Text List

Caput 34

Caput 34

Utrum per non usum perdatur privilegium propter tacitam renuntiationem , vel propter alium titulum.

CAPUT XXXIV. UTRUM PER NON USUM PERDATUR PRIVILEGIUM PROPTER TACITAM RENUNTIATIONEM , VEL PROPTER ALIUM TITULUM.

1. Tacita renuntiatio contingit dupliciter vel tripliciter. — Duobus modis cogitari potest implicita seu tacita renuntiatio privilegii, sciiicet, per non usum ejus, vel per contrarium usum, quibus addi potest tertius, scilicet, per abusum, quamvis hic proprie ad renuntiationem non pertineat, licet aliquid de illa parti- cipet, ut infra dicam. Renuntiatio enim tacita, ut paulo antea dixi, maxime attenditur ex signis vel indicis externis quae non aperte, sed per conjecturas ostendunt voluntatem carendi privilegio: hae autem conjecturae maxime videntur sumi posse ex ordine ad usum privilegii, in quo tria illa membra distingui possunt, de quibus sigillatim dicendum est.

2. Per aliquem non usum amittitur privilegiwm. — Quatuor vel quinque inquirenda. — Quod ergo ad non usum spectat, sententia est valde recepta per aliquem non usum privilegium amitti , quam docent Glossa, Innocent., Panorm., Decius, Felin. et alii in cap. Cun. accessissent, de Constitutionib., Bart. et alii in leg. F'also, c. de Diver. rescript., et in leg. 1, ff. de Nundin. Unde cum proportione inferunt restringi privilegium per usum restrictum, quatenus includit non usum majoris gratiae vel favoris, ut notat Bald. supra, n. 8, ex Bart., in lege Usum aque, c. de Aquaeduct., lib. 1; et Jas., in leg. ult., ff. de Constitutionib. princip.; est enim eadem ratio in non usu quoad partem quae est in toto. Ut autem veritas hujus sententiae expendatur et res tota declaretur, quatuor vel quinque inquirere et explicare necessarium est. Primum, de quo non usu sit sermo; secundum, quomodco intelligi valeat haec amissio privilegii per non usum; tertium, quanto tempore durare debeat non usus ut hunc effectum inducat; quartum, an haec amissio privilegii sit vera, et in conscientia, vel sit prasumpta tantum in foro externo, et consequenter an sit ipso facto, vel tantum per judicis sententiam.

3. Circa primum notandum. — Duplex non usus privilegii. — Circa primum oportet advertere hunc modum amissionis privilegii habere locum tantum in privilegiis affirmativis quae aliquid faciendum indulgent , quia negatio affirmationi opponitur ; sicut enim omissio peccaminosa praecepto affirmativo est opposita, sic etiam non usus privilegii solum opponitur privilegio aliquem usum concedenti; quod affirmativum appellamus. Duobus autem modis potest contingere ut aliquis non utatur hujusmodi privilegio. Unus dici potest mere negativus; alius privativus, seu proprie omissivus, morali modo loquendo. Priori modo non exequitur quis privilegium quando opportunitas vel occasio pro qua datum est, non occurrit; sicut enim praeceptum affirmativum, licet obliget semper, non tamen pro semper, ita privilegium affirmat- vum, licet semper habeatur, non tamen pro semper, sed pro certis opportunitatibus, ut patet de privilegio audiendi Missam tempore interdicti, vel habendi suffragium in electione, etc. Quando ergo quis non utitur tali privilegio extra occasionem et tempus pro quo datum est, tunc est non usus mere negafivus ; sicut qui non exercet actum praeceptum eo tempore pro quo non obligat affirmativum praeceptum , non potest dici omittere praeceptum , sed tantum non exercere actum illius.

4. Non usus mere negativus non destruit privilegiwm.—Unde etiam fit ut, sicut haec negatio non est contraria praecepto, ita ille non usus non opponatur privilegio, et ideo talis non usus, quantocumque tempore continuetur, non sufticit ad amissionem privilegii , quia non est morale indicium voluntatis renuntiandi privilegio. Ita docent omnes, et facile probatur ex dictis, quia talis non usus nec per se inducit aliquid privilegio repugnans, cum illi non opponatur; ergo nec inducit tacitam renuntiationem , quia nullum indicium est voluntatis relinquendi privilegium, cum non procedat a tali voluntate, imo nec a voluntate non utendi privilegio, sed habeat aliam causam moralem adaequatam et propriam, scilicet, carentiam occasionis vel opportunitatis exercendi actum concessum per privilegium ; ergo non potest prudenter attribui voluntati renuntiandi privilegio: ergo illa negatio non est morale indicium talis voluntatis , et consequenter non habet unde inducat tacitam renuntiationem privilegii. Et ita habetur expresse in Margarita Baldi, verbo Statutum, S 6, et citat l. In filiis, c. de Decurion., 1. 10, propter illa verba: Zísi necessitas non exigit, tamen patria ncn remittit ; ubi Gloss. ait: Quedam enim habere possumnus, etsi nobis utilia non sunt; sic ergo habere possumus privilegium, etiamsi occasio non detur utendi illo. Atque ita notat etiam Bartol. in eadem lege, et Glossa in c. Ut prilegia, de Privileg., verb. Semel in anno; et ibi Panormit., et cons. 101, 1. 1; Decius, in c. Cum. accessissent, de Consüt., n. 17; et Felin. ibi; et Mandos., tractat. de Privileg. ad instar, Gloss. 11, n. 9, qui alios refert ; et plures Menoch. in Scholio ad Bartol. in dict. 1. In filiis ; et Franc. Balb., tract. de Praescript., 4 p. quintae p. princip., q. 4, n. 3, ubi alia congerit.

5. Alius modus. —Non usus privativus desiruit privilegium si adsit voluntas et poten- tia. — Alius modus non utendi privilegio affirmativo est, quando in propria occasione, ei pro eo tempore pro quo concessum est, omittitur ejus usus, et hunc vocamus non usum privativum seu omissivum , quia est carentia actus in tempore habili, et pro quo maxime esse posset vel deberet, juxta tenorem privilegii, servata proportione ad omissionem actus praecepti pro eo tempore pro quo praeceptum obligat. Et de hoc non usu intelligsenda est communis sententia, et jura quae de hac materia loquuntur. Quia talis non usus opponitur suo modo privilegio, et potest esse aliquod morale indicium voluntatis renuntiandi illi : unde necesse est ut in tali omissione concurrant conditiones necessariae ut ille non usus voluntarius sit, quae sunt scientia et potentia; quia si non usus non sit voluntarius, non potest esse indicium alicujus voluntatis, nec moralem effectum inducere, ut per se constat: ergo nec potest esse indicium renuntiationis, quae voluntaria esse debet. Si ergo quis non utatur privilegio tempore opportuno, quia est impotens, absens, infirmus, aut quia per violentiam impeditur, talis non usus non potest illi nocere ut privilegium postea amittat, quia voluntarius non est, idemque argumentum procedit de ignorantia, quia causat etiam involuntarium. Quae doctrina sumitur ex Glossa in cap. Abbate, verb. Donec, de Verbor. signification., et ex aliis auctoribus allegatis. Qualis vero ignorantia ad hoc sufficiat, in sequentibus dicemus.

6. Circa non uswn. — Duplex modus. — Circa secundum , oportet advertere duobus modis intelligi posse privilegium amitti per non usum : unus est per viam praescriptionis seu usucapionis, alius est per viam tacitae renuntiationis. Hi enim duo modi sine dubio sunt longe diversi; nam quando res amittitur per praescriptionem, non amittitur ex voluntate amittentis, sed ex efficacia alicujus legis, etiam invito priori domino et possessore ; quando vero per renuntiationem deseritur, amissio fit ex voluntate possidentis, ut dictum est, sive illa voluntas expresse, sive tacite solum indicetur. Et ita Gloss. hos duos modos distinxit in c. ult., 16, quaest. 4, significans longius tempus requiri ad praescriptionem quam ad tacitam renuntiationem.

7. Igitur in solo non usu non habere locum praescriptionem contra privilegium, videtur sumi ex Panorm., in c. Joqnnes, de Cler. conjug., n. 9, ubi ait per non usum non induci consuetudinem , quia consuetudo consistit in assuefactione, id est, actuum repetitione, c. Cum consuetudo, d. 1, cum similibus; at vero in non usu non est actus, praecise enim loquimur; ergo nec assuefactio nec consuetudo inde generari potest ; ergo nec praescriptio, quia haec per consuetudinem inducitur; ergo non usus non potest tollere usum in vi praescriptionis. Confirmat hoc Panorm. adhibendo exemplum in eo qui damnum passus agere potest ex l. Aguilia, contra nocentem : nam licet per longum tempus nolit contra illum agere, non amittit suam potestatem, nec inducta censetur consuetudo contra illam legem, et reddit rationem, quia illa lex non necessitat ad agendum, sed tantum praebet facultatem agendi. Et inde concludit generalem regulam, per negationem actus non contrariam legi praecipienti, sed tantum permuittenti, non induci consuetudinem. Quae omnia videntur habere eamdem rationem in privilegio, quia non necessitat sed dat facultatem, et ita negatio usus non est contra legem praecipientem, sed permittentem; ergo per non usum non inducitur consuetudo, vel praescriptio contra privilegium.

8. Confirmatur.—Confirmatur, quia nec ipse privilegiarius non utendo praescribit contra se, nec alius contra ipsum ; ergo ex vi non usus non inducitur praescriptio tollens privilegium. Consequentia clara est, quia ubi est praescriptio, aliquod jus tribuit ; ergo alicui tribuit ; ergo vel privilegiario vel aiteri, quia non datur medium. Prima item pars antecedentis videtur per se nota; tum quia nemo potest contra se praescribere, quia praescriptio in propria definitione et ratione includit habitudinem ad alterum, contra quem jure conceditur, ut ex propria materia suppono; tum etiam quia nulla materia praescriptionis ibi intervenit contra privilegiarium ; aut enim posset praescribere ipsum non usum, seu jus non utendi, et hoc non est praescriptibile, quia unusquisque quasi ex natura rei habet hanc facultatem , similes autem facultates non sunt materia praescriptionis, ut late tradit Balbus tract. de Praescript., in 5 p. princip., 4p. illius, q. 1; vel praescriberet obligationem non utendi suo privilegio, et hoc etiam dici non potest, quia nemo praescribit contra suam voluntatem neque in suum praejudicium, sed in suum commodum, et voluntarie : obligatio autem ad non utendum privilegio est de se onerosa, et consequenter est contra intentio- nem non utentis, per se loquendo et secundum ordinarium morem hominum. Altera vero pars antecedentis imprimis videtur clara in privilegiis non dicentibus ordinem ad alios, quia usus vel non usus nihil interest aliorum, sed solius privilegiari; ergo ibi nullus est qui possit contra privilegiarium praescribere. Deinde probatur etiam de aliis privilegiis quae circa alios versantur ; tum ratione facta, quia alii nullum habent usum vel consuetudinem ; ergo nec praescriptionem efhicere possunt: nam, ut dicitur in l. Nec utilem, ff. Ex Quib. caus. major, etc., iniquum est auferre dominium quod usus non abstulit, id est, dominium unius sine usu alterius; ergo idem est cum proportione in privilegio; tum quia praescriptio supponit possessionem , alii vero nihil possident quod praescribant ; tum etiam quia non intelligitur amissum, quod oblatum alteri non est, ut in eadem l. Nec utilem dicitur ; sed qui non utitur privilegio, nihil offert alteri, neque actionem circa illum exercet; ergo nec amittit privilegium propter aliquam alterius praescriptionem.

9. Responsio. — Ad hoc vero responderi potest, licet privilegium non amittatur per praescriptionem positivam (ut sic dicam), amitti tamen per praescriptionem privativam, seu privantem aliquo jure. Voco praescriptionem positivam illam per quam aliquod jus acquiritur, de qua recte procedunt rationes factae, quia haec in usucapione consistit. Unde et hoc nomine proprie et generaliter vocatur; non potest autem intelligi usucapio sine usu positivo. Privativam autem praescriptionem appello, quae solum tollit jus, vel dominium aliquod, et hanc dico sufficere ad amissionem privilegii et posse fieri per solum non usum. Et imprimis hunc modum amissionis esse possibilem constat ex 1l. 1 et 2, ff. pro Derelicto, ubi dicitur rem pro derelicto habitam statim desinere esse nostram, prius etiam quam ab alio acquiratur vel possideatur, quamvis res sic derelicta occupabilis ab alio statim sit, et primi occupantis fiat si in suo esse perseveret; nam si non duret, sed statim destruatur, ut in juribus incorporalibus interdum contingit, poterit ab uno amitti, etiamsi ab alio non acquiratur nec occupabilis sit. Potest autem fieri ut res habeatur pro derelicta ex vi alicujus non usus, seu derelictionis: ergo illa recte dicitur praescriptio amissiva, seu privativa, quae in privilegiis locum habebit. Minor probatur, primo, quia sicut res acquiritur usu positivo diuturno, eadem ratione amittetur non usu diuturno: nam sicut illud expedit ut dominia rerum sint certa, ita hoc expedit ad eumdem finem, ut sit certum quae res acquirantur primo occupanti. Et confirmatur, quia res mobilis aliena per triennium usucapitur bona fide: ergo si per triennium sit ab alio derelicta per non usum, et ab alio postea occupatur, statim fiet illius, quia illa- occupatio cum priori non usu domini aequivalet iriennali usucapioni: ergo signum est per illum non usum fuisse rem amissam. Secundo, principaliter hoc invenitur in juribus incorporalibus, ut sunt servitutes et actiones : nam servitus rusticana perditur per purum non usum certi temporis, ut habetur ex l. Sequitur, § Si viam, ff. de Usucap.; clarius in l. Heec autem, ft. de Servit. urban. praed., et l. penult. c. de Servitut. Et similiter actiones extingui solent et amitti per non usum earum certi temporis, juxta 1. 3, c. Praescript.; ergo eodem modo poterit amitti privilegium per modum praescriptionis privantis jure privilegii: nam illud etiam incorporale est, et similem subit rationem.

10. Refellitur responsio dicta. — Sed hic modus explicandi hanc praescriptionem non videtur cum fundamento applicari ad privilegium. Primo, quia licet fateamur aliquando posse dominium vel possessionem rei amitti, etiamsi in alium non transferatur, ut probant aliqua ex juribus citatis, tamen nunquam hoc fit per praescriptionem pure privativam, nisi interveniat positiva praescriptio alicujus; sed haec in privileguis non invenitur, ut in priori puncto probatum est: ergo non potest illa doctrina recte ad privilegium applicari. Major declaratur , discurrendo per duo genera bonorum quae in argumentis tanguntur. Quaedam enim sunt corporalia, quae naturaliter et corporaliter possideri possunt, quae quidem amitti possunt, relinquendo illa pro derelictis, etiamsi inde nihil alius acquirat ; tamen haec derelictio nunquam intellidgitur fieri per solum non usum, cujuscumque temporis sit; ergo non fit per modum praescriptionis in amittendo, ut sie dicam. Minor probatur, primo ex Glossa 1 in dicta l. 1, ff. pro Derelicto, ubi ait rem mobilem tunc intelligi derelictam cum abjecta est, immobilem vero cum de illa quis exit. animo derelinquendi, sentiens, non sufficere non usum, nisi et animus et actio aliqua externa illum manifestans interveniat; hoc significatur ibi in l. 2, cum dicitur desinere omittentis esse; ergo solus non usus etiam diuturnus non sufficit. Secundo, talis modus praescriptionis non est ex sola rei natura ; nulla enim praescriptio est ex sola naturali lege, ut suppono tanquam notum ; sed nullum est etiam jus civile vel positivum, quod disponat, per non usum alicujus temporis amitti haec bona, ita ut siatim habeantur pro derelictis, et sint occupabilia a primo contrectante ; ergo non datur talis modus amissionis. Tertio, quamdiu aliquis rem suam possidet, non potest pro derelicta haberi, licet multo tempore illa non utatur, quia dum res juste possidetur, non est occupabilis a quocumque alio: ut vero possessionem amittat, non sufficit non usus, sed necessarius est animus dimittendi rem cum aliquo modo actualis dimissionis cjus, ut supra dixi ; ergo solus non usus talium bonorum nunquam sufficit ut pro derelictis habeantur.

12. Differentia inter acquisitionem per usucapionem , et amissionem per non wusum. — Unde notari potest obiter differentia inter acquisitionem per usucapionem, et amissionem per non usum.: nam usucapio supponit possessionem rei, et addit continuationem ejus; nam sine possessione non est praescriptio, et ideo etiam, e converso, non usus per se non sufticit ad amissionem dominii, nisi prius possessio tollatur. Et ita servabitur proportio quod, sicut acquisitio supponit possessionem, ita derelictio supponit desitionem seu desistentiam a possessione rei; et quando haec praecedit cum sufficienti voluntate. dimittendi bona, per illam amittuntur, et manent pro derelicto : ergo hoc non fit per subsequentem non usum, licet idem possii magis ac magis ostendere priorem dimissionem, et verum animum a quo processit. Et ita nihil includit prior ratio facta, quia licet dominium possit amitti relinquendo rem sub nullius dominio, quod vocatur pro derelicto, non tamen probatur hanc amissionem fieri per solum non usum sine actione praevia dimittendi rem. Neque etiam valet confirmatio. Nam usucapio non fundatur in non usu alterius, sed in diuturno usu cum possessione et bona fide, et ideo repugnat dominium per usucapionem sine temporis legitimi successione comparari. Ut autem acquiratur per rei occupationem, impertinens est quod non usus domini praecesserit : nam si res dimissa fuit, statim occupari potest, licet non usus per aliquod longum tempus non praecesserit : si vero non fuit res dimissa, nullus non usus praecedens sufficit ut per solam occupationem dominium ejus acquiratur.

12. Alia ratio refellitur. — Alia vero ratio de praescriptione jurium incorporalium , ut servitutum et actionum, non videtur posse ad privilegia accommodari : nam in illis etiam juribus nunquam datur amissio juris per praescriptionem, nisi ut consequens ad positivam praescriptionem per quam alhquid acquiritur tali juri contrarium. Unde praescriptio et amissio non sunt in eodem, sed unus praescribit contra alium , et praescribens aliquid acquirit repugnans juri alterius, qui consequenter illud amittit. Id declaratur optime in servo praescribente suam libertatem, juxta 1. 2, c. de Praescript. long. temp. pro libert.; ibi enim dominus amittit jus in servum, servus autem est qui praescribit suam libertatem contra dominum; et ideo ex parte servi conditiones ad praescribendum necessariae postulantur, nec fieri potest ut dominus amittat jus in servum per solum non usum ejus, nisi praecesserit, vel ex parte domini sufficiens manumissio, vel ex parte servi possessio suae libertatis cum bona fide et sufficienti temporis diuturnitate. Ita etiam accidit, servata proportione, in amissione servitutis rusticanae per non usum, licet inter illam duplicem servitutem hominis et agri seu praedii sit differentia , quod prior servitus, quam personae appellare possumus, fundatur in dominio heri in perscnam servi, qui etiam a domino possidetur : alia vero servitus realis seu praedialis fundatur solum in jure unius in pradium alterius quoad aliquem usum cjus. Unde jus illud cadit in rem alienam, et a proprio domino possessam. Et ideo dicunt jura de his servitutibus loquentia, nemini rem suam servire, sed alienam, l. In re communi, ff. de Servit. urb.

13. Jus servitutis quando amittitur.—Hinc ergo fit ut jus servitutis non amittatur per non usum diuturnum, nisi quatenus dominus praedii praescribit libertatem et exemptionem rei suae ; illa enim obligata erat et obnoxia ut alteri serviret ; dum autem dominus longo tempore illam possidet, eaque utitur sine impedimento et sine usu serviendi, praescribit contra alterum libertatem rei suae, et inde consequenter alter jus suum amittit. Idem cum proportione invenitur in amissione actionis per non usum; non enim fit sine praescriptione alterius contra talem actionem ; nam talis actio versatur circa alium qui est obnoxius tali actioni tanquam debitor; dum ergo iste per certum tempus possidet rem suam rerumve suarum libertatem, illam praescribit quoad hoc ut non possit tali titulo in judicium vocari. At vero hic modus amissionis non videtur posse in privilegiis inveniri, quia ostensum est, per non usum privilegiarii nullum alium praescribere. Et confirmari hoc potest auctoritate Baldi in c. Ad audientiam, de Praescript., n. 2, in fine, dicentis per privilegium principis comparari jus sine possessione, et illud jus non amitti, etiamst privilegiarius per triginta aunos sit sine possessione, er quo alius interim in coutrarium non prescripsit, ex dicta l. INec utilem, if. Ex quibus causis major, etc.

14. Additur aliud argumentum Alberici.— Refellitur responsio.— Gravior causa ad tollendum Jjus commune quam privilegium. — Denique addi potest argumentum Alberici in l. Falso, c. de Diver. rescript. Quia lex non tollitur per non usum, quia per solum non usum nemo praescribit contra legem: ergo idem erit in privilegio. Sed responderi potest negando antecedens, quia praecipiens aliquid fieri tollitur per non usum, ut supra dictum est. At hoc solum procedit in lege imponente necessitatem, quando pro temporibus in quibus obligat non servatur, et de hoc fit longa consuetudo : nam ille non usus est legi contrarius, et semper includit (moraliter loquendo) usum legi contrarium, ut libro superiori dictum est. Ratio autem facta, ut verum in antecedente sumat, et cum proportione concludat, intelligi debet de lege concedente facultatem seu permittente, non vero de imponente necessitatem, ut ex Panorm. supra notavimus, et sensit Molin. tractat. 2 de Just. disp. 513, in fine; et ita consequentia videtur optima, ut supra circa dictum Panorm. notatum est. Nihilominus tamen Deci. in c. Cum accessissent, de Praescript., negat consequentiam. Quia difficilius (inquit) tollitur lex communis quam specialis, juxta l. Ejus militis, § Militia, ff. de Milit. testam., ubi id notat Glossa, verb. Quocumque modo. Sed non placet ratio nec responsio: nam licet quoad alia difficilius tollatur les communis, non vero quoad modum derogationis per consuetudinem, seu » praescriptionem, servata proportione, et hoc ultimum solum ad praesens spectat. ltaque tollitur difficilius lex communis quoad effectum : nam id quod jure communi habetur, difficilius tollitur quam quod habetur ex solo privilegio, et hoc ad summum probat dictus § Militia, ut ex Bart. ibi sumitur, et ex Gloss. in cap. ult. 16, quaest. 4. Item gravior causa necessaria est ad tollendam legem communem quam privilegium, et ex parte ditficilius etiam tollitur, quia bonum commune privato praefertur, Authen. de non aben., etc., c. 9, col. 2, ubi Gloss. verb. Valere, et Glossa in cap. Si super gratia, de Offic. deleg., in 6, verb. Principalis. In modo autem tollendi legem vel privilegium per consuetudinem vel non usum, nulla ratio differentiae, vel excessus firmitatis ex parte legis assignari potest, servata proportione, nisi fortasse in hoc, quod majus tempus forte requiritur ad tollendam communem legem quam privilegium, de quo postea videbimus : nunc enim non refert. In hoc vero quod ad utrumque sit necessarius usus contrarius et non sufficiat non usus, omnino videtur eadem ratio, quia sicut in non usu talis legis permittentis nullus est qui praescribat vel quasi praescribat contra legem, ita in non usu privilegii nullus est qui contra illud praescribat.

15. Distinctio inter privilegia praemittenda. —Unum genus privilegiorum.— Aliud genus privilegiorum.— Privilegium eligendi confessoren in rigore neminem gravat. — Nihilominus in hoc puncto distinguendum videtur inter privilegia : quaedam enim sunt quae aliquid concedunt privilegiario respectu aliorum, ex quibus in alios redundat aliquod onus, vel quasi servitutis genus, ut sunt privilegia decimas accipiendi extraordinario modo, vel imponendi aliquod tributum ; talis etiam reputari potest facultas eligendi ex privilegio, quatenus redundat in gravamen aliorum, et simile reputatur privilegium nundinarum in Glossa, in dicta 1. 1, ff. de Nundinis. Alia vero sunt privilegia quae vel sunt quasi absoluta, quia solum concedunt privilegiario aliquid circa actiones suas sine respectu ad alios, ut sunt privilegia audiendi Missas in loco interdicto, vel tempore non concesso, vel recitandi ante horam, vel comedendi lacticinia, et similia : vel certe licet circa alios versentur, fayorabilia simpliciter reputantur respectu aliorum, quia sunt utilia et in rigore neminem gravant. Talia videntur privilegia audiendi confessiones, vel eligendi confessorem : licet enim videantur aliquo modo in praejudicium ordinarii pastoris, hoc tamen non consideratur, quia potius est juvamen ejus, et praecipue quia magis consideratur favor animarum.

16. Prima conclusio :que privilegia per uon usum. amittantur .—Responsio. —Imnpugnatur. —Explicatur assertio.—bhico ergo primo, pri- vilegia prioris generis quae redundant in gravamen et quasi servitutem aliorum, eatenus posse praescriptione amitti per non usum privilegiarii, quatenus alii possunt contra privilegiarium praescribere, quod frequenter non fit sine aliquo positivo actu ipsius praescribentis. Haec assertio sumitur ex communi sententia in principio recitata : nam auctores qui dicunt privilegium amitti per non usum, certum tempus requirunt ad illam amissionem ; unde plane sentiunt illam amissionem esse ratione alicujus praescriptionis seu usucapionis: ergo necesse est hoc intelligi de privilegiis in quibus alius potest praescribere contra privilegiarium ob non usum. Responderi vero potest etiam tunc non intercedere praescriptionem ex parte alicujus, sed simplicem amissionem privilegii ex voluntate principis, vel ex institutione alicujus juris determinantis modum conservandi privilegium. Sed licet hoc sit probabile, quando princeps in ipsa scriptura privilegii talem modum praescribit, vel in casibus in jure expressis, ut statim dicam, nihilominus extra hos casus potest amitti privilegium per non usum legitimi temporis : ergo necesse est ut id fiat per modum praescriptionis, et ex vi alicujus communis juris ad praescriptiones pertinentis, quia non potest alio modo cum fundamento affirmari talis modus amittendi privilegium, cum tamen sint multi casus in quibus non videatur posse negari, ut in non usu privilegii ad eligendum cum aliis qui jus habent ordinarium eligendi et illo de facto soli utuntur, et in non usu privilegii exigendi decimas, et similibus. Ratio vero est, quia haec privilegia redundant in servitutem seu obligationem aliorum, et ideo jura, quae disponunt de amissione servitutum per non usum, in similibus privilegiis locum habent. Sicut si privilegium expresse concederet servitutem per alienum praedium (imo licet proprius dominus praedii illam donasset), nihilominus per non usum legitimi temporis amitteretur ; ergo. Addidi autem in fine assertionis saepius hanc praescriptionem non fieri sine positivo actu ipsius praescribentis , quia scepe non intelligitur privilegiarius non uti privilegio, nisi quando alii exercent actum sine illo, ut eligendo , verbi gratia, sine privilegiato ad eligendum, acquirendo decimas sine illius consortio, etc. Et tunc fit praescriptio contra privilegium, ad instar praescriptionis urbanarum servitutum, in qua requiritur aliquis actus ex parte praescribentis , ut ex propria materia constat.

11. Secunda conclusio : privilegia que non amittuntur per non usum. — Dico secundo: privilegia quae non cedunt in aliorum gravamen, sed sunt favores speciales circa modum operandi absolutum ipsius privilegiati, non amittuntur per non usum, vel aliorum praescriptionem, possunt tamen per tacitam renuntiationem amitti, si interpretatio talis voluntatis sufficienter ex jure constet. Priorem partem negantem mihi sufficienter probant argumenta facta in principio hujus puncti, quia intelligi non potest in his privilegiis praescriptio aliorum contra illa, cum ipsa alios non respiciant, vel illos non gravent, ut supponimus; multoque minus potest talis praescriptio intelligi in ipso privilegiario , ut etiam ostensum est. Addidi vero posteriorem partem, quia sumpta de possibili negari non potest, cum saepe voluntas tacita moraliter aequivaleat expressae. Dixi autem necessarium esse ut intercedat aliquod jus (utique commune, vel speciale) ita interpretans voluntatem privilegiarii, quia solus non usus non est signum certum et infallibile talis voluntatis, et ideo per se non potest sufficere sine adminiculo juris ad tollendum privilegium, quia non usus in tali casu solum se habet ut indicium voluntatis; ergo si revera in re non fuerit talis voluntas, quia privilegiarius non ex illa, sed propter alias occasiones privilegio usus non fuit, non erit sufficiens non usus ad renuntiationem vel amissionem privilegii, nisi jure et voluntate principis juvetur, quia deest voluntas propria privilegiarii, quae sola posset esse causa talis effectus, non interveniente superiori voluntate. An vero de facto inveniatur tale jus quoad haec privilegia, dicam in duobus punctis sequentibus.

12. Quid operatur jus statuens ut privilegium per non uswn amittatur. — Solum hic adverto, etiamsi jure statutum sit ut privilegium aliquod per non usum amittatur, nihilominus non amitti per tacitam renuntiationem, sed quia cum limitata conditione fuit concessum, qua non impleta, vel ab ipso jure aut a concedente tollitur, vel certe per se cessat per lapsum temporis ad modum explicatum in cap. 28 et sequentibus. Declaratur hoc optime in privilegio nundinarum, quod per non usum in decennio amittitur, quia lex 1, f. de Nundinis, ita statuit. Qua lege posita, constat tale privilegium sub tali conditione concedi, et illa non impleta, vel per se cessare, vel virtute illius legis auferri. Cujus etiam signum est, quia fieri potest ut tale tempus elabatur sine advertentia privilegiarii, quia postea plurimum doleat de amissione privilegii ; ergo signum est non esse necessariam renuntiationem propriam, sed ab extrinseco tolli vel per se extingui privilegium ex vi formae concessionis, aut speciali et expressa, vel subintellecta ex vi juris communis. Qui modus loquendi probabilissimus est, et posset ad alios casus extendi; nam recte explicat amissionem privilegii, et res eodem recidit. Sed nihilominus, per se ac moraliter loquendo, satis convenienter illa vocatur tacita renuntiatio, quia is qui non utitur privilegio non obstante illo jure , moralter convincitur nolle illud, saltem virtute et interpretative. Nam quod inadvertentia intercedat, accidentarium est ; an vero, si inculpabihs sit, possit hunc effectum impedire, dicam in punctis sequentibus.

19. De tempore requisito ut privilegium per non usum amittatur. — Tertio, igitur inquiri potest quanti temporis non usus necessarius sit et sufficiat ut per illum privilegium amittatur. In quo fere communis sententia est decennium suffticere et requiri. Ita docet Bart. in l. Falso, c. de Divers. rescrip., ubi etiam Jason late ; idem Bart. in leg. 1, ff. de Nundin. , ubi alii communiter. Idem Panorm., Dec., Felin. et alii in c. Cum accessissent, de Const. ; Rebuff. in Pract., tit. de Differ. inter privilegium et rescript., n. 4; Mand. in d. tract. de Privil. ad instar., Gloss. 11, n. 5; Balb., dict. tract. de Praescript., in 4 part. quintae partis princip., q. 4, rbi plures alios refert, cum variis limitationibus, quas Felin. et alii etiam adhibent. Et omnes fundantur tantum in dicta lege prima, ff. de Nundin., quia ex solo jure naturali non potest tale tempus determinari, ut per se notum apparet, et in jure positivo alia determinatio non invenitur.

20. Ut alius contra privilegium praescribat, nullum tempus determinari in ipso non usu.— Mihi tamen imprimis videtur quoties per non usum privilegium amittitur, quia alius contra privilegiarium praescribit, nullum tempus esse determinatum in ipso non usu ad amittendum privilegium, seu ex parte privilegiarii, sed illud tempus necessarium esse ac sufficere, quod ex parte alterius tertii fuerit determinatum ad praescribendum contra hunc vel illum; quod solet jure ordinario decem annorum inter praesentes, vel viginti inter absentes, vel extraordinario ac speciali jure requiritur tempus triginta vel quadraginta annorum, ut de monasteriis significatur in dict. capit. Cum accessissent, ubi Joan. And. et alii id notant, et Felin. ait generaliter procedere in Ecclesiis seu locis piis juxta generalem regulam textus in Authent. ultim., c. de Sacros. Eccles.. et cap. 7llud, de Praescript., cum similibus. Ratio autem assertionis est, quia in hujusmodi casu privilegium non amittitur formaliter per non usum, sed vi praescriptionis alterius contra personam non utentem : ergo illud tempus sufficiet et requiretur ex parte non usus ad amissionem privilegii, quod fuerit legitimum ad praescribendum contra privilegiarium, tali conditione supposita ; ergo non potest in his privilegiis certior regula praescribi.

21. Quid de privilegiis contra que ab aliis non praescribitur. — Secundo, dicendum est in privilegiis absolutis contra quae ab aliis non praescribitur, non esse certum tempus jure definitum, intra quod per non usum amittantur , ideoque generalem regulam esse talia privilegia per nullius temporis non usum amitti, etiamsi longissimum sit, in casibus vero jure expressis amitti tempore pro eis definito. Prior pars assertionis constat, quia haec privilegia non amittuntur per modum praescriptionis, ut jam declaratum est: ergo non possunt ad illa applicari tempora praescriptionum ; seclusa autem praescriptione, nullum assignabitur generale jus quod certum tempus statuat, in quo privilegium amittatur per se ac formaliter per non usum: ergo. Minor probatur, primo, quoad jus canonicum , quia canones nunquam loquuntur de amissione privilegii per non usum, sed per contrarium usum, ut capite sequenti videbimus: unde licet circa tempus contrarii usus aliquid definiunt, quod postea videbimus, illud non potest ad purum non usum, de quo solo nunc loquimur, applicari: tum quia materia est odiosa, in qua non licet leges extendere, aut de casu ad casum similem transferre ; tum etiam quia longe major ratio est cur tollatur privilegium per contrarium usum quam per non usum. Unde canones loquentes de contrario usu fortasse locum habent in omnibus privilegiis, tam absolutis quam respectivis, cum tamen amissio per non usum per se non habeat locum in privilegiis absolutis, ut diximus. In jure item civili non invenio legem quae universaliter de hoc tempore disponat. Solum enim a doctoribus allegatur dicta lex 1, ff. de Nundin. ; lex autem illa non loquitur generaliter de privilegiis, sed in particulari de privilegio nundinarum: ergo ex illa non potest generalis regula sumi pro omnibus privilegiis absolutis vel respectivis quae alios non gravant, ut statim dicam.

22. Si jus positivum non limitat tempus, non est unde limitetur. — Hinc ergo concludi potest altera pars assertionis. Nam si jus positivum non limitat tempus, non est unde determinetur: ergo nullum tempus sufficiet, nisi ubi in particulari lex illud determinaverit. Quod semper intelligendum est de privilegiis simpliciter loquentibus: nam si in eis addatur limitatio, seu postuletur usus certi temporis, ut valeant vel durent, clarum est illa amitti per non usum in tempore in ipsis praescripto, quia voluntas concedentis non plus extenditur. At vero in privilegiis absolutis et absolute loquentibus, procedit regula negativa ceneralis , ut ostensum est, cum dicta exceptione de casibus in jure expressis. Quae maxime additur propter dictam 1. 1, ff. de Nundin., quae videtur jus speciale continere, non generale. Quia privilegium nundinarum respectivum potius videtur quam absolutum, quia versatur circa humanam negotiationem et mercaturam, eisque certum locum determinat cum aliquibus favoribus privilegiarii: negotiatio autem et mercatura est actio quae circa alterum versatur. Unde ex tali privilegio alii gravantur mercatores qui aliquid solvere coguntur domino loci, quantum illh priviegium concedit, juxta l. 7 Hispaniee, tit. 8, p. 5; vel alii populi in quorum praejudicium redundat illa loci determinatio, ut sensit Glos. in eadem l. 1, dicens: Qui impetrat uundinas, in praeudicium universorum facit, et ideo breviori tempore privilegiwn amattit; et idem habet Glossa in 1. Falso, verb. Perennia, c. de Divers. rescript ; et Archid. in c. 1, 25, q. 2; unde dici facile potest etiam illud privilegium amitti per non usum propter praescriptionem aliorum quorum interest talis privilegii abolitio. Vel certe licet demus ibi non intervenire praescriptionem, sed puram cessationem privilegii per non usum pro tempore ibi definito, nihilominus jus illud non erit extendendum extra casum in quo loquitur, quia lex illa est odiosa et restringenda; tum quatenus obligat ad non usum privilegii intra certum tempus, quod est praeter naturam privilegii, quod liberum ac voluntarium usum de se concedit, juxta leg. S7 judezx, tf. de Minor.; tum quatenus limitat privilegium ad certum modum et conditionem , etiamsi absolute et simpliciter videatur concessum : unde fit ut privilegium quod ex vi verborum esset absolutum et de se perpetuum , reddatur conditionale, et temporale ac caducum ex defectu conditionis inclusae ex vi illius juris; tum ctiam quia potuit illa esse determinatio specialis pro illa materia propter specialem rationem in illo inventam, ut senserunt Glossae proxime allegatae cum Archid. et Alberic. im dictal. Falso, et probabile reputat Decius in dicto cap. Cum. accessissent ; ergo extra ilIum casum, vel si quis est similis, generalis regula est, privilegia contra quae non praescribitur ab aliis non amitti propter purum non usum, cujuscumque temporis sit, quod magis in ultimo puncto confirmabitur.

23. Contra hanc vero partem obstare videtur lex Hispaniae in partit. 3, tit. 18, l. 42, quae, distinguens generaliter privilegia negativa qua onus auferunt, ab affirmativis quae aliquid speciale facere permittunt, de his posterioribus specialem regulam statuit, per non usum decem annorum amitti. Et praeter exemplum nundinarum quod primo loco ponit, adhibet alia, scilicet , privilegium vendendi aliquid prohibitum, vel extrahendi a regno merces vetitas, vel utendi speciali mensura in rebus vendendis; ergosignum est, illam temporis determinationem esse generalem pro omnibus privilegiis negativis. Et ita sensit Greg. Lop. ibi, et juxta illam legem intelligit legem primam, ff. de Nundinis, et solum remissive addit limitationes quas Felin. et alit posuerunt.

24. Responsio ad legem Hispanie allegatam. —Sed imprimis dico jus illud non esse commune, sed proprium Hispaniae, et ideo per se et vi sua non habere locum extra illud regnum. Deinde considero illa exempla omnia quae lex illa adducit, esse fere ejusdem rationis cum nundinis : nam omnia redundant in gravamen regni, aut communitatis, aut empitorum, et ideo probabile est in illo non usu intervenire praescriptionem ex parte aliorum, vel certe specialitatem illam quae considerata est in nundinis ad similia extendi per modum novi juris, vel per modum declarationis juris communis. Atque ita non colligitur, ex illa, regula generalis pro omnibus privilegiis absolutis, sed tantum pro his respectivis quae fuerint talis generis seu conditionis. Pro quo expendo ultima verba generalia quae lex illa post exempla subjungit, scilicet:: O otras cosas qualesquier, qua fuesen destas maneras, tales privilegios como esos duran, etc., id est, vel res smailes quae hntjusmodi sint : nam talia privilegia, qualia sunt ista, durant, evc., et in eis considero restringi illam conditionem et temporis determinationem ad privilegia ejusdem rationis et modi, quae circa materias talis conditionis versaniur ; ergo inde licet potius colligere generalem regulam in contrarium, scilicet alia privilegia quae hujusmodi non sunt, sed omnino absoluta, vel sine illo gravamine aliorum, non habere talem modum desitionis, neque in eis habere locum talem temporis determinationem.

25. Lex praedicta magis perpenditur.— Tandem circa eamdem legem consideranda esse censeo verba quibus illa conditio adhibetur, et tempus praescribitur. Nam videtur ibi illa limitatio poni longe aliter quam communiter soleat intelligi. Auctores enim allegati absolute asserunt privilegium amitti per non usum decem annorum, et non limitant certum tempus, vel initium ejus a quo computandum sit illud decennium, sed absolute et universaliter videntur intelligere computancum esse ab ultimo tempore in quo aliquis est usus privilegio, seu a primo non usu post quem nullus usus successit. Juxta quem sensum, licet aliquis in principio concessionis usus fuerit privilegio per multum tempus, si postea interrumpat usum per integrum decennium, amittit privilegium. Et huic sensui occasionem praebuit dicta lex 1, ff. de Nundin., nam absolute dixit: IVundinis imperatis a principe non utendo , qui merut , decennii tempore usum amitti. Ubi nullum initium illius deeennii assignatur. At vero in dicta leg. Partitarum, initium praescribitur hoc modo : Z7ec privilegia perpetuo durant, si quis illos uatur intra decennium a die concessionis computandum ; si autem intra, illud tempus illis non utatur , deinceps amittuntur, et valere non debent. Et idem apertius explicatur in 1. 3, tit. 7, partit. 5, his formalibus verbis: Otrosi decimos, que si algun home, o concejo ovieren privilegio, que pueda haaer faria mteva, a si como dicho es, e despues, que lo oviere, pasaren diez annos, que non usen del, que de alli en adelante no les deve valer, quae facile ex superioribus intelligentur. Et juxta illa solum videtur amitti tale privilegium nundinarum, vel simile, quando per totos integros decem annos post diem concessionis privilegiarius illo non utitur, quia hoc solum lex illa disponit. Unde, e converso, sequitur quod si intra illud decennium quis utatur tali privilegio, postea non amplius amitutur per solum non usum, sive in decennio, sive in quocumque alio tempore, quia de hoc lex illa nihil disponit, et extendenda non est ultra id quod praecise statuit ; tum quia, ut dixi, materia est odiosa; tum quia potest habere specialem rationem, et congruentiam quoad illam partem ; nam privilegii possessio videtur capi corporaliter et realiter per aliquem usum privilegii, et ideo qui per primum decennium privilegio non utitur, toto illo tempore est sine possessione privilegii, ideoque merito statuit illa lex ut contra illum praescribatur, vel ut concessio privilegii amplius non valeat. Qui autem intra illud tempus privilegio concesso utitur, illud possidet, et magis proprium efficit, et ideo non tam facile illo privatur. Qui sensus est probabilis, et secundum illum posse intelligi dictam legem primam, quia illi non repugnat, existimo; tamen priorem esse communem et usu receptum, et ideo illi standum esse.

26. De amissione privilegii, in quo foro intelligenda. — Quartum dubium erat, an haec amissio privilegii per solum non usum intelligatur esse in foro exteriori tantum, vel etiam in foro conscientie, etiamsi revera privilegiarius non habuerit animum aut voluntatem renuntiandi privilegio. De quo dubio nihil invenio ab auctoribus dictum, cnm tamen difficultate non careat. Quia hinc tota haec juris dispositio videtur in praesumptione fundata, scilicet, quia ille qui non utitur privilegio, censetur illud renuntiare; ergo si veritas non est praesumptioni conformis, non obligabit jus illud in conscientia. In contrarium vero argui potest, quia praescriptio dat et aufert jus, etiam in conscientia. 9T. Quando jus legitime praescribitur contra aliquod privilegium, in wtrogue foro deperditur. — Igitur juxta haec principia recte applicata in hac materia, et juxta distinctionem supra datam breviter potest haec res definiri. Primo enim, quando privilegium amittitur per non usum, quia alius legitime contra illud praescribit, non solum perditur quoad externum forum, sed vere et in re ipsa, ac subinde in conscientia sine ulla condemnatione vel declaratione facta in foro contentioso, quando privilegiario sufficienter constat de legitima aliorum praescriptione. Haec assertio supponit principium in materia de Justitia receptum praescriptionem legitimam dare justum titulum in conscientia, quod jam fere indubitatum est; et ideo illud hic confirmare necesse non est, aliquid vero attingemus in libro sequenti. Dictum est autem amissionem privilegii per non usum in dicto casu provenire ex alterius praescriptione contraria; ergo in conscientia amittitur, quia non est compatibile cum jure acquisito a praescribente. Unde etiam fit, quacumque ex causa impediatur praescriptio, consequenter non amitti privilegium, non obstante quocumque non usu. Ex hac ratione, dicunt juristae, si aliquis multo tempore non utatur privilegio propter aliquam conventionem per quam aliquid ei datur in singulos annos aut dies ne utatur privilegio, tunc nunquam amittere illud, quia per illam conventionem et praestationem fit ut contra illum non praescribatur : et aliud simile videri potest in Felin. in c. 7llud, de Praescr., concl. 11; et Balb., dicta quaest. 4, num. 6.

28. Quando privilegia non amittantur in foro conscientie. — Secundo, dicendum est privilegia omnino absoluta et aliis non onerosa, contra quae ab aliis non praescribitur, non amitti in conscientia per solum non usum cujuscumque temporis, regulariter loquendo. Hanc ultimam particulam addo ad excludendos casus specialiter in jure expressos, si qui fortasse sunt, de quibus statim dicam. Et sic assertio est clara, quia talia privilegia non amittuntur per modum praescriptionis, ut ostensum est, et ita cessat in eis ratio facta. Denique cessat voluntaria renuntiatio, maxime quando praesumptio non est veritati conformis, ut ratio supra facta convincit. Verumtamen etiamsi non usus oriatur ex interno animo et voluntate non habendi privilegium, adhuc non sufficit ut in conscientia censeatur amissum, donec auferatur. Quia, ut dixi, illa renuntiatio non solum non est acceptata, verum etiam nec est sufficienter significata exterius: nam solus non usus non satis indicat talem voluntatem, ut supra etiam probavi, nec invenitur jus faciens hujusmodi interpretationem in talibus privilegiis, aut disponens quod ipso facto amittantur, propter solum non usum; ergo nullum habemus fundamentum ad asserendum in conscientia amitti.

29. De fcro exteriori quid sentiendum. — An vero in foro externo veniat quis privandus hujusmodi privilegiis non est mei muneris definire ; fateor tamen nullum me vidisse, vel allegatum invenisse jus quod talem poenam vel quasi poenam imponat, nec etiam invenire me in talibus privilegiis fundamentum talis poenae vel privationis privilegii, cum in illo non usu per se non inveniatur culpa, nec aliorum incommodum aut gravamen. Et quamvis regula communiter recepta de amissione privilegii per non usum videatur esse contraria huic assertioni, si tamen attente legantur exceptiones quae addi solent illi regulae, majori ratione excipienda judicabuntur haec privilegia. Ait enim Felin., in dicto cap. Cum accessissent, num. 26, in fine, et 27, privilegium quod consistit in mera et expressa facultate non amitti per non usum, et dicit esse communem sententiam. lIpse vero ait necessarium esse ut in privilegio expresse dicatur, Quando volueris, vel quid simile. Sed certe, ut bene ibi notat Abb., hoc parum refert, quia in ipsa ratione privilegii includitur illa conditio, et ideo ille effectus non nascitur ex sola expressione illius particulae. Melius ergo dicitur talia privilegia, cum natura sua in mera voluntate consistant et contra illa ali non praescribant, non amitti per non usum in ullo foro.

30. Privilegia qua ex dispositione juris per decennium amittuntur quomodo intelligenda. — Tertio, dico in privilegiis quae ex peculiari dispositione juris per decennium non utendo amittuntur, probabile esse in conscientia amitti, licet sit incertum. Probo simul utramque partem; nam imprimis probabile est per hujusmodi leges induci praescriptionem respectu aliorum quibus possunt esse onerosa talia privilegia, ut declaravi: et juxta hoc principium procedit probabiliter prima assertio etiam in his privilegiis, non tamen cum certitudine , quia hoc proximum principium de [esescriptione in eo casu interveniente dubium est. Deinde intelligi potest haec privatio per modum poenae ipso jure impositae propter non acceptam possessionem privilegii, vel propter quemdam quasi contemptum ejus. Hoc autem modo magis erit incerta assertio, tum quia non invenitur sufficiens fundamentum talis poenae, tum quia leges loquentes de hoc modo perdendi privilegium non addunt particulam ipso facto, vel, jure, vel, absque alia declaratione, aut similem, ut patet in dicta leg. 1, et in legib. Partit.; ergo, saltem donec priventur juridice, non tenebuntur in conscientia abstinere ab usu privilegii. Aliunde vero est valde probabile talia privilegia quoad durationem suam fieri conditionata ex vi talium legum: quando autem privilegium non conceditur nisi sub tali conditione, illa non posita cessat privilegium, non praesumptione tantum, sed vere, ac in re ipsa, ac subinde in conscientia: ergo etiam in illo casu amittitur statim in conscientia. Consequentia cum minori clarae sunt. Major autem, licet non sit omnino evi- dens, probabilior tamen videtur attente consideratis verbis et dispositionibus dictarum legum, et ideo ex hoc fundamento probabilior videtur haec sententia quoad haec privilegia. Et in illis et in aliis de quibus prima conclusio loquitur, sufficienter videtur procedere communis sententia, quae absolute loquitur de amissione talium privilegiorum per non usum ; unde videtur plane intelligere de amissione vera et in re ipsa, ac subinde ipso facto, et non tantum praesumptione juris, vel in poenam per judicem imponendam.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 34