Text List

Caput 36

Caput 36

Quando et quomodo amittatur privilegium per illius abusum.

CAPUT XXXVI. QUANDO ET QUOMODO AMITTATUR PRIVILEGIUM PER ILLIUS ABUSUM.

1. De abusu privilegii.— Privilegium amittitur per abusum.— Tria euplicanda.— Vulga ris est regula juris amitu privilegium per abusum. Unde est illa sententia Simplicii Papae: Privilegun oneretur amittere qui concessa sibi abutitur polestate, c. Ubi, dist. 74, cap. Privilegium, 11, q. 3; qua etiam utitur Innocentius IlI in cap. Licet, de Regularibus, et in cap. Ut privilegia, de Privil., et in cap. Contingit, 2, de Sententia excomm.; idemque fere habet in cap. 1 et 7 de Postulat. praebend.; et Alexand. IlI in cap. RHecolentes, de Statu Mon., ubi Glossa, verb. Communi jurc. Hanc vero regulam ita exponit Sylvest., verb. Privilegium, q. 10, dub. 10, ut idem dictu sit, per abusum, quod per non usum, vel contrarium usum ; sed contra vim verborum, et con- tra jurium intentionem, et contra veritatem: nam revera hic est distinctus modus amittendi privilegium. Igitur, ad explicandam hanc regulam ejusque rationem reddendam, tria breviter explicanda sunt. Primum , de quo abusu privilegii sit sermo ut censeatur sufficiens ad privilegium amittendum. Secundum, qualis et quanta sit haec amissio, scilicet, aut totius privilegii, vel tantum alicujus, vel aliquorum effectuum ejus. Tertium, quomodo amittatur, id est, an ipso facto per abusum perdatur privilegium, vel solum veniat quis illo privandus.

2. Circa primum notandum. — Regula juristarum. — Circa primum, advertere oportet aliud esse privilegium perdi propter delictum, aliud vero propter abusum: nam abusus proprie significat defectum in ipsomet usu privilegii, vel in his quae illud concernunt, ut ex vi ipsius vocis constat : delictum autem latius patet, et comprehendere potest quodcumque peccatum ipsius privilegiarii. In praesenti ergo proprie tractamus de abusu ; nam quodammodo per se confert ad amissionem privilegii, vel tollendo ejus fundamentum, vel secundum quamdam proportionem poenae adculpam, quia in his aliquis punitur in quibus deliquit. Propter alia vero delicta quae non continent abusum privilegii, puniri quidem potest aliquis in privilegio pro arbitrio legis, seu principis, sicut potest puniri in aliis bonis; tamen id extraneum et accidentarium est, et ideo in praesenti non consideratur ; sed dicere tantum possumus posse interdum privilegium propter defictum amitti, si lege statuatur, quae spectanda erit, ut ex verbis ejus qualitas delicti quod requirit, et modus inferendi talem poenam colligatur. Unde solet esse frequens regula juristarum, privilegium non amitti propter delictum, nisi in casibus in jure expressis, ut videre licet in Socino, regula 380, alias regula 31. Videri etiam potest Bernardus Diaz, regula 592 ; exemplum esse potest, quia clericus exercens sodomiam privatur in poenam privilegio clericali per Bullam Pii V; et ordinatus in minoribus Sede vacante, cum dimissoriis illegitime datis a Capitulo, privatur privilegio clericali in Concilio Tridentino, sessione sexta, capite decimo, de Reformationc.

3. Abusus privilegii multiples. — Abusus per emcessum. — Abusus occasionalis. — Tertius abusus. — Abusus autem privilegii multiplex subdistingui potest: unus est quasi formalis in ipsomet actu privilegii, in quo privi- legium usurpatur tanquam principium abusus, exercendo illum plus quam privilegium concedat ; semper enim hic abusus est per excessum: nam si defectus sit in minori usu, vel in non usu, vel in contrario usu, non potest dici abusus privilegii, quia vel nullus est usus praetextu privilegii, vel non est usus peccaminosus, qui proprie dicitur abusus. Verum est tamen quod, ubi quis obligatur privilegio uti, si id non faciat quantum potest et debet, dici potest privilegio abuti, tamen ille abusus magis pertinet ad non usum vel contrarium usum, de quibus satis dictum est. Abusus ergo de quo agimus per excessum proprie committitur ; hic autem excessus utendi privilegio amplius quam ipsum concedat, per omnes fere circumstantias humanorum actuum variari potest, scilicet, utendo privilegio in tempore aut loco, aut circa materiam vel personam non concessam, ac denique huc spectat omnis injusta seu irrationahilis extensio privilegii. Alius abusus dici potest occasionalis, in quo privilegium, scilicet, se habet per modum objecti per occasionem moventis, ut cum quis ex privilegio sumit occasionem delinquendi , ut cum exemptus inde sumit licentiam peccandi vel inferendi alteri injuriam, non quia faciat illam praetextu privilegii (hoc enim pertinet ad priorem modum), sed quia spe impunitionis ex privilegio concepta liberius delinquit , vel certe quia quocumque alio modo ex privilegio sumit peccandi occasionem. Tertio item modo dicitur quis abuti privilegio, quando suis pravis moribus directe repugnat fini privilegii, seu destruit fundamenium ejus; sic beneficiatus privilegiatus ut sit absens propter studium, dicitur abuti privilegio quando, neglecto studio , aliis inutilibus actionibus occupatur. Et ad haec tria membra videntur posse reduci omnes privilegiorum abusus.

4. Regula proposita generalis. — Dicendum ergo est regulam positam generaliter esse intelligendam de quocumque abusu privilegii; tum quia ita communiter videtur a doctoribus intelligi ; tum etiam quia verba juris sunt absoluta, et non debent a nobis limitari, cum omnes illi excessus sint proprie abusus privilegii, et in illius injuriam vel concedentis cedant ; tum maxime quia de omnibus illis modis possunt in jure exempla invenin: nam capita in regula allegata potissime loquuntur de primo abusu per excessum, utendo potestate ultra limites ejus, ut est uti potestate ordinandi cogendo subditum ut ordinetur, de quo est sermo in d cap. Ubi ; et similis abusus est negare licentiam transeundi ad religionem strictiorem legitime illam postulanti, de quo est sermo in dicto cap. Licet; et similis est quaelibet indiscreta extensio privilegii, de qua loquntur cap. 1 et 2 de Postul. praelat., et latius dictum cap. Ut privilegia. Et huc spectat decisio cap. Suggestum, de Decim., ubi propter rerum mutationem censetur moderandum privilegium, ne usus, qui antea licebat, propter scandaIum transeat in abusum. Et ad idem juvat lex Qui sine, ff. de Negot. gest.. et optime lex 42. t. 18, part. 3, ubi Gregor. Lop., Gloss. ult., varia exempla ponit eorum qui, praetextu privilegiorum, aliqua faciunt vel ultra privilegium, vel etiam contra illud; et alia jura adducit. At vero cap. Contingit aperte loquitur de abusu occaaionali qui committitur quando occasione privilegii sumitur licentia peccandi, et evadendi justas poenas, et de eodem fere abusu loquitur cap. ult. de Vit. et Honest. cler., ubi clericus negotiator privatur immunitate a tributis sub certis conditionibus. Et ad idem reducitur dispositio cap. ultim. de Immunit. Eccles., ubi delinquens in Ecclesia, Ecclesiae immunitate privatur ; consonat l. Judeeos, cod. de Judeis. Denique in cap. Zecolentes sermo esse videtur de abusu contra finem et fundamentum privilegii. Et ad idem caput revocantur canones qui clericos conjugatos laice viventes privant privilegio clericali, ut cap. Ex parte, de Cleric. conjug., et cap. Uni, eod. in 6, et Triden., sess. 23, cap. 6 de Reformat. et concordat., 1. Libera, ft. de Pecul., et lex Christianis , cod. de Pagan. Ratio vero omnium est. quia quilibet ex dictis abusibus culpabilis est et privilegio injuriosus, et ideo privatio privilegii merito illi eorrespondet, vel in poenam proportionatam, vel alio simili modo in sequentibus explicando; neque in hoc puncto alia difficultas occurrit. 5b. Circa secundum dubium. — Circa secundum, quae scilicet amissio privilegii incurratur per abusum ejus, adverto, cum proportioine adhibita in praecedenti capite, duplicem lesse posse privilegii amissionem, alteram rautendi etiam in futurum amittitur, sive privilegium in tota sua materia amittatur, sive idicalem, ut sic dicam, ut quando ipsum jus quoad actum illum qui fit cum abusu privilegii, quia, scilicet, ratione abusus perdit valorem vel qualitatem quam ex influxu privilegii seu potestatis habiturus esset si esset legitimus.

6. Responsio.— Dico ergo breviter aliquando amitti privilegium priori modo, scilicet, quoad jus ipsum et omnem futurum usum privilegii, interdum adaequate et in tota materia, interdum vero inadaequate, seu in parte materiae; aliquando vero amitti tantum quoad praesentaneum effectum. Prior pars sumitur ex dicto cap. Privilegium, 11, q. 3, ubi adverto addi in regula posita particulam omnino, scilicet, privilegium omnino meretur, etc., quae non ponitur in cap. Ubi, cum tamen capita illa unum esse, vel ex eodem originali sumpta esse censeantur: nec etiam in aliquo ex allegatis capitibus invenio illam particulam omnino; et ideo incertum mihi est, an sit addita a Gratiano, vel casu irrepserit in textum ex aliqua interpretatione seu scholio. Illa tamen admissa, recte per illam declaratur aliquando propter abusum privilegii mereri quempiam radicalem et totalem amissionem privilegii. Quod etiam significavit Augustinus, serm. 247, de Temp. : Jadicio lcgum jure obtenta dignatate dejicitur, qui privilegio sibi concesso abutitur. Dum enim dixit dejici ab obtenta dignitate, satis demonstrat integram et absolutam privilegii privationem. Quod autem non semper haec privatio sit integra, satis ostenditur in eodem cap. Ufbi, et in cap. Denuntiamus, 95, quaest. 2, ubi propter abusum privilegii fit comminatio sub disjunctione : Ordinationes tibi Ravennatis Hcclesie, vel d:miliensis noveris auferendas. Saepe etiam propter abusum, verbi gratia, in privilegio eligendi, privatur quis potestate cligendi in futurum, non simpliciter, sed pro aliquo tempore, vel aliqua vice, ut in cap. Cu in cunctis, S ult., et cap. Cum Wintoniensis de Elect., et in cap. 1 et 2 de Postulat. P lat. Et ratio est clara, quia non semper excessus est dignus aequali poena. Unde etiam fieri potest ut tantum privetur quis privilegio in illo actu in quo illo abutitur, quoad hoc, scilicet, ut talis actus non valeat vel ut cassari debeat non obstante privilegio. Quod probari potest facile ex supra dictis de ess irritante : nam nritatio actus saepe est pona illiusmet abusus qui in illo actu committitur : ita ergo esse potest in praesenti. Sicut etiam propter abusum ordinantis interdum suspenditur ordipatus, cap. Vel non est compos, de Tempor. ordin. Et sic dicitur irrita ordinatio ordinantis alienum indebite, c. 1, 71 d., et similiter in c. Decernimus, 16, quaest. 7. Et ratio est, quia vel haec potest aliquando videri sufficiens poena, vel cum illa possunt aliae adjungi, absque majori privilegii privatione.

7. Circa tertium dubium — Amissio privilegii duples : Ea natura vei vel juris dispositiong. — Circa tertium punctum , de modo quo privilegium perditur, advertendum est dupliciter posse intelligi hanc amissionem; uno modo ex natura rei, alio modo ex juris positivi dispositione. Prior modus potest habere locum in cessatione privilegii quoad valorem actus qui per abusum fit sub umbra seu colore privilegii. Quod tunc potest contingere quando quis utitur privilegio ultra vires ejus, vel extra materiam vel casum in quo ipsum loquitur, vel quando actus non fit secundum formam in privilegio praescriptam; tunc enim actus fit sine legitima potestate, et consequenter est nullus , vel simphliciter, vel quoad id in quo excedit potestatem. Et hoc significavit Sylvester verb. Privilegium, q. 10, dict. 3 argumento, cap. Porro, et cap. Hecipimus, de Privilegiis. Si quis autem recte consideret , haec non est amissio privilegii quando talis defectus ex natura rei contingit, quia potius hic defectus sequitur ex carentia privilegii quoad talem casum, quam sit causa illius. Potest etiam habere locum iste primus modus amittendi privilegium ex natura rei, si per abusum tollatur fundamentum privilegii, ut in illo exemplo de beneficiato habente privilegium ut in absentia causa studi faciat fructus suos; nam si nihil studeat, revera non faciet fructus suos, ut satis probabiliter dixit Perez, lib. 1 Ordinat. regul., üt. 2, lib. 8; quia servitium Ecclesiae commutatum est in studium, et ita fructus dantur ratione studii ; ideoque qui abest titulo studu et non studet, ita abutitur privilegio ut fundamentum privilegii auferat, et contra intentionem concedentis faciat, et acceptationem stipendii sine labore seu servitio injustam reddat, ac proinde ipso facto et ex natura rei privatur fructu privilegii. Et similis decisio vel potius declaratio, in simili casu, sumitur ex lege Generaliter, cod. de Episcop. et Cleric., et c. Generaliter, 16, quaest. 1. Idemque erit quoties ex privilegio constiterit privilegium omnino concedi propter talem actionem. Tunc autem in similibus casibus (quod notandum est) non amittitur privilegium in radice, vel pro tempore futuro, si abusus ejus tollatur, quia hoc ex natura rei non sequitur, ut per se constat, nec in jure statutum est, ut supponimus. Aliquando vero potest per abusum fieri ut cesset omnino causa privilegii adaequata illi secundum se et simpliciter spectato, et tunc cessabit etiam privilegium , non formaliter ratione abusus, nam idem esset si absque abusu causa cessasset, sed immediate propter cessationem causa, et ideo tunc servandae sunt regulae supra datae de modo desinendi privilegi causa cessante.

8. Secundus modus de juris dispositione, qui frequentior est. — Quid sit abjicere ipso facto, quid privari ipso facto.—Quando sit necessaria senlentia judicis. — Alter modus perdendi privilegium propter abusum est ex juris dispositione, et hic est frequentior, et insinuatur in verbis ipsis regulae propositae : Privilegium meretur amittere qui, etc. Nam, licet meritum hoc ex natura rei insit tali abusui, nihilominus ipsa amissio non intrinsece sequitur, nisi ab alio inferatur. Est enim quaedam poena illius mali meriti, et ideo dicimus fieri ex juris dispositione sub quo includimus et sententiam judicis vel actionem superioris quae secunddum jus esse debet, et dispositionem ipsiusmet privilegii in quo interdum additur clausula, ut propter talem vel talem abusum perdatur. Atque hinc fit, cum haec amissio sit poenalis, attendenda esse verba legis vel rescripti, ad judicandum an per talem abusum amittatur ipso facto privilegium, vel solum veniat quis privilegio privandus , vel omnino, vel ex parte. Nam si verba non contineant satis expresse sententiam ipso jure latam, non amittitur ipso facto, juxta regulam legis poenalis et legis irritantis ; et si citata verba regulae praecise spectentur, effectus hic non sequitur ipso facto, quia solum dicit: Meretur amittere; at qui meretur, non statim habet quod meretur. d Idemque erit etiamsi lex dicat, privetur, vel careat privilegio, et a fortiori si dicat propter abusum posse auferri aut revocari, ut in c.1 de Postulat. Praelat., et in cap. Uft pricilegia, de Privileg. At si dixerit, Noverint se privatos, ipso facto incurretur, ut cap. Cum in cunctis, - S ultim. de Election., et idem significatur in cap. 2 de Postulat. Praelat. Et hoc modo ait Glossa, in cap. ultim. de Vita et honestate cleric., verb. Cwum facto, ibi amitti privilegium ipso facto. Quod licet in se verum sit, ut dixi, non recte ex illo textu colligitur, in quo dicitur: Cum facto privilegium abjiciant clericale : nam aliud est abjicere facto, aliud amittere ipso facto; qui enim per pravum usum meretur privari privilegio, dici potest suo facto abjicere privilegium, etiamsi non privetur illo ipso facto. Quamvis dici possit in casu illius textus privilegium amitti, non tantum per modum poenae, sed quia per illum abusum quo clericus se immiscet negotiationibus secularibus, tollitur fundamentum privilegii exemptionis a solvendis aliquibus tributis. Et in hoc sensu dixit Glossa in cap. Recolentes, de statu Monachorum, verb. Communi jure, in eo casu sic abutentem privilelegio tacite renuntiare illi. Idemque in simili dixit Anch., cons. 104, quem refert et sequitur Felin. in cap. Cuam accessissent, de Constitut., n. 28. Nihilominus, in his et similibus casibus , censeo ordinarie necessariam esse sententiam saltem declaratoriam criminis, quando privatio fuerit poenalis, juxta doctrinam datam de lege poenali. In aliis vero casibus, quando abusus tollit fundamentum privilegii, si res sit certa et clara, non erit necessaria alia declaratio; tamen in casu dubio poterit expectari.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 36