Text List

Caput 38

Caput 38

Quibus modis soleat privilegium revocabri.

CAPUT XXXVIII. QUIBUS MODIS SOLEAT PRIVILEGIUM REVOCABRI.

1. De modis revocandi privilegium. — Revocatio duplem - tacita, expressa. — Expressa dupleag.— Clausula generalis regulariter sufficiti derogare privilegia specialia. — Haec quaestio valde est ad praxim necessaria, et ad intelligenda rescripta vel leges aut statuta per quae solent privilegia revocari. Igitur sicut de renuntiatione diximus, ita hic potest dividi revocatio in expressam et tacitam. Prior etiam dupheiter fieri potest. Primo, non solum expressis verbis, sed etiam in specie et in particulart, et tunc nulla superest difficultas, supposita potestate revocandi privilegium, quia de voluntate satis per illa verba constat, ideoque de illo genere revocationis nihil amplius dicendum occurrit. Aliter fieri solet expressa et directa revocatio, non tamen in specie, sed per clausulam generalem, scilicet, aon obstantibus quibuscunque privilegiis, etc.; et Wla etiam regulariter sufficit, quia genus de se comprehendit species. Dico autem regulariter, primo, propter privilegia in jure contenta, quae aliquid specialius requirunt: nam, eo ipso quod in corpore juris inferuntur, non tantum privilegia, sed etiam leges publicae censentur, et ideo non derogantur per generalem clausulam revocatoriam privilegiorum in posteriori privilegio positam, nisi addatur etiam clausula derogatoria legum, seu canonum, ut recte notat Glossa in Authentica Quia, cod. Ubi de criminibus, etc., verbo lilic omni privilegio. Quae ibi communiter probatur, et sensit etiam Glossa in lege Haeres absens, ft. de Judic., verb. Za«cusatur ; et Glossa 1, in l. 3, cod. de Silentiariis, 1. 10. Et potest sumi ex illis verbis illius legis: Von prajudicatur a quacumque generalitate pragmatica. Et de hoc puncto videri potest Jason in I. 1, cod. Soluto matrim.

2. Secundo, dixi regulariter propter privilegia quae in suo tenore continent ut revocari non possint, nisi fiat expressa eorum mentio de verbo ad verbum, vel aliquid simile. De quibus quomodo revocari valeant seu per quae verba, late tractant canonistae, viderique potest Felinus in cap. NVonnulli, de Rescript., n. 6 et sequentibus, et Panormitanus in cap. Cum instantia, de Censibus, n. 5. Summa tamen omnium est oportere ut addantur alia verba reflexiva (ut ita dicam), ut revocari possint. Ut, verbi gratia, si dicatur : IVon obstante tali vel tali clausula, revocata intelligantur ; vel signatim dicatur : Non obstante privilegio sub quacumque verborum forma concesso, ut in Clem. 1, de Sepult., in fine; vel alio simili modo, ut in Clem. 2 ejusdem tituli, et similibus, quae sunt in usu frequentissima. Et ratio clara est, quia non est cogendus Pontifex ut de verbo ad verbum talia privilegia referat quae fortasse scire non potest, neque est privandus potestate revocandi illa quando oportuerit ; ergo satis est ut per alia verba generalia quae priora comprehendant, sufficienter explicet mentem.

3. Tertio, dixi regulariter propter privilegia concessa per modum contractus, quae non revocantur per clausulam generalem, etiam expressam , nisi saltem in genere revocentur privilegia, etiamsi per modum contractus fuerint concessa. Quia cum talia privilegia jure ordinario sint irrevocabilia, et necessaria sit gravissima causa ut juste revocentur, non praesumuntur revocari, nisi praedicto saltem modo sufficienter exprimatur. Item quia talis revocatio est in praejudicium tertii in jure acquisito et justitiae ; tale autem praejudicium non praesumitur, nisi exprimatur, ut supra ostensum est. Et ita potest sumi ex Glossa in Clement. Dudum, de Sepult., verb. Pacta, circa finem; et vide ibi Cardin., et notavit Azeu. in tit. 3, l. 14, l. 1 Recopilat., n. 42; et Sanc., dicta disput. 33, n. 8.

4. Tacita revocatio quae — Duo certa - primwmn.— Secundum.—Nenio ad tacitam revocationem, quae in universum dici potest omnis illa quae non fit per clausulam expresse et directe vel (ut sic dicam) in actu signato derogantem privilegio, sed fit in actu exercito, et implicite , seu per quamdam consecutionem. Quod maxime censetur contingere quando princeps facit aliquem actum qui non potest subsistere, vel habere effectum intentum, vel saltem non adaequatum, sine derog tione privilegii prius concessi; tunc enim cum illaa due voluntates principis sint contrariae, necesse est, ut una impediat aliam, quia earum effectus, ut supponitur, non possunt esse simul : ergo posterior voluntas vincet priorem, et consequenter tollet effectum ejus, quia semper posterior voluntas efficacior est, quia cadit supra praecedentem. De hoc ergo genere tacitae revocationis duo sunt certa. Unum est, tunc posteriorem actum habere vim tollendi prius privilegium, quando habet omnes conditiones necessarias ad virtualem voluntatem unius objecti in alio, vel effectus in sua causa. Aliud est, sine conditionibus hujusmodi non subsistere tacitam revocationem privilegu. Ratio prioris partis est, quia hic effectus revocandi privilegium pendet ex voluntate principis, quia jam supponimus potestatem ; sed in moralibus virtualis voluntas equivalet formah, et ideo in jure tacitum aequiparatur expresso, ut supra visum est: ergo etiam in praesenti aequiparantur, et illa voluntas habebit eumdem effectum. Unde a contrario concluditur altera pars : nam deficientibus illis conditionibus, deficit voluntas non tantum formalis, sed etiam virtualis; sine voluntate autem non potest esse revocatio, ut constat.

5. Conditiones necessarie ut privilegium tacite revocetur. — Voluntas formalis contraria ignorato privilegio non tollit illud. — His autem addendum est conditiones requisitas et sufficientes ex parte principis ad hanc virtualem voluntatem, et consequenter ad revocationem tacitam, esse scientiam privilegiu et voluntatem faciendi actum illi repugnantem, non obstante privilegio. Nam si haec duo concurrant tam ex parte intellectus quam ex parte voluntatis, concurrunt omnia necessaria ad virtualem voluntatem. At vero si interveniat ignorantia privilegii, voluntas formalis alterius actus de se repugnantis privilegio non erit virtualis voluntas revocandi privilegium, quia ignorantia causat non voluntarium, eo quod nihil sit volitum quin praecognitum. Quod eleganter indicavit jurisconsultus in lege Idem Ulpianus, S Sunt et alii, ff. de Excusat. tutor. Dicit enim facultatem alicui tutori datam ad mutandum domicilium tunc esse virtualem licentiam dimittendi munus et sollicitudinem illam, cum data est ec rescripto imperatoris scientis tutorem esse cum, judicans aperte sine tali scientia non posse esse illam tacitam facultatem, ubi id notant Glossa, Bartolus, et doctores. Idem sumitur satis aperte ex cap. 1 de Constitution., ubi Papa dicit se non revocare tacite per suam legem generalem ea quae ignorare praesumitur, quia nimirum cum illa ignorantia non stat virtualis voluntas. Ubi etiam id communiter notatur, et in cap. INVonnulli, de Rescriptis, ex quo textu et ex aliis referendis idem colligitur, et est res clara et ab omnibus recepta. Solum est observandum, quando constat principem non ignorasse privilegium, tunc attente inspiciendum esse quanta sit repugnantia inter actum principis et privilegium, quia solum in eo derogabit privilegio, et non amplius. Ftaque si absolute est incompatibilis nova dispositio principis cum toto privilegio, totum auferet et revocabit; si vero solum ex parte deroget, tantum suspendet illud pro aliquo tempore, vel derogabit in uno eftectu vel actu, juxta mensuram repugnantiae. Ut si rex jubeat semel exigi tributum a privilegiato, non statim censetur absolute revocare privilegium totum, sed tantum pro illa vice, sicut supra in simili de tacita renuntiatione dicebamus. Quia revocatio est odiosa, et ideo non est extendenda ultra praecisam necessitatem. Item quia si repugnantia non est major, nec virtualis voluntas in rigore est major, nisi aliunde de illa constet.

6. Dubium circa tacitam revocationem. — Difficultas vero est circa hanc revocationem tacitam, quando censeatur princeps posteriorem actum seu dispositionem facere cum ignorantia vel scientia privilegii, quando id non constaret ex secundo rescripto vel lege: nam si id constet per verba vel clausulam aliquam id sufficienter explicantem, tollitur obscuritas, imo tune potius censebitur expressa quam tacita revocatio, ut si addatur clausula «on obstante, etc., vel similes de quibus in superioribus dictum est. Propria ergo difficultas est quando in posteriori rescripto nulla fit mentio privilegii, nec in specie, nec in genere, se solum fit simpliciter nova dispositio repugnans privilegio. De qua re multa dicunt juris canonici interpretes in c. Veniens, de Praescript., et in c. 1 et c. Nonnulli, de hescriptis, Gloss. et alii, 25, q. 2, in princip., Sylvester et alii summistae verbo Privilegium ; nos autem nonnullis regulis breviter rem totam in sequenti capite comprehendemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 38