Text List

Caput 5

Caput 5

Utrum lex vetus convenienti modo, tempore et alihs circumstantiis data fuerit.

CAPUT V. UTRUM LEX VETUS CONVENIENTI MODO, TEMPORE ET ALIHS CIRCUMSTANTIIS DATA FUERIT.

1. De aliis circunstantiis legis veteris. — Explicatis caeteris causis illius legis, superest dicendum de forma servata in illa lege tradenda, quae res, quantum ad scholasticum negotium spectat, facilis est. Quia forma legis (ut saepe in hoc opere notatum est) dicitur externum signum, quo voluntas seu mens legislatoris manifestatur. Unde hic non agimus de actu ipso interno in Deo existente, qui est veluti substantialis lex, et quasi forma et anima signi externi: nam de illo actu eadem est ratio in hac lege, quae in omni alia, servata proportione, ideoque applicanda est doctrina tradita in lib. 1 de Lege in communi. Agimus ergo de lege externa et sensibili, per quam populo Israelitico innotuit interna mens et voluntas Dei. Diximus autem in superioribus duo principaliter requiri in hac forma legis, scilicet, significationem externam aliquo sensibili signo factam, et publicam promulgationem cum convenienti solemnitate toti communitati factam; utrumque ergo in forma illius legis servatum est ; nam hlcet esset divina ex parte auctoris, dici potest humana ex parte recipientium, et ideo humano modo, seu hominibus accommodato, dari necessarium fuit; et ideo utrumque a nobis explicandum est, simulque circumstantias in illa lege tradenda servatas, quatenus ad solemnitatem illius formae pertinent, declarabimus. :

2. Forma illius legis que.—Circa primum, dicendum est formam illius legis fuisse verbum sensibile ipsiusmet Dei, hominibus sufficienter significans ipsius voluntatem. Hoc constat Exodi 20: Locutusque Dominus est cunctos sermones hos; et infra: Cunctus au- tem populus videbat voces. Ubi verbum videndi, ut notat Augustinus, quaestion. 72 in Exod., generaliter sumitur prout de quocumque sensu dici solet, vel etiam prout ad mentem et intelligentiam traducitur ; et ita sensus erat, videbat voces, id est, intelligebat quid per vocem Dei significaretur. tllud autem dictum est de lege quoad Decalogum, de caeteris vero praeceptis subditur: Dizit preterea Dominus ad Mogysem ; et saepe repetuntur illa verba: Locutus est Dominus ad Mogsem. Neque refert quod illa verba effective formarentur immediate ab Angelo in aere, vel in Moysi sensibus, quia nihilominus verba illa erant dictata a Deo ipsi Angelo, et ita erant a Deo, ut a propria causa principal. Et eadem ratione non solum data est illa lex Moysi per proprium Dei verbum, sed etiam ab ipso Moyse data est populo, ipsomet Deo verba legis dictante : sicut enim Moyses illam scripsit, ita etiam verba protulit ; scripsit autem illam legem ut canonicus scriptor, dictante Spiritu sancto, ut de fide constat; ita ergo illam etiam protulit. Unde Exod. 24 dicitur: Fenit ergo Moyses, et narravit populo omnia verba Domini, atque judicia, responditque omnis populus una voce. Omnia verba Domini, que locutus est, faciemus; et statim additur : Sceripsit autem Moyses universos sermones Domini; ubi significatur, prius dixisse, et postea scripsisse legem, fortasse tamen illud prius per anticipationem dictum est: nam paulo post subditur: Assumensque volumen fuederis, legit audiente populo , qui diaerunt: omnia que locutus est Dominus, faciemus. Et Paulus ad Hebr., 9, dixit: Lecto enim omni mandato legis a Mogse universo populo, accipiens sangwinem, etc., ubi Biber. merito reprehendit Erasm., quod pro dictione lecto posuerit dicto: nam licet revera dixerit, tamen ex libro dixit, ut verba Exodi ostendunt. Fieri autem potuit ut prius verbo retult quae acceperat, et postea ea scripserit, ac deinde iterum legerit audiente populo, quod incertum est ; et verisimilius apparet, prius legem scripsisse, et postea ex scripto legisse. Utcumque tamen sit, semper verbis Dei et Spiritus sancti dictatis locutus est. :

3. Objectio. — Dices: Quid ergo est quod Paulus, ad Hebr. 2, legem illam minus perfectam esse ostendit, eo quod sit sermo per Angelos dictus : nam si sermo ille erat sermo ipsiusmet Dei, non variat neque minuit dignitatem verbi, quod per Angelum vel bominem, sive etiam per ipsum Deum proferatur, ut in simili dixit Gregorius, lib. 1 Moral., cap. 1. Respondetur, quoad verbi certitudinem et infallibilitatem, et quoad legis auctoritatem, non referre quod per hunc vel illum ministrum proferatur ; et in hoc sensu pertinere ad magnam illius legis dignitatem, quod per verbum Dei suam voluntatem manifestantis formaliter (ut sic dicam) constituta sit. Nihilominus tamen, ad majorem quamdam sermonis excellentiam accidentalem pertinere potest persona ministri immediate loquentis, vel quia ex proxima habitudine ad illum habet quamdam dignitatem moralem, propter quam majorem reverentiam meretur, quomodo Evangelii verba a CHRISTO prolata majori reverentia audiuntur; vel quia solet rex graviores leges per ministros majoris auctoritatis proponere; et hoc modo lex vetus, icet fuerit verbum Dei, in hoc ipso minorem dignitatem habet quam lex gratiae, ut postea videbimus.

4. Differentia inter precepta Decalogi et alia.—Interrogabis ulterius quale fuerit illud verbum Dei, an prolatum, vel scriptum. Respondeo jam ex dictis constare utrumque intervenisse ; nam lex Decalogi prius voce prolata est, Exodi 20; et postea digito Dei scripta est in tabulis, Exodi 24. 31 et 32; de caeteris autem praeceptis jam declaratum est: unde, si quaeratur an utrumque signum, vel alterum tantum, fuerit de substantia illius legis, respondeo breviter quodlibet illorum per se fuisse sufficiens, concurrentibus aliis requisitis, et attenta communi ratione legis supra tradita. Ex dispositione autem divina videtur fuisse necessaria scriptura ad substantiam et obligatonem illius legis, saltem ut duratura erat in tota posteritate illius populi, donec veniret semen, ut Paulus ait: nam ille populus non tenebatur leges alias observare ut divinas, et a Deo expresse traditas , nisi quae scriptae erant, juxta illud Deuter., 4: Non addelis ad verbum quod vobis loguor, neque auferetis exm eo : custodite mandata Domini Dei vestri ; et ideo saepe Deus praecipit legem illam scribi, Exodi 34, et Deuteron. 27, 28; et per antonomasiam lex scripta vocatur, ut sumitur ex Deuter. 30 et 31. Nihilominus tamen fieri potuit ut populus ille, qui aderat editioni legis, statim illa obligaretur ante scripturam, sicut obligabantur lege circumcisionis ante scripturam ejus. In quo potest notari differentia inter praecepta Decalogi et alia : nam Decalogus, priusquam scriberetur , voce Dei sufficienter propositus est, et ideo sine dubio statim obligavit, non tantum ut erat lex naturalis ratione fundata, sed etiam ut erat lex specialiter a Deo data, quae, hoc solo titulo, obligaret etiam eos qui rationem talium praeceptcrum ignorarent. Alia vero praecepta , licet Moysi per sermonem tradita fuerint, populo non fuere proposita , nisi ex scripto, ut diximus; et ideo, antequam scriberentur, non habuerunt plenam et consummatam rationem legis.

5. De ordine et numero Decalogi in tabulis scripti.— Prima sententia. — Secunda opinio praeferenda. — Denique circa hanc formam, quatenus per voces edita est, nihil adnotandum occurrit, praeter superius dicta de ministerio hominis vel Angeli in illis verbis formandis. Quatenus vero scripta est, sufficit etiam dicere consulendam esse veterem scripturam, praesertim in Exodo, Levit. et Deuter.; nam in illis tota forma illius legis et singulorum praeceptorum ejus latissime describitur, praesertim quae ad caeremonialia et judicialia spectant , et ideo solum oportet verba Scriptura expendere: nam illius sensu substantia ilhus legis consistit. Quoniam vero de praeceptis Decalogi specialiter dicitur fuisse in duabus tabulis lapideis scripta, et Scriptura non declaret quomodo fuerint distributa, ideo aliquid de hoc dicere necessarium est ; nam ad formam illius legis aliquo modo spectat. Aliqui ergo dixerunt in singulis earum fuisse quinque praecepta scripta. Quod tradit Joseph., 3 Antiquit., c. 6, et Philo, lib. Decalog., et Hugo Cardinal., Exod. 20, et sequitur Sot., lib. 2 de Justit., quaest. 3, art. 4. Alii vero putant in una tabula fuisse tantum praecepta pertinentia ad Deum, in alia vero pertinentia ad proximum. Quod sentit Augustinus, quaest. 11 in Exod., et quaest. 1 in lib. Quaest. utriusque testamenti, et lib. de Decem chordis, cap. 6; et hoc sequitur Abulens. in cap. 20 Exod. q. 2; et Burgen., in cap. 32 Exodi, addit. A4. Inter quas sententias difficile est ferre judicium, quia auctores harum opinionum non viderunt tabulas scriptas, ut possint de illis ferre testimonium. Et scriptnra non explicat modum partitionis, nec firma ratione aut traditione certa ostendi potest. Si tamen conjectura utendum est, posterior est praeferenda, quia decuit ut praecepta ad Deum pertnentia separatim et in prima tabula traderentur ; et ita usus obtinuit ut illa dicantur praecepta primae tabulee, et alia secundas, ut patet ex D. Thoma, quaest. 100, art. 4 et 5; Magist. cum doctoribus in 3, distinct. 37, et aliis communiter.

6. Circa promulgationem legis veteris distinguendum. — Circa alteram partem illius formae, quae est promulgatio, distinguere oportet Decalogum a reliqua parte legis: nam solemnis promulgatio Decalogi sufficienter describitur Exod. 20, cum magnis signis terroris et majestatis. quibus ille populus tunc indigebat, et accommodata erant illi legi, quae timoris erat. Et quia tunc praesens aderat totus populus pro quo tradebatur, et vox talis erat, ut a cunctis audiri posset, ideo ita fuit promulgatio sufficiens, ut nulla divulgatio vel temporis successio necessaria fuerit: atque ita lex illa simul edita et promulgata est. Unde recte scripsit Augustinus, lib. 10 de Civit., cap. 13: Cum oporteret Dei legem àn edictis Angelorum terribilater dari, non uni homini paucisve sapientibus, sed universe genti, et populo ingenti , corum eodem populo magna facta sunt in monte, ubi les per unum dabalur, conspiciente multitudine metuenda ac tremenda quae fiebunt. Non enim populus Israel sic Moysi credidit, quemadmodum suo Lycurgo Lacedemonii, quod a Jove, seu Apolline leges quas condidit, accepisset. Cum enim lea dabatur populo, qua coli unus julebatur Deus, in conspectu ipsius populi in quantum sufficere divina providentia judicabat, miralilibus rerum signis ac motibus appurebat, ad eamdem legem dandam docentem creatori servire creaturam. Ex quibus verbis unusquisque facile colligere potest, circumstantias omnes necessarias ad sufficientem promulgationem ibi intervenisse, definitas juxta consilium divinae sapientiae et voluntatis ejus, cum rationibus seu congruentiis ejusdem voluntatis. Qui vero plura de illis signis in particulari desiderat, legat Abulensem in cap. 20 Exod., quaest. 36 et sequentibus. Post illam vero Decalogi promulgationem, ad illius perpetuitatem voluit Deus praecepta illa in lapidibus describi ministerio Angelorum, ad majorem illorum praeceptorum commendationem, ut plane colligitur ex 31 Exod., et Deuteron., 4 et 9. Postea vero Moyses iratus contra populum, propter vitulum conflatilem, confregit eas; deinceps vero ipse Moyses, jussu Dei, eadem praecepta in aliis duabus tabulis scripsit, Exod. 34. Ac tandem tabulas illas intra arcam Dei posuit, ut majori veneratione praecepta illa haberentur, ut constat ex 3 heg., 8; 2 Paralipomenon., 5; ad Hebr., 9. Reliqua vero omnia praecepta legis promulgavit Moyses, ea publice legendo coram populo, ut supra dictum est, et illa vero Dei scripta non quidem in arca, neque intra Sancta sanctorum, sed extra illa servari voluit. In quo significatum quidem est, praecepta Decalogi esse graviora, et magis necessaria, non tamen alia minutiora et parvi momenti, ut quidam incaute loquuntur.

7. Lex vetus cui populo data. — Atque ex dicta legis promulgatione et forma ejus colligi potest, primo, legem illam non esse datam pro universo mundo, sed pro solo populo Israel, ut tradit D. Thomas, q. 98, art. 4, et sumitur aperte ex forma ejusdem legis, Exodi 19, 20 et sequentibus, ubi ad illum populum solum sermo legis dirigitur ; et Deuteron. 1: Hac sunt verba quae locutus est Mogses ad omnem Israel ; et cap. 5: Audi, Israel, etc.; et infra: Dominus Deus noster pepigit nobiscum fadus in Horeb. Deinde lex illa soli illi populo promulgata est, tantumque praecipiebat eis quibus dabatur, ut eam docerent filios suos ac nepotes, ut dicitur Deuteron. 4. Denique pactum circumcisionis, et praeceptum ejus cum solo Abraham initum est, et pro illius posteritate traditum, Genes. 17; illa autem lex circumcisionem supponebat, ut constat ex 12 Exodi, ubi sermo specialiter est de religione Phase: eadem autem ratio est de tota lege, ut constat ex Paulo ad Galat., 5. Unde idem ad Roman., 3, interrogans : Quae utilitas circumcisionis ? respondet, multum per omnem modumn, quia credita sunt illis eloguia Dei. Ac denique ad Roman., 9, inter praerogativas Judaeorum ponit, quod eorum fuit legislatio. Ratio autem ob quam lex illa data est particulari populo, et non omnibus hominibus, reddi potest, primo, quia illa non est data ut simpliciter necessaria ad salutem; nam sine illa potuerunt homines salvari ante illam, et Gentiles illa durante, et licet posset esse utilis, non cogitur Deus eadem media utilia omnibus conferre, ei multo minus eadem praecepta omnibus iradere.

8. Cur illi populo data lex vetus. — Deinde data est illi populo potius quam alis, non propter justitias ejus: Cum populus esset dure cervicis, ut dicitur Deuteron., 9, sed ex divina electione, juxta illud Psalm. 149: Quia beneplacitum est Domino in populo suo; e illud Psalm. 147: Non fecit taliter omni nationi, et judicia sum non manifestavit eis; idemque late sumitur ex Deuteron., 4, et Exod. 19: S audieritis vocem meam, et cus- todieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis, mea est enim ommnis terra. Quae verba supponunt electionem et vocationem gratuitam, et ad executionem seu durationem effectus conditionem requirunt. Ratio autem inde sumi potest, quia ex illo populo erat CHRISTUS nasciturus, in cujus honorem Deus voluit specialiter disponere illum populum, mediante lege, ut supra dictum est, et ita electio ad illam legem supponit aliam electiconem Abrahae, ut esset CHRISTI progenitor, quae gratuita fuit, et non ex meritis ejus, licet, illa electione supposita, et gratis recepta prima vocatione ad fidem, per illam potuerit mereri de congruo, ut CHRISTUS ex se nasceretur, et consequenter dispositionem suae posteritatis convenientem ad illum finem ex ordine divina providentia , juxta illud Genes. 29: Quia fecisti rem hanc, etc. Benedicam tibi, et multiplicabo semen tum sicut stellas celi, etc.; de quo videri possunt dicta in 1 tom. 3 parit., disp. 10, sect. 6.

9. Dupliciter gentes potuerunt legem allam acceptare. — Advertendum est autem, licet lex illa non fuerit gentibus imposita , nihilominus voluntarie potuisse illam amplecti, idque duobus modis. Primo, per imitationem, acceptando, verbi gratia, in suis regnis vel rebuspublicis, et in eis similes leges statuendo; hoc enim nec per se malum erat, nec prohibitum. Tunc autem leges illae in talibus populis humanae essent, non divina, quia ibi non obhlgarent ex vi divinae legislationis, sed ex voluntate alicujus principis humani, sicut nunc lex solvendi decimas in Ecclesia quoad quotam humana est, licet in populo Israel fuerit divina. Secundo, poterant gentes legem illam voluntarie profiteri, assumpta prius circumcisione, ut constat Exodi 12; tunc autem licet legis professio esset voluntaria, postea observatio esset necessaria, juxta illud Pauli ad Galat., 5: Testificor omni homini circumcidenti se, quod debitor est universae le]gis faciende. Et ideo CHRISTUS Dominus, Matth.. 23, reprehendit Pharisaeos, qui summa diligentia proselytos facere procurabant, et postea illos faciebant filios gehennae. Ubi non reprehendit priorem sollicitudinem (sed potius supponit esse de se bonam et conformen legi), sed reprehendit secundum, quia Gentiles factos proselytos ad observationem legis non juvabant, sed potius suis traditionibus et pravis exemplis corrumpebant.

10. De loco promulgationis. — Prima opinio. — Secunda opinio. — Ultimo, circa hanc legis promulgationem, duae circumstantiae advertendae sunt, scilicet , locus et tempus : nam quoad locum videtur esse aliqua diversitas in Scriptura : nam in Exodo saepe significatur datam esse in monte Sina, ut patet ex cap. 3, 19 et sequent., et Actor. 7; in Deuteron. autem, cap. 1, 5 et alus, et 3 Reg., 8, et saepe alias, dicitur lex data in monte Horeb, qui etiam dicitur mons Dei, 3 Reg., 19, fortasse quia Deus illum elegit ad ostendendam majestatem suam, et tanquam curiam regni sui peculiaris ad legem suam promulgandam. In hoc tres invenio sententias. Prima dicit illos fuisse duos montes juxtapositos in deserto Arabiae. Ita tenet Euseb. in locis hebraicis a Hieronym. translatis. Et aliqui addunt illos montes radicibus esse cohaerentes, et Sina esse longe altiorem, quod in Euseb. non invenio explicatum, nec ab aliis probatum ; et praeterea nullus eorum explicat quomodo lex in utroque monte lata dicatur: nam licet essent propinqui, non potest dici simul fuisse datam legem in utroque loco: neque etiam propinquitas sola sufficit, ut quod in uno fit, dicatur fieri in altero, neque ut nomen unius alteri tribuatur. Et ideo est secunda sententia Cajetani, Exod. 3, montem Sinai fuisse montem praecipuum, et montem vocatum Heloim : Horeb autem fuisse partem ejus, et habuisse formam cujusdam parvi montis, ubi apparuit Deus Moysi in flamma rubi. Suae autem assertionis nullam probationem adducit Cajetanus. Et aliunde habet difficultatem, quia ipse dicit ibi dictum esse Ad montem Dei Horeb, ad designandam partem montis Sinai, in qua apparuit Dominus Moysi ; ergo similiter cum Malachiae 4 dicitur : Mementote legis Moysi seroi mei, quam mandavi ei in Horeb, et cum dicitur Deuter. 4: Docebis eam filios ac nepotes tuos a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, etc.; in his, inquam, et similibus locis, Horeb designat partem montis Sinai in qua data est lex : ergo non poterat esse pars illa in forma montis parvi, quia pars illa montis Sinai in qua Deus apparuit ad dandam legem erat cacumen seu vertex totius montis, ut constat Exod. 19, et significatur Deuter. 4, ubi etiam indicatur partem illam fuisse eminentissimam. Propter quod alii eamdem opinionem quoad prius membrum sequentes, scilicet, Horeb fuisse partem montis Sinai, dixerunt Horeb esse velut jugum quoddam eminens super impositum montis Sina. Ita refert Pe- reir., Exod. 3, disput. 3. Non tamen affert probationem, et praeterea habet hoc difficultatem toti huic sententiae et sequenti communem, quam statim proponam.

11. Tertia opinio.—Hieronymi sententia approbandi.—Omnia in concordiam rediguntur. —bst ergo tertia sententia D. Hieronymi, in dicto lib. de Locis hebraicis, sub verbo Horeb, ubi, relicta sententia Eusebii, sic inquit: Ailh autem videtur quod duplici nomine idem mons, nunc Sina, wunc Horeb, cocetur; et idem sentit Joseph., lib. 2 Antiquit., cap. quinto, alias 12, ubi referens apparitionem Dei in rubo , quam Scriptura dicit factam esse in monte Horeb, dicit factam esse in monte Sina, quem celsissimum esse afftirmat. Et ita haec opinio videtur fieri valde probabilis. Habet tamen difficultatem, si cap. 17 et 19 Exodi inter se conferantur : nam in 17 cap. dicitur Populum Israel, profactum de deserto Sim, castrametatum esse in Rhaphidim : et subdit Deus infra: En ego stabo ibi coram te supra petram Horeb, percutiamque petram, etc. Unde Hierony mus, in Locis hebraicis, dicit Raphidim fuisse locum in deserto juxta montem Horeb; et ita inter mirabilia facta ejusdem montis poni solent et apparitio in rubo, et fluxus aquarum ex petra. At vero in cap. 19 additur quod filii Israel, profecti de Raphidim, pervenerunt in desertum Sinai e regione montis qui statim vocatur mons Sina, in quo lex fuit data. Ergo necesse est illos montes esse distinctos , imo etiam esse satis distantes, quandoquidem ab uno ad alium profectus est populus. Quae ratio recte mihi probat Horeb non posse esse solum jugum eminens montis Sina. Non tamen videtur urgere contra sententiam Hieronymi, quia licet Horeb fuerit idem mons qui Sina , nihilominus potuit mons ille protrahi per magnam magnitudinem deserti, et ita potuit populus per radices montis varias mansiones efticere, ut idem Hieronymus declarat in Epistol. 127 ad Fabiolam, mansi. 8 et sequentibus. Solum ergo probat mihi illa ratio , petram Horeb, de qua fluxerunt aquae, Exod. 1T, non fuisse in eadem parte ejusdem montis in qua data est lex. Et forte illa pars erat in formam parvi montis, de qua potest verificari opinio Cajetani. Nihilominus tamen verum censeo etiam illam partem montis in qua data est lex, fuisse vocatam Horeb, quia hoc plane significat Scriptura, quoties dicit legem datam esse in Horeb. Neque est verisimile loqui de eodem monte secundum diversas partes ejus, quando eamdem legis promulgationem, et omnia signa qua in ea acciderunt, indifferenter describit sub nomine Horeb et Sina. Recte ergo Hieronymus dixit haec fuisse duo nomina ejusdem montis. Verisimileque est montem Sinai fuisse quasi nomen appellativum seu denominativum a vicino deserto, quod vocabatur solitudo Sinai, Exod. 19; nomen autem Horeb fuisse proprium, et praecipuam ac excelsiorem partem ejus significasse, et ab illa montem totum, montem Horeb et montem Dei esse appellatum. Et hoc modo facile omnia in concordiam redigi possunt.

12. Circa tempus promulgationis legis veteris, primum certum. — Altera circumstantia promulgationis est tempus, quod certum imprimis est, fuisse post multos annos a creatione mundi et lapsum primi hominis : nam id in Scriptura evidens est. Cujus rationem investigat D. Thom., quaest. 98, art. 6. Haec vero quaestio fere similis est alteri quae de incarnatione tractatur 3 part., quaest. 1, cur, videlicet, tanto tempore post lapsum hominis dilata sit. Sicut enim lex intuitu CHRISTI et incarnationis ejus data est, ita ad illam ferendam tempus illud divina sapientia electum est, quod respectu temporis futurae incarnationis magis esset accommodatum. Debuit ergo esse medium, seu interpositum inter tempus creationis et incarnationis : nam post peccatum hominis per multum tempus dilata est lex, ut homines lapsi fragilitatem naturae suae et indigentiam sui status magis agnoscerent; et quia de sua scientia et ratione praesumebant, sine lege relicti sunt, ut agnoscerent rationem naturalem sibi non posse sufficere; nam sibi relicta plurimum obscurata est, et in varios errores lapsa. Postea vero, ne hoc malum nimium cresceret, ev omnes hominum nationes prorsus occuparet, opportuno tempore data est lex, et ad illam electa est illa gens ex qua Christus erat nasciturus, et ita quodammodo inchoata est tempore Abrahae, cui data est circumcisio, quia tunc fere omnes homines idolatriae dediti erant. Et hanc rationem illius dilationis tradit Paul., in Epist. ad Rom., a principio, ubi hae ratione dicit "per legem datam esse peccati cognitionem," et similia.

13. Lex vetus multo tempore ante Christi adventumn data. — Lec velus data anno 2513 a creatione mundi.—beinde data est etiam illa lex multo tempore ante Christi adventum, ut ab illo populo peculiari fide et spe crederetur et speraretur, et majori affectu desideraretur ac peteretur, ac denique ut Christi progenitores multo ante adventum ejus specialiter essent cultores Dei cum tota sua progenie, seu natione ; quia vero non solum de scientia, sed etiam de viribus suis homines gloriabantur, data est etiam illa lex, quae praeciperet, et non juvaret, ut homines magis necessitatem divinae gratiae et Christi, auctoris ejus, agnoscerent, ut Paulus in eadem Epist. ad Rom. et ad Gal. prosequitur. Non est autem illa lex data simul cum circumcisione, quia nondum erat sufficienter multiplicatus populus cui lex illa danda erat, ut in superioribus tactum est. Quod si quis inquirat quo tempore vel anno a creatione mundi data fuerit lex, respondeo breviter verisimile esse datam esse anno 29513 a creatione mundi, ut colligimus ex computatione, quam ad incarnationis tempus declarandum fecimus in 1 t. 3 part., disp. 6, sect. 1; data enim fuit 400 anno a circumcisione data Abrahae, ut testatur Stephan., Actor. 7, vel (quod idem est) 430 annis post vocationem Abrahae et egressum ejus de terra sua, Genes. 12, ut sumitur ex Paul., ad Gal. 3; ita enim duo illa loca conciliantur. Denique data est quinquaginta diebus post exitum populi de Agypto, ut supputat Hieronym. dict. Epistol. 127, mansi. 12; et de hoc puncto seu tempore videri potest August., lib. 18 de Civit., cap. 11, et 4cont. Faust., cap. 2; divus Thom., quaest. 98, art. 6; et Pereir., in cap. 12 Exodi, disput. 19.

14. Ultimo tandem advertendum est ea quae de his circumstantiis diximus, intelligenda esse de illa lege, quoad praecipuam ejus fere partem, vel (ut ita dicam) quoad totum corpus illius, non vero quoad omnia et singula praecepta ejus; sic enim non fuerunt omnia ejus praecepta in eodem loco, nec in eodem tempore data : nam de praecepto circumcisionis jam dictum est multo tempore fuisse datum ante legem, et, quia datum est, ut perpetuo in illo populo duraret, Genes. 17, necessarium fuit veteri legi adjungi, ut etiam ante illam latam, Exod. 12, significatum est, licet postea etiam clarius traditum sit Levit. 12. Item, dicto loco Exod. 12, promissum est praeceptum de celebratione Paschatis et Azymorum, et cap. 16 additum est praeceptum de observatione sabbati. Post legem vero datam in monte, addita sunt ei aliqua praecepta, ut constat Num. 27, de modo succedendi filu baeredis in haereditate patris, deficiente filio, etc.; et in sequentibus eapitibus adduntur aliae leges, quae videntur post legem et in diversis locis latae.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5