Text List

Caput 2

Caput 2

Utrum lex moysi aà vero deo data sit, ita ut divina fuerit.

CAPUT II. UTRUM LEX MOYSI AÀ VERO DEO DATA SIT, ITA UT DIVINA FUERIT.

1. Error antiquus circa lationem legis veteris. — Fuit antiquus error, legem illam datam fuisse a malo Deo. Distinguebant enim illi haeretici duo principia , malum et bonum, et priori tribuebant non solum mala omnia et peccata, sed etiam corporum creationem; et eidem attribuebant antiquae legis lationem, vel quia lex illa sacrificia cruenta principaliter praecipiebat, et circa justitias carnis versabatur, ut ait Paulus, vel etiam quia putabant non fuisse puram, sanctam et immaculatam. Cujus haeresis primum auctorem fuisse Simonem Magum intelligimus ex Clemente Romano, lib. 6 Constit., c. 19. Eum secuti sunt Marcion, Valentin. et alii, contra quos disputat Irenaeus, 1. 4, c. 10, 22, 29, et aliis; Epiph., haeres. 21 et 66. Potissimum vero amplificarunt hunc errorem Manichaei , quibus ob eam rem tribui solet, ut patet ex August., haeres. 46, qui late disputat contra hunc errorem ;n libris contra Faustum, et contra Adimantum Manichaeum, et lib. contra adversarium legis et Prophetarum, et optime in lib. de Spirit. et litter. Fundamentum autem hujus erroris de duobus principiis est contra naturalem rationem, et in prima p. late impugnatur. Deinde auctorem veteris Testamenti fuisse Deum ipsum ostenditur late in materia de Fide, et ideo nunc sufficiat testimonium CHRISTI Domini et Apostolorum, saepe in novo Testamento approbant:um vetus tanquam continens Scripturam sacram et divina praecepta. Quod etiam contra illum er- rorem definivit Conc. Toletan. 1, in confessione fidei dicens : S quis dixerit vel crediderit alterum Deum esse prisca legis, alterum Hvangeliorum, anathema sit ; et Conc. Trid., sess. 4. definivit utriusque Testamenti unum esse auctorem.

2. Alius error cujusdam Ptolomei.—Aliter ( Epiphanio teste, haeres. 33) in hoc erravit Ptolomeus quidam, dicens auctorem illius legis non fuisse unum sed tres; et nullum eorum fuisse verum Deum. Nam partem legis dicebat fuisse datam ab Opifice mundi, quem non Deum, sed numen secundum esse dicebat; partem vero a Moyse, et aliam partem a senioribus illius populi. Sed prima pars hujus est manifesta haeresis, fundaturque in alia haeresi, quod Verbum non sit verus Deus, et ideo non indiget alia impugnatione. Tertia item pars, intellecta de lege Moysi prout continetur in Pentateucho usque ad finem Deuteronomii, erronea est et sine ullo fundamento; nam in illis libris nullum est indicium alicujus legis datae per alium seniorem praeter Moysem, licet postea fuerint illi legi aliqua praecepta humana adjuncta, ut de quadam lege judiciali legimus. 1 Reg., 30, et de caeremonialibus quorumdam festorum, Esther 39 , et 1 Machab., A, etc. Omissis ergo illis duabus partibus, circa secundam potest esse nonnulla difficultas, quia illi ex parte favent aliqui Catholici, et praesertim refertur Origenes, Homil. 16 in Numeros, qui sensit aliqua praecepta fuisse data a Moyse proprio arbitrio, et non divina inspiratione, de lege permittente repudium. Et potest fundari in verbis CHRISTI Domini, Matth. 19, ubi prius dicit legem illam, Quod Deus conjunasit, homo non separet, esse divinam, postea vero subdit de lege repudii : Ad duritiem cordis vestri permisit volis Moyses.

3. Auctorem legis, in quinque libris Moysi tradite, fuisse Dewm.—bicendum primo est legem scriptam et traditam in quinque libris Moysi fuisse vere divinam, et Deum ipsum fuisse principalem et proximum ejus auctorem. Haec assertio est D. Thomae, q. 98, a. 2, et simpliciter loquendo est de fide; addo, simpliciter loquendo, ut excludam quaestionem an aliquod praeceptum possit excipi tanquam humanum, de qua infra dicam. Atque ita probatur sufficienter Exod. 20, ubi in principio legis dicitur: "Locutusque est Domimus cunctos sermones hos: Ego sun Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Egypti. Non habebis Deos alienos", etc. Et passim similia verba in illis libris repetuntur, ut sepe in sequentibus videbimus ; certum autem de fide est illum Dominum fuisse verum Deum, ut ibidem constat, et ex Psalm. 18: "Lex Domini immaculata", etc., de qua dixerat, Celi enarrant gloriam JDaei. Ex Psalm. 118: "Beati imanaculati in via, qui ambulant in lege Domini", idemque saepe in aliis habetur, et in omnibus Prophetis. Concordat etiam Testamentum novum, in quo illa lex vocatur lex Domini et lex Dei, Matth. 7: Irritum fecisti praeceptum Dei; Math. 15: "Deus dixit, Honora", etc.; ad Heb. 9: "Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus". Propterea lex illa erat propnetica, et figura futurorum, teste Paulo, 1 Cor., 10, et Gal. 4. Quod confirmat latius in Epist. ad Heb. ; et Joan. 19: "Os non comminuetis ex eo". Solus autem Deus potuit praeceptis et factis futura infallibiliter praesignare, praesertim quia talia erant quae ab illius pendebant voluntate. Tandem argumentatur optime D. Thomas quia lex illa disponebat ad CHRISTUM Dominum , unde ad illum tota ordinabatur, propter quod ille dixit Luc. ult. : Oportebat impleri quae in lege, psalmis et prophetis scripta sunt de me. Et Joan. 5, remittit Pharisaeos ad legem Moysi: Nam de me (inquit) ille scripsit ; ergo idem Deus qui CHRISTUM ad nos misit, legem illam tulit. Contra hanc tamen veritatem objiciebant haeretici aliqua quae pertinent ad proprietates, praecepta et materiam hujus legis. Sed commodius infra in propriis locis tractabuntur.

4. Lex data est ministerio Angelorum. — Dico secundo: lex vetus a Deo data est ministerio Angelorum. Haec assertio est D. Thomae, quaest. 98, art. 3, et absolute ac generatim sumpta omnino certa videtur. Primo, ex testimonio Pauli ad Gal. 3: "Quid igitur lex? propter transgressiones posita est", etc., ordinata per Angelos in manu mediatoris. Chrysostomus autem ibi per Angelos, Sacerdotes intelligit. Sed ipsemet, orat. 3 ad Heb., expositionem hanc rejicit, et merito, quia est contra proprietatem et frequentiorem usum vocis, sine necessitate, et sine fundamento in littera aut contextu. Item, quia nullus Sacerdos interfuit in promulgatione illius legis, nisi Moyses, et tamen ibidem condistinguuntur Angeli a Moyse, ut inferius declarabo. Ponderat etiam ibidem Chrysostomus in posteriori loco Angelorum nomen in plurali poni, et Sacerdotem qui ibi interfuit et aliquo modo ministravit, solum fuisse unum. An vero Angeli revera fuerint plures, infra dicam. Praeterea hoc confirmant alia verba Pauli ad Hebr. 2, ubi de illa lege loquens dicit: "Qui per Angelos dictus est sermo", ubi sine dubio non loquitur de Sacerdotibus ; nam statim subdit: "Non enim Angelis subjecit orbem terrae futurum", et consequenter affert illud: "Minuisti eum paulo minus ab Angelis". Denique Stephan., Act. 7, de Moyse inquit: "Hic est qui fuit in Ecclesia in solitudine cum Angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum Patribus nostris, qui accepit verba vitae dare nobis".

5. Nonnulli autem ex Patribus antiquis, in illo et similibus locis veteris Testamenti per Angelum Verbum Dei intelligunt, ut Cyprianus, 1. 2 cont. Jud., c. 5; et Tertul., l. cont. Jud., c. 9; et Euseb. Caes., l. 1 de Demonst. Evang., c. 5, et 1. 5, c. 10; et alii quos refert Lorin., Act. 7, n. 30. Unde Isid., l. 1 Sentent., pro regula ponit : ubicumque in Scripturis sanctis pro Deo Angelus ponitur, non patrem, neque Spiritum sanctum, sed pro incarnationis dispensatione solum Filium intellagi. Non designat autem Isidorus loca Scripturae in quibus Angelus pro Deo ponatur, nec ego illa inveni, praeter illum Isai. 9, ubi Christus vocatur Magni consilii Angelus, juxta versionem Septuaginta : nam in Vulgata non habetur, nec etiam in Hebraeo, ut Hieronymus notat, et quamvis in vero sensu admittatur, ut communiter Ecclesia admittit, solum de Verbo incarnato id praedicitur. Verbo autem, ut Deus est, nomen Angeli non recte accommodatur, nec est consentaneum dignitati Verbi, ut Deus est; quia nomen Angeli absolute ministrum et nuntium Dei in Scriptura significat: unde, Malachiae 3, dicit Deus: "Ecce ego mitto Angelum meum", scilicet, Joannem Baptistam, tanquam praenuntium Verbi, de quo subditur: "Et statim veniet ad templum sanctum suum dominator Dominus", scilicet, filius incarnatus, qui ibidem vocatur Angelus Testamenti, juxta Hebraea , vel Angelus justitiae, juxta Septuaginta. Ubi etiam adverto non vocari Christum Angelum, nisi et cum aliquo addito extollente significationem vocis, et adjunctis aliis quae divinitatem ejus indicant.

6. Impugnatur dicta eupositio. — Praeterea, juxta illam expositionem, vel magna est admittenda aequivocatio in sermonibus Scripturae, praesertim in Testamento veteri. Nam, cum in Genesi et Exodo dicitur Angelum Domini apparuisse, locutum esse, aut aliquid fecisse cum Patriarchis, Moyse et populo Dei, aut omnia illa erunt tribuenda Verbo Dei im- mediate loquenti et operanti, aut quaedam Verbo, quaedam vero creato Angelo ; utrumque autem magnum incommodum est ; ergo verius et sincerius intelligimus semper esse sermonem proprium de Angelo ministro Domini. Explicatur totum antecedens uno vel alio testimonio: nam Exodi decimo quarto dicitur de Angelo Dei: "Praecedebat castra Israel" ; e latius, capite vigesimo tertio promittitur : "Ecce ego mittam Angelum qui praecedat te, et custodiat in via". Actorum autem sexto, dicitur fuisse Angelus Domini, qui apparuit et locutus est Moysi, in igne flamme rubi, Exod. 3 ; ergo vel utroque loco est proprie sermo de Verbo Dei, quod est plane absurdum ; quis enim dicat ipsum Verbum fuisse Angelum custodem qui praecedebat popuIum et ducebat illum? Vel dicendum est in uno loco sumi Angelum pro spiritu creato, et in alio pro Verbo Dei, quod est voluntarium, et contra proprietatem et certitudinem sermonis : ergo dicendum semper est haec ministeria facta fuisse per veros Angelos. Et ita haec est communis expositio Patrum ; ratio vero non est alia, nisi quae sumitur ex suavi providentia Dei, qui gubernat infima per media, et homines docet ac instruit ministerio Angelorum. Potest denique addi alia ratio sumpta ex Paulo ad Hebraeos, 1, dicente: "Multifarie multisque modis loquens olim Deus Patribus in Prophetis, novissime locutus est nobis in Filio", ubi hanc ponit tanquam praerogativam propriam legis novae, quod Deus per Filium immediate homines docuerit, quod impleri coepit, Matth. 5,: "Cum Dominus aperiens os suum. docebat eos", etc., ut notavit Augustinus, libro primo de Sermone Domini, in principio. Haec autem praerogativa fere nulla esset, si Verbum ipsum per se et immediate legem dedisset. Unde idem Paul., ad Hebr., 2 expresse ponit differentiam, quod lex vetus fuit data per Angelos tanquam ministros et servos, quia erat lex servitutis, ut D. Thomas notat ; nova autem per Dominum, quia est lex gratiae.

7. Ministerium ab Angelis exhibitum. — Prima sententia. — Quaeret vero aliquis quod fuerit ministerium ab Angelis exhibitum in illius legis promulgatione. Ad quod exponendum tria distingui possunt, quae Exodi vigesimo narrantur. Primo, enim pramittuntur signa adventus Domini ad ferendam legem, scilicet, ignis, et fumus, et sonitus buccinae. Secundo, in capitis 20 principio, narratur promulgatio Decalogi his verbis: Locutus est "Dominus Deus tuus, qui eduxit te de terra AEgypti", etc. Tertio, in fine ejusdem capitis additur: "Dixit praeterea Dominus ad Moysem, Haec dices filiis Israel". Prima ergo sententia est, ministerium Angelorum fuisse in efficiendis signis primo loco numeratis, locutionem autem fuisse immediate ab ipso Deo. Ita sentit Chrysostomus ad Galat. 3, et magis explicat, orat. 3 ad Hebr. Sed licet prior pars, qua affirmatur illa signa facta esse ministerio Angelorum, vera sit, tamen altcra exclusiva admitti non potest, tum propter omnia adducta in probatione conclusionis , tum maxime quia Paulus expresse dixit: "Qui per Angelos dictus est sermo", ad Hebr. 2 ; nam plus est dicere sermonem quam tuba canere, vel ignem accendere, aut tonitrua excitare. Item ad Gal. 3 dixit: "Ordinata, seu disposita per Angelos" ; nam plus certe est ordinare vel disponere legem, quam solum assistere legislatori cum signis justitiae et majestatis.

8. Secunda sententia. — Potest ergo esse secunda sententia distinguens inter duas partes ultimas prolationis legis: nam prima, quae fere tantum continuit praecepta legis naturae, immediate ab ipso Deo prolata est; altera vero, quae comprehendit omnia praecepta positiva, data est ministerio Angeli immediate loquentis Moysi. Quae differentia colligitur ex modo narrationis Scripturae: nam primam illam partem praeceptorum immediate proposuit Deus populo incipiens: "Ego sum Dominus Deus tuus", etc. Unde terrefactus populus, finita illa lege morali, "dixit Moysi: Loquere tu nobis, non loquatur nobis Dominus". Postea vero in aliis praeceptis solum praemittitur: "Dixit Dominus ad Moysem, Loquere ad filios Israel", etc., ut patet ex reliqua parte Exodi, et ex Levit., etc. Qui modus loquendi communis est caeteris Prophetis, et ita constat id esse factum ministerio Angelorum. Item hoc sufficit ad proprietatcm et veritatem verborum Pauli, tum quia praecipue loquitur de lege, ut positiva fuit ; tum etiam quia, ut lex ila dicatur disposita et dicta per Angelos, satis est quod fere tota, et quoad omnia illa quae erant maxime propria, fuerit ordinata et prolata per Angelos, quamvis Deus ipse per seipsum inchoaverit sermonem illum quoad moralem partem, qua ad ipsum etiam, ut auctorem naturae, specialiter pertinebat. Denique hoc modo videntur posse conciliari sententiae Patrum: nam quidam dicunt Deum per seipsum immediate tradidisse legem illam, propter verba illa: Ego sum Dominus Deus tuus, ut videre licet in Chrysost., homilia 16 in Acta, et in aliis locis super Paulum, ubi Theophylact. et OEcumen. illum sequuntur. Alii vero docent per Angelos fuisse locutum Deum, ut statim referam. Possunt ergo conciliari secundum diversas partes illius legis.

9. Posterior pars secundae sententie admittenda. — Hanc vero sententiam quoad posteriorem partem libenter admittimus, scilicet, quod praecepta caeremonialia et judiciaria per Angelos immediate Moysi fuerunt proposita. Quoad alteram vero partem non videtur admittenda : probabilius enim est, etiam primam promulgationem praeceptorum Decalogi factam esse ministerio Angelorum formantium voces quas populus audiebat; id enim est magis consentaneum doctrinae Dionysii, in cap. 4 de Coelest. Hierarch., volentis omnia haec ministeria fieri per Angelos ; quod etiam probant communiter theologi, et specialiter in hac materia D. Thomas, quaest. 98, art. 3. Sumitur etiam ex August., lib. 2 de Trinit., cap. 13, et lib. 3, cap. 10. Probatur etiam rationibus pro conclusione factis, quae absolute probant de tota illa lege. Item quia ex textu Exod. 20, non potest colligi illa differentia: nam post promulgationem moralium praeceptorum a Deo factam, subditur: "Dixit preterea Dominus ad Moysem, Haec dices filiis Israel", etc. ; ergo idem qui dixerat: "Ego sum Dominus Deus tuus", etc., continuavit (ut ita dicam) sermonem loquendo Moysi. Denique non obstat modus ille loquendi: "Ego sum Dominus Deus tuus" ; nam eodem modo dixit Deus Moysi in flamma rubi: "Ego sum Deus patris tui", et nihilominus tunc per Angelum fuisse locutum , Stephanus interpretatus est. Recte ergo dixit Gregorius, in Praefatione ad libros Moralium, cap. primo, alias secundo, fuisse Angelum qui exterius loquendo serviebat; Dominum autem dici, quia interius praesidens loquendi efficaciam ministrabat. Quod aliter scholastici dicere solent, personam ministerialiter loquentem, et immediate efficientem verba sermonis, fuisse Angelum; personam autem immediate repraesentatam, et cujus nomine minister loquebatur, fuisse Deum, et ideo non in sua, sed in illius persona quem repraesentabat , potuisse Angelum vere dicere: Ego sum Deus.

10. Moyses promulgator, non auctor fuit lcgis veteris. — Dico tertio: lex vetus data est per Moysem tanquam per proximum promulgatorem respectu totius populi Israel , non vero tanquam per auctorem legis. Prima pars de fide est: nam habetur expressa in Scriptura, Joann. cap. 1, "Lex per Moysem data est". Recteque ponderat Clemens Alex., lib. 1 Paedag., cap. 7, non dixisse factam sicut dixit de Christo, sed datam, quia ab alio legem recepit, ut eam daret hominibus. Et sic etiam dixit Christus, Joan. 7: "Nonne Moyses dedit vobis legem ?" et ita etiam videtur intelligendum quod Paulus de eadem lege dicit ad Gal. 3: "Ordinata per Angelos in manu moediatoris", ubi Chrysostomus , quem aliqui Graeci sequuntur et multi Latini, per mediatorem, Christum intelligit, "qui est unicus mediator Dei et hominum", 1 ad Tim., 2, juxta quam expositionem particula illa in mannu, non de ministeriali auctoritate, sed de principali potestate intelligenda est, ita ut sensus sit, Angelos disposuisse legem in virtute et auctoritate Verbi divini, et in hoc sensu potest expositio subsistere cum his quae diximus. Sed non video cur ibi potuerit Paulus mentionem facere de Christo sub nomine mediatoris; tum quia non est mediator ut Verbum tantum, sed ut Verbum incarnatum: at vero ad veterem legem ferendam non ut Deus homo, sed tantum ut Deus operatus est ; tum etiam quia Verbum divinum nihil peculiare habuit in illa legislatione , propter quod ei magis tribuatur quam Patri et Spiritui sancto, nec etiam ei solet appropriari in Scriptura, neque apparet fundamentum talis appropriatonis. Et ideo probahilius censeo quod cum Nazianz. et Cyrillo Alex. dixi 3 part., q. 26, art. 2, ibi Paulum vocare Moysem mediatorem inter Deum et populum quoad illius legis promulgationem, alludens ad verba ejusdem Moysis, Deuteron. 5, ubi, loquens de eodem tempore et actione, dicit: Ego sequester et medius fui inler Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem volis verba ejus, id est, legem ejus; sic ergo fuit Moyses mediator inter dantem Deum et populum cui lex dabatur, tanquam promulgator ejusdem legis. Et hanc expositionem late confirmat Salmer., disp. 28, in Epist. ad Galat. , ubi etiam prosequitur difficultatem quae oriri potest ex verbis proxime a Paulo subjunctis: Mediator autem unius non est : Deus autem unus est, quae non videntur apte conjungi cum praecedentibus, si de Moyse erat sermo. Omissis autem quae dicit, existimo Paulum subjunxisse illa verba, ut ostenderet Moysem non fuisse auctorem illius legis, sed ministrum inter populum et Deum legis auctorem, et ideo subjunxisse: Deus autem unus est, ut ostenderet quod prius dixe- rat, legem non evacuare promissionem. Et ideo concludit: Lex ergo adversus promissa Dei? absit, quia scilicet Deus non potest esse sibi contrarius: fuit ergo lex illa principaliter quidem a Deo per Moysem, vero tanquam mediatorem, data. Et ideo lex illa saepe vocatur lex Moysi, Malachiae 4: "Memento legis Mosi servi mei, quam mandaovi ei in Herob ad omnem Israel" ; et Lucae, 29: "Secundum legem Moqsi". Et ob hanc etiam rationem, Clemens hom., dicto lib. 6 Constitut., cap. 19, Moysem regem, Sacerdotem et legislatorem appellat. Ratio autem hujus assertionis eadem est quae praecedentis, proportione servata, scilicet, suavem Dei providentiam esse homines per homines gubernare, saltem ut ministros, quamvis ipsos supremos principes per Angelos illuminet.

11. Probatur secunda pars. —Modus loquendi Tiraquel. cavendus. — Secunda pars assertionis videtur sequi manifeste ex prima. Nam si Deus fuit illius legis auctor, ergo non fuit Moyses , nam una lex unum tantum habet proximum auctorem. lItem si Moyses fuit proximus auctor illius legis, ab illius humana voluntate habuisset proximam vim obligandi; ergo fuisset lex humana ; ergo non esset divina, quod est contra assertionem primam, vel esset simul divina et humana proprie, quod plane repugnat. Circa hanc vero partem nonnulla notanda sunt. Primum est, cavendum esse modum loquendi Tiraquelli in Praefat. ad retract., n. 10, ubi, adductis in exemplum quibusdam illius legis praeceptis, ita concludit : E quibus plane intelliges praecepta legalia Mogsis non fuisse juris divini, nam si talia fuissent, perpetua quoque, et immutabilia permansissent, nec crimini atque peccato fenestram aperuissent. Loquitur autem de praeceptis caeremonialibus et judicialibus, de quibus, si intelligit non esse juris divini naturalis, verum quidem est dictum, sed tamen inutile et extra rem, et, ita indistincte probatum, errandi occasionem praebet : si vero loquitur de jure divino positivo, gravem errorem continet dictum illud, ut constat ex adductis assertione prima. Et probatio ejus prior male infert, quia non oportet omne jus divinum esse perpetuum et immutabile , sed poni potest pro divinae voluntatis arbitrio ac consilio, ut ex sequentibus constabit. Altera vero ejus probatio falsum supponit: nam illa lex non aperiebat fenestram ulli crimini, ut ex dicendis constabit, explicando permissionem repudii, in qua maxime ille fundatur.

12. Secundo observandum. —Confirmatur.— Secundo, observandum est Alfons. Salmeronem, disp. 61 et 62 in Acta, late docere Moysem fuisse proprie legis veteris auctorem, et non tantum promulgatorem quoad praecepta caeremonialia et judicialia, inter quae et Decalogum hanc differentiam constituit, quod Decalogi Deus fuit auctor immediatione virtutis et suppositi, caeterorum autem praeceptorum tantum immediatione virtutis; nam immediatione suppositi Moyses fuit ex illius sententia. Unde, cum in disputatione 91 late distinguat jus divinum large sumptum et proprie, videtur plane sentire legem illam quoad caeremonialia et judicialia non continuisse jus divinum proprie, sed large, prout dici solet etiam de jure apostolico et de canonico, et in universum de omni illo quod fertur ab homine per supernaturalem potestatem divinitus datam, et per divinam inspirationem et illustrationem. Quam sententiam solum probat quibusdam testimoniis Patrum, qui non tam generaliter loquuntur, ut jam dicam ; et quia illa lex appellatur lex Moysi, et ipse Moyses legislator esse dicitur. Sed haec sententia mihi non videtur probanda. Dicendum enim omnino censeo Deum fuisse proximum auctorem et legislatorem illius legis, non tantum immediatione virtutis, sed etiam suppositi. Et (ut non sit ambiguitas in verbis ) sensus est praecepta illius legis, etiam caeremonialia et judicialia , habuisse vim obligandi immediate a voluntate divina, independenter a voluntate Moysi, et ita legem illam fuisse propriissime divinam, ac subinde in hoc etiam sensu Moysem non fuisse auctorem illius legis, sed tantum promulgatorem. Hanc enim veritatem in hoc sensu probant quae adduxi in prima assertione. Et declaratur, quia Moyses tulit illam legem ex speciali revelatione divina, ut dictus auctor fatetur, et ex Scriptura expresse constat; per illam autem revelationem immediate indicabat Deus voluntatem suam circa ea quae ab illo populo observanda erant ; ergo ab illa voluntate habebant illa praecepta vim oblhgandi, ct illam immediate indicabant : ergo erant a Deo immediate immediatione suppositi quoad vim obligandi, licet quoad ministerium scribendi illa vel promulgandi essent immediate a Moyse. Confirmatur, quia alias illa lex quoad illas partes non esset magis divina quam lex canonica, vel quam propria apostolica, de qua dicit Paulus : Dico ego, non Dominus ; consequens est plane falsum ; tum quia est contra expressum modum loquendi Scripturae, in qua Deus ipse dicitur tradidisse illa praecepta; et Moyses semper refert illa ut tradita et dicta sibi a Deo, et ut ostendentia immediate divinam voluntatem ; tum etiam quia Patres et theologi communiter ita intelligunt Seripturam , et in hoc sensu vocant illam legem divinam ; tum denique quia alias non fuisset illa lex immutabilis ab homine , sed potuisset Moyses omnes illas caeremonias immutare, et alias loco illarum introducere, quod plane absurdissimum est, ut optime docet D. Thomas, quodlib. 4, art. 13, ubi aperte hanc docet veritatem , constituendo discrimen inter legem veterem et novam, quod in illa determinationes caeremoniarum et observantiae erant ex jure divino, in hac vero minime, sed de jure ecclesiastico ; quae differentia nulla esset, nisi de propriissimo et rigoroso jure divino intelligeretur. Dicere vero aliquis posset legem quidem illam fuisse hoc modo propriissime divinam, et habuisse Deum proximum auctorem etiam immediatione suppositi ; nihilominus tamen etiam Moysem, auctoritate a Deo acceptata, illam tulisse ut proprium legislatorem, et ita obligasse etiam immediate ex vi voluntatis humanae Moysi, atque adeo obligatione humana non excludente divinam 1illi adjunctam. hespondeo sic explicatam sententiam non continere errorem, quia non repugnat Scripturae, vel traditioni ; at vero dictus auctor non loquitur in hoc sensu, ut plane constat ex disputatione 162 , ad 5 prioris partis, et ex discursu praecedentis disputationis. Nec etiam mihi videtur probanda, quia supertlua est illa duplex obligatio, et sine fundamento, quia ipse Moyses semper proponit illam legem ut praecepta Dei, et ut indicantia divinam voluntatem obligantem, neque auctoritatem aut voluntatem suam ipse interponit, sed omnia semper ad Deum refert. Ut autem lex illa interdum dicatur Moysi, satis est quod per ipsum data fuerit, ut ait Joannes.

13. An Moyses saltem alicujus praecepti fuit auctor. — "Tertio, vero superest speciale dubium, an haec generalis regula aliquam admittat exceptionem, nimirum, quia licet non omnia, saltem aliqua, vel aliquod praeceptum illius legis Moyses proprio arbitrio tradiderit, et consequenter illius fuerit non tantum minister, sed etiam auctor. Origenes, citato loco, tradit specialiter de lege repudii. Et licet Cano lib. 2 de Locis, cap. 18, ad 2, dicat illum non perstitisse in illa sententia, id non ostendit, neque ego apud illum invenio. Accedit quod eadem sententia est plane Ambr., lib. 8 in Lucam, in princ. Verumtamen etiam ad illum tacite respondet Can., aliter sensisse 1 Cor., 7, exponentem illa verba, Ceeteris ego dico, non Domimus. Dices ibi potius dicere Ambrosium id dixisse Paulum, ut ostenderet quid proprie Dominus jussit, et quid Pauli auctoritati concessit, quia et per istum Dominus loquitur. Hoc tamen non obstat quominus ibi distinxerit Paulus praeceptum divinum Christi a suo humano, ut omnes interpretantur, et verba declarant; ergo si idem accommodatur ad Moysem, non retractat, sed potius confirmat Ambros. priorem sententiam. Adde duas ibi esse quaestiones quas Can. confundit : una est, an Moyses sicut Paulus aliquid humano arbitrio, licet auctoritate a Deo data, praeceperit; alia est, an uterque, cum praeceptum illud scripsit ac retulit, humano vel divino Spiritu ductus scripserit. Et in hac posteriori quaestione certissimum est omnia verba utriusque scriptoris fuisse canonica, et a Spiritu sancto dictata. Neque hoc ibi tractabat Ambrosius, neque dubitabat quin uterque canonice suum praeceptum scripserit ; at in priori loco docet illam non fuisse legem divinam, quod in posteriori non negat. Can. ergo, priorem itractans quaestionem, sine causa adducit Ambrosium, et immerito ait illum mutasse sententiam: nam de Paulo constat praeceptum vel consilium ejus ibi fuisse humanum : ita ergo Ambrosius videtur sensisse de Moyse. Et eodem modo interpretatur verba illa Christi loquentis de lege repudii: Ad duritiem cordis vestri permisit vobis Moyses, Hieron., Matth. 5, 19; et sequuntur ibi Beda, Hugo Card. et D. Thomas. Neque obstabit huic opinioni auctoritas Epiphanii, qui sententiam Ptolomaei, ut haereticam, damnat; quia vel id intelligendum est ratione primae partis, quae haeretica est, ut supra dixi, vel illa etiam pars in illo haeretico damnatur , quia non solum dicebat Moysem auctoritate propria tulisse aliqua praecepta, sed etiam proprio spiritu, et contra spiritum Dei tulisse illa, ut Salmer. supra late exponit.

14. Nihilominus tamen dicendum est totam legem contentam in libris Moysi usque ad finem Deuteronomii divinam fuisse, et Moysem non auctorem, sed solum fuisse promulgatorem omnium partium ejus, sine ulla exceptione. Notavit hoc Maldonatus Matthaei 19, ubi pie Sanctos interpretatur. Et idem sensit Bellarmin., lib. 1 de Verbo Dei scripto; Arboreus, lib. 10 Theosophiae., cap. 9, et idem plane sensit Epiphan., d. haeres. 33; imo videtur esse communis sensus doctorum. Et probatur, quia Exod. 20 et 21, et sequentibus, et fere per totum Leviticum, praemittuntur illa verba: Locutus est Dominus ad Moysen, Hoeec dices filiis Israel. Et Deut., 3 in principio, similiter dicitur: Locutus est Mogses ad filios Israel omnia que praeceperat ei Domints, ut diceret eis. Quod ipse repetit, cap. 6, initio, et postea eodem contextu et modo omnes leges profert: ergo nullam possumus cum fundamento cexcipere, alias nihil manet firmum in reliquis.

15. Ad exceptionem de lege repudii.— Duplex modus permissionis.— Primus, dispensaLive.— Secundus permissive. — Nullum preceptum humana auctoritate latum. — Deinde specialis illa exceptio de lege repudii nullum habet fundament um ; nam quod illa permissio vel lex dicatur a Moyse data vel scripta, non obstat quominus sit a Deo auctore : nam, Matthaei 8, dixit Christus leprosis ut offerrent quod praecepit Moyses, licet illud fuerit divinum praeceptum ; imo, Marc. 1, simul dixit: "Moyses dixit, Honora patrem tuum", e subjungit : Irritum fecisti praeceptum Dei ; ergo licet in alio loco dicatur Moyses permisisse , non excluditur quin Dei auctoritate permiserit. Unde recte Chrysostom., Hom. 63 in Mat., dicit Christum inaestimabili sapientia pro Moyse satisfecisse, et subjungit: Nam quoniam ab ipso etiam illa lex emanavit, jure ab ommi crimine illam defendit. Praeterea materia ipsa divinam requirit auctoritatem. Duobus enim modis potest illa permissio intelligi; primo, dispensative, concedendo veram dissolutionem vinculi matrimonii rati et consummati, quem sensum multi Patres approbant, et in eo certissimum est solum Deum potuisse esse auctorem talis dispensationis. Alius sensus est, ut fuerit pura permissio minoris mali, quem scholastici magis probare solent, et in eo facilius intelligi posset auctoritatem humanam ad talem permissionem fuisse sufficientem; tamen et prior sensus fortasse probabiflor est, de quo infra; et in posteriori etiam non est verisimile Moysem sua auctoritate ausum fuisse talem permissionem concedere in materia intrinseca mala, et quae, per se spectata, non videbatur adeo necessaria ad majora mala vitanda. Sit ergo certum, nullum ex illis praeceptis humana auctoritate latum esse, ac subinde totam illam legem stricte, ac proprie esse divinam.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2