Caput 40
Caput 40
Quando incipiat revocatio privilegii suum effectum sortiri.
1. De effectu revocationis. — Distinctio notanda. —Privilegia per publicam legem vevocata promulgationem sufficientem expectant.— Suppositis quae de legum irritatione. et abrogatione, et de concessione privilegiorum in superioribus dicta sunt, breviter potest praesens quaestio expediri. Distinguendum ergo est inter generalem revocationem privilegiorum factam per publicam legem, et privatam revocationem alicujus privilegii ; nam de illis diversimode censendum est, sicut de concessione privilegii diximus. Primo ergo dicendum est, si privilegia per publicam legem revocentur, illam revocationem non habere effectum donec lex illa sufficienter promulgata sit. In hoc omnes statim allegandi conveniunt, et est clarum, quia ante promulga- tionem nondum est lex illa vere et sufficienter constituta in ratione legis, et ideo non habet alios effectus legis; ergo neque hunc habebit.
9. Promulgatio in curia principis sufficiens. — Sententia Soti et Medine. — Secundo, addendum est unam promulgationem in curia prncipis vel in loco ad hoc constituto sufficere ad hunc effectum revocationis privilegiorum, sicut sufficit ad alios effectus legis, quando aliud non exprimitur in ipsa lege. Ita etiam sentiunt frequentius auctores allegandi. Et ratio est, quia ex natura rei non sunt plures promulgationes necessariae ad hunc effectum quam ad alios, ut per se constat, nec etiam leges humanae aliquid circa hoc speciale disponunt; ergo. Dicunt vero aliqui in legibus canonicis revocantibus privilegia , consuetudine introductum esse ut sit necessaria promulgatio in singulis dioecesibus, ut privilegia maneant cum effectu revocata. Quod tenet Soto, l. 14 de Justit., q. 1, art. 1; et Medin. 1. 2, quaest. 90, art. 4, post quintam conclusionem. Sed non constat de tali consuetudine, imo potius videmus quotidie fieri leges pontificias revocantes privilegia, ut Pius V et Gregorius XIII revocarunt privilegia ingrediendi monasteria monialium, motibus propriis ad hoc specialiter editis, et Romae tantum promulgatis, nec jusserunt aut procurarunt alias promulgationes in singulis dicecesibus fieri. et similia exempla sunt frequentia ; ergo signum est non esse necessarias tales promulgationes. Item saepe fiunt aliae leges pontificiae directe ad alios effectus cum clausula, non obstantibus privilegiis, quae ad illorum derogationem sufficit ; et unica promulgatio Romae facta censetur sufficere ad totam obligationem ejus et ad illius clausulae effectum ; ergo eadem promulgatio suffticit ad privilegiorum revocationem. llla ergo sententia merito a posterioribus theologis rejicitur, quia fundamentum non habet; sicut etiam de lege irritante diximus, quia est eadem vel major ratio.
3. Lex revocans privilegia non statim habet suwm effectum. — PFundamentum contra assertionem. — RSolvuntur fundamenta contrarie sententie. — Tertio, dicendum est legem revocantem privilegia non statim habere hunc effectum a die promulgationis, sed post tempus necessarium ad illius obligationem, quod regulariter est duorum mensium, licet pro curia soleat esse brevius, et pro locis distantioribus debeat promulgari, prout neces- sarium fuerit al humanam pnotitiam, ut supra declaratum est. Et ita etiam sentiunt Bart. et alii referendi. Ratio vero est, tum quia nihil speciale de hoc disponunt jura, nec ex natura rei cum fundamento cogitari potest ; tum etiam quia idem dictum est de lege irritante, qui effectus est valde similis revocationi privilegiorum; tum denique quia lex revocans privilegium simul obligat ad non utendum illo; igitur non prius revocat quam possit obligare, et consequenter idem tempus ad utrumque requirit. Probatur consequentia, quia, moraliter loquendo, non minus conveniens ac necessaria est publica notitia legis, ut revocatio privilegiorum convenienter et sine publicis incommodis fiat, quam ut obligatio imponatur. Contra hanc vero assertionem sentit Franc. in c. E parte, de Concession. praebend.; putat enim a die publicae promulgationis manere privilegia revocata , quando lex directe fertur ad illorum abrogationem. Fundatur in 1. ult., c. de Decur., lib. 10, ibi: Omnibus anterioribus modis, quos non comprehendit praesens sanctio, ex presenti die antiquandis. Et ahqui hoc maxime affirmant de legibus pontificiis revocatoriis privilegiorum, putant enim a die factae promulgationis Romae ita revocari privilegia, ut actus eorum non valeant, etiamsi propter ignorantiam sine culpa fiant. Ratio reddi potest, quia plus requiritur ad obligationem quam ad revocationem privilegii; quia illa pendet ex conscientia , et consequenter ex notitia legis; revocatio autem fit ab extrinseco per voluntatem revocantis, et ideo ad illam non est tam necessaria temporis dilatio. Sed haec parum urgent : nam in illa lege particula illa, ex praesenti die, secundum jus et debitum ordinem intelligenda est; alioqui etiam posset intelligi ex die conditae legis in regio consilio. Unde ad rationem dicitur, verum quidem esse notitiam legis magis ab intrinseco esse necessariam ad obligationem legis quam ad effectum revocandi, quia revera fit per extrinsecam voluntatem ; nihilominus tamen, ad convenientem ordinem et ad vitanda publica incommoda, moraliter necessarium esse ut revocatio non fiat nisi tali modo, quo possit commode ad privilegiatorum notitiam pervenire, et idco, secundum jura et rectam rationem aeque expectari tempus sufficiens ad divulgationem legis, ad revocationem privilegiorum sicut ad legis obligationem.
4. Lex sortitur effectum post debitum tem- pus, licet invincibiliter ignoretur. — Quarto, lex revocans privilegium effectum hunc sortitur post promulgationem, statim ac elapsum est tempus sufficiens ad communiter obligandum, etiamsi in particulari invincibiliter ignoretur. Haec assertio non est quidem certa, videtur tamen probabilior et fere consequens ad dicta, quia hic effectus non pendet per se ex scientia subditi ; ergo ex natura rei sequitur ex lege perfecte promulgata et de se omnibus sufficienter proposita, et ex positivo jure non differtur ; ergo statim fit. Confirmatur a simih de effectu irritandi actum qui non impeditur propter ignorantiam, ut snupra ostensum est; est autem maxima similitudo in revocatione privilegii, et nulla sufficiens ratio differentiae reddi potest. Confirmatur secundo, quia supra ostensum est privilegium per legem concessum, post sufficientem promulgationem et evulgationem legis, non obstante ignorantia, habere suum effectum , qui ab actuali notitia privilegii non pendet; ergo idem , e contrario , dicendum est de lege revocante, cum revocatio a notitia privilegiati per se non pendeat. Tandem leges communes attendunt quod est per se et morale, non vero ea quae sunt rara et per accidens, qualis in praesenti est illa ignorantia.
5. Contra hanc vero assertionem allegari solent Panorm. in c. 1 de Const., n. 12, et Felin., n. 7; sed illi loquuntur de privilegio ipso, et dicunt non prodesse privilegiario donec habet notitiam ejus. Et illud vel solum habet verum in privilegiis privatim concessis, non communi lege, vel intelligendum est de usu privilegii, qui pendet ex notitia habentis illud. In quo non est eadem ratio de revocatione. Allegari etiam possunt conira assertionem alii auctores qui indistincte dicunt privilegium vel gratiam non expirare propter gratiae revocationem, donec de revocatione certus fiat qui ilam habebat. Ita docet Sylv., verb. Gratia, n. 4, et verb. Indulgentia, n. 11, cum Geminiano in c. 1 de Concession. praebend., in 6; et sequitur Armil., verb. Gratia; n. 6, et idem sentit Cordub. in Quaest., 1. 4, quaest. 36, concl. 3; et possunt pro hac parte allegari omnes qui dicunt jurisdictionem vicarii, vel delegati, non tolli per revocationem donec illi intimetur, quos refert late Sanci., lib. 3 de Matrimon., disp. 30, n. 11. Dico tamen hos auctores loqui de revocatione facta ab homine, non a lege, et ita non procedere contra assertionem positam : nam est longe diversa ratio, ut dicam in sequenti puncto. Addo vero propter incommoda vitanda, si contingat aliquem uti privilegio, sic revocato, ex ignorantia publica et communi, et usum privilegii pertinere ad jurisdictionem, vel ad aliud simile munus publicum, tunc actum sustineri et esse validum non in vi solius privilegii, sed adminiculo juris sustinentis similes actus factos titulo publice reputato ac tolerato, juxta l. Barbarius, ft. de Offic. praetor., et ita vitantur incommoda publica ; privata vero minoris considerationis esse possunt, cum sint valde accidentaria, et casus justae ignorantia possit esse rarus, supposita tanti temporis promulgatione.
6. Revocatio ab homine seu privatim facia, quando sortitur effectum. — Differentia inter hanc et pracedentem conclusionem. — Ultimo, dicendum est revocationem privilegii ab homine, seu privatim factam, non habere effectum antequam privilegiato specialiter intimetur, seu ad ejus notitiam perveniat. Ita sumitur ex allegatis auctoribus, et ex aliis quos retuli et secutus sum in materia de Indulgent., disp. ult. quarti tomi, sect. 2; et quamvis hoc non sit in jure declaratum et pendeat multum ex intentione revocantis, nihilominus communis usus et communis sensus doctorum ita interpretatus est mentem Pontificis vel principis revocantis privilegium. Ratio vero reddi potest, quia, per se loquendo, necessarium est ad convenientem modum revocationis privilegii ut fiat in ordine ad notitiam utentis privilegio, quia ex alio modo revocationis plura sequerentur incommoda, et ideo non est verisimile esse intentum a principe. Sed in privata revocatione non est alius modus per se ordinatus ad dictam notitiam, nisi propria et specialis intimatio; ergo sub hac conditione seu habitudine intelligenda est revocatio. Unde colligitur differentia inter hanc et praecedentem assertionem : nam revocatio privilegii facta per legem habet deftinitum modum quo per se possit ac debeat publicari et divulgari, ut in aliorum notitiam possit pervenire, et ideo illa notitia publica per se sufficit, et particularis ignorantia, quae per accidens est, non consideratur. At vero revocatio privata non habet per se alium modum promulgationis, neque illum postulat, et ideo per se expectat singulorum intimationem. Et potest hoc confirmari ex dictis supra in simili de concessione privilegii; ubi simili disü nctione usi sumus, et diximus privatim concessum non operari donec intimetur ei cui datur; ergo idem de revocatione dicendum est: nam, licet ex ea parte qua non requirit acceptationem, non sit tanta necessitas, tamen ex alia qua continet rigorem et periculum, videtur esse quodammodo major.
1. Dubium. — Resolvitur dubium proposilum .—Sed quaeres an necesse sit revocationem notificari per nuntium ad hoc missum, vel rescriptum revocantis, vel sufficiat, quod notitia ad privilegiarium perveniat quacumque via. Quidam dicunt necessarium esse ut priori modo revocatio notificetur. Ita sumitur ex Sanci., dicta disp. 30, num. 13, et disp. 36, num. 9, qui non generaliter de privilegio, sed de revocatione jurisdictionis commissae seu delegatae loquitur, de qua forte est specialis ratio, quam modo expendere non est necesse. Praesertim quod etiam in illa materia plures auctores, quos ibidem refert, contrarium docent, et non sine gravi fundamento in jure et ratione. Quidquid vero sit in speciali casu jurisdictionis vel commissionis muneris per se ordinati ad regimen communitatis seu reipublicae, loquendo generaliter de privilegio, non video fundamentum illius limitationis. Et ideo censeo hoc pendere ex voluntate revocantis, qui potest uno et alio modo facere revocationem , scilicet, vel per nuntium vel epistolam intimandam, ita ut aliter non ha- beat effectum ; vel absolute, ut quacumque ratione perveniat ad notitiam privilegiati, effectum suum faciat. Quod si de priori modo non constiterit, et revocatio absolute facta innotescat , praesumendum censeo posteriori modo esse factam. Ratio est, quia ad valorem revocationis non est necessaria acceptatio privilegiarii : nam eo invito potest privilegium revocari; ergo notitia solum expectatur ad vitanda inconvenientia quae aliter sequi possunt. At vero ad hoc sufficit notitia quacumque via comparata ; ergo sine fundamento alius modus praescribitur, sine jure vel ratone cogente. Nam ratio illa, quod res per quas causas nascitur, per easdem tolli debet, non multum urget, quia facilius est destruere quam construere, et ad acquisitionem privilegii per se requiritur acceptatio recipientis, ad revocationem vero sufficit voluntas revocantis. Ultimo poterat hoc loco tractari quibus modis impetratio privilegii nulla sit. Sed hoc sufficienter tractatum est in lib. 6, cap. 17, ubi de dispensatione disseruimus, et illius occasione de privilegio diximus, quia in hoc fere eadem est utriusque ratio. In superioribus etiam in hoc libro multa per occasionem tacta sunt, et ideo tam de privilegiis quam de tota lege humana haec sufticiant. FINIS LIBRI OCTAVI.
On this page