Text List

Prooemium

Prooemium

LIBER NONUS. DE LEGE DIVINA POSTTIVA VETERI.

Distinximus in superioribus legem posidivam in humanam, quae a voluntate humana proxime vim habet obligandi ; et divinam cujus proximus auctor et conditor est Deus, a eujus voluntate vim habet et auctoritatem : et de humana lege et speciebus ejus hactenus disputavimus ; superest ergo dicendum de lege divina positiva. Haec autem in veterem et novam quasi in duas species seu membra diversa distingui solet, et ideo de his duabus legibus sigillatim dicendum est. Nam de ratione legis divinae positivae communi utrique nihil praemittere oportet; tum quia ex superioribus et ex notatione ipsius vocis satis constat unde habeat aliqua lex quod divina sit, curque positiva dicatur; in quo vero a naturalt distinguatur in lib. 4. cap. 3, declaratum est: proprietates autem vel effectus qui ad hane communem rationem consequuntur , partim noti sunt ex dictis supra de lege in communi, partim declarabuntur commodius secundum specificas rationes, de singulis legibus disserendo. In hoc ergo libro dicemus de lege veteri, et in sequenti de nova, generationis ordinem potius quam perfectionis cum divo Thoma et alüs auctoribus observando.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium