Caput 37
Caput 37
An privilegium semel concessum revocari possit a concedente, vel ab aliquo alio.
1. Revocatio, seu abrogatio privilegii. — Hic est ultimus modus perdendi privilegium, quem diximus proprie esse per actionem extrinsece agentis, a quo est revocatio seu abrogatio privilegii, in quo ipso post specialem difficultatem prius necesse est de potestate dicere, et postea dicemus de actu. Est ergo peculiare dubium an possit privilegium revocari; et ratio dubitandi est, quia si posset, maxime a concedente ; sed ab illo non potest; ergo. Probo minorem, quia donatio semel facta non potest revocari a donante ; sed privilegii concessio est quaedam donatio : ergo revocari non potest. In contrarium vero est consuetudo recepta, videmus enim quotidie revocari privilegia per leges pontificias, conciliares et regias.
2. Distinctio praemittenda. — Prima assertio. — Privilegium concessum et acceptatum a non subdito irrevocabile. — ln hoc puncto, imprimis distinguunt doctores inter privilegia concessa non subdito, vel concessa subdito, et de illis duas assertiones consuütuunt. Prima est : privilegium concessum non subdito et ab eo acceptatum irrevocabile est a conce- dente. Ita docent communiter juris canonici interpretes in cap. Novit, de Judic.; Innoc., verb. heodosius ; Panorm., n. 23 et sequentibus, ubi alios refert Decius, n. 14; et Felin., n. 8 ac 10. Idem in cap. 1 de Constit., n. 19, verb. Alius casus est quando lem, etc., in cap. 1 de Probat., n. 2, plurima referendo. Idem Hostiensis in Summa, titul. de Immunit. Eccles., S Sed nec ille ; Alvar. Pelag. , de planct. Ecclesiae, lib. 1, cap. 44, circa finem; Dried., lib. 1 de Libert. christiana, cap. 9; Matienz., lib. 5 Recopilat., tit. 10, I. 7, Glossa 1, n. A4; et plures refert Anton. Gabr., lib. 3, tit. de Jur. quaesit. non tollendo, concl. 6, n. 20. Ratio autem communis est, quia privilegium concessum non subdito et ab eo acceptatum transit in contractum ; ergo non potest fevocari. Probatur consequentia, quia nullus princeps habet jus privandi non subditum rebus suis, et legitime acquisitis, undecumque ad illum pervenerint; et ideo licet aliquis illas receperit a principe non suo, postea perinde manet in illis non subditus, ac si aliunde illas obtinuisset; et haec ratio probat non solum de principe respectu superioris, ut est rex respectu Papae, nec solum respectu aequalis, ut est rex respectu alterius regis, vel cujuscumque non recognoscentis superiorem in temporalibus (nam in hoc solum consideratur aequalitas), sed etiam de supremo principe respectu alterius sibi non subditi, etiamsi alium superiorem habeat in temporalibus : nam hoc accidentarium est, et impertinens ad praedictam rationem , ob quam tale privilegium irrevocabile est.
3. In quo sensu sit revocabile. — Dices hoc ad summum porocedere de ipsomet concedente, non vero de successoribus ejus, quia ipsi non contraxerunt, nec tenentur servare pacta suorum praedecessorum. Respondeo imo maxime teneri ad servanda pacta et conventiones justas; tum quia post pactum consummatum jus est simpliciter acquisitum ei cui privilegrum concessum est, et ita aeque procedit ratio facta in successore, ac in ipso concedente; tum quia neque successor potest privare non subditum jure suo; tum etiam quia alias nulla pacta cum principibus supremis esse possent firma et perpetua, quod est contra jus gentium et contra rectam gubernationem et pacem generis humani. Quae ratio non minus procedit in alienatione jurisdictionis per privilegium datum non subdito quam in aliis materiis, etiamsi Felinus et alii circa jurisdictionem hoc limitent. Est tamen circa haec privilegia generaliter spectandum an res concessa per privilegium non subdito talis sit, ut potuerit a principe alienari et dividi non solum a persona sua, sed etiam a corona seu sede sua; nam tunc irrevocabile manet privilegium respectu successorum, quia supponimus esse absolute et simpliciter concessum; tunc enim procedit ratio facta. At vero si privilegium datum esset de re notabiliter praejudicante successori et sedi, seu coronae ejus, ita ut ab eo non possit similiter alienari, tunc verum est privilegium esse revocabile, quia non est de se perpetuum, nec omnino absolutum, sed habet conditionem inclusam, si successor consenserit, vel saltem non revocaverit. Atque eadem ratione intelligenda est assertio, rebus in eodem statu manentibus, id est, non facta tanta rerum mutaüone, ut privilegium vergat in notabile detrimentum regis, vel regni sui, ita ut, si a principio detrimentum illud intervenisset, privilegium judicaretur injustum et iniquum; tunc enim etiam poterit princeps non servare privilegium, quia conditio vel limitatio illa ex ratura rei intelligitur inclusa in prima concessione; quapropter, illa cessante, cessat obligatio servandi privilegium. Ideoque illa non tam erit revocatio quam declaratio quod prima concessio non fuerit ad illum eventum extensa, et in hoc includuntur variae limitationes quas juristae supra allegati adhibent praedictae regulae et modo praedicto intelligendae.
4. Privilegium concessum subdito revocabile est. —Secunda assertio est privilegium concessum subdito revocabile esse a concedente. Ita tradunt doctores allegati, et praeterea Glossa in cap. Decet, de Regul. jur., in 6, ubi allegat multa jura canonica quae in praxi hoc ostendunt; et alia allegat Glossa in Clementina Dudwn, de Sepultur., verbo Instante. Idem docet Abbas, lib. 2, cons. 3, n. 19, quaest. 19; Daldus, in lege Qui se patri, cod. Unde liberi; Paul. Castrens., in primo volumine Consiliorum in 229, n. 4, et in 317, n. 3, et plures refert Anton. Gabr. supra, dicta conclus. 7, a principio. Quia vero assertio ita generatim posita varie limitatur a praedictis auctoribus, et quia in hac generalitate et confusione non potest propria et accommodata ratione probari, ideo erit operae pretium singula fere ejus verba subdistinguere et declarare.
5. Privilegium per contractum oneroswn seu lucrativum ; et privilegium gratuitum. — In quo sensu procedit doctrina tradita. — Privilegium ergo imprimis distinguendum est in ilIud quod datur per contractum onerosum seu lucrativum, et illud quod gratis conceditur. Conclusio etiam, per se loquendo, non procedit in privilegio dato per contractum lucrativum , quia princeps tenetur servare pacta etiam cum subditis facta, quia haec obligatio nascitur ex naturali justitia, quae etiam principem obligat, ut est per se clarum. Multaque de hoc puncto congerit Antonius Gabriel supra, concl. 5 et 6. Dico autem per se loquendo, quia, in casu raro in quo posset princeps privare subditum propriis rebus suis, etiam poterit revocare privilegium, non obstante contractu, quia eadem est vel major ratio, ut constat. Ita tamen (ut supra in simili dixi) magis est declaratio quam revocatio, quia a principio intelligitur illa conditio in privilegio inclusa, etiamsi per modum contractus concessum sit, quia etiam alia bona subditorum intelliguntur esse hoc modo, et pro talibus casibus subjecta dispositioni principis. Addendum vero est in tali casu debere principem recompensationem facere subdito de privilegio ablato, quatenus commode possit. Ratio est, quia, licet princeps possit rescindere priorem contractum propter necessitatem publicam vel aliam urgentem causam, non tamen potest juste omnino privare subditum re sua sine ulla recompensatione, et cum hoc necessarium non sit ad commune bonum, et subditus non teneatar gratis cedere juri suo, quando potest ei recompensatio fieri, cum princeps non sit absolutus dominus rerum subditi, ut egregie dicitur in l. 2, titulo 20, part. 2 legum Hispaniae. Ex qua lege optime haec veritas confirmatur, et ex 1. 31, tit. 18, part. 3; et Gregorius Lopez utroque loco. Et tradunt Paulus Castrensis, lib. 1, cons. 229, in fine, et Matienza supra, n. 13.
6. Privilegium remunerativum irrevocabile. — Denique addunt fere omnes communiter privilegium remunerativum reduci ad illud quod per viam contractus obtinetur, et ideo esse aeque irrevocabile ; Felin. supra, n. 13; et Abb., d. cons. 3, versus finem, et in c. Pervenit, de Immunit. Ecclesiar., n. 24; Bart., in l. Qui semel, ff. de Decret. ab ordin. fac., in l. 1, c. de His qui sponte, etc., libro 10; Alexand., libro 2, cons. 216, in princ.; et Oldrad., cons. 2606, n. 7; et late Tiraquel., in l. Si unqguam, verb. Donatione largitur, n. 13. Et ratio est, quia remuneratio continet universale contractum; nam quod in remunerationem datur, non censetur gratis dari. Item quod datur cum onere et obligatione, in futurum revocari non potest, impleta conditione; ergo idem est quando aliquid datur in remunerationem praeteriti laboris. Estque haec pars longe certior quando remuneratio est ex debito justitiae; quando vero est tantum ex gratitudine, potest pati dubitationem, ut ex Archid. notavit Felin., d. cap. Vocit, n. 8, in fine; quia sola ratio gratitudinis non sufficit ad proprium et rigorosum contractum. Quae ratio recte probat non esse tam irrevocabile privilegium datum ex gratitudine, sicut ex justitia, quia fortius est justitiae vinculum; unde in casu necessitatis, ac caeteris paribus, potius esset revocandum privilegium datum ex antidorali obligatione, quam datum ex commutativa justitia. Et si ex causa revocetur, forte non erit debita ex justitia recompensatio, sed tantum ex gratitudine , sicut fuit prior remuneratio. Nihilominus tamen privilegium remunerativum est per se irrevocabile, quia ipsa ratio remunerationis hoc includit, idemque postulat ratio gratitudinis, nisi remuneratio excessiva sit, ut in superioribus etiam est tactum.
7. Privilegium gratuitum duplem. — Secunda conclusio in quo sensu procedat. —Superest dicendum de privilegio gratis omnino subdito concesso. De quo ulterius subdistinguendum est. Nam quoddam consistit in absoluta donatione cum translatione dominii alicujus rei vel juris, ut cum conceditur castrum, vei jus vectigalium aut alterius tributi, aut servitutis. Aliud vero est privilegium, consistens tantum in facultate vel licentia operandi aliquid praeter commune jus. Secunda igitur assertio posita non intelligitur procedere absolute in priori genere privilegiorum : nam illa etiam irrevocabilia esse censentur, per se loquendo, et sine legitima causa. Ita docent Panorm., Deci., Archid., Felin. et alii, in dicto cap. JVovit; et alii quos refert Anton. Gabr., dicta concl. 7, n. 3 et 5. Ratio vero est, quia non potest princeps suo arbitrio et voluntate rem a subdito tollere, cujus verum dominium habet, seu jus in eam acquisitum, ut late per Anton. Gabr. supra, concl. 1; quia etiam princeps tenetur justitiam servare, ut non auferat rem invito domino rationabiliter. Et eadem ratione non potest princeps suo arbitrio revocare donationem subdito factam, per quam in illum dominium transtulit, alias non fuisset donatio, sed commodatio, vel concessio precario: certum est autem posse vere donare et transferre dominium in subditum: ergo, faeta donatione, succedit praedicta obligatio naturalis justitiae ; ergo idem in privile- gio, quando res per illud concessa in verum dominium subdit transivit.
8. Donatio est quidam contractus. — Limitatio quorumdam doctorum non multum necessaria. — Atque ita haec pars fere habet eamdem rationem quam praecedens, quia etiam donatio est quidam contractus qui, postquam consummatus est, obligat jure gentium et naturali ad non violandum illum. Unde declarationes adhibitae in praecedenti puncto, in hoc etiam locum habent; quia non solum in concedente, sed etiam in successore haec assertio locum habet, quia de illo procedit eadem ratio, saltem ratione dominii acquisiti a subdito. Oportet autem supponere potuisse antecessorem absolutam donationem et perpetuam talis rei facere, ut supra declaratum est. Et hac observatione adhibita, non videtur multum necessaria limitatio quam ftrequenter adhibent citati doctores, scilicet, ut assertio non procedat in concessione jurisdictionis per privilegium. Nam si jurisdictio absolute donari potest gratis, sicut per feudum vel alium similem contractum potest transferri, non erit admittenda exceptio quoad illum gradum et modum in quo jurisdictio potest alienari. Si vero sit sermo de suprema jurisdictione, quam a se non potest abdicare princeps respectu subditi, sic verum est quod per limitationem intenditur : illa vero non est propria limitatio, quia illa non est donatio, sed commissio tantum , seu delegatio jurisdictionis quae semper revocari potest.
9. Ex causa legitima privilegium revocari potest. — Denique per hanc assertionem non excluditur quin ex legitima causa possit princeps tale privilegium revocare, sicut etiam ex causa potest privare subditum jure acquisito, vel rei alicujus dominio. Oportet tamen ut talis causa ad commune bonum pertineat et moraliter necessaria sit; similis ergo in praesenti requiritur. Probabile autem mihi est in revocatione hujus privilegii gratuit ex causa legitima, non esse necessariam recompensationem, et quoad hoc firmius esse privilegium ex contractu oneroso comparatum, quam gratis receptum. Quia in oneroso obligat ad recompensationem res ipsa recepta a principe propter privilegium , in gratuito vero solum potest obligare donatio et voluntas principis ; verisimile autem est, cum princeps gratis donat privilegium, non se obligare ad non revocandum, etiam ex legitima causa, sine recompensatione, quia si talis causa in principio extitisset, nec donasset, nec rem aliam loco illius daret, quia non est hoc intrinsecum liberali donationi, sicut esse videtur contractui includenti commutationem rei ad rem, vel ad laborem, cum aliqua aequalitate; et ideo in hoc non videntur servare similitudinem sicut in caeteris servant. Et hoc videtur sensisse Deci. in dicto cap. Novit, n. 1, verb. Quarto fallit, ubi alios refert et exponit.
10. Privilegium gratuitum quomodo revocari potest. — Papa non potest dispensationem in voto revocare. — Secunda igitur assertio superius posita simpliciter procedit in privilegio gratuito, manente in pura ratione privilegii, id est, facultatis et licentiae praeter vel contra commune jus; nam hoc potest a concedente revocari omnino libere et sine causa, saltem cogente aut necessitatem inducente. Ita explicant omnes auctores citati, quos late congerit , et ita etiam explicat Anton. Augustin., dicto cap. 7, n. 1. Et in hoc sensu probant assertionem consuetudo et omnia jura allegata in dictis Glossis. Ratio vero est, quia hoc privilegium non transit in dominium subditi, et ita semper pendet ex voluntate principis; per illam ergo potest revocari. Item quia licet superior auferat praeceptum , potest iterum illud ponere, sicut, e converso, potest auferre praeceptum quod antea posuit ; ergo eadem ratione potest libere revocare hujusmodi privilegium, quia haec revocatio nihil aliud est quam iterata impositio virtualis praecepti prius sublati, vel virtualis prohibitio ejus quod antea concedebatur: unde hoc modo potest etiam Papa revocare dispensationem, verbi gratia, in matrimonio priusquam matrimonium fiat, quia potest impedimentum sublatum restituere : non potest autem revocare dispensationem factam in voto, quia non potest vinculum voti reparare aut praecipere. Dices, si privilegium hoc fuit legitime datum, contra rauonem videri illud revocare sine causa, idemque est de dispensatione : ergo non potest absolute dici posse revocari sine causa. Respondeo, dupliciter intelligi valet illud posse; primo, ita ut revocatio valida fiat, et hoc est praecipue intentum, et convincitur rationibus factis : et quia talis revocatio non continet injuriam, saltem contra commutativam justitiam, et ita in hoc potissimum consistit differentia inter hoc punctum et praecedentia. Secundo, potest intelligi ut etiam licitc fiat, et sic necessaria quidem est aliqua honesta causa ut revocatio decenter fiat, quia non decet principem revocare privilegium a se concessum, nulla nova insurgente causa, argumento cap. Decet, de Regul. jur., in 6, et significatur in cap. Suggestum, de Decim. Unde si princeps id faciat, actus profecto non erit undique honestus, quia indecenter operari aliqua culpa esse videtur, saltem venialis. Ex hoc vero solo capite nunquam erit mortalis : secus vero esse potest ratione scandali, aut odii, vel gravis nocumenti proximi, quod licet injuste non inferatur, contra charitatem non vitatur, cum facile possit: in his enim casibus poterit esse culpa lethalis, extra illos vero ad summum erit venialis, et si quaelibet ratio honesta intercedat et intendatur, nullum erit peccatum.
11. Circa concedentem notandwun.—Dubimn. —Atque ex his satis declarata est assertio quoad illos duos terminos, de privilegio revocabili. Circa ultimam vero de concedente, adnotandum imprimis est designari concedentem ad excludendum omnem inferiorem, quia non potest inferior voluntatem superioris, vel decretum ejus revocare, ut per se notum videtur, licet Joan. Faber aliter sentiat, de quo vide Anton. Gabr., dicta conclus. 7, n. 8. Deinde adverto sub illo comprehendi successorem, ut late notat Afflict., decis. 399, quia succedit in aequali potestate, imo moraliter est una et eadem, neque in ea potest persona praecedens succedenti praejudicare. Item est certum hoc maxime habere locum in concedente habente supremam potestatem in suo ordine, ut est Papa, rex, etc. De inferioribus vero habentibus superiorem, dubitari imprimis potest an ipsemet concedens possit revocare sine causa privilegium a se concessum. Aliqui enim negant, limitando in hoc conclusionem ut procedat in non recognoscentibus superiorem, non autem in aliis. Ita Joan. Faber, in l. Jussio, c. de Judic.. Ruin., cons. 230, n. 9, volum. 1, quos refert et sequitur Anton. Gabr. supra, n. 9.
12. Regula praedicta generaliter defendenda. —Hi vero auctores nullam rationem aut fundamentum afferunt suae sententiae, neque ego illud reperio, nec ratjonem differentiae, si cum proportione fiat comparatio. Et ideo dico regulam datam, ut posita est de tali privilegio et intra illius limites sistendo, locum habere in quolibet concedente, etiamsi supremus princeps non sit, dummodo proportio servetur. Probatur, quia Praelatus vel Princeps inferior solum potest concedere privilegium in re quae a sua potestaie et voluntate pendeat, et non deroget juri superioris, sed ad summum solis legibus ipsiusmet inferioris concedentis, ut in superioribus ostensum est; ergo potest revocare privilegium suo arbitrio, sicut illud concedere potest sua voluntate.
13. Probatur consequentia, quia rationes factae de supremo principe cum proportione procedunt, quia tale privilegium etiam pendet ex voluntate concedentis, et quia ille potest iterum ponere praeceptum, vel prohibitionem quae abstulit : nam illius subsunt potestati. Dixi autem intra limites illius sistendo, quia tractamus de privilegio mere gratuito, et quod non transit in contractum vel donationem transferentem dominium in alterum: nam hoc cum sit irrevocabile a principe supremo, multo magis erit ab inferiori; imo in casu in quo potest revocari a supremo, saepius non poterit ab inferiori, quia non habet tantam potestatem inferior princeps ad tollendum dominium vel jus acquisitum subdito quantam habet supremus in casu publicae necessitatis. Posui etiam eadem verba, ut sistamus in puro privilegio inferioris : nam si ilIud sit confirmatum a superiori, ratione confirmationis et juxta modum ejus poterit fieri Iqrrevocabile ab inferiori, ut cum Hostiens. tradit Sylvest., verb. Privilegium, quaest. 10; antelligendum est autem juxta superius dicta de lege, 1. 6, cap. 18. Denique dixi servata proportione, ut comparatio fiat inter privilegia unicuique propria : nam si commutentur, erit dissimilitudo, ut statim explicabo.
14. Objectio. —Objici enim potest quia inferior Praelatus non semper potest revocare sine causa dispensationem a se datam, licet Papa semper id possit: ergo idem discrimen quoad privilegia constituendum est. Consequentia patet a paritate rationis. Antecedens vero quoad posteriorem partem de Papa tanquam certum supponitur, quoad alteram vero de inferiori Praelato sumitur ex Glossa in cap. Cwn ea eo, de Elect., in 6, verb. Septennium, dicente non posse Episcopum revocare licentiam datam parocho sibi subdito, ad non residendum vel sacerdotii ordinem differendum per septennium. Quam Glossam ibi sequuntur Archid., Dom. et Franc., et Roman., singul. 511. Respondeo differentiam esse inter dispensationem et privilegium inferioris, quia inferior solum potest concedere privilegium juri suo derogans, dispensare autem non solum potest in jure suo, sed etiam saepe in jure superioris. Si ergo antecedens intellgatur de dispensatione inferioris in jure proprio, fal- sum est: nam potest ab illo sine causa revocari, et quia haec dispensatio servat proportionem ad privilegium, inde potest retorqueri argumentum, quia sicut haec dispensatio revocari potest, ita et privilegium. Si vero sit sermo de dispensatione in lege superioris, probabile quidem est antecedens; tamen illo dato negatur consequentia, quia inferior non concedit privilegium conitra legem superioris, et ita non servatur proportio, nec comparatio. Et ratio assignari potest, quia dispensatio data ab inferiori in lege superioris non ita pendet ex arbitrio ipsius inferioris, sicut dispensatio in lege propria, et idem est de privilegio; tum quia per dispensationem in lege superioris tollitur illa lex respectu dispensati, et non potest inferior legem superioris semel ablatam iterum ponere, sicut potest facere in propria ; tum etiam quia inferior non dispensat in lege superioris, nisi ex tacita vel expressa concessione superioris, quae concessio forte facta est ad dispensandum, non ad revocandam dispensationem ; et ideo semel facta non videtur ita pendere ex voluntate illius, sicut pendet dispensatio ant privilegium circa propriam legem.
15. De potestate inferioris ad revocandum privilegium vel dispensationem in lege superioris. —Addo vero satis probabile esse posse inferiorem revocare suam dispensationem datam in lege superioris, ita ut sit valida revocatio facta etiam sine causa, licet non bene fiat. Quia licet dispensando tollat legem superioris, non tamen absolute, sed dependenter a sua voluntate, seu sub conditione tacita, nisi aliud jussero, vel nisi revocavero: nam haec conditio, licet non exprimatur, videtur intrinsece inclusa, quamdiu non excluditur. Quia revera est possibilis et non turpis, sed honesta, et ita pendet ex voluntate Praelati, quia nunquam praesumitur abdicare a se suam potestatem. Nec refert quod potestas sit concessa a superiore, nam saepe data est per ordinariam jurisdictionem , et ita eumdem habet usum quoad hanc dependentiam, et licet interdum sit delegata, pendet in usu et in modo illius ex libera voluntate habentis. Et ideo Hostiensis in Summa, lib. 3, tit. de Cleric. non resid., circa finem, attingens hoc punctum, solum dixit: JVon debet revocari, quod verbum non dicit impotentiam, sed indecentiam, et potius videtur supponere potestatem : - et forte Glossa et alii doctores non amplius voluerunt; non enim dicunt revocationem non fore validam, sed non posse fieri, utique juste et bene. Qui sensus colligi potest ex his quae Glossa allegat, scilicet, regulam Decet, et cap. Hz tua, de Fil. Presbyt., ubi textus solum dicit: IVolumus irritari, et Glossa dicit non esse irritandam, et magis loquuntur de ipso Papa.
16. Alia explicatio.— Dispensatio data pro tempore definito quando potest revocari.—Vvel certe dici potest dispensationem datam ab inferiori in lege superioris cum tractu successivo, et sine iemporis determinatione, posse revocari sine causa, quia tunc maxime procedit discursus factus : nam ipsamet indeterminatio temporis suam trahit dependentiam a voluntate concedentis. At vero quando data est pro tempore definito, probabile est non posse valide revocari sine causa ante illud tempus ; in quo casu loquuntur dicti auctores et favet cap. unic. de Commodato, ubi dicitur rem ad certum usum vel tempus commodatam non posse antea repeti, et pro ratione redditur: Cum non deceat beneficio nos decipi, sed juvari ; quanquam haec verba magis probent indecentiam quam impotentiam. Ratio tamen pro altera parte facta in hoc casu magis urget, quia dispensatio data pro definito tempore simul valuit pro toto illo, durante causa, et ita pro toto illo abstulit legem superioris, quam inferior postea restituere non potest, nec quod semel factum est infectum reddere. Sicut etiam non potest retractare dispensationem quae in momento habuit effectum, ut dispensando in impedimento ad petendum debitum, vel quid simile, quia non potest iterum impedimentum tale reparare.
11. Privilegium concessum ab inferiori potest à superiori revocari. — Requiritur justa causa. — Ultimo, eirca eamdem partem de revocatione privilegii a concedente, potest e contrario interrogari an privilegium concessum ab inferiori possit a superiori revocari. In quo certum est ex juxta causa posse et valide et licite, quia superior revocare potest legem inferioris, quia habet altiorem jurisdictionem, cui inferior subordinatur; ergo maxime id potest ex justa causa. Secundo, est certum id non recte fieri a superiore sine causa justa, quia est contra debitum ordinem, et non sine injuria inferioris Praelati, nec sine detrimento subditorum, per se loquendo ac regulariter. Dubitari ergo tantum potest an talis revocatio, sine justa causa facta, valida sit. In quo breviter dico, si revocatio fiat a Papa, esse validam, quia ab illo pendet omnis jurisdictio inferiorum. Si autem fiat ab inferiori Praelato, videtur probabile esse invalidam, quia talis superior non potest privare inferiorem sua ordinaria jurisdictione, sine causa justa et pro sua voluntate. Unde si id facere tentet, non habebit effectum, quia excedit suam potestatem ; ergo idem est in proposito, quia privilegium conceditur ab inferiori Praelato ex ordinaria potestate. Et ita in simili censui, quando injustitia est manifesta, in 4 tom., disput. 26, sect. 3, n. 1, et sequitur Sanci., cicta disput. 33, n. 7. Intelligendum autem est, nisi ubi ex peculiari instituto fuerit major dependentia inferioris a superiori Praelato, juxta dicta supra de Legib., lib. 6, cap. 15.
On this page