Text List

Caput 3

Caput 3

Caput 3

CAPUT III. PROPTER QUEM FINEM DATA SINT LEX VETUS ET PRUECEPTA EJUS, SALTEM IN GENERALI.

1. Finis legis et praeceptorum. Explicata causa efficiente veteris legis, ut ejus ratio et qualitas intelligatur, illius causa finalis explicanda est. Circa quam nonnullam difficultatem ingerit Paulus ad Rom. 5, dicens: "Lex subintravit ut abundaret delictum", quae verba indicant finem illius legis fuisse ut occasione illius hominum peccata multiplicarentur , cui consonat illud ad Gal.. 3: "Quid igitur lex? propter transgressionem posita est", quia, ut idem ait ad Rom., 1, "per illam legem peccatum, quod mortuum erat, revixit" ; unde ibidem, c. 8, vocat illam "legem mortis". Et 2 ad Cor., 3, dicit "litteram occidere" ; per "litteram" intelligens legem Veterem, de qua subdit: "Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria", etc. Si ergo lex vetus fuit ministratio mortis, hic intelligitur fuisse finis per se intentus per illam, quia non denominatur lex talis ex iis quae per accidens, et praeter intentionem eveniunt. Secundo, videtur finis illius legis fuisse mere temporalis, scilicet, peculiaris institutio cujusdam temporalis regni, quod in hac vita temporalem felicitatem consequeretur. Quod patet tum ex pluribus praeceptis illius legis, quae solum pertinet ad bonam reipublicae gubernationem, justitiam, et pacem: nam licet multa alia pertinerent ad caeremonias sacras, omnes illae ordinabantur ad temporalem felicitatem illius reipublicae. Tum quia omnes promissiones quae a Deo fiebant observatoribus illius legis, temporales erant, ut constat ex toto discursu veteris legis, et docent multi Patres infra referendi; ergo ad summum fuit illa lex veluti civilis, speciali Dei providentia, data illi populo.

2. Finis legis bonus, honestus, spiritualis et supernaturalis fuit.—Nihilominus, certum est finem illius legis bonum ac honestum, et non temporalem tantum, sed etiam spiritualem, imo et supernaturalem extitisse. Quod totum sufficienter probari posset ex eminentia legis divinae: ut tamen declaretur, suppono posse nos loqui, aut de fine ultimate intento per legem illam, aut de fine proximo. Qui etiam duplex esse potest, scilicet, vel finis quasi extrinsecus ipsius legislatoris, vel finis quasi intrinsecus ipsius legis, de qua rursus (juxta superius dicta) loqui possumus, vel collective, prout comprehendit multitudinem et ordinem praeceptorum quibus illa lex constabat, vel divisive, de singulis ordinibus, seu speciebus illorum praeceptorum. Et ita etiiam agere possumus, vel de fine communi et adaequato toti legi, vel de fine et ratione uniuscujusque legis seu praecepti.

3. Finis ultimus a Deo intentus, quis fuit. —Dico ergo primo : finis ultimus per illam legem a Deo principaliter intentus, fuit spiritualis et supernaturalis felicitas illius populi, vel in hac vita per bonos mores et veram sanctitatcm, et etiam in futura per supernaturalem felicitatem. Haec assertio sumi potest ex D. Thoma, 1. 2, q. 98, art. i, et q. 99, art. 2; et probatur ex illo Psal. 18: Lec Domini immaculata convertens animas - testimonium Domini fidele, sapientiam grestans parvulis. Justitie Domini recte, letificantes corda, etc., usque ad illud : 7n custodiendis illis retributio multa. Item sumitur aperte ex toto Psal. 118: Baeati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini, etc. Praeterea ex Paul. ad Rom., 1: "Lex quidem sancta et mandatun sanctum" ; et infra: "Lex spiritualis est, ego autem carnalis sum". Uhi, licet videatur principaliter loqui de illa lege naturali, Non concupnsces, tamen idem sine dubio intelligit de tota lege. Idem recte ostendunt verba Stephani, Act., 7: "Qui accepit verba vitae dare nobis", ubi per "verba vitae" legem intelligit quam Moyses accepit, ut eam populo daret. Constat autem ibi non loqui de vita temporali, sed de aeterna. Unde Matthaei 19, quidam Christum interrogavit : "Quid faciam ut habeam vitam aeternam?" Christus autem docuit illum, per observantiam mandatorum legis posse ipsum consequi vitam aeternam; ergo propter finem vitae aeternae data est illa lex. Et similiter Luca 10, interroganti legisperito : "Quid faciendo vitam aeternam possidebo" respondit Christus : "In lege quid scriptum est, quomodo legis" significans profecto legem illam datam esse, ut viam vitae aeternae consequendae. Ratio autem est, quia lex illa data est a Deo, non tantum ut auctore naturae, sed etiam ut supernaturali auctore gratiae : ergo data est propter ipsam gratiam et gloriam obtinendam : nam finis consentaneus est principio, in eo qui perfecte operatur, ut est Deus. Antecedens vero probatur, quia lex illa data est a Deo ex providentia supernaturali, et ut suscipienda, et credenda fide supernaturali ; imo tota illa erat quaedam professio supernaturalis fidei, ut magis ex sequenti assertione constabit: ergo fuit data a Deo ut auctore et principio ordinis supernaturalis.

4. Lex vetus in peculiarem Christi honorem data. —Dico secundo: lex vetus data etiam fuit in peculiarem Christi honorem, ad conservandam et augendam fidem explicitam Christi venturi in hominibus, et per illam disponendum et praeparandum peculiarem populum ad ipsius adventum. Hanc assertionem sumo ex D. Thoma, quaest. 98, art. 4, eamque probo ex illo ad Rom. 10: "Finis legis Christus ad justitiam omni credenti". Item ex eodem Paulo, ad Gal. 3, dicente "positam illam esse lecem donec veniret Christus", unde subjungit: "Priusquam veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidei quae revelanda erat. Itaque lex pedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur". Nam ex his verbis satis constat Deum dedisse illam legem per respectum ad Christum, ac subinde in honorem ejus. Deinde constat datam esse ad separandum 1lum populum, et custodiendum illum, ab erroribus et idolatriis gentium, sub cultu veri Dei, et in fide Christi venturi, per quem posset justificari. Et ideo comparat Paulus paedagogo gubernanti pupillum, et custodienti illum ab omni malo et periculo; comparat etiam sepi circumdanti et concludenti vineam. Denique constat datam etiam esse propter conservandam fidem Messiae venturi. Et ideo Stephan., Act. 1, priusquam diceret Moysem accepisse hane legem, dixit: "Hic est Moyses qui dixit filiis Israel : Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris ; tanquam me", "ipsum audietis" ; quod habetur Deuteron., 18. Fuit ergo Christus tanquam fundamentum et scopus illius legis ; data est ergo in specialem honorem ejus, praeparando et sanctificando populum, ex quo carnem erat assumpturus. Quod etiam significavit Paul. ad Rom. 9 ; dicens de Israelitis : "Quorum adoptio est filiorum, et gloria, et tesiamentum , legislatio et obsequium, et promissa", et concludit : "Quorum patres, et eo quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in secula". Ac si diceret, sicut alias praerogativas, ita etiam legislationem, seu legem datam esse illi populo propter Christum, qui ex illo erat nasciturus.

5. Confirmatur. — Atque ex hac assertione confirmatur prior : nam fides Christi ad supernaturalem finem ordinatur, et est principium spiritualis sanctificationis et gratiae; ergo lex illa quae cum illa fide conjuncta esse debebat, et in illa fundabatur, ad eumdem finem principaliter ordinata est. Dicet fortasse aliquis repugnare hoc Paulo dicenti legem illam non posse vivificare nec justificare, ad Rom. 3, 4 et 5, et ad Gal. 3. Sequela patet, quia si lex illa data est propter veram justitiam, sanctitatem et gloriam, fuisset medium ad illam assequendam, et consequenter sanctificaret et vivificaret. Respondetur tamen facile, negando sequelam, quia, licet lex illa ostenderet salutem et viam ejus, et ut sic ordinaretur ad supernaturalem finem et ad Christum, non tamen dabat vires ad justitiam vel salutem consequendam, ut inferius ostendemus, et ideo non potest dici justificare, quia hoc proprie significat esse causam salutis. Unde, licet fuerit aliquale medium, non quidem per se necessarium, sed ad summum utile, nihilominus erat valde insufficiens, adeo ut sine viribus gratiae posset esse occasio majoris mali, non quidem ex parte sua, nec ex intentione Dei, sed ex infirmitate hominis lapsi.

6. Solvitur prima ratio in initio posita. — Et ita etiam solvitur prima ratio dubitandi in principio posita; lex enim illa non est data ex intentione Dei, ut abundarent peccata : hoc enim repugnat Deo et summae illius bonitati, sed data fuit, praevidente Deo ex lege sumpturos homines occasionem multiplicandi peccata, idque permittente, ut et infirmitas humana et necessitas gratiae Christi magis innotesceret, sicut Paulus, ad Roman., 1, declarat, et infra iterum dicetur. Sicque exponitur. Atque eodem modo intelligendum illud est, legem intrasse ut abundaret delietum : nam illa particula non dicit habitudinem causae finalis, sed solam consecutionem, Deo permittente, ut est frequens in Seriptura, et specialiter ibi notant D. Thomas et ali, et idem D. Thomas, ad Galat., 3. Ubi addit posse eodem modo intelligi illa verba, lex propter transgressionem posita est. Addit vero aliam expositionem quam existimo esse magis propriam, scilicet, legem esse datam, ut illuminaret homines ad vitandas transgressiones, sicut dicitur data ad custodiendos homines. Vel potest etiam dici data propter transgressiones antecedentes, quae adeo erant multiplicatae in humano genere, ut vix maneret in hominibus cognitio peccati. Transgressio igitur non fuit finis, neque propria causa legis, sed induxit legis necessitatem, ut per illuminationem ejus transgressiones vitarentur. Ex quo sensu potius confirmatur assertio prima ; nam transgressionum vitatio magna pars est salutis, et necessarium medium ad aeternam vitam consequendam. Quia vero lex ostendebat peccandum vitandum, et vires ad illud vincendum non praebebat, ideo per occasionem, ut dixi, vocatur administratio mortüs, ut cap. 6 magis constabit.

7. Finis adaequatus legis veteris, instructio populi. — Dico tertio : finis proximus et adaequatus legis veteris fuit instituere populum Dei honeste et convenienter , non solum in his quae spectant ad naturalem ac necessariam rectitudinem et honestatem, sed etiam in his quae ad divinum cultum et justam politiam pertinent. Hanc assertionem sumo imprimis ex verbis illis Ex., 19 : Si audieritis vocem meumm et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis gentibus ; mea est enim omnis terra, ei vos eritis mihi in regnmum. sacerdotale, et gens sancta. Nam ex his verbis constat separasse Deum illum populum a cunctis gentibus, et sub sua speciali cura illum suscepisse ; item peculiarem rempublicam , seu regnum ad divinum cultum specialiter dicatum, ex illo instituisse; ergo oportuit illi dare legem continentem praecepta necessaria, et ad bonos mores, et ad justum et sacerdotale regnum. Praeterea idem constat ex lege ipsa, in qua tres ordines praceptorum inveniuntur, quae sunt tres principales partes in quas solet illa lex dividi, scilicet, in praecepta moralia, et caeremonialia, et judicialia, ut tradit D. Thom. 1. 2, tota q. 99. Et haec tria dicuntur Deuter., 6 : Preecepta, ceremonic, atque judicia. Nam licet in quocumque illorum ordini.m data fuerint praecepta, nihilominus ea quae moralia sunt, et ad legem naturae spectant, per antonomasiam vocari solent praecepta. Solentque etiam specialiter vocari verba Dei, ut sumitur ex Dceuteron., 4, quia speciali modo sunt a Deo ipso tradita universo populo immediate audiente vocem ejus, ut supra notavi ex 20 cap. Exod., et Deuteron. 4 et 5. Caeremoniae vero dicuntur omnia quae ad divinum cultum proxime ordinabantur, qualia erant praecepta sacrificiorum, sacramentorum, sacrorum, et aliarum observantiarum, quae sub nomine sabbatorum videntur comprehendi Ezechiel. 20. Denique judicia, seu judiciales leges dicebantur, quae ad regimen reipublicae, et ad justitiam cum proximo servandam pertinebant. Et ad haec capita revocantur omnia praecepta illius legis, ut recte declarat D. Thomas d. quaest. 99, art. b. Ratio autem et sufficientia hujus divisionis sumitur ex fine intrinseco illius legis, in assertione posita explicato. Nam per illam legem intendit Deus facere homines bonos, et in se, et in ordine ad ipsum, et in ordine ad humanam rempublicam , et ideo dedit illis praecepta moralia quibus mores necessarii ad honestatem simpliciter praecipiuntur : et quia non potest esse homo in se bonus simpliciter, nisi sit recte ordinatus ad Deum et ad proximum, ideo praecepta moralia haec omnia comprehendebant sub generalibus rationibus ex naturali vel supernaturali lumine necessariis. Quia vero ad usum et observantiam naturalium praeceptorum aliquae positivae determinationes erant vel necessariae vel valde utiles, ideo addita sunt, in ordine ad Deum et cultum ejus, praecepta caeremonialia, in ordine vero ad proximum et rempublicam, praecepta judicialia; in ordine vero ad seipsum, non fuerunt homini necessaria specialia praecepta positiva, quia ad bonum animae sufficiunt ea quae ad Deum referuntur, ad bonum vero corporis naturalia praecepta sufticiunt. Ex hac ergo praeceptorum varietate et sufficientia, recte colligitur proximum finem adaequatum illius legis fuisse rectitudinem constituere in moribus subditorum , tam ut sunt homines, quam ut sunt Dei cultores, atque etiam ut sunt cives, ut sic dicam.

8. Solvitur secunda objectio. — Unde obiter solvitur secunda objectio in principio facta: negamus enim absolute finem illius legis fuisse temporalem : quamvis enim finis proximus illius aliqua ex parte fuerit temporalis, non tamen adaequate, nequc ultimate ullo modo. Et solum illud ostendit prima probatio ibi adducta : concedimus enim leges judiciales proxime fuisse datas propter temporalem pacem et felicitatem illius reipublicae : sicut autem illa praecepta pars quaedam erant illius legis, non tota lex, ut visum est, ita finis ille non erat adaequatus, sed partialis, etiam in ordine finis proximi ejusdem legis. Nullo autem modo erat ille finis ultimus, quia illa felicitas temporalis ad aeternam principaliter ordinabatur. Imo illamet institutio illius gentis sub temporali seu humana ratione unius regni seu reipublicae, a Deo specialiter ordinata est, ut esset veluti fundamentum necessarium ad religiosam institutionem sub cultu unius Dei, et alios fines spirituales et supernaturales a Deo intentos, ut diximus. Quocirca, si quis recte consideret, inveniet illam legem in se comprehendisse, praeter naturalia praecepta, determinationes positivas quae nunc fiunt per leges canonicas, vel civiles, quam- vis tunc factae fuerint a Deo, et alio modo illi tempori et genti accommodato. Ex quo necessario dicendum est finem proximum illius legis, illique adaequatum, suo modo comprehendisse finem legis canonicae et civilis. Quid autem dicendum sit de promissionibus illius legis, quod in altera probatione illius objectionis petebatur. dicetur commodius inferius in cap. 6.

9. Singula praecepta habuerunt proprios fines materiis accommodatos. — Dico quarto: singula praecepta illius legis habuerunt proprios fines immediatos, et rationes propter quas data fuerunt, propriis actibus seu materiis accommodatas. Haec assertio, in generali sumpta, per se nota est: tum quia unumquodque praeceptum sumit propriam speciem suam ex fine proximo ad quem tendit, et ideo sicut praecepta sunt distincta, ita necesse est ut unumquodque habeat suum peculiarem finem. Tum etiam quia licet partes ordinentur ad finem totius, tamen si ipsae inter se sunt diversarum rationum, necesse est ut ad fines etiam proprios ordinentur, sicut videre licet in corpore humano, et in partibus heterogeneis ejus. Idemque videre licet in jure civili aut canonico: nam, licet unuumquodque illorum suum finem habeat adaequatum, nihilominus singula leges sub eis contentae proprios fines et utilitates necessario habere debent. Denique in illa partitione generali praeceptorum hujus legis supra tradita, hoc ipsum reperimus, ut ex declaratione data manifestum est : nam moralia praecepta ad bonos mores naturales, judiciaria vero ad bonos mores civiles, ut sic dicam, caeremonialia autem ad religiosum Dei cultum ordinabantur. Sic ergo singula species praeceptorum sub his generibus contenta , proprios et quasi specificos fines habuerunt: eos autem omnes in particulari nunc prosequi prolixum esset, et a nostro instituto alienum, praeterquam quod sufticientissime id egit D. Thomas, 1. 2, a quaestione 102 usque ad 105. In generalt autem declarare modum inquirendi hunc finem, seu rationem in singulis praeceptis hujus legis, operae pretium visum est.

10. Duplex finis in praeceptis considerandus. — Praeter utilitatem actus, aliguid significare debent. — Triplem significatio. — Advertendum est ergo duplicem finem, seu rationem esse in illis praeceptis considerandam : una dicitur litteralis seu moralis, alia spiritualis seu figurativa. Prior necessaria est in omni lege hominibus data, sive a Deo, sive ab ho- mine ; quia, cum detur de actibus humanis, necesse est ut eorum honestatem vel utilitatem humanam respectet, et haec vocatur litteralis ratio praecepti. In lege autem divina, hoc proprium est ut, praeter utilitatem actus, intendat significationem et propheticam figuram alicujus rei futurae, quod Deus in veteri lege observavit, juxta illud 1 ad Corinth. 10: Omnia in figura contingebant illis, et tradit late D. Thomas supra, cum August., lib. contra Adimantum Manichaeum, et libro quarto contra Faustum, cap. 2, et lib. 22, cap. 4, et libro 18 de Civit., capite undecimo. Haec igitur significatio dicitur ratio figuralis seu mystica, quae solet a theologis triplex distingui: scilicet, tropologica seu moralis, allegorica et anagogica. Tropologica seu moralis dicitur quando per actionem externam significatur interior sanctitas et honestas quae vel in illo populo desiderabatur, vel in christiano populo futura praedicebatur; tale erat praeceptum circumcisionis carnis, quae circumcisionem cordis praefigurabat, quae a Paulo dicitur "circumcisio cordis in spiritu, non in littera", ad Rom., 2. Allegorica ratio dicitur esse, quando legis opera Christi mysteria praefigurabant, quae propterea a Paulo dicuntur "umbra futurorum, corpus autem Christi", ad Coloss., 9. Anagogica posita est in significatione futurae gloriae et bonorum ejus, de qua intelligi potest illud Pauli ad Hebraeos 10: "Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum", etc. Et de hac triplici ratione disputant late theologi in principio primae partis, tractando de variis sensibus spiritualibus Scripturae, qui, licet fere in omni veteri Testamento locum habeant, specialiter tamen in praeceptis illius legis observantur : et juxta illos variae rationes propria singulorum praeceptorum a Patribus assignantur.

11. Distinctio tradita quomodo applicanda. — Quomodo distinctio data, sit applicanda praeceptis judicialibus et ceremonialibus. — Est autem ulterius dicendum illas duas rationes , litteralem et spiritualem , non esse eequaliter vel eodem modo applicandas ad singulas partes illius legis. Nam imprimis praeceptorum moralium, ut talia sunt, non est quaerenda spiritualis seu figuralis ratio, quia praecepta illa, secundum se spectata, et ratione materia, non sunt positiva, sed naturalia : unde et ante illam legem obligabant, et nunc etiam obligant, quando figurae et umbrae legis veteris cessarunt. In illis ergo non consideratur ratio figuralis, sed moralis ; tum quia sicut praecepta illa sunt perpetua, ita et eorum ratio; tum etiam quia ratio figuralis est positiva, ut sic dicam, et ex institutione. Ratio autem illorum praeceptorum non est ex positiva institutione, sed ex ratione naturali, vel pura, vel adjuta lumine fidei; in hoc enim distinguuntur illa praecepta a caeremonialibus et judicialibus, ut sentit D. Thomas, quaest. 100, art. 1, et ubi bene id explicat Cajetanus. Idem etiam divus Thomas, quaest. 99, art.2, 3 et 4, et quaest. 104, art. 1, et ita in omnibus illis quaestionibus nullam rationem figuralem in his praeceptis considerat. Praecepta autem judicialia et caeremonialia sunt proprie positiva divina, et in eis maxime consideratur duplex ratio dicta, diverso tamen modo, ut voluit D. Thomas, dicta quaest. 104, art. 2; nam caeremonialia dicit esse figuralia primo et per se, quia sunt principaliter instituta ad aliquid praesignandum ; judicialia vero non primo et per se, sed ex consequenti fuerunt figuralia, quia non ad significandum, sed ad ordinandum statum illius populi, secundum justitiam et aequitatem, per se data sunt, ex consequenti vero aliquid figurabant. Exponit autem Cajetanus nec per se primo, nec per se secundo fuisse ad significandum instituta, sed id habuisse per accidens, in quantum data sunt populo, cujus totus status erat figurativus. "

12. Difficultas circa dictam sententiam divi Thomae. — Non caret tamen difficultate haec sententia D. Thomae, quam auget interpretatio Cajetani. Primo, quia a neutro redditur ratio illius differentiae. Secundo, quia sicut judicialia praecepta sunt per se primo instituta ad ordinandum homines inter se; ita etiam caeremonialia praecepta per se primo data sunt propter cultum divinum, et inde habent suam litteralem rationem, ut docet idem D. Thomas, quaest. 102, art. 2; ergo, etiam in illis, figurals ratio est tantum secundaria, et non primaria. Responderi potest, ex Cajetano, esse quidem secundariam, sed per se, et in hoc differre caeremonialia a judicialibus. Sed contra hoc objicio, tertio, quia vel judicialia praecepta fuerunt imposita ex institutione divina ad significandum futura, vel non? Si primum concedatur, profecto per se significabant saltem ex secundaria intentione, et ita nulla est differentia, quia caeremonialia non alia ratione possunt dici per se significare, nisi quia ad hoc fuerunt impo- sita : non enim ex natura sua talem significationem habebant. Si autem negetur judicialia praecepta fuisse imposita, etiam secundario, ad significandum, profecto non significabant, quia in signo ad placitum impossibile est intelligere significationem sine impositione, sicut relationem sine fundamento. Nec potest intelligi quid sit significare per accidens ratione subjecti, scilicet, populi, cujus totus status erat figurativus (ut Cajetanus ait), quia esse in subjecto, cujus status est significativus, seu esse partem illius status, non esset satis ad significandum, nisi impositio ad figurandum in talem etiam partem caderet. Et tunc non totus status esset quoad omnia et (ut ita dicam) totaliter figurativus. Quod si de facto status illius populi fuit figurativus, quoad utrumque genus praeceptorum judicialium et caeremonialium, ideo est, quia ex intentione Dei utraque fuere ad significandum imposita.

13. Praecepta tam ceremonialia quam judicialia habuerunt rationem figuralem ea institutione Dei, et sane, per se aliquo modo. — Dico ergo utraque praecepta habuisse rationem figuralem aliquo modo per se ex institutione divina. Differentia autem a D. Thoma intenta videtur habere locum in illis praeceptis, secundum particulares determinationes, et (ut ita dicam) secundum specificas rationes eorum. Nam, loquendo in genere de utroque ordine illorum praeceptorum , non potest in eis sufficiens ratio differentiae constitui, ut probant rationes propositae : quia revera uterque ordo praeceptorum per se primo fuit institutus propter debitum ordinem hominum, vel religionis ad Deum, vel justitiae inter se, et, in utroque illorum, significatio vel figuratio est adjuncta ex institutione Dei. Considerando autem particulares determinationes praeceptorum utriusque ordinis, videtur esse aliqualis differentia, quia in caeremonialibus particularis determinatio caeremoniae, in tali sacrificio vel Sacramento, ordinarie sumitur ex ratione figurali : in judicialibus autem sumitur ex ratione litterali seu morali. Et ratio est, quia, licet principalis ratio sacrificii sit divinus cultus, ad hunc cultum parum referret, quod praeciperetur offerri hoc vel illud animal, vel sub hac aut illa actione : propter repraesentationem autem, vel figuram determinata est talis materia, vel forma sacrificii, et ita fere in omnibus caeremoniis cum proportione invenietur. At vero in judicialibus non solum in generali, sed etiam in particu- lari in singulis praeceptis et actionibus eorum consideratur utilitas , seu commoditas, aut aequitas actionis praeceptae in ordine ad commune bonum reipublicae humanae, quia nihil in eo ordine praecipitur, nisi quod ad hunc finem est accommodatum ; hac vero ratione supposita, illi adjuncta est significatio. Et ita recte subsistit differentia, quod figuralis ratio in caeremonialibus est primaria, in judicialibus autem secundaria. An vero in omnibus et singulis praeceptis utriusque ordinis, necessarium sit utramque rationem simul inveniri, disputari posset; id tamen expositoribus divinae Scripturae relinquimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3