Text List

Caput 4

Caput 4

Circa quam materiam lex vetus et praecepta ejus versata fuerbint.

CAPUT IV. CIRCA QUAM MATERIAM LEX VETUS ET PRAECEPTA EJUS VERSATA FUERBINT.

1. De materia veteris. — In materia legis, duo considerare solemus, scilicet, id quod praecipitur, et persona cui praeceptum imponitur. Verumtamen hoc secundum explicabimus infra declarando effectus et obligationem illius legis; hic ergo solum materiam proximam, in quam lex illa cecidit vel cadere potuit, explicaturi sumus ; quae res, magna ex parte, in praecedenti capite tacta est, quia non poterat adaequatus finis illius legis sine aliqua cognitione materiae ipsius comprehendi: his autem suppositis quae dicta sunt, reliqua facile expediemus.

2. Materia sancta, et honesta. —Dico ergo primo : materia illius legis non potuit esse nisi sancta et honesta. Assertio est de fide certa, et, quod attinet ad praecepta moralia, satis constat ex dictis supra de lege naturali; quod vero spectat ad praecepta positiva, intelligenda est cum partitione accommoda : nam praecepta affirmativa dicuntur versari circa materiam honestam, quia solum praecipiunt actus qui sancte et honeste exerceri possunt et debent, saltem supposita tali lege; praecepta autem negativa dicuntur versari circa materiam honestam, vel quia omissio actus prohibiti honesta est, vel quia actus prohibitus malus est, aut esse potest saltem ratione prohibitionis. Sic autem declarata conclusio probatur aperte, tum ex communi ratione legis, de cujus ratione est ut in materia recta et juxta versetur, tum ex speciali excellentia legis Dei, cui non est similis in legislatoribus, ut dicitur Job. 36 ; et ideo lex, quae Deum habet auctorem, non potest non esse sancta, sicut ipse sanctus est; et ideo, in Scriptura, "beati dicuntur et immaculati, qui ambulant in lege Domini", Psalm. 118, quia, ut dicitur Psalm. 18: "Lex Domini immaculata, testimonium Domini fidele, justitiae Domini rectae, praeceptum Domini lucidum". Item ad Rom. 7: "Itaque lex sancta, et mandatum juslun , sanctum et bonum". Et ideo Christus Dominus saepe monebat non venisse solvere legem , sed adimplere; et Matth., 5. dixit: "iota unum, aut unus apes non praeteribit a lege" ; et idcirco et ipse legem servavit, et secum etiam in infantia servari voluit, Luc. 1 et 2 ; et alios eam servare docuit, ut cum leprosos "misit ut ostenderent se sacerdotibus, et offerrent quod praecepit Moyses", Matth. 8, et Luc. 5 et 17 ; et generaliter cum dixit, Matth. 23: "Super cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisaei; omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate, et facite; secundum opera vero eorum nolite facere" ; ubi Hieron., per cathedram Moysi, doctrinam legis intelligit, cui Christus honorem et observantiam deferri voluit, etiamsi doctores ejus pravi essent et eam non servarent.

3. Contra dicta objectiones quatuor. — Contra hanc vero assertionem objici potest primo testimonium Ezech. 20: "Dedit eis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivant, et polluit eos cum muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam". Secundo, obstat illud ad Hebr., 8, ubi de veteri Testamento dicitur: "Si prius illud culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur" ; vetus autem Testamentum idem est quod lex vetus: ergo lex vetus non vacabat culpa. Tertio, auctor operis imperfecti in Matth., hom. 9238, circa finem, prius de lege dicit: Non justitie opus injungit. Unde postea infert: Vides quia injusta est lea el onerosa, et iterum infra: Ergo lex immóitis est, quia quidquid mandavit, in ira sua mandavit. Et infra: ltem lev superbia est, etc. Quarto, objici possunt particularia praecepta, quae justa non videntur, ut est lex de libello repudii, quam esse injustam, et ut talem a Christo esse damnatam Matth. b5, dixit Tiraquel. in Praef. ad Retract., num. 59, ubi etiam refert quae dixerat n. 10; simile videtur esse quod de usura dicitur Deut. 293, ubi prohibetur dari ad usuram fratri, non autem alieno. Addi etiam potest les quam auctor imperfecti in loco citato adducit, ex Levit. 19: Diliges promimum tuum, et odio habebis inimicum tuum.

4. Locus Baechiel dupliciter eaponitur. — Locus Ezechielis 20, duas habet expositiones: una est Augustini, epist. 19, quam sequitur D. Thomas, 1. 2, quaest. 98, art. 1, ad 1, ibi loqui Ezechielem de praeceptis caeremonialibus, et ea vocare non bona, non quia essent de re mala, sed quia non erant talia ut homines facerent bonos, vel ut sine illis boni esse non possint, ut ait Augustinus, vel quia gratiam non conferebant, ut ait D. Thomas, sic exponens illa subsequentia verba : Ft judicia in quibus non vivent, utique vita gratiae. Ali etiam Patres illa verba intelligunt de praeceptis a Deo datis in lege veteri, aliis vero modis explicant, cur dicantur non bona. Ambrosius enim, l. 5, epist. 42: Preecepta non ^ona, exponit, id est, non perfecta. Quia Deus, inquit, Hivangelio perfectiora servavit. Et ita exponit locum illum per alium Pauli ad Galat. 3, ubi lex dicitur paedagogus, quia erat lex imperfectorum, et quasi infantium. Bimile habet Psalm. 118, octonar. 16 vers.: Oculi mei defecerunt, etc., ubi, objiciendo ex eodem loco infert : Ergo Deus mala dat praecepta , et respondet : De praeceptis sic solvitur, quia infirimis non dare delwit perfecta praecepta. Idem fere sentit Chrysostomus, hom. 7, in1 ad Corinth., dicens : Quid est autem non bona? quue non multum conferunt ad virtutem , et ideo subjungit justificationes in quibus non ovent. Nec videtur haec expositio displicuisse Hieronymo, Ezechiel. 20, in secunda expositione, ubi etiam, per praecepta non bona, multiplices legis caeremonias intelligit, quas appellari dicit praecepta non bona, non quia sint mala, sed quia non erant per se bona, et quia occasione mali data erant, scilicet, propter idololatrias et blasphemias, et ita data sunt quasi ad vitandum majus malum, ut Deo offerrent victimas quas demonibus offerebant. 5. Praedicta eupositio sufficienter solvit difficullatem. — Difficultas em dicta enpositione. — Haec expositio sufficienter solvit difficultatem , etiam admittendo sermonem ibi esse de ipsis praeceptis Dei : nam quocumque illorum modorum sufficienter explicatur particula non bona ; imo etiam possunt dici non bona, quia erant valde onerosa, quae vix possent portari, ut dixit Petrus, Actor. 15, vel quia erant nimis rigida, ut oculum pro oculo, dentem pro dente, Exod., 21, etc. Verumtamen quod illa expositio supponit, scilicet, verba illa intelligi de praeceptis legis veteris, sive caeremonialibus, sive judicialibus, difficultatem magnam habet. Primo, quia dixerat ibidem Deus: Dedi eis praecepta mea, et judi- cia mea ostendi eis, qua faciens homo vivet in eis, insuper et sabbata mea dedi eis; et deinde conqueritur Deus: Irritaverunt me domus Israel in deserto, in preceptis meis non amnbulaverunt , et judicia mea projecerunt, qua faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violuverunt vehementer; quae verba iterum atque iterum repetit, et postea subjungit : Ergo et ego dedi eis praecepta non bona, el judicia in quibus non vivant, et pollui eos in oneribus suis cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicia sua. Ex quo contextu videtur manifestum, haec praecepta non bona, non esse illa quae Deus prius dederat, sed potius illis opponi tanquam data in poenam transgressionum priorum praeceptorum, quod etiam indicat particula ergo; et illa particula copulativa et : nam haec indicat haec praecepta non bona esse distincta, et addita post priora; prior vero indicat causam, scilicet, quod hoc fecerit vel permiserit Deus propter transgressiones priorum praeceptorum. Et, eadem ratione, judicia in ultimis verbis posita non sunt eadem quae in prioribus, imo, per antithesim, illis opponuntur; nam qui fecerit judicia legis, vivet in illis; posteriora autem talia sunt, in quibus non vivitur ; et hoc indicasse videtur Chrysostomus, hom. 17 in Acta, ponderans Stephanum vocasse legem, eloquia viva, ut ipse legit, quia sunt, inquit Chrysostomus, etiam eloquia non viva, de quibus Ezechiel dicit: Ht dedi vobis precepta non bona, ad quae respiciens Stephamus dicit, eloguia viva. Clare ergo distinguit Chrysostomus illa praecepta non bona a lege Dei. Et eamdem expositionem primo loco ponit Hieronymus, ibidem.

6. Praecepta non bona apud Hszechielem vevera mala erant. — Hac ergo expositione supposita, quae mihi maxime litteralis videtur, concedo illa praecepta vocari non bona, quia revera erant mala et turpia, neque inde sequitur praecepta legis talia esse, sed potius oppositum infertur ; nam haec opponuntur illis tanquam non bona bonis, sicut judicia, in quibus non vivitur, opponuntur judiciis legis, quae qui fecerit, vivit in illis, et munera ac oblationes quae polluunt offerentem, opponuntur caeremoniis legis. Unde videtur mihi, sicut in lege distinguuntur illa tria, praecepta, judicia, et sabbata seu caeremoniae , ita in poena illata transgressoribus illarum trium partium legis, distingui illa tria : praecepta non bona; judicia, in quibus non vivitur ; et munera, quae polluunt offerentem. Superest vero explicandum quomodo Deus dicatur dare talia praecepta non bona. hespondeo tamen breviter, cum Hieronymo. intelligi permissive juxta phrasim Scripturae, sicut dixit Paulus ad Romanos 2: Propter quod tradidit illos Deus in reprobum sensum; wel sicut dixit David, 2 Reg., 16: Dominus praecepit ei. Accedit quod propter transgressionem legis dabat Deus populum in captivitatem, et inde per occasionem poepulus ille imitabatur gentes in pravis moribus contrariis etiam legi naturae, ut de idololatria, et similibus. Cogebatur etiam iniquorum regum leges sustinere, quae possunt dici judicia, in quibus nec vitam, nec consolationem haberent, et tunc etiam impias oblationes filiorum faciebant, et similibus muneribus amplius polluebantur. Juxta illud Psalm. 105: Commiati sunt inter genteset didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum, et factum est eis in scandalum, et mmolaverunt filios suos, et filias suas deemoniis, etc., usque ad ilud: Ft tradidit eos in manu gentium, et dominati sunt eorum qui oderunt eos. igitur sicut eos Deus tradidit, ita eis dedit praecepta non bona, et polluit eos juste id permittendo.

7. Ad locum Pauli duplex expositio. — Conciliatio utriusque expositionis. — Secundum testimonium Pauli duas etiam habet expositiones. Una est, si culpa vacasset, id est, imperfectione, vel, ut graeca habent, si esset irreprehensibile tanquam omni ex parte perfectum. Sensus ergo erit, si veteri Testamento nihil defuisset, novum non fuisset necessarium. Ita Cajetanus ibi, et sequitur Franciscus hibera. Altera expositio est, ut sit sermo de vera culpa et peccato, non ipsius legis, sed eorum qui subjiciebantur legi, ita ut sensus sit, si vetus Testamentum culpa vacasset, id est, si illud primum testamentum inculpabiles effecisset observatores suos, nunquam secundo locus relinqueretur ; ut ibi ait Ambrosius et sequitur D. Thomas ibi, lectione 2, dicens legem veterem, licet bona fuerit, non vacasse culpa in his quibus data est; tum quia non purgabat commissa, tum quia non dabat gratiam adjutricem ad non committendum alia, sed tantum ad cognoscendum. Quod uno verbo expressit recte Chrysostomus ibi, homil. 14, dicens: S culpa vacasset, id est, si eos eff ecisset mulli culpe affines : et ponderat egregie non subdidisse Paulum, vitugerans enim ipsum, id est, testamentum, sed, cituperans enim ipsos, id est, professores illius legis : in ipsis enim erat culpa, non in lege, ut dixit idem Paulus ad Roman., 7. Et hoc ipsum colligitur ex verbis Jeremiae 31: Fece dies venient, dicit Dominus, et feriam doma Israel et domui Juda fadus novwmn, non secundum pactwn quod pepigi cum patraibus eorumn. Et infra: Pactum quod irritum fecerunt, quae ultima verba Paulus causaliter legit : Quoniam ipsi non permanserunt in Testamento meo, et ego neglea eos; ili ergo sunt qui culpa non vacabant, non lex. Possunt autem hae duae interpretationes conciliari, dicendo legem quidem fuisse immperfectam, quia vires non dabat professoribus ejus, ut essent a culpa immunes.

8. Ad tertium. —Auctor imperfecti operis inexcusabilis. —Ad tertium, respondeo auctorem illius operis non habere magnam auctoritatem, et ideo non esse necessarium singula verba ejus excusare. Nam sine dubio in verbis illis excedit, nunquam tamen dicit legem illam aliquod malum praecepisse, sed fuisse onerosam, quia praecipiebat et non juvabat, quod verum est. Quod vero addit, legem fuisse injustam, vel superbam , excusabile non est, sicut neque alia quae paulo inferius notabimus.

9. Ad quartum. — Ad quartum, respondeo generaliter, licet in sensu aliquarum legum quae videntur habere aliquid rationi contrarium, variae sint opiniones, nihilominus in nullo sensu admittendum esse praeceptum aliquod legis injustum, aut malum dici posse, in quo etiam excessit Tiraquel., loco ibi citato. Nam lex de libello repudii, si permissiva tantum erat, non erat mala ; nam licet facere malum culpa sit, permittere malum, praesertim in Deo, non est malum, neque etiam est injustum, quia si id permisit, non fecit sine causa justa , ut Christus etiam declaravit, Mat., 5. Unde non recte etiam loquitur Tiraquel., dum, dicto n. 10, ait Christum damnasse, vel reprobasse illam legem ; nam licet eam abstulerit, non damnavit, nisi exponatur reprobasse, non ut malam, sed ut minus perfectam. In quo sensu etiam Isid. , lib. de Gentium vocation., cap. 15, et l. 2 de Different. spiritualib., c. 28, dixit propter similia praecepta dictum esse per Ezechielem: Dedi eis preecepta non bona, utique ait, quia quedam carnali populo carnaliter agenda peranissa sunt, et adduxit exemplum de permissione facta Hebraeis ad spoliandum JEgyptios, Exod. 3, n. 11 et 12; quae tamen non fuit pura permissio, sed etiam concessio et retributio.

10. Lex de libello repudii potuit esse per- missiva et concessiva. —Ad ultimum. — Quocirca etiam lex de libello repudii potuit esse non tantum permissiva, sed etiam concessiva, et sic etiam nec injustitiam contineret, quia, ex conccssione divina, sub illa lege et condiUone coniractus a principio fieret. Atque idem dicendum est de lege usurarum; nam eisdem duobus modis ab auctoribus intelligitur, et uterque suam habet probabilitatem, ut videri potest in Covarr., libro 3 Variar., c. 1, n. T. Neutro autem modo esset lex injusta aut mala; nam si fuit pura permissio, fieri potuit ex justa causa; si autem fuit etiam concessio, potuerunt Judaei habere justum titulum petendi et accipiendi illas usuras, tanquam a Deo donatas, vel ut a supremo Domino, vel ut a justo judice. Alia vero lex falso allegatur ; nam in Levitico solum dicitur: Diliges amicum tuwm sicut teipsum, antiqui autem Hebraeorum ( ut sumitur ex Matthaeo, 5), male interpretando, addebant: Zt odio habebis inimicum tum ; cum potius intelligere debuissent proximum amici nomine significatum esse, ut intelligamus omnem proximum ut amicum dihgendum esse, sicut tacite illud interpretatus est Christus Dominus, Matth., cap. 22.

11. Materia legis veteris actus internos per se et directe comprehendebat. — Hinc differt a lege luumuna. —Dico secundo : materia veteris legis actus etiam internos per se et directe comprehendebat. Itaque in hoc differt lex illa a lege humana, quia haec per se non extenditur ad actus mere internos, illa vero eos praecipiebat et vetabat. Quae differentia ex diversitate legislatorum nascitur : nam homo non dominatur in actus internos, quia illos per se cognoscere non potest; Deus autem scrutator est cordium, et ideo jurisdictionem habet, et directum dominium in actus mere interiores. Quae ratio optime probat legem divinam posse cadere in actus internos : quod autem lex vetus hoc habuerit, probandum est ex Scriptura ; ostendi autem potest primo, ex illo Levit., 19: "Non oderis fratrem tuum in corde tuo" ; et infra: "Diliges proximum tuum sicut teipsum" ; et ex illo Deut., 6: "Diliges Domimum Deum tuum ex toto corde tuo", etc. Et infra : "Eruntque verba haec in corde tuo", et meditaberis in eis, quae omnia in actibus internis consistunt. Item facit illud Ps. 18: "Lex Domini immaculata convertens animas" ; nam conversio animae actus interior est; lex autem non convertit animam, agendo conversionem, sed praecipiendo. Unde lex illa prae- cipiebat veram poenitentiam, et conversionem ad Deum, ut passim constat ex Prophetis; imo ad hoc tempus etiam designabat , Levitic., 16: "Mense septimo, decima die mensis, affligelis animas vestras", utique per internam poenitentiam ; nam exterior potius corpus quam animam aflligit. Item poenitentia interior est, quae mundat a peccatis, et tamen ibi subjungitur: in hac die enpiatio erit vesiri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris ; coran Domino mundabumini. Erat ergo praeceptum illud praecipue de interna poenitentia. Denique Exod., 20, habetur generale mandatum, "Non concupisces", quod omnem immoderatam concupiscentiam prohibebat , ut sumitur ex Paulo ad Rom., 7 ; ergo lex illa etiam internos actus cchibebat.

12. Addi etiam potest ratio fundata in verbis Psalm. 118: eati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini; et in verbis Christi, Matthaei 19: S vis ad vitam ingredi, seroa mandata, utique in lege veteri contenta: nam qui Christum interrogaverat, ad illam observandam tenebatur. Item in verbis Pauli ad Roman. 5: Factores legis justificabuntur. Unde formatur ratio; nam integra observatio illius legis constituebat hominem immaculatum, et justum, et dignum vita aeterna; sed sine actibus internis ad salutem necessariis non potest homo esse justus, et immaculatus, nec vita aeterna dignus: ergo hi actus sub materia illius legis comprehendebantur. Et huc etiam spectant discursus divi Thomae hic, quaestione 98, art. 1, et quaest. 99, art.2; nam in priori probat ad perfectam rationem legis divinae pertinere, ut dirigat hominem ad vitam aeternam quae per quodcumque peccatum impeditur, et non solum per actus exteriores, sed etiam per interiores; lex ergo vetus, quae divina est, circa utrumque versari debuit. In altero vero articulo docet, sicut lex humana intendit amicitiam hominum inter se, ita legem divinam intendere amicitiam hominum cum Deo et consequenter intendere facere homines similes Deo, juxta illud Levitic., 19: Sancti estote, quoniam ego sanctus suwm, quia similitudo est causa amoris ; haec autem similitudo ad Deum, et vera sanctitas praecipue per actus internos comparatur: ergo hos etiam actus praecipiebat lex illa, quae divina erat.

13. Objectiones quatuor.—Contra hanc vero assertionem objici potest, primo, quia Paulus, ad Roman. 3, legem veterem vocat, legem factorum, quae vox actiones externas proprie significat; indicat ergo legem illam solum fuisse de externis factis, ad modum legis humanae. Secundo, objici potest divus Thomas, quaest. 91, art. 5, dicens legem novam superabundare veteri, interiores actus animi ordinando, secundum illud Matth., 5: IVisi abundaverit justitia vestra, etc. Et ideo (inquit) dicitur quod lem vetus cohibet manum, lex nova animum.- ergo non versabatur circa internos actus. Tertio, addi potest auctor imperfecti in Matthaeum, homilia 23, ubi sic inquit: Zt si impleverit quis omnem justitiam legis, vivit quidem in ea, non tamen justificatus est. Et reddit rationem, quoniaan lea abstinentiam mandat malorum, ut, nen occides ; non justitiae opus anjungit, ul, non irascaris sine causa, et, non concupisces. Ubi significat legem illam non prohibuisse hos internos motus, quod late prosequitur. Quarto, argumentari possumus , quia alias sequitur legem illam praecepisse actus Fidei, Spei et Charitatis ; consequens est falsum, ergo. Sequela patet ex dictis : nam illi sunt actus interni, et maxime necessarii ad finem divinae legis, quia sine fide viva impossibile est placere Deo: consequens est falsum, tum quia alias lex illa justificaret contra Paulum ad Romanos, 3 et seq., et ad Galat., 2 et 4; tum etiam quia illa lex tantum habebat praecepta moralia, caeremonialia et judicialia: sub nullo autem membro illorum comprehenduntur praecepta theologalia, nt sic dicam; tum denique quia alias lex illa esset valde perfecta, si praecepta illa, quae perfectissima sunt, contineret : consequens est contra Paulum, vocantem legem illam infirmam et imbecillem, ad Heb., cap. 7.

14. Ad primum respondetur. — Impugnatur heec responsio.—Vera responsio.— Ad primum responderi potest, primo, Paulum ibi loqui de lege, quatenus positiva erat, et praesertim quatenus continebat praecepta caeremonialia, quae ut sic tantum circa actus externos versabatur, et ideo appellatur lex factorum, et ad Hebr., 7, vocatur lex mandati carnalis : cum autem dicimus legem illam versari cirea actus internos, intelligendum est de illa quoad praecepta moralia. Haec vero responsio non placet , primo, quia Paulus, cum dicit legem non justificare, non tantum caeremonialem, sed etiam moralem complectitur ; nam praeceptum illud : Non concupisces, morale est, et tamen loquitur de lege, ut illud comprehendit, ut patet ad Roman., 7. Item ratio Pauli, ad Galat., 4: Si ex lege ustitia, ergo gratis Christus mortuus est, ut sit efficax, aeque procedere debet de lege morali ac de caeremonial, ut per se constat, et notavit Augustinus de Spirit. et ltter., cap. 14. Secundo, non placet illa responsio, quia etiam lex illa ut erat positiva, interdum versabatur circa internos actus, ut de praecepto festi expiationis supra ostendimus. Licet enim verum sit praeceptum illud, solum quoad determinationem temporis, fuisse positivum, et illam determinationem conjunctam fuisse cum exteriori celebratione diei festi, nihilominus actus ille internus non erat per se conjunctus cum tali celebritate , sed solum quia directe praecipiebatur. Dico ergo legem illam vocari factorum, sumpta denominatione a majori parte, et praecipue addita per illam legem. Unde nihil obstat quod ahquid etiam internum praeciperet. Addi etiam potest omne opus hominis, etiam internum, quatenus ab ipso fit, sub factorum nomine comprehendi, ut ex dicendis constabit.

15. Ad secundum. — Alia responsio.— Ad secundum, respondeo illam differentiam a D. Thoma positam intelligendam esse de illa lege, ut positiva erat, ut sic enim comparatur cum lege gratiae; non ut erat moralis, nam ut sic quoad rem ipsam manet sub lege gratiae. Deinde D. Thomas non negat legem veterem direxisse actus internos, sed dicit in hoc superabundare legem gratiae, quia perfectiori modo illos dirigit. Et ad hoc adducit verba Christi Matth., 5: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et phariscorum, non intrabitis in regmum celorum. In quo tamen adverto Christum non loqui de justitia legis, sed de observantia legis, quam ibi justitiam vocat, ut recte ibi Maldonat. advertit. Unde sensus est, nisi legem servetis melius quam scribae et phariseei, non intrabitis in regnum coelorum: nam pharisaei in exterioribus legem servabant, non interius, ut colligitur ex Matth., 23; ergo perfecta observatio illius legis etiam interiorem rectitudinem postulabat. Et in hoc sensu dixit Gloss., ibi, illud nisi abundaverit, referendum esse ad intellectum pharisaeorum, non ad continentiam legis; et ita juxta hunc sensum potius ex illo loco confirmatur nostra assertio. Deinde adverto ex Augustino, 19 contra Faust., cap. 23 et 28, ea quae addit Christus ad aucendam justitiam legis, magna ex parte fuisse contenta in ipsa lege, licet vel non fuerint intellecta, vel non observata a pharisaeis, et inter haec fortasse unum erat, quo lex cohiberet manum, non animum. Alia vero, per- tinentia ad majorem perfectionem, non tantum in actibus internis, sed etiam in externis constant. Denique potest illa differentia intelligi de lege non ut praecipiente, sed ut operante : utraque enim lex divina, ut praecipiens, versatur circa actus internos et externos: lex autem vetus solum per se quasi cogebat ad exteriores actus, per poenas et comminationes quae animum non inducunt: lex autem nova per spiritum gratia animum inducit.

16. Ad tertium. — Ad tertium, respondeo in rigore falsam esse sententiam illius auctoris; nam sine dubio lex illa non solum vetabat mala opera, sed etiam pravum animqsnum, vel inordinatam concupiscentiam, ut ex Paulo et ex verbis legis constat. Item non solum vetabat mala, sed etiam praecipiebat opera justa: unde certum est quod qui ex vera fide legem illam servaret, non solum non esset malus, sed etiam esset justus. Imo intelligi non potest quod ille auctor distinguit inter innocentem et justum, dicens: Qui abstinel se a analis esse innocentem, mon tamen fore justum , uisi opus justitice faciat. At certe apud Deum nemo est innocens, nisi justus ; nam si opus justitiae non est necessarium, sicut potest esse innocens qui illud non facit, ita etiam justus; quod si opus justitiae necessarium sit, qui illud non fecerit, nec justus nec innocens erit, quia non abstinebit ab omni malo, saltem omissionis. Denique intelligi non potest alia distinctio, quam adhibet inter vivere et esse justum; non enim loquitur de vita corporali, adducit enim verba Christi Luc, 10: Hec fac et vicves, et ponderat non dixisse: Ft eris justus, quod certe ineptissimum est. Non potest ergo auctor ille habere commodam expositionem.

17. Ad quartum. — Quo sensu lex vetus imperfecta sit dicenda. — Ad quartum, concedo sequelam, scilicet, praecepta Fidei, Spei et Charitatis sub praeceptis illius legis comprehendi, quam sententiam in cap. 7 latius tractabo et confirmabo, et ibidem ostendam inde non sequi legem illam dedisse justitiam aut justificasse: et nunc breviter declaratur, quia longe aliud est praecipere, aliud dare. Quamvis ergo lex illa praeciperet actus verae justitiae, non sequitur dedisse illos, et consequenter, neque sequitur dedisse justitiam aut Justificasse ; quamvis ergo illa lex. praeciperet fidem vivam, non dabat spiritum fidei et vivificantem, ut infra dicemus, et ideo non justificabat. Ad primam ergo rationem in contrarium objectam, negatur sequela. Ad secundam rationem, quidam dicunt haec praecepta non contineri sub aliquo illorum trium membrorum, et putant esse sententiam divi Thomae, dicta quaest. 99, art. b, quia ibi significat praeceptum fidei comprehendi in Scriptura sub testimoniis Dei : praeceptum autem Spei sub justificationibus. Sed veritas est haec omnia comprehendi sub praeceptis moralibus ; nam illa comprehendunt totum id quod pertinet ad legem naturalem, sive dicantur respectu solius natura, sive etiam per connaturalitatem ad gratiam, ut supra 1. 1 et 2 declaravi ; et attigit hic Cajetanus, quaest. 100, art. 1, qui proinde hanc sententiam indicat. Et clarius ibidem divus Thomas, in fine articuli, ubi ait quaedam esse moralia praecepta ad quae judicanda indiget ratio humana introductione divina, per quam erudimur de divinis, et per hoc respondet ad tertium argumentum quod de praecepto Fidei proposuerat. Expressius vero in eadem q. 100, art. 4, dicit ad Decalogum pertinere illa praecepta, quae statim vel ex principiis communibus, vel ex fide divinitus infusa innotescunt. Denique supra ostensum est divisionem praeceptorum in tria illa membra esse sufficientem : cum ergo constet haec praecepta non esse judicialia, nec caeremonialia, recte sub moralibus comprehenduntur, non ut moralia a theologalibus distinguuntur, sed ut actus liberi et honesti morales dicuntur. Neque obstat quod de justificationibus dicebatur; nam omnium praeceptorum observationes possunt dici justificationes, quia generalem justitiam includunt, ut notavit D. Thomas, dicta quaestione centesima, art. 2, ad 1; et eadem ratione, omnia praecepta legis, quatenus in divina revelatione nitebantur, testimonia dici possunt. Unde illae duae voces generales sunt, ut ex Psalmo etiam centesimo decimo octavo non obscure colligitur, et ideo non excludunt sufficientiam partitionis praeceptorum per illa tria membra. Tertia vero ratio petebat, ut aliquid diceremus de perfecuone vel imperfectione illius legis. Sed hoc dicetur melius in c. 6, et ideo breviter dico, ex Augustino contra Adimantum Manichaeum, legem illam, licet actus valde perfectos praeciperet, dici imperfectam, quia vires ad illos exequendos non praestabat.

18. Quos actus externos legis veteris materia comprehendebat .— Materia alicujus praecepti dupliciter ad honestatem morum neces- saria. — Dico tertio: materia legis veteris comprehendebat omnes actus externos necessarios ad honestatem morum, tam naturalem quam caeremonialem seu religiosam, quam etiam politicam seu civilem. Haec assertio manifesta est ex dictis capite praecedenti de triplici ordine praeceptorum, per quae tres partes hujus materiae praecipue distinguuntur: posita autem nunc est, ut amplitudo illius materiae, et numerus vel ordo praeceptorum sub singulis membris contentorum magis explicetur. Advertendum ergo est materiam alicujus praecepti duobus modis posse esse necessariam ad honestatem morum. Primo, secundum se et prout praeintelligitur ad praeceptum. Secundo, ut consequens ad praeceptum ejusque obligationem. In assertione igitur indifferenter seu generatim sumitur haec materia: nam utramque materiam seu actus ad illam pertinentes lex illa comprehendebat. Diverso tamen modo: nam lex illa, secundum moralia praecepta, versabatur in materia per se necessaria ad honestatem morum: unde quoad hanc partem materia illa non erat propria legis veteris, sed quasi accepta vel mutuata a lege naturali. Praecepta autem caeremonialia et judicialia ex genere suo versabantur in materia non necessaria de se per ipsa autem praecepta fiebat necessaria ad morum honestatem. Unde, generalius loquendo, possent omnia illa praecepta vocari moralia, quia revera rectitudinem moralem constituebant; tamen per antonomasiam usurpatum est nomen praeceptorum moralium ad illa quae ex natura sua talia sunt significanda.

19. Dubium.— Responsio.— Non repugnat legem divinam positivam versari circa materum ab eodem Deo praeceptam per legem naturalem.—Circa priorem ergo materiam inquiri potest quid necesse fuerit de operibus illis dari divinam legem positivam, cum naturalis lex ad illa obliget. Imo videtur esse repugnantia quod lex divina positiva sit in tali materia, cum de eadem data sit lex naturalis, quae divina etiam est. Accedit quod lex circa talem materiam datur a Deo, prout est auctor natura; haec vero lex est a Deo, ut auctore gratiae, ut supra diximus. Sed nihilominus negari non potest quin lex vetus, ut a Deo data est, praecipue comprehendat totam materiam legis naturalis ; id enim manifeste constat ex Exod., 20 et 31, et Deuteronom., 9; et ex Paulo ad Romanos, 2, usque ad 7; et explicat late D. Thomas, dicta quaest. 99, art. 2, et quaest. 100, art. 1 et sequentibus. Ratio autem seu necessitas fuit, quia ratio humana valde erat obscurata per peccatum , etiam circa moralia et naturalia praecepta, et ideo ait D. Thomas : Oportuit homini in hoc subveniri per auctoritatem legis divine , sicut per doctriuam et revelationem fidei subvenitur homini, non tantum in lis que rationem superant , sed etiam in hüs que de Deo naturaliter cognosci possunt , ad excludendum rationis humanae errorem, qui accidebat in multis. Sic ergo non repugnat legem divinam positivam versari circa materiam ab eodem Deo praeceptam per legem naturae, quia ignorantia humana induxit necessitatem talis positivae legis, sive illa quoad hanc partem dicatur tantum declarativa , sive etiam novae obligationis induciiva, quod postea videbimus. Et eadem ratione constat, potuisse Deum, etiam ut auctorem gratia , legem ferre in tali materia, tum quia ferebat illam in ordine ad finem supernaturalem, quia non potest supernaturalis rectitudo sine naturali subsistere ; tum etiam quia, ut auctor gratiae, adjuvat etiam naturam, sicut et naturalia revelat, et auxilium praebet ad bene operandum moraliter etiam intra naturae ordinem, ut in tractatu de Gratia dicemus.

20. Dubium. — Responsio. — Potest vero etiam, e contrario, interrogari an lex illa secundum praecepta moralia tantum in materia naturali, id est, per se necessaria ad honestatem versetur; et ratio dubitandi esse potest, quia tertium praeceptum de sanctificatione sabbati, positivum fuit in illa lege, et tamen ponitur inter moralia, quia ponitur in Decalogo. Idem videtur esse de primo praecepto, quoad illam partem : Non facies tibi sculptile, nam positivum fuit in illa lege, et ideo cessavit, ut sentit D. Thomas, quaest. 100, art. 3. Dicendum nihilominus est praecepta positiva non pertinuisse ad moralia, sed ad caeremonialia, vel ad judicialia, quod ex ratione sufficientia supra datae patet, et quia alias omnia praecepta essent dicenda moralia, quia sub generali appellatione omnia erant de moribus hominum, et observatio omnium erat necessaria ad honestatem morum, supposita illa lege. Et si semel admittatur aliquod praeceptum positivum sub illo membro, eadem ratio erit de reliquis omnibus. Igitur illa tantum quae per se bona sunt, et necessaria ad honestatem naturalem vel infusam, dicuntur moralia.

21. Distinctio divi Thomae de praeceptis moralibus. — Haec autem sic distinguuntur a D. Thoma: nam quaedam (inquit) adeo sunt per se nota et generalia, ut sine ullo discursu ab omnibus sciantur per lumen naturae aut fidei; quadam sunt conclusiones proximae quae facili discursu ex illis principiis colliguntur; alia sunt ut conclusiones remotae quae majori sapientia indigent ut cognoscantur. Prima dicuntur praambula ad Decalogum, postrema illationes , seu corollaria ex illo. Media vero dicuntur proprie et formaliter praecepta Decalogi, ut constat ex Deuteron., 4, ubi dicuntur decem verba ; tamen virtute continent multa alia, vel antecedenter, vel consequenter, ut dixi, et late exponit divus Thomas, tota fere q. 100. Circa quam quaestionem solent ab expositoribus disputari fere illa omnia quae nos supra, libro secundo de lege naturali, disseruimus, quia ad illum locum proprie pertinebant, et hic repetenda non sunt. De obligatione autem illorum praeceptorum, ut specialiter in lege veteri data sunt, dicam in capite sexto.

22. Differentia inter doctores notanda.—De ordine Decalogi. — Ut autem satisfaciamus rationi dubitandi, oportet advertere differentiam esse inter auctores. Nam multi distinguunt quatuor praecepta erga Deum, et sex tantum erga proximum, confundentes duo ultima in unum negativum: lVon concupisces ; et hoc supponit Hieronymus ad Ephes., 6, cum ait praeceptum honorandi parentes esse quintum Decalogi. Numeratio autem quatuor priorum praeceptorum non uno modo fit. Nam Origenes, homil 8. in Exod., quem sequitur Burgen.. distinguit primum in duo negativa : Non habebis deos alienos, et Non facies tibi sculptile ; Hieronymus autem, Oseae 10, quem sequitur Rupertus, libro tertio in Exod., capit. 32, distinguunt aliter illud primum in duo: unum, scilicet, affirmativum: Hgo sum Dominus Deus tuus ; et aliud negativum, comprehendens illa duo, quae distinguit Origen. ; Hesich. autem, Levit. 26, ut refert D. Thomas, q. 100, art. 4, conjungendo dictas opiniones, distinguit primum praeceptum in tria, unum affirmativum, et duo negativa , et consequenter excludit a Decalogo tertium praeceptum de observatione sabbati, quia positivum est. Et ita respondet priori parti rationis dubitandi, non tamen satisfacit posteriori.

23. Quid de dictis sententiis sentiendum.— Unde nulla ex his sententiis satisfacit omnibus difficultatibus occurrentibus: et imprimis tertia non consequenter loquitur: nam eadem ratione excludere deberet a Decalogo aliud negativum: Von facies tibi sculptile ; nam quatenus distingui posset ab alio: Non habebDis deos alienos, positivum est et caeremoniale, ut notavit divus Thomas , dicta quaestion., art. 7, ad 2. Et praeterea tertium praeceptum de sanctificatione sabbati tam expresse dicitur in Exod., 20, fuisse scriptum in tabulis, ut non possit absolute rejici a Decalogo ; et deinde contra dictas opiniones obstat, quia duo ultima praecepta in secunda tabula ut distincta ponuntur, et habent materias diversarum rationum et virtutum.

24. Et ideo praevaluit opinio Augustini, lib. de Decem chord., c. 8, et per totum, et q. 71 in Exod., quem sequitur D. Thomas in praesenti , et 2. 9. quaestione 192, et communiter scholastici, et fere a tota Ecclesia recepta est, quae distinguit septem praecepta erga proximum, et consequenter tria tantum erga Deum. Nam in primo, verba illa, Ego sum Dominmus Deus tuus, non sunt praeceptiva, sed praesuppositiva, ut sic dicam, potestatis Dei ad ferendam legem : et deinde si aliquod praeceptum continent, est de unitate Dei, quod includit negationem plurium deorum, quam explicant alia verba: Non habebis deos alienos; illa vero: NVon facies tibi sculptile, si intelligantur de prohibitione idoli ad hunc finem ut colatur pro Deo, non distinguitur a priori negatione, et ita est praeceptum morale, ut exposuit D. Thomas, art. 4. Si autem exponantur de absoluta prohibitione imaginum Dei, est caeremoniale, et non morale, ut D. Thomas exposuit, et reducitur ad primum praeceptum, ut circumstantia ejus. Similiter dicendum est de tertio; quatenus enim praecipit ut aliquod tempus cultui Dei dicetur, naturale est et morale; quatenus vero determinabat talem diem, fuit caeremoniale, et cessavit, ut exposuit divus Thomas, eadem quaestione, art. 3, ad 2. Unde concluditur, in Decalogo, prout scriptum fuit in lapidibus, aliquid caeremoniale fuisse admixtum ; non vero sequitur praéceptum aliquod positivum ad moralia pertinere. Cur autem in illo tertio praecepto specialiter fuerit aliquid figurale additum, tractat Augustinus, libro de Ritib. ecclesiast., cap. 11 et 12, alias Epistola 119 ad Januar; et rationem mysticam reddit, scilicet, per sabbatum significari aeternam requiem, et tertium illud praeceptum Spiritui sancto attribui, qui est amor, et ideo, ad excitandum amorem, quo ad requiem tendimus, factam esse in illo tertio praecepto sabbati commemorationem.

25. Aliud membrum exponitur. — Materia ecremonialis quatuor complectebatur. — Holocaustum quid.—Hostia paciftca. —Sacrificium pro peccato. — Circa aliud membrum de materia illius legis, solum necessaria quia praecepta, dictum est in superioribus duas habuisse partes: aliam ad Deum, aliam ad homines pertinentem : quoad utramque ergo partem fuit lex illa et copiose et sufficientissime tradita, quod breviter in singulis comprehendi potest, ex iis quae D. Thomas in praedictis quaestionibus latissime tradidit. Et imprimis materia caeremonialis, seu ad Deum perünens, quatuor capita complectebatur. Primum continet praecepta sacramentorum, inter quae primum erat circumcisionis, quia ante legem incoopit, et in ea tanquam ejus janua et professio retenta est; alia vero fuerunt in ipsa addita, ut agni paschalis, consecrationis pontificis, etc., de quibus ex professo tractatur in 3 tomo tertiae partis, tam disputando de Sacramentis in genere, quam de Daptismo et circumcisione in particulari. Secundum capat est de Sacrificiis, quae, ex parte rerum materialium quae offerebantur, erant multiplicia. Formalis vero distinctio illorum ex fine sumenda est : nam quoddam erat holocaustum, in recognitionem divinae majestatis. Aliud dicebatur hostia pacifica, quae ad impetrandum nova beneficia, vel ad agendas gratias pro jam susceptis mactabatur. Aliud denique dicebatur sacrificium pro peccato, quia in ejus expiationem et satisfactionem aliquam immolabatur, de quo toto genere sacrificiorum, quomodo omnes illae rationes in uno sacrificio Eucharistiae contineantur, disputatur eodem tomo 3, ad finem. Et praeterea de illis sacrificiis, ultra D. Thomam hic, et Origen., Abulens. et alios in Leviticum, et Philonem, lib. de Sacrificiis, videri potest Riber., tract. de Templ., lib. 4, et Azor, tom. 1 ;lib.6,a cap. 25, per plura. Tertium caput continet sacra, id est, templum, altare, et omnia vasa ad divinum cultum instituta, de quibus omnibus late Riber. in dicto tract., lib. 1et 9 et ad eum ordinem pertinent festivitates et sabbata, de quibus idem auctor, lib. 5, et breviter comprehendit Tolet. in c. 7 in Joan; et Azor, supra, cap. 31 et sequentibus. Solum adverto in littera D. Thomae, q. 102, art. 4, ad 6, haberi, Propitiatorium fuisse lapideam tabulam. Existimo tamen errorem irrepsisse in textu. Nam constat, Exod. 25, fuisse tabulam auream, quod D. Thomas non ignoravit, sed id scripsit ad Hebr. 9, lect. 2. Quartum caput continet observantias peculiares illius populi, ut erant specialia jejunia, cibi prohibiti, et similia, de quibus videri potest supra, art. 6.

26. Materia judicialis alia quatuor continebat. — Praecepta legis veteris fuisse semcenta et tredecim. —Simili modo, altera pars illius materiae , quae judicialis, vel quasi politica dici potest, ad quatuor etiam capita revocatur ex D. Thoma supra, et fere tota quaest. 104. Quaedam enim leges constituebant ordinem servandum inter principem et populum ad invicem. Aliae statuebant de moribus totius populi et singuiorum membrorum ejus, tam in ordine ad communitatem quam inter se, ut in judiciis , contractibus, etc. Aliae dabantur de rebus servandis in singulis familus, ut inter dominos et servos, parentes et filios, virum et uxorem, et huc spectabant leges matrimonii, quod tunc erat contractus humanus, et non Sacramentum proprie dictum, et ideo praecepta ad illud spectantia inter judicialia numerantur. Denique ultimum caput continebat leges pertinentes ad extraneos, id est, ad hospites, seu peregrinos, et huc spectabant leges de bello ferendo aut vitando cum caeteris exteris nationibus, de conjugiis vel aliis contractibus cum eis ineundis, de quibus videri potest Azor, supra, a cap. 4. Unde factum est ut praecepta illius legis in magno numero multiplicata fuerint, fuisse enim sexcenta et tredecim dixit Guillielm. Parisi., lib. de Fide, et leg.; et sequitur Abul. Deut. 27, q. 1, et Burgen. in scrutin., 1 p., d. 8, c.9; Galatin. autem aliter illa numerat , quod nunc expendere necessarium non est.

27. Materia legis veteris quaedam tantum de consilio comprehendebat. — Dico quarto : materia legis veteris, generaliter sumpta, aliqua comprehendebat quae non cadebant sub rigoroso praecepto, sed sub consilio. Ad intelligendam hanc assertionem, supponendum est nomen legis, collective sumptum, significare in rigore collectionem praeceptorum ad aliquem statum, seu communitatem pertinentium ; interdum vero latius sumi, ut comprehendat totam aliquam vivendi rationem, in qua multa alia praeter praecepta continentur, ut lex evangelica absolute dicta comprehendere dicitur consilia evangelica et sacramenta omnia, quamvis non de omnibus praecepta divina data sint : loquendo ergo hoc posteriori modo de lege veteri, dicimus ejus materiam extendi etiam ad aliqua consilia. Et videtur posse sumi ex illo Deut.: Ama Dominum Deum tuum, et observa praecepta ejus, et ceremonias, judicia, atque mandata omni tempore ; ubi per praecepta intelliguntur moralia, ut supra dixi, et adduntur illis mandata , praeter caeremonias et judicia; ergo illa mandata non sunt praecepta moralia, caeremonialia, aut judicialia, quia ab omnibus distinguuntur; ergo sunt consilia. Patet consequentia, quia non potest cogitari medium inter illa duo, et quia vox mandatum interdum ita accipitur, ut notavi 1 tom. 3 part., disp. 43, sect. 1 et 3. Et huic expositioni et sententiae videtur favere divus Thom. 1. 2, q. 99, art. 5; sentit enim ea vocari mandata in illa lege, qgue erant praecepta, vel prohibita, non ut simpliciter debita , sed gropter melius. De quibus ait vocari mandata, quia quamdam inductionem habent ac persuasionem ; et adducit Hieronymum, in Prooemio ad Marcum, distinguentem mandatum a praecepto. Unde cum div. Thomas prius dicit haec eadem, quae vocantur mandata, fuisse praecepta vel prohibita, late videtur uti iis verbis, quatenus includunt omnem inductionem et persuasionem, alioqui mandata confunderet cum praeceptis in iisdem verbis, in quibus vult illa distinguere. Item, cum ait ea quae mandantur tantum esse ad melius esse, intelligendum videtur non solum ante mandatum , sed etiam post illud , alioquin jam illud esset rigorosum praeceptum caeremoniale vel judiciale ; relinquitur ergo ut tale mandatum sit consilium.

28. Perpenditur vis rationis propositg. — Adlia eampositio.—Sed licet haec probatio probabilis sit, non tamen cogit, quia D. Thomas non persistit in illa expositione; addit enim per mandata posse intelligi, in loco Deuteronomii, non leges datas a Deo per seipsum, sed datas per homines: Ut verbum ipsum, inquit, pre se fert. Et ita in illo loco praecepta dicentur tantum decem Decalogi, mandata vero alia moralia quae per Moysem data vel explicata sunt. Quae expositio est probabilis. Alia etiam esse potest, ut per mandata non intelligantur leges divinae, sed praecepta quae per homines, Dei ministros, dari contingeret omni tempore, ut ibi dicitur, et anpumerari potuerunt cum legibus Dei, quia lex ipsa praecipiebat obedire pontificibus et ministris Dei. Accedit quod vox mandatum nunquam proprie significat consilium, neque in hac significatione usurpata invenietur in Scriptura. Imo tota lex vocatur mandatum, Malach., 2, et tota lex vocatur lex mandatorum, ad Ephes., 9. Nec D. Hieronym. , in citato loco, distinguit mandatum a praecepto in illo sensu, quia in exemplum mandati affert verba CHRISTI : Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, quod est rigorosum praeceptum. Unde nomine mandati videtur intelligere praeceptum affirmativum facieudi aliquid bonum, nomen vero praecepti accommodat ad negativum, quale est, inquit, divertere a malo.

29. Conclusio proposita defenditur. — Nihilominus conclusionem positam censeo veram, et satis consentaneam menti D. Thomae. Potestque declarari et probari inductione quadam et accommodatione ad dicta tria membra praeceptorum. Nam imprimis in illa lege fuerunt instituta aliqua sacrificia quae non praecipiebantur , sed voluntarie offerebantur juxta illud Psalm. 118: Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, quod ita ibi interpretatur Chrysostomus; de ulis ergo sacrificiis possumus dicere datum esse consilium, non praeceptum. Deinde de votis dabantur consilia in illa lege, juxta illud Psal. : Vovete, et reddite; nam licet secunda pars contneat praeceptum naturale, prior continet consilium. Quod generatim sumptum potest dici consilium morale, tamen ex parte materiae poterat esse caeremoniale, quia etiam consulebantur vota de aliquibus sacrificiis vel oblationibus voluntariis illius legis, quae dona dicebantur ; multa etiam in illa lege disponebantur circa observationem vel commutationem votorum, quae proprie erant caeremonialia, et interdum continebant praeceptum, aliquando vero permissionem, seu concessionem, vel etiam consilium. Denique id quod D. Thomas supra affert ex 22 Exodi: "Si pignus acceperis vestimentum a promuno tuo, ante solis occasum reddes ei", videtur non fuisse rigorosum praeceptum , sed monitionem aut inductionem, nisi in casu in quo vestimentum esset proximo omnino necessarium ; tunc enim videtur fuisse charitatis praeceptum in ipsa lege significatum ; extra illum ergo casum erat consilium, ut D. Thomas indicat, potestque dici consilium judiciale. Atque ad hunc modum poterunt in illa lege alia consilia intellisi et explicari, juxta exigentiam materiae et verborum.

30. Dubium solvitur. — Hic vero occurrebat iterum difficultas de imperfectione illius legis; nam amplecti et suadere non tantum praecepta , sed etiam consilia, videtur illius legis imperfectionem superare. Sed quia de modo imperfectionis illius legis dicturi sumus infra, respondeo breviter consilium absolute dictum latius patere, quam consilium perfectionis , quod ad statum perfectionis constituendum ordinatur. In illa ergo lege non fuerunt data nec explicata consilia perfectionis; hoc enim imperfectionem ejus superabat ; nam si fortasse aliqui statum perfectionis professi sunt, illud non fuit ex doctrina legis, sed ex divino instinctu. At vero inducere ad aliqua consilia, quae in communi hominum vita et statu exerceri possunt, non excedebat perfectionem illius legis, imo erat illi consentaneum, ut ostensum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4