Caput 39
Caput 39
1. Quatuor modis derogatur privilegium. — Suppono tribus vel quatuor modis posse principem derogare tacite priori privilegio. Primo, per legem universalem, quae universaliter, ut sonat, intellecta derogabit privilegium. Secundo, per hominis mandatum, vel rescriptum privilegio contrarium. Tertio, per sententiam datam contra privilegium. Quarto, per novum privilegium.
2. Prima regula. — Prima ergo regula est: per legem universalem non derogantem privilegia expresse, non derogantur tacite privilegia in corpore juris non contenta. Ita docent auctores allegati. Et ratio est, quia legislator non praesumitur scire jus privatum, nec particularia facta juxta cap. 1 de Const., in 6, ex quo textu plane colligitur dicta regula, quia certum est privilegium continere particulare jus, vel potius ad factum quam ad jus pertinere. Et ideo additum est in regula sermonem esse de privilegiis in corpore juris non contentis ; nam illa quae in jure continentur jam pertinent ad universales leges, et consequenter non praesumuntur ignorari a legislatore, ideoque sequuntur aliam regulam generalium legum, quod lex posterior revocat priorem, etiamsi id non exprimat, juxta superius dicta l. 6, cap. 19.
3. Secunda regula. — Secunda regula est: per particulare mandatum hominis seu rescriptum principis non derogatur tacite privilegium , si expressa clausula derogationis in eo non addatur. Est etiam communiter recepta ex cap. Cum ordinem, 6 de Rescript., cum Olossa ultim., in cap. 1, eodem; et habet idem fundamentum quod praecedens, quia etiam in praecepto ab homine, vel rescripto particulari ad lites, vel aliquid simile, non praesumitur princeps habere notitiam privilegi. Imo multo majori ratione in tali casu hoc non praesumitur, quia (ut dixit Glossa in cap. 1 de Constitut., in 6, verb. Noscatur, quam alii sequuntur) majori cum deliberatione et maturitate fit publicae legis editio quam privati rescripti concessio: ergo si in lege constituenda non praesumitur in principe scientia privilegiorum particularium, multo minus praesumetur in rescriptis vel particularibus mandatis. Et confirmari hoc potest, quia rescriptum contra communem legem non derogat illi, imo non valet, nisi illius mentionem faciat, juxta 1. Bescripta, c. de Precib. imper. offer., et habetur in cap. RHescripta, 25, quaest. 1. Ergo a fortiori particulare rescriptum non valet contra privilegium, cujus mentionem non facit, ac subinde non potest illud tacite revocare. Et ex sequenti regula haec amplius confirmabitur : nam a fortiori ex illa sequitur, ut sensit Gloss. in d. cap. Veniens, de Praescr., verb. Nullam.
4. Tertia regula. — Differentia inter revocare et reprobare. — Tertia regula sit : per sententiam revocatur privilegium, sed interdum reprobatur. Hanc pono propter cap. Saborta, de Re judic., ex quo aliqui colligunt sententiam contra privilegium latam esse sufficientem ad revocandum illud, praesertim si illa sententia a Papa seu principe feratur qui potuit privilegium concedere, quia illa sententia aequiparatur juri contrario ipsi privilegio, et ideo potest revocare illud. Sed in hoc imprimis considero in illo capite non dici, si Innocentii privilegium fuit Alesandro in judicio praesentatum, et contra illud sententiam tulit, per hoc ipsum intelligitur revocatum (ut aliqui allegant), sed dicit : intelligitur reproLbasse. Longe autem aliud est reprobare quam revocare ; nam reprobatio est declaratio nullitatis privilegii, vel quia male obtentum fuit, vel quia jam dissuetudine erat amissum; revocatio autem est ablatio privilegii prius validi ac possessi. Atque hinc sumo rationem assertionis ; nam vel privilegium tollitur per sententiam judicis directe, propter aliquam culpam, vel similem causam, et sic revocari quidem potest privilegium , seu auferri per sententiam, tamen illa non est tacita, sed expressa et directa revocatio quae in pccnam fit, vel ex aliqua causa pertinente ad commune bonum , et ideo tunc necesse est ut sententia feratur vel ab eo qui potest revocare privilegium, vel ex vi alicujus legis habentis auctoritatem ejus, quia aliter non potest privilegium principis per inferiorem judicem auferri. Vel privilegium tollitur indirecte per sententiam qua condemnatur reus, non obstante privilegio, et tunc non potest esse revocatio, sed reprobatio, quia per talem sententiam virtute declaratur tale privilegium non excusare reum, vel non prodesae illi, et ita supponit nullitatem vel defectum in privilegio, non autem facit : vel si judex condemnat solum quia privilegium non extenditur ad illum casum, sic etiam non limitat de novo, sed declarat authentice valorem ejus limitatum esse. Ratio autem est, quia sententia condemnatoria supponit defectum in actu vel in jure de quo tractatur : ergo si tale jus vel factum pendet ex privilegio, etiam sententia cadit indirecte in qualitatem privilegii, ut antea erat, non vero illam immutat, et ita cadit in illud declarando et reprobando, non revocando vel derogando.
5. Quarta regula.—CQuarta regula sit : privilegium prius nunquam tollitur omnino per subsequens privilegium per tacitam revocationem, diminui autem interdum potest, seu ex parte derogari. Ratio prioris partis est, quia privilegium posterius non praevalet contra primum, nisi mentionem illius faciat. Ita enim a fortiori sumitur ex dicto cap. Veniens, de Praescript., ut ibi notat Glossa verb. Nullam, et omnes, et sumitur etjam ex cap. A5batem , de Rescript., et tradit Glossa ult., communiter recepta, in cap. 1 de Rescript. Ratio autem est, quia praesumitur princeps concessisse secundum privilegium ex ignorantia primi, quando illius mentionem non facit, juxta dictum cap. 1 de Constitut., in 6. Quia privilegium est jus privatum et particulare et ideo ignorari creditur quando illius mentio non fit. Ac proinde posterius privilegium censetur surreptitium, quia sine sufficiente narratione impetratur. Sicut etiam privilegium contra statutum patriae vel contra similem consuetudinem non praevalet contra illa, quia censetur cum virtuali deceptione principis obtentum. Unde intelligitur obiter partem hanc non procedere, quando prius privilegium est insertum in corpore juris; tunc enim potest per posterius abrogari, vel etiam omnino revocari et tolli, si posterius illi opponatur, sive posterius ponatur in corpore juris, sive non. Ratio est, quia (ut supra dixi) privilegium insertum in corporc juris jam est commune jus, et ideo non praesumitur ignorari, juxta d. c. 1de Const., in 6, ac subinde sicut jus commune derogatur per subsequens privilegium, ita et privilegium insertum in corpore juris, ut in superioribus etiam dictum est. E contrario vero nihil refert quod posterius privilegium inseratur in jure communi, si prius non est in illo, quia semper procedit regula, et ratio ejus.
6. Quando duo privilegia sunt generalia , prius valet ; proportionaliter inter specialia. — Quid de generali per speciale derogato. — Ex hac ergo parte sic probata, aperte concluditur, quando utrumque privilegium est generale, prius valere, non posterius, quia non posset posterius derogare priori, nisi in totum illud auferendo, quia non est major ratio de una parte quam de alia; eademque ratio procedit si utrumque sit speciale, vel etiam si primum sit speciale, et secundum generale, quia semper deberet speciale privilegium in totum auferri, quod fieri non potest. Et in his tribus comparationibus aeque procedunt jura et rationes adductae. Potest autem esse quarta comparatio, si prius privilegium generale sit, et posterius speciale, in qua est major difficultas. Nam ex una parte videtur idem esse dicendum in illo casu, quod, scilicet, posterius privilegium nihil valeat contra prius , neque illi deroget; tum quia etiam tunc praesumitur princeps ignorare prius privilegium, et consequenter posterius esse surreptitium, et ron continere virtualem voluntatem principis derogandi priori; tum etiam quia per prius privilegium est jus acquisitum privilegiario, quod non censetur princeps auferre velle sine illius notitia. Atque hanc partem tenet Glossa in Summa, 25, quaest. 2, et in reg. Generi, de Reg. jur., in 6, et ex parte sequitur Panormitanus statim citandus.
7. Privilegium speciale minuit generale. — Nihilominus propter hanc comparationem posui alteram partem regulae : nam speciale privilegium, licet non possit in totum auferre generale praecedens, nihilominus potest ex illa speciali parte minuere illud, et hoc modo probabilius censemus posse privilegio generali tacite derogari , per posterius speciale. Quae sententia frequentius recepta est in dicto capit. 1, et in dicto cap. Veniens, et eam tenet Sylvest., referens Hostiensem, verbo Privilegiuwm, queest. 10. Et videtur expresse probari in cap. Dudum, S Nos igitur, et cap. Quamvis tibi, de Praebend., in 6, et in utroque allegatur communis regula, generi per speciem derogari, etiamsi in speciali nulla fiat mentio generalis, et declaratur in privilegiis etiam procedere : nam jura citata expresse loquuntur de privilegio speciali post generale concesso. Ratio vero esse potest quia princeps, concedendo generalem favorem , non censetur sibi auferre potestatem faciendi aliquam specialem gratiam, illa generali non obstante. Et ob hanc causam potuerunt Pontifices ita explicare mentem et concessiones suas; habet enim rationem satis congruam, quia illa non est contrarietas propria voluntatum, sed est quaedam exceptio a generali gratia, quam exceptionem, seu potestatem ad illam faciendam voluit semper Pontifex sibi reservare, sine dependentia ab expressione seu commemoratione prioris privilegii, ut satis aperte declaravit Bonifacius VIII in dicto capitulo Dudum.
8. Ad primam in contrarium. — Ad primam ergo rationem in contrarium , respondetur rationem ignorantiae non ita procedere in hoc casu; tum quia illa non est contrarietas voluntatum, et ideo nihil obstat prior voluntas quominus secunda sit valida; tum etiam quia illa ignorantia est tantum concomitans, quia non minus concederetur specialis gratia, etiamsi generalis venisset in memoriam, ut m dicto cap. Dudum dicitur; tum denique quia ipse princeps voluit ut illa scientia vel memoria non esset sibi necessaria, ut efficaciter posset specialem gratiam facere, non obstante priori generali. Ad secundam rationem, respondeo regulam dictam quoad hanc partem intelligi, sistendo in pura ratione privilegii, quod tantum concedit jus ad rem : nam si virtute prioris privilegii jam sit res acquisita et possessa tanquam propria, probabilissimum profecto est quod Panormitanus ait in dicto cap. Feniens , num. 11, quem alii sequuntur, tunc non procedere praedictam partem regula ; quia non est verisimile voluisse principem praejudicium inferre tertiae personae in re jam sua, sine majori cognitione et examinatione causae. Et ita explicata haec sententia est valde rationi consentanea.
On this page