamdiu praesens fuero, vel, quamdiu absens fuero, vel quid simile. Sicut est etiam probabile, ex efficacia verborum formae, fieri posse ut privilegium non cesset morte concedentis, quod alias periret nisi talis esset forma: ut quidam dixerunt de privilegio, verbi gratia, eligendi confessorem , absolute concessum amitti morte concedentis. si autem concedatur per annum, non perdi intra illum, etiamsi moriens in illo decedat, quod an sit consequenter dictum, in dubio sequenti dicam.
2. Hinc infertur. — Et hinc consequenter sequitur idem esse dicendum, quoties in forma privilegii aequivalentia verba posita fuerint. Explicandum vero superest quaenam haec sint, statimque occurrunt illa supra tacta in capite quinto, per quae superior declarat se concedere privilegium wsque ad beneplacitum suwm ; tunc enim censetur limitari privilegium ad vitam concedentis, ideoque amitti per mortem ejus; ut explicatum est in cap. Si gratiose, de Rescript., in 6, ubi in hoc constituitur differentia inter illa verba, ad beneplacitum meum, et ad beneplacitum sedis, quod priora includunt beneplacitum quod vita finitur, et ideo etiam privilegium illud finitur cum vita concedentis ; posteriora vero includunt beneplacitum perpetuum, nam sedes non moritur, sed per successionem semper eadem perseverat; et ideo tale privilegium non finitur per mortem concedentis, sed durat donec revocetur. Et ita in hac doctrina doctores conveniunt, exponentes dictum cap. Gratiose, et in aliis locis, quos late referunt Anton. Gabr., l. 6, tit. de Praebend., concl. 4, per totam ; eti Navar., in 8 7n Levitico, not. 28 ; Didac. Perez, in l. 2 Ordin., tit. 2, 1.2; Covar., lib. 3 Variar., cap. 15. Et posterior quidem pars nec difficultatem habet, nec ad praesens spectat, cum illa non limitet, sed potius ampliet vel saltem confirmet generalem regulam positam.
3. Duo advertenda. — Circa priorem vero partem duo advertenda sunt, unum est, sub ilis verbis ad beneplacitum meum , includi omnia aequivalentia verba ; talia sunt : Quando voluero, vel donec voluero, licet aliqui summistae moderni aliter sentire videantur, plane sine causa, quia illa verba, donec vel quam. diw voluero , non requirunt novum actum voluntatis, nec durationem physicam, ut si dicam, ejusdem actus, sed moralem et hu manam, seu interpretativam ; hanc autem etiam postulant illa verba ad beneplacitun meuwn, ut per se et ex contextu constat. E idem judicium est de omnibus verbis qua: similem perseverantiam voluntatis postula verint, et non amplius. De aliis vero potes: esse dubitatio, de qua dicam statim. Aliu« notandum est, regulam hanc procedere ir omni privilegio non solum ambitioso, ve odioso, seu derogativo juris, sed etiam ir quocumque favorabih, etiam in indulgentis ut alibi dixi. Quod recte notavit Covar., su pra, n. 4, et Sanc., n. 50, contra aliquos qui oppositum dixerunt, et profecto sine fun damento, et contra textum, absolute et sinc limitatione loquentem, et contra rationem nam haec non est restrictio privilegii ut ol eam causam dicatur habere locum in odiosc vel ambitioso, non in favorabili, sed est propria et genuina explicatio conditionis inclusa in verbis illis: conditio autem eadem idem operatur, ubicumque additur.
4. Prima, objectio. — Secunda objectio. — Tertia objectio.—s positis, ut res magis de claretur, objicitur, primo, quia conditio illa, usque ad beneplacitum anewm, est intrinsece inclusa in concessione cujuscumque privilegii, etiamsi verbis maxime absolutis fiat, quia semper privilegium est dependens a voluntate concedentis, ut infra dicetur: ergo talis conditio expressa non mutat naturam dispositionis ; nam, juxta principia juris, conditic inclusa, licet exprimatur, nec facit dispositionem conditionatam, nec aliquid operatur; sed concessio privilegii absolute facta non expirat per mortem concedentis ; ergo licet addatur illa clausula, usque ad beneplacitum, non expirabit. Secundo, si Papa dicat: Concedo tibi hanc indulgentiam, donec illam revocavero, non expirat morte concedentis; ergo neque si dicat : Usque ad beneplacitum: | meum. Antecedens sumitur ex eap. Si u gatus, de Offic. deleg., in 6; et notant ibi Domin. et Franc., et in dicto cap. Si gratiose, ubi etiam Joann. Andr., Anchar., et plane Bart. in lege Centesids, 46, § Si ita stipulatus, ff. de Nevhor. obligation., n. 9 et 16, lege More, ff. de Jurisdiction. bu judic., 17; ubi etiam Jason, n. 15; Deci. inc. Ba litteris, de Constitution., in fine; et ibi Felin., num. 9 et 10; Angel., verb. Volunido n. Tabien. et Armill., verb. Gratia, in fine; Navar., cons. 3 de Privil.; Covar. et Anton. Gabr., supra. Et ratio non videtur esse alia, nisi quia illa conditio est intrinsece inclusa in quavis concessione privilegii, ut sumitur ex dicto cap. 3 delegatus. Unde probatur consequentüa, quia etiam altera conditio est inclusa, ut ostensum est. Probatur item quia illa verba videntur aequivalentia; quid enim significat , Usque ad beneplacitum meum, nisi, Donec voluero ? Hoc autem perinde est ac si diceretur, donec revocavero voluntatem, quia quamdiu non revoco, in priori voluntate persisto interpretative, nec oportet ut aliter velim: ergo, Quamdiu voluero, idem est ac, Quamdiu non revocavero. Tertio, sequitur eamdem differentiam esse constituendam inter formas privilegiorum, si in eis explicetur superior concedens, vel proprio nomine personae sua, vel sua dignitatis; nam priori modo concessum privilegium extinguetur per mortem concedentis, posteriori autem modo minime. Consequens autem est falsum quoad priorem partem, quae ad praesens spectat: ergo. Sequela patet a paritate rationis. Minor autem probatur, quia sic destruerentur omnia dicta circa hanc regulam, unde plane repugnat cum decisionibus cap. Si cui nulla, et cap. 6 super gratia.
5. Haec argumenta solum proponuntur ad explicandam magis decisionem juris et rationem ejus: nam veritas illius certissima est. Ad primum ergo respondeo, negando majorem ; nam illud additum: Ad beneplacitum meum, aliquid addit quod in absoluta concessione non fuisset inclusum. Quia absoluta concessio solum requirit ut, cum fit, interveniat consensus et voluntas concedentis : de perseverantia autem ejus nihil statuit nec postulat, et ideo talis concessio nunquam ab intrinseco amittitur propter solum defectum voluntatis privativum, ut sic dicam, seu negativum, sed necessaria erit aliqua contraria voluntas, per quam illa prior retractetur. At vero quando concessio fit ad beneplacitum personae, tunc ultra consensum ad fieri privilegii, requiritur perseverantia , seu permanentia ejusdem voluntatis, ut necessaria ad perseverantiam ejusdem privilegii ; et inde fit ut tale privilegium amitti possit non solum per contrariam voIuntatem, sed etiam per defectum privativum voluntatis concedentis, scilicet, per carentiam durationis illius beneplaciti, quae contingit per mortem concedentis, ut magis in sequenti responsione declarabitur.
6. Ad secundum, aliqui distinguunt inter has duas formas: Concedo tibi hanc gratiam donec rcvocetur, vel donec revocavero ; nam prior magis absoluta est et indefinita, quia non dicit relationem ad personam concedentis, sed ad potestatem ipsam per quam revocari potest, et ita quamdiu revocata non fuerit, permanebit , et sic aequiparabitur haec clausula cum illa, usque ad beneplacitum sedis ; et in hac parte nullum videtur esse dubium. De altera vero, donec revocavero, videtur contrarium dicendum propter contrariam rationem; dicunt enim illa verba habitudinem ad personam concedentis, et ita videntur includere dependentiam a vita ejus , nam postea non poterit revocare, ac subinde, deficiente vita concedentis, cessabit gratia, quae ita videtur concessa, ut si revocari non possit, cesset : et ita sentiunt Tabien. et Armill., verb. Voluntas, in princ. Sed vera est sententia communis in objectione adducta, dicens clausulam, donec revocavero, non facere privilegium dependens a vita concedentis, et ita quoad hoc aequivalere ili, domec revocetur, quamvis ratio sit reddenda diversa Quia negari non potest illa differentia, quod verbum revocavero magis restrictum est, magisque particularem respectum dicit, quam passivum verbum vevocetur . nam ut hoc esset omnino eequivalens , deberet addi, donec revocetur a me ; nihilominus dico ex illa habitudine ad concedentem, non inferri dependentiam privilegii a vita ejus, sed potius contrarium.
7. Ratio dupleg.— Prima vratio.—sSecunda. —Ratio reddi potest duplex: prior est, quia particula donec revocavero est inclusa intrinsece in concessione privilegii, quod natura sua revocabile est, tam a concedente quam a successoribus; et ideo, sive generaliter addatur donec revocetur, sive specialiter donec revocavero, nihil additur quod in absoluta concessione non sit inclusum, et ideo non fit concessio magis dependens a vita concedentis, quam si absolute esset facta. Et ita facile respondetur ad objectionem , negando consequentiam, et negando etiam illa verba, usque ad beneplacitum mewm , et donec revocavero, esse aequivalentia, quia haec solum explicant clare quod tacite inest, et non deserviunt ad specialem effectum, sed solum ut facilior videatur revocatio: illa vero aliquid addunt, ut explicui et magis jam declarabo. Atque haec ratio est satis conformis d. c. $i delegatus ; potest tamen habere difficultatem, quia supponit omne privilegium esse revocabile, alias non esset conditio illa inclusa in absoluta concessione privilegii. llla vero difficultas infra tractanda est. Altera ergo ratio sit, declarando magis discrimen inter illa duo verba; nam clausula usque ad beneplacitum solum postulat perseverantiam in priori voluntate, et non aliquem novum actum ejus: unde fit ut illa perseverantia nihil aliud sit quam conditio requisita ad conservationem privilegii, ideoque, ablata perseverantia illa, cessat privilegium, quia erat quasi conditionatum, et ita dependens a conditione. Aufertur autem conditio , seu beneplacitum, per solam mortem concedentis, quia, licet perseverantia illa tantum sit moralis et interpretativa, ad illam requiritur duratio personae et voluntatis ejus in tali statu, quia moralis haec praesumptio seu duratio non extenditur ultra statum praesentis vitae, praesertim quoad voluntatis dispositionem dependentem a potestate propria hujus vitae. Quae ponderatio nimis fortasse speculativa videri posset, nisi esset in jure expressa. At vero clausula donec revocacero, ad destructionem privilegii, vel expresse vel saltem tacite postulat revocationem ejus, et ideo quamdiu illa non fit, privilegium permanet. Unde quia per mortem solam non fit revocatio, ideo non ponitur conditio necessaria ad conservationem privilegii juxta verba concedentis, et ideo ex vi talis formae non cessat privilegium per mortem concedentis, imo per illam quodammodo magis firmatur ex hac parte quatenus jam illa conditio impossibilis facta est.
8. Ad tertium. — Ad tertium, negatur consequentia et similitudo rationis. Quamvis enim etiam in exprimenda persona concedentis soleat observari illa duplex forma, scilicet, vel nomine tantum dignitatis, vel etiam proprio nomine personsae, et in aliis potestatibus delegandis, seu in rescriptis justitiae contentiosae, inde nascatur aliqua diversitas, ut videre licet in Panorm. et aliis expositoribus, in c. Relatum, et c. Licet undique, et c. Quoniam Abbas, de Offic. deleg. ; Felin., in c. Pastoralis, S Quoniam, de Rescr., num. 3, fallen. 3; Cov. in Pract., cap. 11; et Sanc., dicta disp. 28, n. 44; nihilominus qnoad privilegiorum durationem, nulla inde oritur diversitas : nam sive in privilegio dicat Papa: Sedes Apostolica tibi hoc concedit, sive dicat: Hgo concedo, vel Paulus, verbi gratia, hoc tibi concedit, non extinguetur privilegium per mortem concedentis. Quod est clarissimum ex uxsu, et ex juribus citatis, et ex om- nibus dictis : et ratio est, quia illa verba, variata solum ex parte personae, non limitant formam concessionis ex parte durationis, sed absolutam illam relinquunt ; et ideo illa non obstant , quominus procedat regula posita, quod privilegium absolute concessum non expirat per mortem concedentis. Hoc enim verum est, sive concedatur a dignitate (ut sic dicam) seu a sede, sive concedatur a persona. Imo pro sola concessione quae fit a persona, posita est illa regula ; nam pro illa quae fit a sede non erat necessaria, imo nec congruenter possibilis, cum sedes non moriatur. Secus autem est quando clausula illa additur ad modificandam concessionem ex parte durationis ejus. Cum enim Papa etiam in propria persona concedens possit privilegium concedere dependens vel independens in sua duratione a vita concedentis, ex eo solum quod ex parte concedentis exprimatur persona, non limitatur privilegium ad concessionem cum dependentia a vita concedentis, sed indefinita manet, et ideo sequitur favorem gratiae, et independenter concessa censetur; quando vero additur declaratio ex parte durationis, jam limitatur forma, et ideo fit dependens privilegium a vita concedentis.
9. Sententia Navarri. — Àb hae vero doctrina videtur discrepare Navar. in Summa, cap. 27, n. 264, in editione hispana, ubi loquens de praesentatione religiosorum facta Episcopo ad confessiones audiendas, et de approbatione ejus, seu licentia ad confessiones audiendas, dicit durare illam licentiam post mortem concedents, si data sit nomine dignitatis episcopalis , non vero si nomine personae sit concessa ; et citat Card. in Clem. Dudwn, S Et si iidem, de Sepult., quaest. 1. Verumtamen Navarr. non videtur considerasse illam licentiam ut gratiam, vel privilegium , sed ut potestatem delegatam, quae cessare solet per mortem delegantis, re integra, nisi sit nomine dignitatis facta delegatio. Sed illa consideratio , ut dixi, non habet locum in praesenti, nec recte applicatur ad dictam licentiam. Quod postea videtur Navarr. considerasse, et ideo illa verba in latina editione omisit. Ratio vero est, quia si sit sermo de licentia, quae nunc est necessaria ex decreto Concilii, quae solum est approbatio personae, haec sine dubio perseverat post mortem approbantis, quia non est delegatio formaliter loquendo, imo nec privilegium, sed est quasi justa sententia, seu declaratio sufficientiae personae. Unde vix est revocabilis, nisi ex magna causa. Si vero sit sermo de licentia, prout dicitur de facultate et jurisdictione concessa ad audiendas confessiones, de qua Navarr. loquitur, si detur indefinite ad quoscumque subditos concedentis, sine dubio est favor personae cui datur, verumque privilegium, et ita verius est non cessare per mortem concedentis, etiamsi in propria persona illam dederit. Quia licet ildud privilegium contineat delegationem jurisdictionis, non tamen fori contentiosi, sed poenitentialis, ad quod non extenditur regula illa de potestate delegata, ut supra dixi. Supponimus autem in hoc, regulam datam de privilegio, quod non expiret per mortem concedentis, non limitari ad solum Papam, vel supremum principem, sed in Episccpis etiam, et in quibuscumque aliis, locum habere quoad ea privilegia quae ipsi possunt in perpetuum concedere. Quod verissimum censeo, nam licet jura clarius loquantur de rescriptis ponüficiis, tamen id est gratia materiae ; ratio vero eadem est, et cum jura non aliter interpretentur concessionem inferiorum , nec innitantur in illa declaratione in speciali potestate Pontificis, sed in ipsa ratione gratiae et favoris, non est cur illa decisio juris ad sola privilegia pontificia limitetur.
10. Duplex dubium.—Primus sensus quaestionis.—Solum superest advertendum, interdum occurrere posse ut in forma privilegii utraque determmnatio adjungatur, et temporis, et beneplaciti concedentis in propria persona, et tunc dubitari posse an privilegium expiret per mortem concedentis, intra illud tempus designatum; ut, verbi gratia, si Papa concedat privilegium unius anni, vel pro uno anno ad beneplacitum suum, dubium est an si Papa intra annum moriatur, cesset privilegium ; unde etiam est dubium an elapso anno, privilegium extinguatur, etiamsi Papa vivat, vel duret quoad vixerit, vel usquequo ab illo revocetur. Prius dubium attigit Ant. Gab., ubi supra, num. 33, et dicit non extingui, etiamsi Papa moriatur, donec annus seu tempus praefixum finiatur; sequitur Sanci., supra, n. D, et Henr., 1. 7 de Indulg., c. t, n. 4. quia sensus concessionis est: Concedo ad annum, et ulterius, secundum meam voluntatem : ex qua interpretatione sequitur responsio ad secundam dubitationem, nimirum in eo casu non extingui privilegium, lapso anno, et non mortuo concedente, donec illud revocet. Patet, quia sensus concessionis fuit ut daretur per annum, et deinceps dum dura- ret voluntas : ita ut prior duratio esset quasi absoluta, et independens a vita concedentis, non tamen esset praecise definita ad illud tempus, sed continuari posset alio modo, scilicet, cum dependentia a vita et beneplacito concedentis.
11. Secundus sensus.—Cuod si petatur ratio hujus interpretationis, non redditur a dictis auctoribus, cum tamen sensus illorum verborum multiplex esse possit, et ideo interpretatio illa non videatur necessaria, quia optimus sensus esse potest: Concedo per annum, et in illo ac intra illum ad beneplacitum meum. Et licet prior sensus magis favorabilis sit, quae forte ratio movit dictos auctores, posterior videtur simplicior, et magis intentus ex vi verborum: nam illa additio, Ad beneplacitum mewm, facta in concessione absoluta, non fit natura sua ad augendum, sed ad restringendum, ut patet ex dictis; ergo etiam addita post concessionem ad annum, additur ad restringendam cum proportione concessionem illius anni, ut sit dependens a vita concedentis. Nec refert quod, verbis mutatis, dicatur: Concedo tibi lhicentiam ad beneplacitum ad annum; nam hcet materialis ordo verborum sit diversus, sensus est idem, scilicet, licentiam ad beneplacitum tantum ad annum concedi : licentia ergo semper est annua tantum, et intra illum limitata ad beneplacitum.
12. Primus sensus non facile dissolvit secundum dubium. — Sensus primus est favoraDilis, secundus autem magis intentus. — Unde circa secundam dubitationem difficile creditu est, illam concessionem durare transacto anno, cum simpliciter annua tantum sit, et additio Ad beneplacitum videatur restringere, non augere. Et confirmatur ; nam si concedens dicat, ad annuwm nisi revocavero, certe, finito anno, extinguitur facultas, etiamsi non revocetur, quia, secundum communem sensum, illa additio, S'i non revocavero, non auget, sed limitat vel declarat concessionem annuam, ut nihilominus intra annum possit revocari, idemque erit si dicatur, ad annum donec revocavero; quamvis enim inusitatus sit talis loquendi modus, tamen si usurpetur, idem erit sensus, et eadem intentio loquentis. Alioqui censeretur concedere irrevocabiliter per annum, et postea perpetuo donec revocetur, quod certe verisimile non est. Ergo idem cum proportione videtur dicendum de illo complexo, Ad annum, secundum beneplacitum, tum quia magis restrictiva est haec particula, ad beneplacitum , quam illa, donec revocavero; tum etiam quia magis ampla esset concessio illa complexa, ad aunum secundum beneplacitum, quam simplex, ad beneplacitumn, quod non videtur verisimile. Denique, juxta priorem expositionem, sensus est quasi divisivus et copulativus, scilicet : Concedo ad annum, et ad beneplacitum ; quem ego libenter admitterem, quando dictio copulativa in concessione poneretur modo praedicto. At vero quando non ponitur, non est supplenda, quia jam est sensus voluntarius et improprius. Nam concessio est simplex, et per categoricam propositionem de praedicato complexo, ex duplici additione se invicem determinante, scilicet, annum ad beneplacitum, seu beneplacitum ad annum, et hoc secundo modo est limitata concessio annualis, ut explicatum est. Atque hic sensus in rigore verborum videtur mihi magis intentus, licet fortasse superior ut favorabilior frequentius sit acceptandus.
13. Notandum circa primam sententiam Hoenr.— Advertendum tamen est illam sententiam probabiliorem videri, si verba concessionis sint: Do licentiam ex beneplacito ad annum, de qua forma loquitur Henr. supra, quia ibi beneplacitum non ponitur ex parte termini, nec ut limitatio durationis annuae, sed tantum ut principium gratiae , et concessionis simpliciter factae per annum. Et in hoc sensu verissimum censeo non cessare gratiam intra annum per mortem concedentis, quia pro illo anno simpliciter est facta ex beneplacito. Consequenter tamen in eodem sensu dicendum est illam gratiam non durare post annum, etiam vivente concedente, quia praecise ad annum illam concessit, nec beneplacitum ejus ad majus tempus fuit extensum, nec per solam vitae durationem extenditur, ut per se notum est.
On this page