Caput 33
Caput 33
De amissione privilegh per renuntiationem expressam.
1. De renuntiatione.— Primo supponendum. —Privilegium quod momentaneun habet effectum renuntiabile non est.—Hoemplun in irregularitate.—JItem in voto.—Item in impedimento matrunonii.— Per se loquendo, privilegium proprie sumptum renuntiabile est. — Declaratis modis quibus privilegium ex se et quasi ab intrinseco finitur, sequitur dicendum de ablatione illius per actionem aliquam contrariam quae potest essc vel ipsius proprii privilegiari, vel alterius. Una ergo actio privilegiarii sufficiens ad tollendum ab ipso privilegium censetur esse renuntiatio, de qua in praesenti capite dicendum est. Et imprimis suppono privilegium habens permanentem durationem cum tractu successivo in ordine ad futuras actiones, vel receptiones, aut omissionem illarum, renuntiabile esse ab ipso privilegiario, per se loquendo. Loquor de privilegio permanente per modum potentiae, seu actus primi, ut excludam privilegium quod momentaneum habet effectum, et solum datur per modum dispensationis tollentis aliquod vinculum, vel impedimentum ; illud enim postquam semel est concessum, renuntabile non est, quia semel factum infectum esse non potest, seu quod ablatum est redire non potest, praecipue per privatam hominis voluntatem. Sic privilegium tollens irregularitatem renuntiari non potest, quia non potest homo illam priorem irregularitatem in se iterum facere. Sic etiam qui dispensationem voti obtinuit, et semel acceptavit, non potest amplius illi renuntiare, quia non potest priorem obligationem reparare, licet possit novum votum de novo facere. Ita etiam qui est dispensatus in impedimento consanguinitatis, non potest illi proprie renuntiare. Poterit quidem ille non contrahere matrimonium, qui est veluti usus illius dispensationis, licet remotus, et tanquam a causa per accidens, scilicet, removente prohibens; non tamen potest ita renuntiare dispensationi, ut reddat se inhabilem ad tale matrimonium, quia hoc non est in voluntate ejus, sed pendet ex voluntate Praelati, qui potest quidem simile impedimentum iterum imponere, revocando dispensationem ; tamen, speculative loquendo, censebitur idem in specie, non numero, cum eo quod per dispensationem ablatum fuit: non ergo tractamus de dispensatione, sed de privilegio proprie sumpto, et de illo dicimus, de se ac per se loquendo, renuntiabile esse ab ipso privilegiario. Hoc enim omnia jura supponunt, ut patet ex c. Si de terra, et c. Accedentibus, de Priv., c. Ad Apostolian, : de Regul., 1. Si quis in conscribendo, c. de Pactis, quibus locis Glossae et doctores alia jura referunt.
2. Explicatur assertio. —Et duplici causa privilegium fit irrenuntiabile. — Pr ieilegium clericale cur non possit ab aliqua persena particulari renuntiari. — Aliud eaemplum. — Dico autem per se loquendo, quia hoc postulat natura privilegii, si ad ipsum privilegiarium proprium et quasi adaequatum comparetur : nam respectu illius beneficium privilegii non est coactum, nec confertur invito, ideoque ab eodem renuntiari potest, si velit. Contingit autem privilegium non posse renuntiari ab aliquo qui illo gaudet, quia vel non est proprium subjectum cui datum est privilegium, et propter quod est datum, vel quia non pendet adaequate ex voluntate ejus. Priori modo non potest renuntiari a particularibus personis privilegium principaliter concessum in gratiam communitatis , ut est privilegium cleri, tam fori quam canonis, ut supra visum est, et in sequentibus dicetur. Posteriori autem modo non potest aliquis renuntiare privilegio sibi concesso, quod continet etiam jus alterius, cui per talem renuntiationem praejudicaretur. Et sic Praelatus non potest renuntiare libertati Ecclesiae ad jus Romanae Ecclesiae pertinentis, c. Cum tempore, de Arbit.; seclusis vero his casibus privilegium renuntiabile est, et de hac renuntiatione nunc tractamus.
3. Secundo supponendum. — Renuntiatio propria et impropria. — Secundo, suppono duplicem posse distingui renuntiationem privilegii, unam impropriam, aliam propriam. Prior consistit in puro non usu actuali privilegii, ut, cum quis, habens sufficientem excusationem ad non jejunandum, nihilominus jejunat, dici potest renuntiare privilegio suo. Proprie autem renuntiare privilegio, non tantum est non uti illo, etiam voluntarie, sed est tollere a se jus et potestatem utendi: sunt enim haec duo valde diversa; nam per solam negationem usus non tollitur potestas, sed tantum non exercetur actus, ut si quis habeat privilegium loquendi cum excommunicato, et nolit loqui, etiamsi possit, non se privat potestate , sed actu tantum. Privilegium autem, de quo tractamus, in potestate consistit, ut explicatum est, et ideo ille non usus, etiam voluntarius, per se et intrinsece non est proprie renuntiatio privilegii; an vero sit signum illius, infra dicemus. Renuntiatio ergo privilegii propria est voluntaria abdicatio et refutatio illius juris et potestatis quam privilegium concedebat, ex qua ablatione consequitur ut non possit quis amplius uti tali privilegio; quia nemo potest uti re quae jam non est: unde a fortiori fit ut non possit quis amplius licite uti tali privilegio, quia nemo potest licite cum deceptione et nullitate aliquem actum exercere: talis autem esset usus privilegii jam non existentis. Ttem si privilegium concedebat usum qui sine privilegio non licebat, jam ille usus non potest magis licere quam antea: unde tandem fit, ut ex tali renuntiatione oriatur obligatio non utendi amplius tali privilegio, quia eo ipso quod res fit illicita, oritur obligatio vitandi illam. Atque ita qui renuntiat privilegio in favorem alterius, eo ipso obligatur illi ad non usum talis privilegii, seu (quod idem est) dat alteri jus eontra usum privilegh, et consequenter obligatur ipse ad non usum privilegii; tum quia tenetur servare jus alteri semel datum, tum etiam quia tenetur non uti jure jam per renuntiationem amisso.
4. De propria renuntiatione.—In praesenti ergo de propria renundatione privilegii tractamus, quae potestatem ipsam et jus auferat: et ideo de altera renuntiatione impropria , breviter dico per se licitam esse, consistereque formaliter in voluntario non usu. Dico autem vcoluntario, quia si voluntas desit, non erit renuntiatio, etiam ipsius usus, sed erit necessitas quaedam, vel coactio, aut impotentia, ut paulo inferius explicabo. Haec autem renuntiatio per se licita et libera esse dicitur, quia privilegium quoad ipsum privilegiarium est quasi lex permittens seu dans facultatem, non vero obligans ad usum illius, et ita liberum unicuique est illo non uti, argumento cap. Cum nobis, de Electionib., praeter alia saepe allegata. Quod intelligendum est, ut dixi, per se, id est, nisi aliunde a superiore, vel a lege positiva vel naturali, cogatur quis ad usum privilegii, ut in multis casibus specialibus in jure providetur, quos magna ex parte notat Glossa in leg. S quis in conscribendo, c. de Pactis, et aliu doctores. Maxime vero hoc contingit quando privilegium est juris publici, et non tantum privati, juxta dicta supra cap. 6; extra hos vero casus regulariter licitum est unicuique non uti suo privilegio, quod est quasi renuntiare actuali usui ejus. Dices: ergo qui habet privilegium audiendi Missam tempore interdicti, potest libere renuntiare usui ejus in die festo, et licite non audire Missam. hespondeo: quantum est ex vi privilegii, libere quidem posset illam non audire, tamen quia in die festo aliud praeceptum obligat, non potest tunc licite Missam omittere. Est enim considerandum, privilegium illud non tam dare facultatem quam tollere prohibitionem et impedimentum, et ideo lcet quis possit mere negative non uti privilegio quoad effectum, quia ex illo sequitur tanquam a removente prohibens, non tamen potest ita illi renuntiare, ut se reddat impeditum, et quasi interdictum ad Missam audiendam , quia tale privilegium quoad hoc renuntiabille non est, ut supra declaravi, et ideo non potest vitare, quin obligari possit praecepto audiendi Missam.
5. Renuntiatio tacita et expressa.—Ad renuntiationem proprium requiritur voluntas abdicandi a se totum jus privilegii.—Vertio, distinguere oportet renuntiationem proprii privilegii in tacitam et expressam, quae distinctio non habet locum in non usu mero, quia quoties aliquis sciens et potens uti privilegio illo non utitur, satis aperte ostendit voluntatem non utendi. De privilegio autem proprio est communis illa distinctio, et sumitur ex jure, ut ex dicendis patebit; et ideo ante omnia explicare oportet quid sufficiat, et necessarium sit ad expressam renuntiationem ; nam per analogiam ad illam, seu per imitationem, vel participationem illius explicanda est tacita. Primo igitur, ad expressam renuntiationem proprii privilegii, necessaria est voluntas abdicandi a se totum jus et facultatem privilegii. Probatur, quia renuntiatio privilegii voluntate fit tanquam principali causa ; ergo utrenuntiatio sit expressa, esse debet voluntas expressa. Declaratur, quia ex parte objecti non est satis voluntas, seu propositum nunquam utendi, quia talis voluntas non inducit obligationem, nec tollit potestatem faciendi oppositum, et mutandi propositum ; ergo ex vi illius non abdicabitur proprium privilegium, quod in facultate et jure consistit, ut explicavi; ergo est necessaria voluntas abdicandi a se ipsum jus, et facultatem privilegii. Imo, ut sit propria renuntiatio, oportet ut voluntas sit de toto privilegii jure a se abdicando : nam si quis tantum intendat, vel paciscatur, renuntiando juri privilegii, pro una vice, vel pro uno munere, etc., non ideo privatur toto privilegio, argumento leg. Voluntaria, cum Glossa ibi, cod. de Excusat. tutor; et ita non est absoluta renuntiatio privilegii, dici tamen poterit renuntiatio partialis, seu secundum quid, ad illamque cum proportione applicari poterunt quae de renuntiatione dicuntur.
6. Objectio.—Responsio.—Sed objici potest contra assertionem ; quia ex illa sequeretur generalem voluntatem renuntiandi juribus aut privilegiis non sufficere ad expressam renuntiationem specialium privilegiorum ; consequens est aperte falsum, ut ex se et ex usu constat; ergo. Sequela patet, quia ibi non intervenit formalis voluntas renuntiandi specifica privilegia. Adde non tantum formalem voluntatem , sed etiam virtualem sufficere, ut si quis velit aliquid repugnans privilegio, eo ipso virtualiter vult abjicere privilegium. Ad objectionem respondeo, negando sequelam et probationem ejus, licet possit esse aequivocatio in terminis : aliud enim est voluntas formalis, aliud specifica. Nam voluntas universahs et generica etiam est formalis, non solum de ipso genere, sed etiam de speciebus quae sub illo conceptu confuso comprehenduntur : nam licet ex parte intellectus confuse cognoscantur, tamen quia affectus tendit ad res in se, ideo voluntas illa formalis est de omnibus speciebus ibi contentis. Imo et expressa dici potest ex parte voluntatis et affectus, licet ex parte cognitionis non sit distincta et clara, et hoc significatur cum dicitur voluntas specifica, scilicet, quae terminetur ad rem distincte et in specie positam. Igitur , quod ad rem spectat, renuntiatio expressa non requirit specificam voluntatem, ut objectio probat, et usus tam juris quam facti confirmat. Et ratio est, quia voluntas generalis de se usque ad speciem descendit, et ideo ad talem renuntiationem sufficit, et requiritur formalis voluntas abdicandi a se tale jus, sive illud in specie proponatur voluntati, sive sub genere in quod voluntas indistincte et generaliter fertur.
7. Regula juris servanda. —In hoe vero applicanda est et servanda regula juris, ut sub generali concessione non veniant quae non esset quis in specie concessurus ; eadem enim ratio procedit in renuntiatione generali privilegii. Et in universum locum hic habet vulgaris regula, quod clausula generalis comprehendit species quantum potest, salva ratione juris et recti sermonis , argumento 1. 57 ex pluribus, ff. de Solut., cum similibus. Sicut enim consensus non extenditur ad non cogitata, nec verisimiliter comprehensa sub cogitatis, ita nec renuntiatio, quia consensum requirit. Et ideo sub formali voluntate comprehendimus illas conditiones, quae ad voluntarium consensum, et ad contrahendum, seu se obligandum sufhicientes ac necessarie sunt. Ut quod non sit voluntas coacta, vel per doIum, deceptionem aut similem injuriam extorta : nam si haec deficiant, non censebitur esse voluntas sufticiens. Quia eadem est ratio de hac renuntiatione quae de aliis contractibus vel obligationibus, ut late per Socin., cons. 263, volum. 2; et plura congerit Tusch., lit. h, conclus. 167, 168, 169.
8. Ad confirmationem responsio. — Ad confirmationem respondeo : si quis velit aliquid repugnans usut privilegii, non perpetuo, sed in aliqua occasione, vel pro aliquo tempore, talis voluntas de se non suffticit ad renuntiationem privilegii, quia nec virtualis voluntas censeri potest. At vero si quis velit aliquid repugnans ipsi privilegio in se, quia tollit fundamentum ejus, vel perpetuo inhabilitat ad usum ejus, tunc illa voluntas censetur sufficiens ad expressam renuntiationem privilegii, et dici potest voluntas formalis ex parte volentis, licet ex parte objecti virtualis sit; cum hac enim amplitudine intelligendum hoc est, quamvis in hoc modo semper amittatur privilegium ex aliis principiis et causis, praeter renuntiationem.
9. Renuntiatio interior quam vim habet.— Sed quaeri potest circa hanc partem, an sola voluntas interior, nullo exteriori signo indicata, sufficiat ad hanc privilegii renuntiationem. Quae interrogatio solum fieri potest in ordine ad forum conscientiae : nam in exteriori foro constat actum mere internum nihil operari, ut supra tractando de materia legis diximus, et idem est in contractibus et similibus. Et hinc fit ut, quoties renuntiatio talis est ut in gratiam alterius fiat, ita ut vel jus illi remittat, vel conferat, aut obligationem, necessaria sit exterior manifestatio voluntatis. Ratio est, quia sola voluntas interna, vel promissio exterius non indicata non inducit obligationem ad hominem : nam hoc est proprium promissionis quae Deo fit, ut in materia de justitia late tractatur, et videri possunt Sanc., l. 1 de Spons., disp. 3 et 6 ; Cord., in Sum., q. 133. Et in particulari favent auctores qui dicunt renuntiationem privilegii non esse irrevocabilem, nisi sit ab alio acceptata, quia aequivalet donationi, vel obligationi, ut sumitur ex Gloss. in cap. Cum venisset, de Eo qui mittit. in possessionem, verb. Obtulit; et ibi notat Bald. n. 8; latius Jason, alios adducens in l. Postquam liti, c. de Pactis, n. 1. Haec enim doctrina et ejus ratio maxime procedit de renuntiatione privilegii, per quam alteri jus confertur, vel ex qua nascitur obligatio respectu alterius cujus acceptatio postulatur, propter quam aliqua exterior manifestatio necessaria est.
10. Igitur tantum superest quaestio, quando renuntiatio fit solum quoad abdicationem privilegii ab ipso renuntiante, an sola voluntas sufficiat ut redeat obligatio quae per privilegium fuerat sublata. Exemplis declaratur, ut si habens privilegium eligendi confessorem velit se illo privare, ita ut non solum velit illo non uti, sed etiam non habere in se talem potestatem. Idem de habente privilegium comedendi lacticinia, vel exigendi decimas aut tributa, et similibus ; de qua re nihil invenio dictum a doctoribus in propria specie, cum tamen res dubitabilis sit, et videatur esse fundamentum aliarum de quibus consequenter erit sermo.
11. Prima. sententia. — Quod ergo hoc sufficiat ad amissionem privilegii videtur suaderi posse, primo, quia ad hunc effectum non est necessaria accepiatio alterius, neque etiam ut illa voluntas nota fiat aliis: ergo nulla necessitas est manifestationis exterioris illius voluntatis : ergo sola voluntas interna sufficit. Antecedens probatur, quia illa acceptatio vel est necessaria in aliquo tertio, vel in ipso superiore qui privilegium dedit, nullus enim alius cogitari potest in quo necessaria sit; neutrum autem dici potest. Primum membrum probatur, quia renuntiatio non dat jus alteri, ut supponimus, sed tantum aufert ab habente; ergo impertinens est acceptatio alterius, haec enim solum requiri solet propter effectum moralem in alio resultantem. Et haec ratio probat etiam membrum de concedente. Praeterquam quod ille a principio dedit privilegium dependenter a voluntate privilegiarii, et ita tunc virtute concessit ut posset privilegiarius dimittere privilegium, si vellet; ergo non est cur ex parte illius nova acceptatio requiratur. Et hae rationes probant etiam non esse necessariam notitiam, quia haec propter acceptationem solet maxime requiri. Prima vero consequentia nota est, quia exterior manifestatio voluntatis internae solum ad hos effeatus potest esse necessaria, ut in hujusmodi quaestionibus omnes fatentur, et videtur per se clarum : unde sicut in promissione ad Deum non requiritur externa prolatio, quia Deus intuetur cor, ita in renunuatione quam homo facit solum in ordine ad se, non est necessaria externa prolatio, quia propria voluntas interna sibi satis nota est. Et ita etiam patet secunda consequentia, quia propria voluntas efficax, est de se sufficiens ad relinquendum proprium jus et favorem, ut jura supra allata probant.
12. Secundum argumentum. — Tertium argumentum. — Possumus, secundo. argumentari, quia ideo in principio ad consequendum privilegium est necessaria acceptatio privilegiarii, quia sua voluntate debet illud consequi, et propter hunc effectum praerequiritur notitia concessionis, quia haec debet antecedere ad conscesum; illa tamen supposita, interior consensus et acceptatio sufficit, neque necessarium est ut illa voluntas exterius manifestetur : ergo eadem ratione contraria voluntas sufficiet ad abdicandum a se privilegium. Tertio, similis voluntas sufficit ad abdicandum a se dominium alicujus rei; quamvis enim non sufficiat ad transferendum dominium in alterum, tamen ad tollendum proprium videtur sufficiens, saltem ex natura rei, quia dominium est quid morale pendens ab habentis voluntate, et non ab alio, quando non repugnat rem manere sine ullo proprio dominio humano; ergo multo facilius in praesenti sufficiet sola voluntas interna ad tollendum a se privilegium, cum non sit in alium transferendum, nec amplius durare debeat, sed destrui (ut sic dicam).
13. Quartum argumentum. — Quarto non videtur posse cum fundamento explicari quis actus externus cum interna voluntate requiratur ad hunc effectum, quia vel est sola locutio per quam illa voluntas significetur, et haec videtur impertinens, quia locutio sensibilis solum est necessaria propter notitiam alterius actualem, vel saltem per se possibilem; notitia autem alterius ad hunc effectum impertinens est, sive in actu, sive in potentia ; quid enim necesse est ut alius sciat aut scire possit me carere privilegio, cum nullum jus inde acquiratur, ut supponimus? Vel ille actus exterior est executio aliqua, seu effectus carentiae privilegii, qualis erit non usus ejus, vel usus contrarius : et hoc etiam non videtur dici posse cum fundamento; tum quia hic effectus est quid posterius, sequi enim debet ex abdicatione privilegir; ergo haec prius fit per voluntatem internam; tum etiam quia rationes factae de locutione probant de quocumque effectu externo, quia ille non est necessarius propter alios, quia privilegium non debet ab aliis auferri, sed ab ipso habente, nec etiam propter ipsum videtur necessaria, quia non addit aliquid voluntati, nec dat illi efficaciam; tum denique quia explicari non potest qualis debeat esse hic effectus, an positivus vel negativus, unus vel multiplex, diuturnus aut brevis. Quod si soIum requiritur hic effectus ut sit signum voluntatis, est magis impertinens quam locutio, et minus sufficiens, quia neque est signum adeo expressum, neque satis significat voluntatem quoad effectum relinquendi privilegium omnino et radicaliter, ut sic dicam, sed solum pro aliquo tempore vel usu. Si vero propter aliud est necessarius, explicari non potest, quid illud sit. Accedit tandem quod praesumptio juris videtur multum favere huic sententiae; ubicumque enim jus praesumit ex usu vel non usu externo voluntatem dimittendi privilegium, statim declarat, fuisse perditum, ut videre licet in cap. Si de terra, de Privileg., ibi: De privilegio vobis detrahere voluistis : ergo supponit hanc voluntatem esse efficacem ad tollendum privilegium, quia statim succedit alia regula juris, quod remittenti jus swwum non amplius licet regressus ad illud, cap. Quam periculosum, 1, quaest. 4, l. Quaeritur, tf. de Adilit. edict. Haec ergo sententia probablilis videtur.
14. Secunda sententia quomodo probetur.— Nihilominus contraria sententia videtur posse efficaciter suaderi. Quia non potest quis seipsum privare privilegio, quin nova obligatio inde illi nascatur ; sed talis obligatio non potest oriri ex sola sua voluntate interna ; ergo nec potest per solam illam abdicare a se privilegium. Consequentia clara est : ut autem probetur major, suppono, sermonem esse de privilegio concedente aliquid contra jus, seu quod jure communi non liceret : nam si solum concedat ea, quae jure communi bhcent, vix est capax renuntiationis, quia non tam concessivum est, quam declarativum juris. Illo ergo omisso, de alio probatur major, quia privilegium hujusmodi proprium et rigorosum (de quo praesertim agimus) vel remittit aliquid de jure communi, vel aliquid contra illud concedit. Unde ex vi talis privilegii aliquid homini licet, quod sine illo non licezet, ut comedere lacticinia die prohibito, recitare ante horam communem, et similia. Ergo non potest quis renuntiare tali privilegio, quin inde subjiciatur obligationi, quam antea non habebat , ratione cujus aliquid illi non licet, quod antea licebat : ergo orta est obligatio non faciendi quod antea licebat, vel faciendi quod licite omitti poterat: sic igitur ex renuntiatione privilegii semper resultat in privilegiario nova obligatio.
15. Probatur minor. —Jam ergo probatur minor, primo, quia voluntatis promissio, si non transeat in promissionem respectu alterius, nunquam inducit novam obligationem, quia solum est nudum propositum, ut ex materia de voto suppono: hic autem non inter- cedit promissio, ut per se constat : jam enim supposuimus non tractari de obligatione respectu tertii; ergo est nuda voluntas per modum propositi: ergo non potest inducere novam obligationem, quae antea non esset ; ergo nec potest tollere privilegium. Secundo, declaratur in hunc modum, quia vel illa obligatio quae resultat ex renuntiatione privilegii, proxime est a voluntate propria renuntiantis tanquam e causa per se, vel sequitur ex alqua lege, vel imponitur ab ipso superiore qui pr:vilegium concessit ; nihil horum dici potest: ergo. Major, quoad primam partem, probatur, quia nunquam potest voluntas ita sibi imperare, ut directe et immediate imponat sibi obligationem praecepti, quia non habet propriam jurisdictionem in se, et quia semper manet domina sui, et potest retractare quantum ad se priorem voluntatem ; solum ergo potest se obhgare aliquis sua voluntate respectu alterius, contrahendo vel promittendo, quod non fit per solam internam voluntatem, n'si respectu Dei, et illi vovendo; et tunc obligatio quae in conscientia manet, immediatius est a lege naturali quam a propria voluntate. Hinc ergo manei etiam probata secunda pars majoris, quia illa obligatio non provenit a lege positiva: nulla enim est quae de hoc disponat. Imo, si humana sit, non potest de actibus internis disponere, et consequenter nec ratione illorum obligare. Divina autem positiva fingi non potest. Nec denique naturalis, quia haec non obligat ad non mutandum propositum vel voluntatem priorem. item quia explicari non potest quae nova materia legis naturalis ex illa voluntate resultet, neque ad quam virtutem pertineat. Denique tertia etiam pars majoris videtur clara, quia nullum praeceptum superioris hic intervenit, a quo possit esse talis obligatio: nec enim generaliter latum est, nec in particulari tunc fertur, quando quis interius vult suo privilegio se privare.
16. Responsio.—Impugnatur.— Dices hanc obligationem provenire ex illa eadem lege cui privilegium derogabat, et ita ordinarie esse legem humanam positivam, nam privilegium ordinarie illi tantum derogat; et ita non est obligatio per se orta ex voluntate propria, vel ex renuntiatione privilegii, sed est ab illa tanquam a removente prohibens, quia sublato privilegio redit obligatio antiqua. Sed hoc non satisfacit, imprimis quia supponit quod probandum esset, quodque in controversia versatur, scilicet, nudam voluntatem destruere pri- vilegium, et ita resultare priorem obligationem. Deinde, quia in multis privilegiis non possunt illa duo distingui; nam concessio privilegii nihil aliud est quam ablatio obligationis, et ideo privilegium non potest auferri nisi a voluntate quae possit illammet obligationem iterum imponere; haec autem est sola voluntas superioris aut legis: ergo voluntas sola privilegiarii non potest obligationem privilegio contrariam imponere, et consequenter nec privilegium destruere. Exemplis res declaratur. Unum est supra positum de privilegio ad Missam audiendam tempore interdicti, semel enim obtento tali privilegio , non potest quis sola sua voluntate ita illud a se tollere, ut teneatur deinceps lege interdicti, quia illa obligatio sublata fuit, et non potest per propriam voluntatem revocari, quia est propria legis ecclesiasticae, secluso voto. Et idem est de privilegio comedendi lacticinia, anticipandi tempus Missae aut Oflicii divini, et similibus.
17. Evasio. — Refellitur. — Dices per haec privilegia non absolute auferri has obligationes, sed cum limitatione, quamdiu privilegiarius consenserit in tale privilegium; et ideo, posita contraria voluntate non habendi tale privilegium, eo ipso cessare tale privilegium, et consequenter redire priorem obligationem ex vi prioris legis generalis. Sed contra hoc est, quia illud fundamentum gratis supponitur, quia privilegium simpliciter et absolute conceditur sine tali conditione, vel limitatione. Neque illa est ex natura rei inclusa, sed ad summum includit privilegium conditionem si acceptetur ; postquam autem acceptatum est, absolutum habet effectum. Item alias idem dici posset de quacumque dispensatione actuali, quae statim habet suum effectum ; nam illa etiam requirit acceptationem, et consensum recipientis illam: ergo etiam intelligenda erit concessa, ut solum perseveret effectus quamdiu duraverit consensus, et consequenter per contrariam voluntatem redibit, quod est absurdum. Praeterea illa additio est ad limitandum et restringendum privilegium ultra verba ejus: ergo admittenda non est. Denique, eadem ratione, quando quis habet voluntatem internam renuntiandi privilegio, subintelligitur conditio vel limitatio, quamdiu in hac voluntate perseveravero, vel, donec ad illud redire placuerit: nam est eadem ratio, et ita erit in potestate talis hominis, mutata voluntate, gaudere postea priviiegio sine nova concessione superioris: ergo signum est non fuisse sublatum privilegium, quia non posset iterum fieri privata voluntate si fuisset corruptum : ergo ad summum fuit quasi ligatum ut operari non possit, durante illo affectu, et quasi in sensu composito (ut sic dicam), quod nihil est. Nam clarum est eum qui habet absolutam voluntatem non fruendi privilegio, non posse illo uti perseverante illa voluntate , quia est repugnantia inter illam voluntatem et usum; sed difficultas est an sola illa voluntas ita destruat privilegium, ut jam non liceat ad illud redire.
18. Praefertur secunda sententia. — Voluntas privandi se privilegio quem effectum habeat. — Haec ergo posterior sententia mihi magis placet, quam ita declaro. Nam imprimis talis voluntas semper ita explicanda est ut sit simplex nolitio privilegii, id est, ut non sit cum intentione se obligandi ad aliquid, sed solum per modum propositi non utendi tali privilegio in futurum, nisi aliud evidenter constet de intentione volentis. Hoc videtur mihi certum ex rationibus factis, et quia nunquam praesumitur obligatio, nisi maniteste de illa constet, et quia ex communi usu moraliter constat non aliter haberi hunc atfectum. Sic autem explicata voluntate illa, certum mihi videtur non auferre privilegium, sed licitum esse mutare propositum, ut ex generali doctrina suppono, et illo mutato, licitum esse privilegio uti, quia propositum illud non est contrarium privilegio, sed tantum usui, quod est valde diversum, ut in principio explicavi. Deinde censeo, licet privilegiarius habeat animum ex vi talis voluntatis privandi se privilegio statim et effticaciter, seu ipso facto (ut sic dicam), nihilommnus illam voluntatem non habere statim talem effectum, et tantum esse ex ignorantia et falsa cogitatione, ac si hoc esset positum in sola propria voluntate. Hoc mihi persuadent rationes posteriori loco factae. Explicatur vero amplius applicando hanc regulam ad nonnulla privilegiorum genera. Nam quaedam sunt veluti dispensationes in aliqua lege, et de his censeo dispensationem consummari absolute in acceptatione privilegii, et consequenter non posse aliquem sola sua voluntate se iterum submittere legi a qua per privilegium fuit exemptus, ita ut per legem obligetur, licet possit illam, si velit, observare absque obligatione. Et consequenter licet interius velit non habere amplius tale privilegium, nihilominus semper illi esse in- tegrum retractare voluntatem et suo privilegio uti. Hoc mihi probat discursus supra factus, quia concessio superioris fuit in acceptatione privilegiarii consummata, et fuit absoluta quoad effectum tollendi legis obligationem, quae redire non potest per voluntatem privatam, sed ejusdem legislatoris, sicut dicebamus de dispensatione tollente impedimentum matrimonii vel aliam inhabilitatem.
19. De privilegio per modum licentie quid facit voluntas interior. — Alia esse possunt privilegia per modum facultatum aut licentiarum ad aliquid agendum pro aliquo tempore, quod sine tali licentia facere non liceret. Et de his similiter existimo, licet quis interius dicat se renuntiare tali licentiae vel facultati, non ita illam ab se abdicare, quin postea, mutata voluntate, possit illa licite uti, quia ex vi suae voluntatis non mutavit voluntatem concedentis, a qua sola illa licentia pendet postquam semel acceptata est. Nec per ilam voluntatem propriam contraxit privilegiarius specialem obligationem non utendi tali privilegio, verbi gratia, non solvendi decimas, ut etiam probatum est: nam per internam voluntatem renuntiandi tale privilegium, non solum non datur alteri jus ad decimas, verum etiam nec ipse privilegiatus manet quoad se obligatus ad illas solvendas, ut videtur receptum frequentius in materia justitiae : ergo, pari ratione, in privilegiis quasi absolutis seu non respicientibus alterum, non obligatur aliquis permanere in illa voluntate, nec illa habet statim effectum auferendi privilegium.
20. De privilegiis per quae delegatur jurisdictio quid dicendum. — Alia sunt privilegia per quae delegatur jurisdictio, et in his etiam existimo jurisdictionem non auferri per solam internam voluntatem privilegiarii ; ut, si Praelatus mihi commisit vices suas, vel casus sibi reservatos, et ego acceptavi illam, licet postea habeam affectum, quantum in me est, efficacem et absolutum a me auferendi talem jurisdictionem, non privor illa, sed mutata voluntate. possum et valide et hcite illa uti. Quia jam illa jurisdictio non pendet in suo esse a recipiente, sed a concedente, seu delegante : nam a delegato tantum in usu pendet ; quod videtur certum in delegationibus quae fiunt in externo foro. Item ille modus mutandi jurisdictionem per actum mere internum non est hominibus accommodatus , et infinita incommoda ex illo possent mora- liter oriri : ergo nec est possibilis homini per privatam voluntatem, nec est verisimile hoc esse consentaneum voluntati superioris privilegium concedentis. Atque hinc etiam dico non extungui facultatem eligendi confessorem per solam voluntatem internam non habendi illam, quia illa et est quaedam virtualis delegatio jurisdictionis, seu est quaedam licentia, de qua eadem est ratio quae de reliquis. Et ad hos modos privilegiorum videntur caetera reduci, et de omnibus censeo eamdem esse rationem quantum ad praesens punctum attinet.
21. Ad renuntiationem privilegii voluntas exterior requisita. — Concludo igitur necessarium esse ut voluntas renuntiandi privilegium exterius se prodat. Quam resolutionem confirmant argumenta secundo loco facta, et Gloss., Bald. ac Felin. in principio allegati; et ex illis et ex omnibus dictis colligitur breviter ratio, quia ad effectum abdicationis privilegii ex vi illius voluntatis necessaria est acceptatio seu consensus alterius. Nam si privilegium respiciat alterum cujus interest talis renuntiatio, quatenus in ejus cedit commodum, aut jus ei praebet vel aufert onus, etc., tunc ad consummationem renuntiationis acceptatio illius tertii requiritur. Quod egregie confirmatur ex cap. Licet, de Procur., in 6, ubi dicitur mandatum procurationis non censeri absolute revocatum, etiamsi is ad quem dirigitur dicat se nolle acceptare mandatum : nam, hoc non obstante, poterit, mutata voluntate, acceptare mandatum, quamdiu mandans priorem voluntatem suam non revocaverit: nam mandatum de se semper durat, donec revocetnr, et alter libere etiam potest revocare suam voluntatem. Quae doctrina ex eisdem principiis in omni casu simili procedit, ut ibi notat Anchar. In praesenti autem eadem est ratio, ut constat. Atque, eadem proportione, si privilegium sit absolutum, et tertium non respiciat, tunc necessaria erit saltem concedentis acceptatio, ut recte docuit Sancius, libro 8 de Matrim., disput. 32, cum Loazes, tract. de Matrim. regis Angl., dubio 12, n. 28. Ratio autem est, quia renuntiatio privilegiati non mutavit voluntaten principis, sed eadem perseverat; ergo quamdiu non constat de illius mutatione, liberum est privilegiario mutare suam voluntatem et privilegium acceptare. Accedit quod ad superiorem per se pertinet tam mutatio privilegiorum quam concessio, et ab illius consensu per se pendet tum privilegii effectus, tum etiam effectus privilegio contrarius. Ac denique ita expedit humanae gubernationi, ut omnia ordinate fiant. Haec autem concedentis acceptatio tripliciter intelligi potest. Uno modo ab homine, ut quia superiori datur notitia renuntiationis privilegii, et ille acceptat, sicut fit in beneficiis ecclesiasticis, et tunc erit res clara, non potest tamen semper postulari talis acceptatio. Alio ergo modo intelligi potest ille consensus superioris datus antecedenter, ut si in privilegio sit clausula vel conditio, ut si Petrus non acceptaverit privilegium, transeat ad Paulum vel censeatur non concessum ; tunc enim eo ipso quod Petrus non acceptat, censetur concedens acceptare ipso facto renuntiationem et suam voluntatem mutare, ut sumitur ex Glossa in dict. cap. Licet. Tertio denique modo contingit hacc acceptatio ex vi alicujus juris, ut in legibus supra citatis in fine priorum argumentorum, et in alis juribus quae capitibus sequentibus tractabimus.
22. Respondetur ad quartum argumentum. ——Et ita est facilis responsio ad priora argumenta. Ad primum enim dicitur requiri acceptationem vel superioris vel etiam tertii, juxta conditionem privilegt, et ad illam requiri notitiam, et consequenter externum signum quo manifestetur interna voluntas; unde, licet privilegium ordinarie ita detur ut recipiens possit illud dimittere si velit, intelligitur nihilominus dimissionem ita esse faciendam, ut ordinata sit et humanis moribus accommodata. Unde ad secundum dico, ante obtentionem privilegii praecedere externum signum quo voluntas habendi privilegium manifestatur, et notitia ejus comparatur, et consequenter etiam necessarium esse externum signum acceptandi illud, vel aperte, vel saltem non refutando privilegium; nam eo ipso consentire quis videtur. Ad tertium, de amissione dominii , aliqui concedunt antecedens, quo dato poterit negari consequentia, quia proprium dominium simpliciter pendet ex voluntate propria: privilegium autem et effectus ejus, vel illi contrarius, magis pendet ex voluntate superioris. Ego vero nego antecedens, expresse enim ita cavetur in leg. S quis, 11, S Differentia, t. de Acquir. possess., et licet ibidem videatur contrarium dici de possessione, scilicet, amitti solo animo, prout etiam habetur in leg. 3, S In amittenda, eodem; nihilominus in lege Quemadmodum, 8, expresse dicitur possessionem non amiiti, nisi animo et corpore. In quarum legum conciliatiene laborant Glosse et juristee, quod illis remitto. Mihi autem constans videtur jura quae dicunt possessionem amitti solo animo, non loqui de pura voluntate interna, sed necessarium semper esse ut quis cedat possessionem alteri, ut in lege 1, § Si vir, eodem titulo. Cessio autem saltem requirit manifestationem illius animi et acceptationem; non ergo hoc excluditur in aliis legibus, sed significatur non esse necessarium corpore recedere a re possessa, si sit immobilis. Ad quartum respondetur requiri externum signum, vel sufficienter declarans internum affectum ab alio acceptandum, vel lege statutum, vel acceptatum, ut dictum est, et in sequentibus magis exponetur.
23. Ad expressam renuntiationem, et voluntatem interuam et signum externum requiari. —dUnde tandem addo ad expressam renuntiationem privilegii non solum esse necessariam voluntatem internam satis formalem, sed etiam signum externum satis expresse declarans illam voluntatem : nam si tantum illam ostendat per aliquod signum implicitum et obscurum, erit potius tacita renuntiatio. Unde recte videntur illa duo membra distingui, quia renuntiatio expressa fit verbis, tacita vero fit potius factis vel omissionibus ; verba enim expresse significant interiorem affectum, facta vero implicite et subobscure. Imo ad explicatam renuntiationem, necesse est ut verba sint satis clara: nam si sint ambigua, in dubio non privabitur quis privilegio suo: nam in dubio melior est conditio possidentis. In quo dubio, quod attinet ad internum forum stabitur intentioni et assertioni renuntiantis; in externo vero stabitur dispositioni juris, et conservabitur privilegium donec aliud sufficienter probetur. Et haec videntur sufficere de priori membro illius divisionis, scilicet, explicata renuntiatione; tacita vero in sequentibus capitibus magis exponetur.
On this page