Text List

Caput 35

Caput 35

Quando et quomodo amittatur privilegium per contrabium usum.

CAPUT XXXV. QUANDO ET QUOMODO AMITTATUR PRIVILEGIUM PER CONTRABIUM USUM.

1. De amissione privilegii per contrarium usum. — Hic modus amittendi privilegium proprie habet locum in privilegiis negativis quae dant facultatem non faciendi aliquid jure ordinario alias debitum, ut non solvendi tributa debita, vel non subeundi onera, et similia, ut recte explicuit rex Alphonsus in l. 49, t. 18, p. 3. Usus autem contrarius his privilegiis est actio contraria negationi seu omissioni per privilegium concessae, ut solvere tributum, subire onus a quo privilegium excusabat. Dicitur autem haec oppositio contraria, quia licet inter positivum actum et negationem ejus tantum videatur esse oppositio contradictoria, nihilominus actus ille positivus cum ipso privilegio seu ejus concessione habet positivam oppositionem, et ideo merito contrarietas appellatur, sicut assensus propositionum contradictoriarum inter se contrari sunt. Et ita in hoc multum differt usus contrarius privilegio a non usu, quia non usus revera non habet propriam oppositionem cum privilegio, sed tantum cum exercitio ejus, seu cum actu illius, cui contradictorie opponitur. Usus autem contrarius privilegio negativo non tantum opponitur usui privilegii, sed etiam positive repugnat ipsi privilegio, quia qui sic operatur, actu ipso profitetur se non habere talem favorem vel exemptionem,

2. Magistralis regula. —Privilegium amattitur per contrarium usum, si adsint circumstantie necessarie. — Hinc ergo magistralis regula in hoc puncto est, privilegium amitti per contrarium usum si circumstantiae necessariae concurrant. Ita sentit Gloss. per textum in c. Gratun, de Offic. deleg. verb. Recessum ; Gloss. in c. Ez ore, de His quae fiunt a major. part., etc., verb. Wenuntiasse, etiam per illum textum. Item Glossa per textum in cap. ult. de Vit. et honest. cler., verb. Cum facto. Quae Glossae alia jura, tam canonica, quam civilia adducunt, quae in discursu attingemus. Et idem sentiunt interpretes eisdem locis, et in c. Cum accessissent, de Const., et c. Si de terra, et c. Accedentibus, de Privil.; Bart. in l. 1, c. de His qui sponte, etc., 1. 10 et inl. ult. ff. de Const. Princ., ubi etiam Jason, et alii. Ad explicandam autem, et fundandam dictam regulam, oportet tractare fere eadem puncta, quae in superiore capite tractata sunt.

3. Prima sectio. — Usus contrarius quid. — Primo ergo declarandum est quis usus dica*ur in praesenti contrarius privilegio ut illud possit extinguere. In quo imprimis suppono necessarium esse ut actys sit ipsiusmet privilegiarii : nam si sit ab álio pro quo non est datum privilegium, non erit privilegio contrarius, cum contraria debeant circa idem versari, cujus rei exempla paulo post subjiciemus. Deinde addo actum debere esse repugnantem non tantum materiali omissioni talis actus, ut sic dicam, seu carentia ejus, sed etiam debere opponi exemptioni quam privilegium concedebat, ita ut intelligatur actus fieri ex obligatione, vel subdendo se obligationi quam privilegium auferebat. Hoc constat, quia alias actus non est contrarius privilegio, ut, verbi gratia, si quis habeat privilegium non jejunandi, et postea jejunet diebus non praeceptis, actus ille non censebitur contrarius privilegio, quia privilegium non pro illis diebus datus est, sed pro diebus in quibus jejunium praecipitur. Hinc dixit Bart., in dicta l. 4, quem Panorm. et alii sequuntur in dict. c. Cum accessissent, eum qui aliquid operatur quod videtur contrarium privilegio, si protestetur, ita id agere ut non praejudicet juri sui privilegii, non efficere usum privilegio contrarium, ideoque per similes actus non amittere privilegium, quia ex vi illius protestationis profitetur non id facere ex obligatione contraria exemptioni privilegii, neque animo renuntiandi privilegium, sed ex mera voluntate vel liberalitate.

4. Exemplum. — Idemque est exemplo illo non jejunandi, si quis ex devotione tantum jejunet in die aliquo quadragesimae, etc. Item in privilegio non recitandi, si quis ex devotione recitet, et similibus. Et declaratur hoc amplius quia, etiam ad hunc modum amittendi privilegium, necessarium est ut aliquis sciens et videns contra privilegium operetur. Nam qua ratione conditiones hujusmodi necessariae sunt ad non usum, eadem sunt necessariae ad usum contrarium, quia etiam hic usus debet esse voluntarius, ut vel contineat virtualem renuntiationem privilegii, vel alia ratione praejudicet operanti; ergo necessarium etiam est ut ille usus sit voluntarius, non tantum materialiter (ut sic dicam) quatenus talis actus est, sed etiam formaliter, ut est contrarius privilegio. Nam si quis ita operetur non putans vel non advertens illud esse contra privilegium, non erit actus sufficienter voluntarius ad praedictum effectum; idem ergo est quoties aliquis directe praecavet ne contra privilegium operari videatur.

5. Secundum necessarium, ut fiat a persona quae possit remuntiare privilegio. — Duobus modis actus privilegiati inefficam esse potest. — Primo. — Secundo, principaliter necessarium est ut usus ille contrarius sit in tali persona efficax contra privilegium, id est, ut fiat a persona quae possit renuntiare privilegio. Quia si quis est impotens ad renuntiandum privilegio, multo magis erit impotens ad destruendum illud per suos contrarios actus, quia nec tales actus recipient efficaciam a voluntate operantis, ut per se constat; nec ab aliquo jure, quia potius jus prohibet tales actus tali personae; ergo non potest dare illi efficaciam ad tollendum privilegium. Quapropter, sicut talis persona ipso jure est impotens ad renuntiandum privilegio, ita etiam ad destruendum illud, vel ad expellendum illud a se per actus contrarios. Duobus autem modis contingit actum privilegiari conantis contra privilegium, esse inefficacem ad tollendum illud. Primo, quia privilegium pertinet ad jus publicum et commune, et ratione illius non solum conceditur singulis de communitate facultas utendi privilegio, sed etiam imponitur illis necessitas, quia quilibet usus contrarius privata persona redundaret in damnum totius communitatis. Et tunc actus contrarius non solum non valet ad renuntiandum in totum privilegio etiam pro actibus seu temporibus futuris, verum etiam non valet ad renuntiandum in praesenti pro uno actu. Casus est in cap. Contingit, de Sententia excommunicat. ; nam clericus renuntians immunitati canonis, et voluntarie se supponens violentae percussioni, nihil operatur, sed privilegium retinet, etiam quoad illum actum, et ideo percutiens illum etiam volentem , excommunicationem canonis in- curret, ut ibi notat Glossa ultima, et est recepta sententia. Simile est, in cap. S diligenti, de Foro competent., de privilegio fori ; nam, licet clericus permittat se a seculari judice criminaliter judicari, non solum non amittit exemptionem, verum etiam tale judicium nihil valet, et ita neque pro illo actu privilegium a se auferre potuit. Idemque est in similibus.

6. Secundo. — Et hoc dupliciter.— Primo. — Secundo. — Alio modo contingit haec prohibitio, quando privilegium non est per se primo personae privatae concessum, sed communitati alicui. Quod contingit duobus modis. Primo ut privilegium ita detur pro communitate ut sit ad praerogativam ejus, ut talis communitas est, vel etiam ad usum totius corporis communitatis, ut est una persona ficta. Et tunc actus in contrarium facti a singulis de communitate nihil auferunt de privilegio; ratio est clara ex dictis, quia tunc qui conatur contra privilegium non est ipsemet privilegiarius. Nam aliud est corpus mysticum cui datum est privilegium, aliud membra illius, seu singulae ejus personae, quibus tale privilegium non datur. Igitur, licet singuli de communitate contra privilegium agant, nihil illi nocent, saltem per modum renuntiationis; an vero per modum praescriptionis possit nocere, statim videbimus. Alio vero modo contingit privilegium concedi communitati per se primo, ad usum vero singulorum, ita ut eis detur facultas, non tamen imponatur necessitas utendi tali privilegio, quia contrarius usus non cedit in injuriam vel detrimentum communitatis, et talia sunt multa privilegia religiosorum, ut constat. Hujusmodi ergo usus contrarius singularum personarum nunquam poterit auferre privilegium ab ipsa communitate propter eamdem rationem, poterit tamen ipsis privatis personis praejudicare, etiam per modum renuntiationis, quia favor illorum separabihs est ab ipsis, sine praejudicio communitatis. Àn vero haec renuntiatio tunc sit de toto privilegio, etiam pro futuris temporibus, vel solum pro solis actibus praesentibus qui contra privilegium fiunt, in sequentibus videbimus.

7. Secunda sectio. — Secundo, exponendum est quomodo sit intelligenda haec amissio privilegii per contrarium usum. Duobus enim modis supra positis potest intelligi, scilicet, per renuntiationem tacitam, vel per modum alicujus praescriptionis ; quibus addi posset tertius modus , videlicet, per modum poenae in jure impositae, sed hunc omittimus; tum quia nec in jure fundamentum habet, nullibi enim legitur lata haec amissio privilegii in hoc casu per modum poenae ; tum etiam quia, sicut de non usu dixi, ita etiam in contrario usu verum est nullam rationem poenae in eo reperiri, quia licite potest quis agere contra privilegium suum; non est ergo ob eam rem dignus poena. Imo quando aliquis delinquit agendo contra privilegium suum cui renuntiare non potest, non punitur privilegii privatione, sed aliis poenis, ut patet ex dict. c. Contingit, et c. Si diligenti. Inter illos autem duos priores modos est difficultas, quia in jure uterque insinuatur; nam in c. S7 de terra, et c. Accedentibus, de Privilegus, requiritur tempus triginta vel quadraginta annorum ut per contrarium usum privilegium amittatur. In quo significatur hunc effectum sequi ex aliqua praescriptione. Tn contrarium vero est, quia in eisdem juribus fundamentum hujus amissionis dicitur esse tacita renuntiatio, ut patet ex illis verbis c. S de terra: De privilegio tamen indulto tanto tempore vobis detrahere voluistis, cum liberum sit unicuique juri suo renuntiare. et ex illis c. Accedentibus : Cum enim tanto tempore contra indulta privilegia decimas solverint , eis renuntiasse presumuntur. Wem ex cap. Ea ore, de lis quae fiunt a maj., etc., ibi: Per hoc, quod dicto N. reverentiam eghibuit quae deDetur Praeposito, juri suo remuntiasse videtur.

8. An privilegium amittatur ob tacitam venuntiationem. — In hoc puncto, communis opinio videtur esse privilegium in hoc casu amitti propter tacitam renuntiationem. Ita sentiunt Glossae et doctores circa dicta jura ; et Panorm. in dicto cap. Cum accessissent, de Constitut., n. 8, magis rem explicans, dicit per contraventionem amitti privilegium ex tacita renuntiatione, quoties contraventio fit a persona quae potest renuntiare priyilegio; nam si persona talis non sit, tunc ait Panorm. esse necessariam praescriptionem, et idem sentit Felin. ibi n. 28, regul. 3, et num. 29, limitat. 3, ad hoc ponderans textum illum, et I. 2, cod. de Jure dotium; ac denique varia dicta et doctrinas doctorum congerit, quibus semper indicant per contraventionem amitti privilegium propter tacitam renuntiationem absque praescriptione, nisi in specialibus casibus quos per varias limitationes ibi prosequitur.

9. Advertendum. — Prima conclusio. — Nihilominus adverto renuntiationem privile- gii duobus modis intelligi posse : uno modo, solum quoad valorem illius actus qui continet usum privilegii ; alio modo, quoad totam facultatem privilegii, seu quoad usum ejus in toto futuro tempore; et juxta hos duos sensus diversis etiam modis respondendum censeo. Dico ergo primo: per usum contrarium privilegio amittitur privilegium , vel potius fructus privilegii quoad praesentem actum, seu causam de qua tractatur, propter tacitam renuntiationem absque titulo contrariae praescriptionis. Haec assertio communiter recepta est ab auctoribus allegatis et statim referendis. Sumiturque ex dict. c. Ex ore, de His quae fiunt a maj., et ex c. Gratum, cum Glossa ibi, de Offic. deleg., quae allegat varia jura hoc probantia, et non amplius. Idem patet ex l. ultim., ff. de Privil. veteran., et sumitur etiam ex l. 2, ff. Ad municipalia, et l. 2 in fine, ff. de Decurion., et 1. 3, cod. de His qui sponte publ. mun. sub., lib. 10. Et habetur optime in l. 43, tit. 48, part. 3, ubi si quis habens circa rem aliquam privilegium de re illa in judicio convincitur, et in eo privilegium non allegat, et ideo condemnatur, perdit privilegium quoad rem illam de qua condemnatur, ita ut amplius non possit circa illam eamdem rem allegare privilegium. Ubi obiter noto quod, licet non allegare privilegium videatur potius non usus quam contrarius usus privilegii, nihilominus causam talem agere in judicio et velle judicari sine fundamento privilegii est usus positivus contrarius privilegio, qui satis est ut actus repugnans privilegio validus sit contra privilegiarium, non obstante privilegio. Quod certe non potest fundari in praescriptione , quia ibl nulla intervenit, ut constat; ergo provenit ex tacita renuntiatione, quae perpetua manet in illa materia circa quam versatur. Ratio est, quia haec renuntiatio tacita fit per positivam actionem per quam jus acquiritur alteri, a quo acceptatur, et ideo quoad illum effectum rata et firma manet. Et in hoc differt multum inter non usum privilegii, et usum contrarium, ut magis in sequentibus punctis declarabitur.

10. Secunda conclusio. —Dico secundo : per usum privilegio contrarium nunquam amittitur privilegium quoad usum futuri temporis, seu quoad totam facultatem et substantiam privilegii, per solam tacitam renuntiationem, sed necesse est ut legitima praescriptio contra privilegiatum intercedat. Hanc assertionem docet satis clare Greg. Lopez in l. 42, tit. 18, part. 3, Gloss. 1, quatenus ait, qui ex privilegio immunis est a solutione tributorum, licet saepius illa solvat, si non continuavit per legitimum tempus necessarium ad praescriptionem, licet praejudicet sibi in solutis, non tamen in solvendis. Ex quibus duabus partibus prior pertinet ad praecedentem assertionem, et illam confirmat; posterior vero aperte continet hanc secundam, pro qua citat Cynum et Salicet. in l. Voluntarim, c. de Excusat. tutor.; et Bart. cum Glossa, in l. 2, c. de His qui sponte mun. sub., 1l. 10, et in l. 2, ff. de Privil. veter., ex quo textu aperte colligitur haec assertio. Dicit enim privilegium immunitatis a muneribus civitatis non labefactari, etiamsi aliquis voluntate sua honorem aut munus susceperit. Ubi Glossa dicit non labefactari quominus ipsi et eorum libert perseverent immunes in aliis; quia nimirum non intelligitur amissum privilegium in se et in substantia sua, sed solum quoad illum effectum, qui voluntarie amissus est. Idem indicatur satis in dicta 1. 43 partitat., ibi: Pierdese el privilegio quanto a aquello sennaladaumente, en que fue dado el Lucio, id est, non allegando privilegium in judicio, qui in eo condemnatur, perdit privilegium, quoad id in quo condemnatur, et non amplius; hanc enim vim habet illa particula S'ennaladamente, ut ibi etiam expendit Greg. Lop., referens Alexand., cons. 33, volum. 5. Denique ad hoc etiam confirmandum faciunt cap. Sà de terra, et c. Accedentibus, supra allegata, quatenus praescriptionem requirunt. Ratio vero est, quia per solam contraventionem non censetur quis renuntiare privilegio, nisi in eo in quo venit contra privilegium ; sed, per aliquem usum contrarium, non contra totum privilegium in se et tota facultate sua etiam pro futuris temporibus, sed tantum hic et nunc et in tali materia; ergo non debet amplius extendi renuntiatio, nec est unde major praesumatur, imo etiam nullum est jus in quo talis praesumptio fundari possit. Nam lex ult., ff. de Privil. veter., et c. Cwm accessissent, de Const., quae in contrarium induci possunt, revera non sunt contraria, ut in sequenti puncto commodius dicetur, ubi haec etiam resolutio magis explicabitur et confirmabitur.

11. De tempore ut privilegium amittatur per contrarium usum. — Tertio igitur interrogari potest quantum tempus necessarium sit et sufficiat ut privilegium per contrarium usum amittatur, et consequenter quot actus hujus contrarii usus sufficiant, vel necessarii sint ut privilegium amittatur. Ubi primum occurrit tractanda vulgaris quaestio an privilegium per unum actum contrarium amittatur. In qua Panormitanus, in dicto cap. Cum accessissent, distinguit de privilegio dato privatae personae vel communitati. Et de priori dicit amitti per unum actum contrarium. Et rationem reddit, quia in privato quaelibet directa contraventio inducit renuntiationem validam, quia complectitur contrarium ; et sumit argumentum a simili ex cap. Cum renuntialur, 39, quaest. 1, et ita euiam intelligit dictum cap. Cum accessissent, dicens hunc esse casum ejus. Citat etiam Bart. in leg. 1, c. de His qui spont. mun. pub. sub., lib. 10, ubi sentit privilegiatum ne solvat tributa, si semel solvat, praejudicare sibi in futurum, nisi fuerit protestatus. At vero, de posteriori privilegio concesso communitati seu Ecclesiae, ait non amitti per unam contraventionem, sed requiri praescriptionem, juxta dictum capit. S de terra, et cap. Accedentibus ; et ratio est, quia singulares personae non possunt renuntiare privilegio Ecclesiae vel communitatis expresse: ergo nec tacite, et ideo non sufficit contrarius usus unius vel alterius de communitate, sed praescriptio necessaria est. Quam distinctionem sumpsit Panormitanus ex Innocent., in cap. Accedentibus, de Privilegus, licet paulo aliter ab Innocent. explicetur; et sequitur Felinus, supra, num. 28 et 29, regula 3, limitation. 3.

19. Privilegium etiam private personae concesswm, per uum actum non amittitur.— JProbatur primo.— Secundo.— Haec vero distinctio et ratio differentiae mihi probari non potest. Quia si sit sermo de amissione privilegii in se et quoad usum futuri temporis, censeo privilegium etiam privatae personae concessum per unum actum seu usum contrarium non amitti: et ita quoad hanc partem non habet locum differentia. Assumptum probatum est in praecedenti puncto, dicto 2. et probatur ad hominem contra Panormitanum, quia ipse fatetur (et merito) quod si quis habeat privilegium generale ne subeat aliqua munera publica, et sponte eligatur ad unum, non praejudicat sibi in aliis, neque etiam in illo si iterum eligatur ad illud, juxta leg. Voluntarie, c. de Excusat. tut., quae recte potest sic intelligi, licet alios sensus patiatur. Verba legis sunt: Voluntarie tutele munera privilegs nihil derogant, scilicet, quoad alia munera suscipienda praeter voluntarie suscepta, ut ibi Glossa exponit allegans alia jura. Et idem sentit ibi Bartolus cum Glossa et aliis. Denique idem fatetur Felinus supra, limitatione secunda, ubi, ad hanc partem confirmandam, multa allegat quae plane destruunt suam regulam et dictam differentiam, nostramque sententiam confirmant. Primo quidem, quia qua ratione habens excusationem a multis muneribus, renuntians quoad unum, non censetur renuntiare quoad alia; eadem profecto ratione, qui habet privilegium perpetuum, licet in uno momento admittat aliquid contrarium privilegio, non praejudicat sibi pro toto tempore futuro : nam est eadem proportio. Maxime quia acceptans munus aliquod contra privilegium suum una vice non sibi praejudicat, ut acceptare cogatur si iterum ad illud idem eligatur, ut Panormitanus expresse fatetur: ergo idem erit in quocumque alio usu contrario; nam licet in uno actu vel tempore admittatur, non ideo praejudicat utenti pro toto tempore futuro; qua enim ratio differentiae assignari potest? Praeterea, quando in actu contrario privilegio potest cadere alia praesumptio quam renuntiationis totius privilegii, non est talis renuntiatio praesumenda, ut ex Anton. in dicto cap. Accedentibus , retert Felin. supra, et merito sequitur, quia talis praesumptio est odiosa et restringenda, ut ex Paul. Castrens., cons. 25, idem Felinus ait, et satis favet Glossa in Clem. S'epe, de Verb. significat., verb. Partibus, in fine; et Panorm. in c. Ad audientiam, de His quae vi, n. 3, ubi ait modicam conjecturam suflicere ad excludendam praesumptionem spontanea renuntiationis. At vero in unum actum privilegio contrarium optime cadit alia praesumptio sine renuntiatione totius privilegii in se et pro toto tempore futuro, scilicet, renuntiatio proprii favoris in hoc negotio, vel in gratiam talis personae, vel ad finiendam aut vitandam hanc litem; ergo immerito et sine fundamento extenditur praesumptio ad renuntiationem totius privilegi.

13. Quid de privilegio concesso communitati dicendum. — At vero si sit sermo de amissione privilegii solum quoad praesentem materiam circa quam versatur usus contrarius semel factus, sic verum quidem. est amitti per unum actum contrarium, in privilegiis privatarum personarum, juxta dicta in superiori dubio. Dico tamen idem esse (servata proportione) in privilegio concesso communitati, ideoque etiam quoad hanc partem non procedere distinctionem. Probatur hoc ex Innocent. in dicto cap. Accedentibus ; ait enim monasterium habens privilegium non solvendi decimas, si solvat illas semel aut iterum ex communi consensu totius conventus, non amittere privilegium (utique in se), quia praesumitur id agere ad vitandam litem, quod est laudabile ; et ita quoad illam solutionem valet actus, et consequenter etiam renuntiatio privilegii qnoad solutum, licet non quoad solvendum. Et Panormitanus supra, in fine, fatetur quod ubi conventus potest renuntiare privilegio concesso, per unicam contraventionem directam illud perderet; sed clarum est posse renuntiare privilegio quoad unum actum, verbi gratia, quoad unam solutionem, vel quid simile ; ergo quoad hoc valet usus contrarius, et in hoc quidem potest considerari differentia in tali usu, si fiat a privato religioso propria auctoritate, vel a toto conventu, seu ex potestate et scientia ejus; nam actus priori modo factus non solum non valet ad renuntiandum privilegio simpliciter, verum etiam nec secundum quid pro tali actu; nam validus non est, sed reactari debet, quia non est factus ab habente potestatem , nec ex consensu proprii privilegiarii. Quod secus est quando talis contraventio fit ex communi consensu, quia tunc, licet non sit satis ad renuntiationem privilegii in se, sufficit tamen ad renuntiationem quoad talem actum, contraria ratione. Tamen idem cum proportione intelligi potest in privilegio non solvendi decimas concesso privatae persona ; nam si ipsemet privilegiarius semel solvat, renuntiare censetur, non simpliciter, sed quoad illum actum; si autem minister ejus, ipso inscio, et excedendo potestatem sibi commissam, solvat, non valet renuntiatio, etiam pro tali actu, quia non est a privilegiario nec ex voluntate ejus; ergo servata proportione non invenitur discrimen, ideoque frustra fit distinctio inter privilegia privatorum et communitatum.

14. Privilegium non amittitur sumpliciter per unam contraventionem, sed secundum quid. — Unde tandem concludo privilegium non amitti simpliciter per unam contraventionem, sed solum secundum quid quoad talem actum, si ab ipso privilegiario, vel ejus auctoritate, scientia et voluntate fiat. Utrumque satis patet ex dictis; et haec resolutio sumitur aperte ex Bartol. in dicta 1. Voluntarie, et in 1l. ult., ff. de Constitut. princ.; et ex Alexand., cons. 33, quod refert et valde commendat Greg. Lop., d. l. 42; et alia in confirmationem hujus sententiae adducit quae in praecedenti puncto indicavi. Ex quibus colligo non recte dixisse Fel., supra, num. 28, cum Joan. Andr., si doctor habeat privilegium non disputandi, et semel disputet, amittere privilegium. Nam si intelligatur de amissione simpliciter (ut ipse intendit), falsum est: de amissione autem secundum quid est impertinens, quia ibi non est alia amissio praeter actualem usum contrarium qui supponitur. Infero etiam non recte dixisse Angelum, quem supra etiam Fel. refert et sequitur, si quis babens privilegium non solvendi vectigalia describatur in libro talium gravaminum, et ipse non contradicat intra decem dies, amittere privilegium. Hoc enim nullo jure probatur, et illa remissio in contradicendo, seu appellando, ad summum est consensus in quemdam usum privilegio contrarium, qui non sufficit illud tollere usque ad legitimam praescriptionem, ut late Jason imn l. ult., ff. de Constit. princ., et Greg. Lop. supra.

15. Ad jura adducta pro Panormatano respondetur. — Neque contra hanc partem obstant jura quae Panormitanus adducit, nam in cap. Cum renuntiatur non est sermo de hoc genere renuntiationis, sed de renuntiatione peccati quae fit per peenitentiam, quae debet esse absoluta, et in proposito perpetuo, ut abjiciatur peccatum, neque sufficit facere acium virtutis peccato contrarium ut intellgatur quis simpliciter peccato renuntiasse ; et ita si per analogiam textus inducatur, potius probat contrarium. Alia vero, capit. S de terra, et capit. Accedentibus, potius probant unum actum contrarium non suflicere ad tollendum privilegium. Neque id fuit speciale, quia monasteria non possent renuntiare privilegio ; nam contrarium supponitur in ipsis textibus, ut supra visum est, et infra amplius declarabimus.

16. Objectio. — Aliunde vero objici potest cap. Cum accessissent, de Constit., ibi: IVisi praedicti camonici contravenerint, aliquem, videlicet , in primicerm eligendo. Per quae verba indicatur unam contraventionem esse suflicientem ad destruendum privilegium. Hhespondeo tamen in illo textu non esse sermonem de privilegio privatae persona, sed de privilegio concesso Ecclesiae seu Capitulo canonicorum; et ita etiam Panormitanus et aln tenentur illi respondere. Unde Panormitanus sentit illud rescriptum pertinuisse ad utlhitatem canonicorum, non Ecclesiae, et ideo de illo censeri sicut de privilegio privatae per- sonae. Sed certe dispositio de numero praebendarum et qualitate earum per se primo respicit utilitatem et commune bonum Ecclesiee, etiamsi secundario redundet in utilitatem singulorum, et de tali dispositione ibi agebatur, unde non possent omnes canonici ut singuli tali institutioni renuntiare, licet possent renuntiare suae utilitati: signum est ergo fuisse rem communitatis. Addit vero Panormitanus sub conditione, quod si illud privilegium respexisset Ecclesie utlitatem, quoad id non fuisset sublatum per contraventionem a Capitulo factam. Quod si hoc verum esset, etiam contra nos cessaret objectio ; tamen, quia verba textus plane repugnant, aliter respondendum est.

17. Secundo respondetur.—hespondeo ergo secundo, cum Bart., Alexand. et Gregor. Lop., supra, privilegium illud seu rescriptum non habuisse tractum successivum, sed in unico effectu qui in continenti fit vel tollitur constitisse, et ideo per unam contraventionem potuisse amitti, quia in tali materia renuntiatio quoad unum actum est renuntiatio simpliciter, quia totum privilegium in uno actu consistit. Hoc autem ita contigisse in materia illius textus patet, quia agebatur de extinguenda vel erigenda quadam praebenda seu dignitate cujusdam Ecclesise, quae prius extincta fuerat cum consensu Papae; si autem canonici contravenissent, iterum illam erexissent, et quia dignitas de se est effectus stabilis et perpetuus, ideo sicut prior extinctio uno actu consummata fuit, ita per unum actum contrarium fuisset privilegium revocatum. Tertio, addo ibi esse sermonem de statuto communi consensu canonicorum facto, et a Pontifice confirmato, quod in tali Ecclesia amplius non esset talis dignitas, quod statutum , praeterquam quod per unum actum omnino convellitur ex parte materige, ut declaratum est, quia dignitas extincta non restituitur pro una vita, vel pro certo tempore, sed ut perpetua ; etiam ex parte statuti revocatur omnino, quia, sicut statutum communi consensu factum fuerat, ita communi consensu revocatum est et contrarium fuit in virtute factum : confirmatio autem Papae censetur fuisse in favorem paciscentium, et ideo, dissoluto pacto, censetur revocata. Et similis decisio habetur in 1. 2, c. de Jur. dominii impet., et melius in l. 49, tit. 18, part. 3, ubi hac ratione expresse declaratur talia privilegia per primam centraventionem amitü: ibi autem significatur id non tantum esse per modum renuntiationis, sed etiam per modum poenae, propter circumstantiam contraveniendi pacto a rege confirmato.

18. Secunda objectio.—Respondetur secundo. — Secundo, objici potest lex ultima, ff. de Privileg. veter., ubi dicitur, veteranos excusatos ab aliquibus muneribus, S4 passi sint se in ordinem legi, muneribus fungi cogendos esse, per quod significatur per unam contraventionem amitti totum privilegium. Sed respondetur, primo, non esse intelligendum de aliis muneribus ad quae electi non sunt, nec etiam ut cogi possint se iterum eligi, sed solum ut cogi possint subire munera ad quae se eligi passi sunt. Et ita non probatur per unam contraventionem amitti totum privilegium, sed solum amitti in eo quod actum est, et in eo amitti constanter et irrevocabiliter. Nam qui consensit electioni ad aliquod munus, virtute renuntiavit privilegio quoad omnem obligationem quae ex tali electione sequi solet, alias frivola esset et inutilis consensio ; cum quo tamen optime stat ut privilegium quoad alia integrum maneat. Aliter responderi solet communiter, ibi esse sermonem de electione ad decurionatum, ut ibi Glossa exponit, citans alia jura ; tenebantur autem decuriones certa quaedam munera exercere ; et ideo qui contra suum privilegium decurionem fieri passus est, munera decurionis subire cogitur. Ita Bartol. et alii ibi, et Panormitan., et Felin., supra. Sensus vero in idem redit, quia etiam hoc modo non fundatur decisio illius textus in illo principio quod per unam contraventionem amittitur totum privilegium, sed in hoc quod renuntians privilegio in uno munere censetur renuniiare in omnibus quae cum tali munere sunt connexa, quod verissimum est, est tamen longe diversum, ut per se constat.

19. Dubium. —Declarandum vero superest, si unus actus contrarius non suflicit ad destruendum omnino privilegium, quot suffciant. Ad quod duo breviter respondeo: unum est, sicut unus actus non sufhcit, ita neque plures in quolibet numero suflicere, nisi legitimo tempore ad praescriptionem necessario talis usus continuetur. Aliud est, si tempus necessarium ad praescriptionem cum aliis conditionibus requisitis intercedat, ex parte usus contrarii non esse necessarium certum numerum actuum ; imo nec plures actus, nisi quatenus necessarii fuerint ut praescriptio per totum legitimum tempus non interrumpatur. Primum manifestum est ex dictis, quia eadem est ratio de uno et de pluribus actibus, ser- vata proportione ; semper enim potest privilegium ad plures extendi tractu temporis, vel per amplitudinem materiae, ut supponitur. Item quia nullus certus numerus actuum designari potest, nec per aliquam legem est determinatus. Secundum autem ita declaratur supponendo unam ex conditionibus ad praescribendum requisitis esse, ut tempus praescriptionis non interrumpatur. Suppono deinde praescriptionem contra privilegiarium in praesenti incipere eo ipso quod ille contra privilegium suum operatur. Unde suppono, tertio, eum qui contra privilegiarium praescribere potest incipere quasi possidere jus contra ilIum, statim ac ipse contra suum privilegium operatus est, quia non potest inchoari praescriptio absque possessione, et quia qui agit contra privilegium suum in favorem alterius, quantum est ex se, aliquid illi confert quod alter possidere incipit; ut, si solvat tributum, alius incipit possidere jus petendi ; si habens immunitatem permittat se eligi, alius videtur habere jus eligendi, et sic de aliis.

20. Post unum actum privilegio contrarium debet non retractari prior actus.—His ergo positis, dicimus ad continuationem et consummationem praescriptionis, necessarium esse ut post unum actum privilegio contrarium nihil privilegiarius faciat quo videatur priorem actum retractare, et id sufficiet, sive repetat similes actus, sive non ; eatenus enim erunt necessarii quatenus ad non retractandum priorem voluntatem necessarii fuerint, et non aliter. Ratio est, quia continuatio seu non interruptio est necessaria ad praescriptionem ; sed privilegium non amittütur per contrarium usum, nisi media praescriptione, ut dictum est; ergo eadem continuatio necessaria est ad hunc effectum. Haec autem continvatio sufficiens erit si per totum tempus necessarium prior actus non retractetur : nam per hoc durat virtus ejus, et alter semper continuat possessionem quam inchoavit : ergo nihil aliud per se necessarium est, ergo multiplicatio actuum non est per se necessaria, sed post usum privilegio contrarium, satis est amplius non uti privilegio toto tempore necessario ad praescriptionem, nec directe reclamare contra priorem usum , nec retractare illum : his enim modis potest interrumpi praescriptio ; si autem nihil horum intercedat, censetur durare prior actus, et semper magis praejudicare. Ut, verbi gratia, si quis semel solvit gabellam, etiamsi iterum non solvat, non ex usu privilegii , sed quia non occurrit occasio, et in eo statu permaneat per legitimum tempus, amittet privilegium saltem quoad illam speciem tributi, quia praescribitur contra ipsum. Idem est si passus est se eligi ad munus a quo erat immunis, vel si passus est electionem fieri sine suo suftragio ad quod habet privilegium: nam licet nulla alia electio fiat, illa cum tempore sufficiente sufficit ; et sic de aliis. Quod potest etiam declarari per proportionem ad praescriptionem contra servitutes urbanas in quibus actus contrarius supponitur, unus tamen sufficit cum continuato non usu.

21. De tempore dubium. — Responsio. — Decennium inter praesentes, vicennium inter absen - tes, requiruntur ad prescriptionem. — Explcandum vero adhuc superest quantum tempus necessarium sit ut amittatur privilegium per contrarium usum. Ad quod breviter respondendum est tempus hoc non esse definiendum per viam tacitae renuntiationis, seu quasi per conjecturam illius, quia hoc modo nihil possumus cum certitudine dicere , quia nec in jure naturali, nec in positivo fundari potest, ut in simili dixi in capite praecedenti. Explicandum ergo hoc est per viam praescriptionis : nam illud tempus necessarium erit, ut amittatur hoc modo privilegium, quod ad praescribendum sit sufticiens. Hoc autem tempus regulariter esse solet decem annorum inter praesentes, et viginti inter absentes: nam hoc tempus solet requiri in praescribendis servitutibus et juribus incorporalibus quae inter immobilia bona computantur, ut videre licet in Covarr., 1. 4 Variar., cap. 17; et Anton. Gom., l. 2 Variar., c. 25; et Molma, tract. 2 de Justit., disput. . Ad haec enim jura et bona possunt haec privilegia reduci. In Ecclesiis vero seu monasteriis, ut talia privilegia amittant majus tempus necessarium est, ex speciali dispositione juris, nimirum quadraginta annorum, juxta cap. Accedentibus, de Privileg. Alii vero existimant sufficere tempus triginta annnorum, quia ita significatur in dicto cap. $ de terra, eod.; et in alio capite dicunt mentionem fieri quadraginta annorum , quia ita in illo facto contigit, et ita narratum fuit, non quia necessarium esset. Sed hoc non admittit Glossa in dicto cap. Accedentibus, quia in cap. Zllud, de Praescript., expresse dicitur contra Ecclesias minorem praescriptionem quam quadragenalem non admitti, licet quidam canones comprobent triennalem ; et idem confirmatur in cap. De quarta. Unde dici posset illud jus cap. de terra esse per aliud correctum. Hoc tamen obstante, Glossa in dic- to c. Accedentibus, et Joonn. And., Hostiens., Abb., Felinus et alii communiter docent requiri tempus quadraginta annorum, et ad c. Si de terra nihil aliud respondent nisi hodie non procedere. Mihi autem verisimile est Alexand. III, licet in aliis praescriptionibus contra Ecclesiam quadraginta annorum tempus necessarium esse voluerit, in hac quae est contraria privilegio, minori tempore fuisse contentum, vel quia non consideravit illam ut puram praescriptionem , sed ut conjunctam voluntaria renuntiationi privilegii, quae facilitare videtur praescriptionem, vel etiam quia per praescriptionem contra privilegium revertitur res ad jus commune, et ideo etiam debet breviori tempore fieri. Nihilominus tamen Innocent. III, in dicto cap. Accedentibus, extendisse videtur regulam c. 7llud, de Praescription., etiam ad praescriptionem contra privilegia Ecclesiarum. Et hoc usu confirmatum est et communi sententia doctorum.

22. Infertur primo. — Tandem, ex dictis in hoc et praecedenti puncto tria infero. Primo, amissionem privilegii per contrarium usum non habere locum in illis privilegiis quae supra absoluta appellavimus, quatenus non versantur circa alios nec tertiam personam gravant. Ratio est, quia contra haec privilegia non praescribitur ab aliis, cum alios non respiciant, nec per contrarium usum aliis conferatur aliquod jus. Exemplis patet, quia si quis habens privilegium non recitandi, per muitum tempus recitet, non amittit omnino privilegium, quia nullus contra eum praescribit, et sic de omnibus similibus. Ac denique rationes factae de non usu, quoad hoc, eodem modo procedunt de contrario usu.

23. Infertur secundo. —Secundo, infero ex dictis amissionem privilegii per contrarium nusum in multis convenire cum illa quae est per solum non usum, videlicet, quia in neutra earum sufficit sola praesumpta renuntiatio, ut vere et in re destruatur privilegium, quia in utraque debet adjungi praescriptio. In qua praescriptione etiam conveniunt quoad temporis longitudinem, et ita in hoc indifferenter de utraque loquuntur auctores; in duobus tamen differunt, primo, quia privilegium ad agendum per unam omissionem, ut sic dicam, vel per plures, seu per solum non usum, nec perditur nec minuitur, sed tantum non exercetur, ut ex supra dictis constat : privilegium autem ad non agendum per unam contraventionem quodammodo amittitur per renuntiationem operantis, quantum ad hoc, ut solutio, vel alia similis actio facta contra privilegium teneat : nam in hoc aliquo modo derogatur privilegio. Quod habet locum in privilegiis quae versantur circa alios; nam in absolutis haec differentia considerabilis non est, sed contrarius usus moraliter perinde se habet ac non usus. Secundo, differunt quia contra privilegia affirmativa praescribi potest sine ulla actione privilegiarii, quia per solum non usum ejus potest inchoari et consummari alterius praescriptio: in negativis autem ut praescribatur contra illa, necessarium est ut inchoetur praescriptio ab aliquo usu contrario privilegiarii, quia sine tali actu nullum jus, nullusve possessionis modus potest in altero considerari, quod illi tribuat initium praescribendi, quae omnia ex dictis satis constant.

24. Tertio infertur. — Tertio, intelligitur ex dictis quam utilitatem habeat protestatio privilegiarii, ut actus intelligatur fieri sine praejudicio sui privilegii, de qua dixit Bart. in leg. 1, c. de His qui spont. mun. etc., l. 10, parari, ut per actum contrarium non perdatur privilegium, quod valde commendat Panormitan. in dicto c. Cum accessissent, n. 1, intelligens, prodesse ut privilegium non perdatur per unum contrarium actum, et ad hoc esse necessariam talem protestationem ; et hoc modo idem intellexit et secutus est Felin. ibi, n. 30, limit. 5; citatque Roman. et Dald. in eamdem sententiam. At vero juxta doctrinam datam, talis protestatio necessaria non est ut privilegium non perdatur simpliciter per unum actum contrarium : nam licet non fiat protestatio, unus actus contrarius non sufficiet per se tollere privilegium ; quoad forum vero externum poterit esse utilis talis protestatio ut magis constet de animo operantis. Praeter hoc vero esse poterit utilis haec protestatio ex justa causa facta, ut ipsemet actus qui in praesenti fit, non noceat in aliquo contra privilegium, etiam secundum praesentem effectum quem habere posset ; ut, si per talem protestationem profiteatur operans, vel non voluntarie sed coacte operari talem actum, vel certe ignorare an aliquid detrimenti contra suum privilegium sibi afferre possit, et ideo non esse intentionis suae cum suo praejudicio illum facere. Nam cum actus agentium non operentur ultra intentionem et renuntiatio privilegii etiam secundum quid et quoad praesentem effectum a voluntate privilegiarii pendeat, per talem protestationem merito impedietur talis effectus. Denique etiam potest prodesse ut a tali actu non possit inchoari praescriptio contra privilegium, quia per illam fit ut nullum jus tribuatur alteri, nec aliquis modus possessionis, et consequenter etiam bona fides illius impeditur. Et in hoc sensu verum est protestationem illam deservire ne amittatur privilegium, non utique per unum solum actum integre, sed ne per illum inchoetur praescriptio, et consequenter ne consummari possit, praecedente tantum illo contrario usu. Quando autem tahls protestatio nihil prosit, videri potest in Gloss. in c. Cum, Af. de Const., verb. Sine pra;judicio.

25. Dubium wtimun. — Responsio. — Requla juristarum. — Quomodo sententia valet inducere obligationem in conscient ia.— Ultimo, videndum superest an haec quae dicta sunt de amissione privilegii per usum contrarium locum habeant in foro conscientiae, vel soluth in exteriori, ex juris prassumptione. In quo breviter duo sunt clara ex dictis in praecedenti capite. Unum est, quoties usus contrarius privilegio dat alteri occasionem et tempus praescribendi contra privilegium , consummata praescriptione, amitti privilegium in re ipsa, ac subinde etiam in conscientia. Secundum est. quamdiu alter non praescribit contra privilegium habens tractum successivum , per nullum usum contrarium amitti in conscientia tale privilegium omnino et quoad facultatem utendi illo in temporibus futuris. Haec duo non indigent nova probatione ; solum ergo superest difficultas de illa amissione privilegii quae fieri censetur per quemlibet actum contrarium per modum tacitae renuntiationis, vel simpliciter, si privilegium in uno tantum actu consistat, vel secundum quid tantum quoad praesentem actum et effectum ejus. In quo breviter dico, regulariter loquendo, talem renuntiationem esse validam in conscientia : suppono enim versari circa alterum qui statim acceptat illam, vel effectum qui ab illa pendet, quod perinde est: nam de alis privilegiis absolutis jam non tractamus. Deinde, licet haec renuntiatio non sit expressa, sed tacita, quatenus per actum contrarium privilegio indicatur voluntas renuntiandi privilegio saltem pro illo actu, nihilominus, moraliter loquendo ac per se, procedit ex interno affectu sufficiente, quia ille actus exterior voluntate fit, et ex animo valide et cum effectu operandi, etiamsi sit contra proprium privilegium. Ut in casu cap. Cum accessissent, si canonici illi contra prius statutum a se factum dignitatem Primicerii in sua Ecclesia creassent, vere et non tantum praesumptive privi- legium amitterent, quia talis actus et effectus necessario secum affert revocationem prioris statuti; et similiter qui acceptat munus cum esset exemptus, in conscientia tenetur illud administrare, et sic de aliis. Secus vero esset si aliquis involuntarie exerceret actum, vel coactus et positive interius intendens sibi in nullo praejudicare, vel ignorans effectum illum repugnare suo privilegio ; tunc enim excusaretur in conscientia propter defectum consensus, sine quo obligari non potest. Unde etiam juristae docent quotiescumque ex signis vel conjecturis constare potest privilegiatum non habuisse animum renuntiandi, non esse privandum privilegio. Ita Gloss. in cap. Pro illorum, verb. Auctoritate, de Praeb., quam Bart., locis citatis, et alii doctores allegati sequuntur. At vero si tunc privilegiarius juste condemnaretur in foro exteriori, quia non posset intentionem suam probare, tunc etiam in foro exteriori teneretur parere, licet posset occulte se indemnem servare, si absque scandalo possit. Aliquando vero posset per sententiam veluti confirmari talis renuntiatio privilegii, etiamsi non esset ex animo facta, in poenam fictionis vel negligenuse, et tunc post sententiam teneretur quis in conscientia non uti privilegio quoad talem effectum, seu ratum habere usum privilegio contrarium, etiamsi fortasse antea non teneretur, quia sententia justa potest effectum hunc inducere, ut in superioribus visum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 35