Text List

Caput 1

Caput 1

Utrum ante legem mnmoysi data fuerit hominibus aliqua lex positiva divina.

CAPUT I. UTRUM ANTE LEGEM MNMOYSI DATA FUERIT HOMINIBUS ALIQUA LEX POSITIVA DIVINA.

1. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi est quia lex divina positiva non minus fuit necessaria vel utilis hominibus ante Moysis tempora, quam post illa : sed Deus non tradit homini specialem legem ultra naturalem, nisi propter illius necessitatem vel utilitatem; ergo debuit dari talis lex, etiam ante Moysis tempora. Et confirmatur: nam videmus Dcum dedisse homini in statu innocentiae specialem legem non comedendi de ligno scientiae boni et mali, Genes. 2. Post peccatum autem datum fuit hominibus praeceptum de usu alicujus Sacramenti, quo possent non solum adulti, sed etiam infantes a peccato originali purgari, ut videtur esse communis theologorum doctrina. Deinde ante diluvium legimus quaedam animalia reputata fuisse munda, quadam vero immunda, Genes. 7; illa autem diversitas non est ex lege naturae, ut constat; erat ergo ex lege divina positiva. Et inde sumi potest indicium fuisse tunc aliquas leges sacrificiorum a Deo latas, quia munda et immunda animalia non distinguebantur nisi in ordine ad sacrificia; ergo fuerunt ante diluvium plures leges divinae positivae. Praeterea post diluvium legimus a Deo datum praeceptum illud : Carnem cum sanguine non comedetis, sanguinem enim animarum vestrarum requiram, etc., Genes. 9; hoc autem praeceptum non est naturale, ut constat, unde hodie non servatur. Denique lex circumcisionis multo ante Moysem data est ; nam ideo dicitur Joan. 7 non fuisse ex Moyse, sed ex Fatribus, quia nimirum data fuit Abrahae, Genes. 17, ubi Deus dicit: Custodias pactum meun, etc.; fuit ergo lex divina et positiva, et prior lege Moysi. In contrarium vero est, quia si datur aliqua lex Dei ante Moysem, insufficiens est divisio legis divinae in duas praedictas, et incompletus etiam erit tractatus de legibus, de illis duabus tantum disserendo.

2. Lex dupliciter. — Haec quaestio solum proposita est ad complementum hujus doctrinae, et ut constet divisionem illam esse sutficientem, nihilque aliud de divinis legibus desideretur. Advertendum est ergo nomen legis interdum sumi in vi nominis collectivi, frequentius autem in vi termini communis. Hoc ergo posteriori modo dicitur de singulis particularibus legibus, prout illam fere tota hac materia usurpavimus ; priori autem modo significat multitudinem plurium legum, prout ab uno legislatore traduntur in ordine ad instituendam seu dirigendam aliquam rempublicam, seu congregationem humanam secundum aliquem peculiarem statum ; et hoc modo accipitur saepe in Scriptura, ut Joan. 1: Lex per Moysem data est, et soepissime apud Paulum, praesertim in Epist. ad Rom. et ad Galat.; et sic etiam lex gratiae appellatur /lex spiritus vite, tanquam una lex, ad Rom. 8$. Et similiter lex naturae tanquam una lex significatur, utique per modum unius collectionis. Ita ergo in praesenti de divina lege loquimur, et explicata notione vocis, facilis est quaestionis resolutio.

3. Ante Moysem non fuit data positiva lex in sensu de quo agimus. — Dico ergo, primo, ante Moysem non fuisse a Deo datam positivam legem plura divina praecepta continentem, per quam homines vel aliqua hominum congregatio in peculiari statu a Deo instituta, et peculiari modo ad aliquem finem ordinata fuerit. Haec assertio certa est, et sufficienter probatur, primo, ratione in contrarium facta, quia lex divina sumpta hoc modo sufficienter dividitur in legem veterem et novam, ex communi sententia theologorum, et ex divina Scriptura, in qua non legimus nisi aut legem veterem aut novam. Priorem quidem in toto veteri Testamento contentam, propter quod totum illud interdum solet nomine legis significari, teste Hieronymo, in Epist. 150 ad Algasiam, quaest. 8, ubi late ex Scriptura id probat : quo etiam modo Isidor., T. 1 Sentent., c. 28, legem divinam in tres partes distinguit: in historiam, praecepta et prophetias. Proprie vero sumitur pro collectione praeceptorum, praecipue ubi dicitur lex data per Moysem, et sic etiam dixit Christus, Luc. 24: Hec sunt verba, eic., quae scripta sunt in lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Alteram vero legem promisit Deus Jeremiae 21, dicens: Dabo legem meam in visceribus eorum, de qua etiam praedixerant Isai., c. 2, et Micheas, c. 4: De Sion exibit lem, et verlum Dei de Jerusalem ; et haec est lex nova quam Paulus vocat etiam legem fidei , ad hom., 3, et gratiam, seu legem gratiae, ad Galat., 5. Praeter has ergo duas leges nulla est alia data a Deo; ergo ante Moysis tempora nulla fuit lex divina.

4. Ratio conclusionis. — Ratio autem est, quia lex divina hoc modo significat jus quoddam integrum a Deo ipso positum continens statum religiosum, in quo homines sub peculiaribus signis seu sacramentis in ordine ad divinum cultum in unum corpus mysticum congregentur ; hoc autem modo non fuerunt homines ante Moysem specialiter instituti a Deo, aut specialiter congregati in unam rempublicam ; ergo non oportuit ante illud tempus dari specialem legem divinam. Major satis declarata est. Minor vero constat ex discursu Scripturae sacrae, et in materia de Sacramentis latius ostenditur non fuisse in illo primo tempore datas a Deo peculiares leges de sacrificiis aut sacramentis ; et eadem ratio est de aliis particularibus ritibus aut moribus. Et ideo totum illud primum tempus vocatur tempus legis naturae, quia illa sola tunc vigebat; sub illa comprehendendo legem connaturalem gratiae, ut supra, l. 1, cap. 3, declaravi. Ubi etiam ostendi necessitatem legis divina, hoc modo sumptae, non fuisse necessitatem simpliciter, sed ad melius esse, quod beneficium noluit Deus conferre hominibus pro illo tempore. Per quod solvitur ratio dubitandi in principio posita. Cur autem ita se gesserit Deus eo tempore cum hominibus, licet possemus dicere id fecisse Deum pro arbitrio suo, congruentiam aliquam inferius trademus , circumstantias legis veteris explicando.

5. Probabile est Deum dedisse ante legem Mosi unum vel alterum praeceptum opportunwun pro illo tempore. — Praeceptum Adae vera lea fuit et perpetua de se. — Dico secundo: ante legem Moysi, probabile est dedisse Deum hominibus interdum unum vel aliud peculiare praeceptum opportunum pro illo tempore juxta consilium voluntatis et sapientiae suae. Hoc probant alia exempla in argumentis adducta. Quanquam primum non multum ad rem praesentem pertineat, agimus enim de hominibus in statu naturae lapsae. Cum autem innocentiae status fuerit adeo diversus, mirum nonh est quod in illo fueri lex aliqua a Deo posita illi statui accommodata. Deinde vero dicimus etiam in illo statu non fuisse a Deo datum jus integrum positivum, prout illud explicuimus, sed tantum singulare quoddam praeceptum quasi in signum peculiaris subjectionis et obedientiae, et ad humilitatis et aliarum virtutum exercitium. Sic enim probabile est etiam Angelis dedisse Deum aliquod positivum praeceptum ob simi- les causas, ut in propria materia latius dicemus. Imo sunt qui censeant praeceptum illud datum primis hominibus non fuisse propriam legem de se perpetuam, sed quasi personale mandatum solis primis parentibus pro suis personis, non pro tota posteritate datum, etiamsi in statu innocentia perseverarent. Sed hoc ego non probo, imo censeo illam fuisse veram legem, ac de se perpetuam; tum quia eadem ratio erat in filiis quae in parentibus , ut legem aliquam positivam a Deo semper haberent; tum etiam quia illud praeceptum fuit respectu Adae non tantum personale, sed etiam (ut ita dicam) capitale; quando enim illi dixit Deus: Ea omni ligno paradisi comede, de ligno scientiae boni et mali ne comedas, loquebatur cum illo ut capite, ac subinde cum tota ejus posteritate, ut ostendunt sequentia verba : /n quocumque enim die comederis ea eo, morte morieris. Ibi enim toti posteritati mortem comminatus est. Et ideo, teste Paulo, omnes in illo praeceptum illud transgressi sumus, et mortem incurrimus; ergo fuit lex illa pro tota posteritate lata. Imo, eadem ratione censeo praeceptum illud semel datum soli Adae (juxta simplicem contextum et ordinem cap. 2 Genes.) comprehendisse Evam, eo ipso quod illi per Adam fuit praeceptum intimatum, juxta probabiliorem sententiam Aug., 8 Genes. ad litteram, c. 17, et aliorum, quia nimirum lex illa pro toto genere humano posita erat, sicque vere dixit Evya, Genes. 3: Precepit nobis Deus ne comederemaus, eic.

6. Ad secundum exemplum. — Ad aliud exemplumn. — De circumcisione. — Ad secundum exemplum de praecepto utendi aliquo sacramento, seu signo necessario ad impetrandam a Deo, mediante fide Christi, remissionem peccati originalis, fatemur semper fuisse in humano genere hoc praeceptum divinum, ut in t. 3 tertiae partis ostendimus. Dicimus autem imprimis illud non fuisse integram legem in sensu superius declarato, sed fuisse unum singulare mandatum ob peculiarem necessitatem datum. Deinde dicimus non fuisse omnino positivum, sed (prout a Deo datum est) fuisse suo modo connaturale fidei, secundum statum quem pro eo tempore in hominibus habebat, et ideo generaliter tantum positum fuit, et per legem vel consuetudinem humanam determinationem accipiebat, ut in citato loco ex professo tractatum est. Ut tamen simul respondeamus ad aliud exemplum de praecepto circumcisionis (quod, juxta probabiliorem sententiam, fuit quaedam determinatio praedicti generalis praecepti, specialiter a Deo facta pro populo Israel), addimus praeceptum illud fuisse inchoationem quamdam legis veteris, quae a Deo singulari ratione fuit anticipata per aliquod tempus sufficiens ad multiplicationem populi, quem sibi peculiariter congregabat, et cui postea lex danda erat, et ideo idem praeceptum eademque circumcisio semper in ea lege mansit, eratque janua et professio illius obligationem inducens, teste Paulo ad Galat. 5.

7. Tertium exemplum. — Tertium exemplum erat de animalibus mundis et immundis, quorum fit mentio Gen. 7, ad quod respondemus nullum praeceptum divinum ibi insinuari. Hhesponsio enim communis est Moysem ibi esse locutum per anticipationem : nam ea animalia, quae postea lex vetus in munda et immunda discrevit, ideo sic nominavit, quia ipse scripsit post legem latam, quamvis tempore diluvii, de quo ipse scribebat, nondum fuisset facta discretio ; ita Abul. et alii. Sed hoc non caret difficultate; nam quidquid sit de usu vocis, quem probabile est per praeoccupationem fuisse, nihilominus etiam in re ipsa videtur clare supponi discretio jam facta, quando Deus jussit introducere in arcam septena et septena ex mundis animalibus, et bina et bina ex immundis, quia nisi jam reputarentur diversae conditionis, eestimationis, vel usus, non haberet locum ille diversus modus praecipiendi. Et ideo Chrys., homil. 24 in Gen., probabile existimat Deum, qui praeceptum dabat, manifestam fecisse differentiam illam ipsi Noe, quod potuit facere, etiamsi nulla lege tunc stabilita fuisset.

8. Valde etiam probabile est quod ibidem sentit Chrysostomus, ante diluvium factam esse discretionem aliquam inter animalia, vel in ordine tantum ad divina sacrificia (si ante dilugium non erat in usu esus carnium, ut sentit Chrysostomus supra, Homil. 96, et divus Thomas, 1. 2, q. 102, art. 6, et ad 2; et Abulens., et alii Gen. 9), vel etiam in ordine ad humanum cibum , si ad illum tunc animalia sumebantur, ut voluit Soto, lib. 5 de Justit., q. 1, a. 1. Non est autem necesse ut illa discretio facta fuerit lege divina, sed prudentia et consuetudine humana, ut idem Chrysostomus priori loco declarat, dicens: Ipsa scientia justo insita docebat quenam ad cibum accommodata , et que immunda, non quod ita sint, sed quod pro immundis habeantur ; et inferius dicit scientium a Deo nolis suppeditatam docere quedam quadrupedia apta esse ad cibum, et non alia. Quod etiam late ostendit Hieron., lib. 2 contra Jovinian. col. 7; et Zachar. Papa, in epist. ad Bonifac., ait Gentiles ad Christum conversos abstinuisse interdum a quibusdam animalibus, quae natura abhorrere solita est. Sic ergo, ductu naturae, et consuetudine, ac traditione suorum parentum, potuit Noe habere etiam usum discernendi inter animalia, maxime in ordine ad sacrificia, quam differentiam anticipato nomine significavit Moyses per differentiam mundorum et immundorum animalium, quamvis talia non essent tunc ex ritu legis; nec fortasse omnino eadem cum illa, quam postea lex vetus induxit. Et ideo etiam Sancti docent plura esse servata ex animalibus mundis, quia ex illis Deo sacrificandum erat.

9. Ultimum exemplum de abstinentia a sanguine explicatur. — Ultimum exemplum erat de praecepto abstinendi a sanguine, dato a Deo, Gen. 4 ; de quo praecepto aliqui sentiunt per illud solum prohibitum fuisse carnes crudas comedere , quod sentit Soto supra; alii vero dixerunt ibi solum prohiberi homicidium, quasi sub tropo et figura, ut sensit Lugubinus. Et favet Cyprian., 1. 3 ad Quint., c. 119, qui in simili praecepto, Act. 15, legit, a sangunis effusione, tacite sic exponendo verba praecepti. Et videntur sequi Chrysost. et Ded. ibi; Tertul., lib. de Pudicit., c. 12; sequiturque Salmer., plura referens, tract. 43 in Acta, versus finem : unde, juxta utrumque sensum, facile respondebitur illud praeceptum divinum non fuisse positivum, sed naturale. Utraque vero expositio, si excludat proprium sensum de esu sanguinis et suffocati, rejicienda est ut allegorica nimis et contraria sinceritati litterae, et simili legi latae ab Apostolis, Act. 15, et communi Patrum expositioni in utroque loco, Genesis et Actor.; et optime declarat Ambr. ad Galat. 2, in principio ; et August, 32, contra Faust., c. 13. Concedo ergo fuisse tunc illud speciale praeceptum positivum a Deo latum, fuisse tamen singulare, et non plenam legem. Et ita Chrysost., dicta Homil. 27, comparat illud cum praecepto Adami, dicens : Sicut Adam dictum est ut de uno ligno ex omnibus non ederet, ita hic dicLu est, cum omnia ad esum valde licenter pervissa essent, verumtamen carnem cum sangquine mnon conmcdatis : unde posset generalis ratio praecepti utrique accommodari ; particularis autem talis praecepti in tali materia redditur ibidem ab eodem Chrysostomo dicente: Hoc facit ut primas illis temporibus comprimat illorum impetum, et propensionem ad homicidia ; quam rationem habet etiam Augustinus, et juxta illam exponendi sunt Patres prius allegati. Aliam vero rationem addit Augustinus, dicens arcam Noe fuisse typum Ecclesiae, et ideo tunc latum etiam esse praecetum quod tacitam prophetiam contineret , quae coepta est impleri in Gentibus ad fidem accedentibus , proptereaque praeceptum illud ab Apostolis renovatum esse, de quo plura dicemus infra tractando de cessatione legalium.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1