Text List

Caput 6

Caput 6

De effectibus veteris legis.

CAPUT VI. DE EFFECTIBUS VETERIS LEGIS.

1. Prima conclusio. —Duplex effectus legis distingui potest ex dictis in superioribus: unum per se et immediatus, qui per ipsam legem moraliter fit ; alius remotus, qui resultat ex opere quo lex impletur aut violatur: sub priori membro continetur praecipue obligatio in conscientia, sub qua, ut in superioribus dixi, continentur quatuor effectus legis, quos Isidorus numerat, praesertim duo primi, qui sunt praecipere et prohibere: nam tertius, qui est permittere, vel dicit potius ablationem obligationis, vel, si dicat exemptionem a poena, dicit consequenter obligationem legis ad illam exemptionem servandam. Et simili modo punitio, quae est quartus effectus, quoad obligationem ejus, sub hoc membro comprehendi potest. Sub altero vero membro continetur imprimis opus ipsum lege praeceptum, vel omissio operis prohibiti, deinde pona imposita transgressioni praecepti, ad quam etiam praemium reducitur ; denique huc etiam spectat ultimus effectus per legem intentus, qui est facere bonum subditum legis. Isti ergo omnes effectus in hac lege divina veteri considerari possunt et debent: unde dico primo legem illam habuisse illum effectum legis, qui per se convenit legi, eo ipso quod vera lex est, qualis est obligatio in conscientia. Haec assertio videtur manifesta ex dictis supra de lege in communi. Htem est etiam certa ; nam per transgressionem illius legis incurri poterat culpa et peccatum coram Deo, atque etiam reatus mortis aeternae; ergo lex ipsa in conscientia obligavit. Item Paulus, ad Galat. 5, testificatur omni homini cireumcidenti se, quia debitor est universae legis faciendae; debitum autem illud potissime ad conscientiam pertnet, ut per se notum est. De hac autem obligatione dubitari potest, quanta fuerit, id est, an fuerit sub mortali vel veniali. Hoc vero non habet in praesenti specialem difficultatem. Nam de tota lege collective sumpta non potest una generalis regula tradi: complectebatur enim plura praecepta, quaedam graviora , et alia leviora, et ideose. cundum diversa praecepta uno, vel alio modo obligare poterat. Ad discernendam autem quantitatem, seu qualitatem obligationis, applicandae sunt regulae supra datae de lege humana. Nam licet lex divina ex dignitate praecipientis majorem rationem obligandi habeat secundum generalem rationem obedientiae , justitiae, aut charitatis ad Deum, nihilominus lex etiam Dei, simphiciter lata in unaquaque materia, obligat secundum specificam rationem, et gravitatem ejus, ut sumi potest ex D. Thom., q. 100, art. 2, ubi de praeceptis moralibus specialiter loquitur ; est autem eadem, vel major ratio de caeteris. Unde etiam sumitur ratio: nam in lege naturah, licet divina sit, ita discernitur illa duplex quantitas obligationis ; ergo idem est in lege divina positiva. In qua reperiuntur etiam specialia verba et comminationes poenarum, quae expendi etiam possunt ad gravitatem obligationis discernendam.

2. Dubium. — Secundo vero, dubitari potest specialiter an lex illa, quatenus continebat praecepta moralia, induxerit novam obligationem in conscientia. Et ratio dubitandi est, quia illa praecepta solum in materia necessaria versabantur, id est, in qua lex naturalis obligabat, ut supra visum est: ergo non potuit lex divina novam obligationem addere. Probatur consequentia, quia vel illa obligatio esset distinctae speciei, vel ejusdem ; non primum, quia lex divina positiva, quatenus moralis fuit, praecipiebat morales actus sub eisdem rationibus virtutum, sub quibus naturalis lex eosdem praecipit, ut plane sensit D. Thom., dict. art. 2, et videtur per se manifestum ; ergo non potuit inducere obligationem specie distinctam. Neque etiam solo numero distinctam, quia sicut accidentia numero tantum distincta non multiplicantur in eodem subjecto, ita neque obligationes ejusdem rationis multiplicantur circa eamdem materiam subjectam, ut plura vota castitatis in eadem persona non inducunt plures obligationes. Et ita videtur haec pars posse probabiliter defendi. Nam sicut in lege humana, ita et in lege divina positiva, distingui potest duplex lex : una constitutiva, quae obligationem inducit ; alia declarativa, quae non ponit novam obhgationem, sed praexistentem declarat, et ita lex vetus quoad praecepta moralia dici potest fuisse declarativa, non constitutiva.

3. Conclusio. —Nihilominus dicendum censeo, etiam illa praecepta de se induxisse obligationem in conscientia. Ratio est, quia illa fuerunt vera praecepta et mandata ; imo illa per antonomasiam solent praecepta vocari et distingui a caeremoniis et judiciis, ut patet Deuter. 4 et 5; ergo inducebant obligationem : nam haec necessario sequitur ex vi praecepti et legis. Nam lex pure declarativa, si de se obligationem non inducit, magis est pura doctrina quam lex. Et ita lex declarativa humana , quando non inducit novam obligationem ad actum, saltem obligat ad sequendam illam declarationem, ut sit vera lex. Lex autem illa divina non solum obligat per modum doctrina, seu Scripturae sacrae, sed etiam per modum praecepti et legis. Unde etiam ex citatis locis manifeste ostenditur haec obligatio, ut patet ex illis verbis : Custodi igitur temetipsum el animam tuum sollicite, ne obliviscaris verborum que viderunt oculi tui, etc. ; et cap. b : Quis det talem eos habere mentem wt timeant me, et custodiant universa mandata mea ? et infra: Custodite et facite que praecepit Dominus ; et infra : Per ciam quam pracepit Dominus Deus vester , ambulabitis, ut vivatis. Quae omnia potissime ibi dicuntur ratione praeceptorum moralium. Declarari praeterea hoc potest, quia praecepta illa, solum quia erant praecepta illius legis, obligarent quemcumque Israelitam, etiamsi invincibiliter ignoraret aliquod illorum esse de lege naturali, et e converso non obligarent alienigenam, etiamsi sciret data essea Deo illi populo, si alias eodem modo ignoraret omnia esse de jure naturali : nam etiam nunc non desunt, qui aliqua ex illis vocent de jure gentium, et non naturali : ergo signum est praecepta illa induxisse specialem obligationem respectu illius populi. Tandem idem confirmatur, quia Judaei violantes illam legem gravius peccabant quam Gentiles, qui solam legem naturalem violabant. Dices illud esse verum, non ratione novae obligatonis per illa praecepta impositae. sed quia per legem data est cognitio peccati, ut dicitur ad Roman. 3, et ex majori cognitione aggravatur peccatum : nam ita explicatur illud peccatum ad Roman. 7. Sed licet hic modus verus sit, non potest alius excludi; nam etiam augetur peccatum, quando multa praecepta etiam ejusdem rationis circa idem multiplicantur. Et ita communiter censent doctores, quando lex canonica vel civilis, vel in eadem materia multiplicatur vel aliquid praecipit jure naturali mandatum, majorem oriri obligationem , sive illa major obligatio sit per aggregationem plurium obligationum, sive per augmentum ejusdem, quod ad rem moralem parum refert. Et ita respondetur facile ad rationem in contrarium; nam illa praecepta de se possunt inducere obligationem, etiamsi non praexisteret , et augere praexistentem ; et ideo non repugnat in materia alioqui necessaria ex jure naturali, dari legem positivam obligantem, sive humanam, sive divinam.

4. An praecepta judicialia in conscientia obligabant.—Vertio, potest specialiter dubitari circa praecepta judicialia, an illa etiam in conscientia obligarent. Nam Joan. Gerson., in tract. de Vita spirit., lect. 2, in alph. 61, sentit praecepta judicialia, quae ad civiles mores instituendos ordinabantur, non obligasse in conscientia, sed solum ad poenam temporalem, maxime quando illam expresse imponunt. Fundamentum ejus esse potuit, vel quia putat legem poenalem non obligare in conscientia, sed tantum sub reatu temporalis poenee, vel potius quia existimavit legem humanam, vel quae humanam in fine imitatur, non obligare in conscientia. Voco autem imitantem humanam, illam quae, licet a Deo lata sit, propter humanum finem, id est, gubernationem humanae reipublicae posita est unde ihidem sentit talia praecepta judicialia non fuisse divina, non quia a Deo lata non sint (hoc enim negare erroneum esset), sed quia non sint data ut homines redderent dignos vitae aeternae. Hanc enim particulam ille auctor posuit in definitione legis divina , quam sic definit : Est signum diving rationis voolentis obligare creaturam rationalem ad aliquid agendum, vel non agendum, ut digna reddatur vita eterna.

5. Responsio affirmativa. — Fundamentum contrarium improbabile. — Haec vero sententia sine dubio falsa est : nam judicialia praecepta non minus obligabant in conscientia, sive poenam adderent, sive non adderent, quam ceaetera. Hoc videtur manifestum ex verbis legis ; tum quia eisdem verbis mandari dicuntur judicia, ac caetera, ut Deuter. 6 : Haec sunt praecepta ei caremonia , atque judicia, qua mandavit Dominus, etc.; tum etiam quia observatio praeceptorum judicialium aequahter exigitur, et eaedem comminationes fiunt non observantibus illa, Deuter. 4, 28, et aliis similibus locis. Probatur etiam manifesta ratone, quia illa fuerunt propria praecepta et leges divina, quantum ad formam praecipiendi; sed materia eorum etiam erat capax obligationis in conscientia, quia erat materia alicujus virtutis moralis, quae majori ex parte erat virtus justitiae, licet interdum alia etiam esse posset ; ergo nihil deerat illis praeceptis ad obligandum in conscientia. Nam dicere non habuisse Deum intentionem sic obligandi, voluntarium esset, et fictum contra vim verborum Sceripturae. Unde fundamentum conitrarie sententiae improbabile est : nam lex humana etiam civilis in conscientia obligat, etiamsi poenam adjiciat, nisi aliud constet de mente legislatoris : ergo multo magis lex a Deo data : unde potius ex gravitate poenae temporalis addita in illa lege solet colligi obligatio in conscientia sub mortali, ut de poena mortis indicat Scot., in 3, dist. 40, et docet Castr., lib. 2 de Leg., cap. 4, ut supra, lib. 3, notavimus. Accedit quod non tantum leges judiciales, sed etiam morales et caeremoniales similibus poenis sanciebantur, ut patet Levit. 20 et sequent., et Deuter. 25, et in 28 fiunt generales comminationes temporalium poenarum. Denique, quod ille leges ordinarentur ad convenientem illius reipublicae gubernationem, non refert, quia etiam media convenientia ad hunc finem possunt vere et efficaciter praecipi sub obligatione conscienuae. Neque hic finis excludit ultimum vitae aeternae, sed potius subordinatur illi : nam servando externam justitiam et pacem reipublicae, potest quis mereri vitam aeternam si justus sit, ac subinde illa dignum se reddere, Quamobrem negari non potest praecepta judicialia fuisse divina, non solum ex auctore, sed etiam ex fine ultimo per illa intento, ut supra visum est. Ideoque superfluum est addere illam particulam in definitione legis divina, quia nihil Deus homini praecipit, nisi ut obediendo tandem fiat dignus vita aeterna, quamvis alius proximior finis possit etiam per talem legem intendi.

6. Dubium. — De praeceptis moralibus dicendum obligare sub quocumque periculo. — Tandem inquiri potest an obligatio illius legis tanta fuerit, ut ad sui observationem in conscientia cogeret, non obstante quocumque periculo mortis. Sed hoc dubium cum eadem proportione expediendum est, quia simile supra tractatum de lege humana. Itaque de praeceptis moralibus certum est obligare cum eo rigore, praesertim si negativa sint, quia oppositum est intrinsece malum. Affirmativa autem, quia non obligant pro semper, possunt interdum non obligare ratione periculi mortis : unde idem a fortiori dicendum esse constat de positivis praeceptis affirmativis divinis, ut magis ex dicendis patebit. De nega- tivis autem praeceptis a Deo positis potest esse nonnullum dubium, quia obligant pro semper, et Deus potest ita obligare sine ulla exceptione propter summam auctoritatem quam in praecipiendo habet : stante autem obligatione a Deo posita, impossibile est ut liceat contra illam agere.

7. Lex vetus positiva non obligabat cum periculo vitee. — Nihilominus tamen dicendum est illam legem ut positivam, non obligasse per negativa praecepta cum periculo vitae, nisi ubi occurreret ratio vitandi contemptum divini praecepti aut religionis. Ita docent omnes auctores supra lib. 3 citati circa legem humanam, et specialiter de lege divina in genere id docet Sot.. 1 de Justit., quaest. 1, art. 6, in fine corporis; et Adrianus, quodl. 1, art. 3 ad 5, et quodl. 6, art. 2 ad 2, etinA, q. 3, de Clavib., except. 9. Ubi in exemplum adducit legem Sabbati, quae non obligavit Machabaeos ad non bellandum die Sabbati, propter periculum vitae, ut sumitur ex 1 Machab., 2. Ratio autem est, non quia liceret tunc propter metum agere contra obligationem a Deo positam, sed quia pro tunc cessabat obligatio ; nec refert quod praeceptum negativum obliget pro semper, quia dum non prohibet rem intrinsece malam, semper habet subintellectam conditionem, nisi interveniat sufficiens necessitas, seu periculum excusans. Quae conditio etiam in divinis praeceptis includitur, non quia non posset Deus aliter praecipere, si absoluta potestate uti velit, sed quia in ordinaria hominum gubernatione illa non utitur per generalia praecepta, quae secundum regulas prudentiae et convenienüs gubernationis tradi censentur. Et inde etiam facile probatur exceptio posita in assertione, quia agere aliquid in contemptum Dei, vel religionis, aut legis ejus, est intrinsece malum, et ideo merito conditio illa non extenditur ad talem eventum. Quod dictum etiam est de lege humana, multoque magis verum est de divina, ut etiam confirmat aliorum Machabaeorum exemplum, libro 2, cap. 7.

8. Secunda conclusio. — Dico secundo: permissiones aliquae fuerunt effectus illius legis, non tamen per modum purae permissionis, sed per modum dispensationis, vel potius per modum concessionis et privilegii. Declarat r, advertendo permissionem interdum late dici de omni illo quod non prohibetur nec praecipitur lege, et ita D. Thom., in 4, d. 33, q.2, a. 2, quaestiune. 2, distinguit varios modos permissionis ; unus quo minus bonum permitti- tur, relicto meliori ; sic matrimonium permittitur respectu virginitatis ; et de usu ejus ait Paul. 1 ad Corinth. 7: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Haec autem magis est approbatio quam permissio. Unde magis improprie appellatur permissio, concessio melioris boni non praecepti, nam illud potius est consilium. Imo neque licentia faciendi aliquid quod per se malum non est, nec prohibitum, est propria permissio, de qua nunc loquimur. Addit etiam divus Thomas peccatum veniale permitti respectu mortali, quia non prohibetur. Sed hoc etiam improprie dicitur; nam peccatum veniale revera est prohibitum, licet cum minori rigore quam mortale.

9. Propria permissio. — Permissio fact qua.—— Permissio juris qug. — In quo sensu procedit assertio. — Alia subdistinctio permissionis. — Propria ergo permissio dicitur de quocumque malo vel prohibito, non respectu majoris vel minoris mali, sed respectu cohibitionis ejusdem mali permissi. Et sic possumus distinguere duplicem permissionem ; unam facti, alteram juris. Facti appello, quando, sine jure aliquid statuente, de facto peccatum voluntarie non cohibetur, et sic Deus dicitur permittere peccata. Juris autem permissionem appello, quando iex aliqua permittit facere quod alias prohibitum erat, et haec permissio dicitur proprie effectus legis, quia per legem introducta est. De hac ergo intelligitur assertio, quae ex locis statim allegandis manifesta fiet. Ulterius enim subdistingui potest haec permissio juris : nam quaedam est impunitatis tantum, quam lex talis concedii ei cui permittit peccatum, et in virtute solum jubet ne sic operans puniatur, ut in l. 1 dixi. Alia vero est permissio concessiva exemptionis tollentis prohibitionem , ut sine culpa fieri possit quod antea non poterat, ut per dispensationem aut privilegium fit. Dieimus ergo permissionem, quae est effectus legis veteris, semper esse hujus ultimi ordinis.

10. Probatur assertio. — Probatur primo inductione ex Scriptura , juxta expositiones quae probabiliores nobis videntur: nam imprimis pluralitas uxorem permissa fuit inlege veteri, ut sumitur ex Deuteron. 21, ibi: S habuerit homo uores duas, etc. Non enim invenitur lex quae dispositive, ut sic dicam, hoc permittat, sed praesuppositive, ut ex tenore dictorum verborum constat. Fuit enim illa permissio concessa Patribus, et traditione ac more recepta in illo populo, et postea in lege Moysi non fuit prohibita, ac subinde tacite fuit approbata, ut illis etiam verbis declaratum est. Unde illa permissio dici potest pon esse ex lege, sed ex Patribus, sicut circumcisio: tamen sicut circumcisio numeratur inter sacramenta illius legis ita permissionem hanc vocamus effectum illius legis, saltem retentum, seu probatum. Talis ergo fuit illa permissio in ita .ege quaiis fuit in Patribus: in illis autem fuit illa permissio concessiva privilegii auferentis prohibitionem et culpam: ergo et in illa lege. Minor traditur ab Innocent. Ill in cap. Gaudemus, de Privileg.. et est communis sententia Sanctorum et expositorum Matth. 19, et Augustin., lib. 1 de Nupt. et concupiscent., c. 9; et videtur indubitatum ex sanctitate antiquorum Patrum, et familiaritate quam cum Deo habebant.

11. Libellum repudii. — Alia permissio in lege disposita fuit de libello repudii, Deuter. 24. quam multi expiicant de permissione impunitatis ; longe tamen verisimilius mihi videtur esse intelligendum de permissione dispensativa, seu concessiva, et excusante a culpa, quod tenuit auctor imperfecti in Matth., homil. 17; et D. Thom. in 4, supra, id valde probabile reputat, et videtur supponere 1. 2, quaest. 102, art. 5, ad 3; et sequuntur quam plures scholastici in 4, distinct. 33, et jurisperiti in dicto cap. Gaudemus ; et Bellarminus, lib. 1 de Matrimon., cap. 17, ad 14; et Maldonat., Matth. 19, et plures alii quos refert et sequitur Sancius, lib. 10 de Matrimon., disput. 1, n. 7. Ratio vero est, quia lex illa simpliciter id concedit, et nullum indicium praebet quod illud permittat licet sit malum, sed absolute ut fieri possit, ut patet ex citato loco, et ex Malach. 2, nam videtur ibi approbari matrimonium ; ergo incredibile est illam permissionem fuisse quoad solam impunitatem respectu legis,quia hoc modo constitueretur ille populus in magno periculo peccandi, cum hoc ibi non exphlicaretur.

12. Alia permissio fuit mutuandi cum usura alienigenis, de qua eadem est disceptatio inter doctores ; mihi tamen ob eamdem rationem placet sententia, quae permissionem illam explicat de concessione excusante a culpa, saltem propter donationem a Deo factam, vel quia jure belli poterant Hebraei accipere bona alienigenarum vicinorum, respectu quorum illa concessio intelligenda est. Et ita explicat expresse Àmbrosius in libro de Tobia, cap. 15, quem graves theologi et juristae sequuntur, quos refert Covar.,lib. 3 Variar., cap. 1, n. 7. Aliud exemplum esse potest ex lege Deuter., 93 : "Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit, foras autem non efferas tecum". Ubi priora verba non sunt praeceptiva, sed permissiva, excusando non solum culpam mortalem, sed etiam venialem, et majorem licentiam dando quam solo jure naturae videatur concessa : et ratio est eadem quae supra est tacta. Nam potuit Deus fructus alienae vineae communes facere quoad illum usum, et per illam legem simpliciter intellectam fecisse videtur. Idemque est de alio exemplo de usu spicarum, quod ibibem subjungitur. Denique afferri potest exemplum de usu sacrificii zelotypiae, Num. 5, quam inter permissiones ponit D. Thomas in 4, ubi supra ; et significat fuisse tantum permissionem minoris mali, quia tentare Deum per se malum est. Sed sine dubio existimo etiam permissionem illam fuisse concessivam; nam, posita illa lege, uti illo sacrificio non erat tentare Deum, quia signum quod a Deo ibi postulabatur , ab ipso erat institutum cum promissione effectus, et ita cessat divina tentatio, juxta dicta 3 de Relig., l. 1, cap.2; ergo etiam cessabat ratio culpae, quia, per se loquendo, nulla alia malitia in illo actu poterat inveniri.

13. Hac dictis infertur assertio tradita. — Ex his ergo satis probata relinquitur assertio, quia nulla permissio occurrit in illa lege facta, quae sit de actu malo et prohibito, perseverante in sua mahtia post permissionem, quia semper facta permissione cessabat prohibitio, sive per propriam dispensationem, sive per mutationem materiee, ut proprie loquendo dicendum est. Nam hoc genus permissionis tantum habere potuit locum in aliquibus quae ex vi juris naturae non licerent, seclusa tali permissione Dei : quod autem jure naturae non licet, non fit licitum per propriam dispensationem, sed per materia mutationem, ut supra, lib. 2, declaratum est; ergo ita fieri etiam potuit in dictis permissionibus, ut ex dictis etiam facile intelligi potest : unde etiam sumitur optima congruentie ratio, quia Deus potuit illam permissionem facere cum immunitate a culpa, et verba concessionis sunt absoluta; ergo interpretandum est ita fecisse. Probatur consequentia ; tum quia beneficia principis; et maxime summi, latissime sunt interpretanda : illa autem permissio in illius populi commodum a Deo concedebatur ; tum etiam quia ita magis expediebat ad bonum regimen, quod Deus intende- bat per illas leges majora mala vitare; tum etiam quia hoc est maxime consentaneum legi divina, etiam positivae, nimirum, ut nulIum malum culpae permittat positive (ut sic dicam), licet negative possit aliqua permittere, non injungendo propter illa specialem poenam hujus vitae. Et (si quis recte consideret) ad hoc suadendum applicari facile potest ratio quarta D. Thomae, qua probat necessitatem legis divinae, 1. 2, quaest. 91, art. 4, et qua probat legem divinam dari debuisse de omnibus actibus moralibus bonis, quia necessarii sunt ad divinam amicitiam, ut declarat quaest. 99, art. 2, juncto art. 2, quaest. 100; nam eadem ratione non debuit lex divina per modum juris permittere malum aliquod, in quo perseveret malitia divinae amicitiae contraria : unde etiam concluditur non solam permissionem, sed etiam opus ex illa factum posse dici effectum talis legis, quia erat opus bonum, et tale fiebat per concessionem legis, sicut opus privilegio concessum est effectus ejus. Neque contra hanc assertionem occurrunt objectiones generales : il'a vero quae circa particularia exempla adducta fieri solent, et difficiles non sunt, et in propriis materiis tractantur. Addendum vero est interdum in illa lege expresse tantum dici, ut hoc vel illud faciens non subjaceat poenae, ut patet Exodi 94, etc.; et tunc clarum est solum quoad impunitatem actum permitti.

14. Lex vetus habet effectus panales. — Dico tertio : lex vetus habet etiam effectus poenales, seu poenarum. Haec assertio per se nota est, quia, magna ex parte, lex illa poenalis erat; passim enim in ea legimus, Qui hoc fecerit, morte moriatur, vel, delebitur de populo suo, vel, dentem pro dente, et similia ; erant ergo illae leges poenales, non purae, sed mixtae, seu habentes simul vim directivam, ut dictum est. Ratio autem propter quam comminationes poenarum additae sunt in illa lege, est illa communis, quod poena necessariae sunt, praesertim propter illos qui sunt proni ad malum, ut ait Aristot., 1l. 10 Ethic., cap. ult. Ille autem populus erat valde imperfectus, et pronus ad malum, et ideo maxime induci debuit comminationibus poenarum. Quae propter hanc causam fuerunt in illa lege, et multiplices, et gravissimae, ac propterea vocatur illa lex timoris et servitutis, quia per comminationes poenarum, magis quam per amorem inducebat ad sui observationem. Unde e converso in transgressoribus erat causa punitionis : sic enim poena est effectus legis poenalis, quamvis non semper eodem modo: nam, ut in l. 4 diximus, lex interdum poenam ipsam per se exequitur, et tunc dici potest causa per se, et proxima ipsius poenae; aliquando vero solum taxat, et designat poenam imponendam, et tunc immediate facit obnoxium poenae transgressorem legis: remote autem, et quasi consequenter est causa ipsiusmet poenae, quam judex vel executor imponit, vel proxime efficit.

15. Poenae pecuniariae. — Possumus ergo haec duo genera legum poenalium in veteri lege distinguere : nam quadam imponebant poenam ferendam vel exequendam per hominem ; aliae vero per sese illam faciebant, vel imponebant. In priori ordine pono omnes leges imponentes poenam corporalem : ignis, Levit. 21; lapidationis, Levit. 24; verberum, Deuter. 25; sive poena talionis, Exod. 21. Certum est enim has leges non obligare in conscientia ad poenae solutionem ante condemnationem : nam, considerando verba legis, videtur res clara, omnes illas poenas fuisse impositas in ordine ad sententias judicum, ut patet Exod. 21, cum similibus. Item in his corporalibus poenis idem est manifestum, vel per se praesumptum, ubi aliud evidenter non constiterit de voluntate et praecepto Dei, quod in ila lege ostendi non potest. De pecuniaris vero poenis posset quis dubitare, ut quando lex praecipit restituere duplum, triplum, vel quadruplum, ut Exod. 22, nam verbum restituat, indicat obligationem in conscientia. Sed nihilominus verius existimo quidquid ibi habet rationem poenae, designari in ordine ad sententiam judicis, et antea non obligare, quia verba non habent majorem vim, et mitiori modo explicanda sunt, et ita procedunt rationes aliae factae de legibus humanis. Dico autem, quidquid habet rationem pune, quia id quod ad resti^ntionem rei ablatae, vel recompensationem damni facti pertinebat, ex naturali obligatione, statim restituendum erat, ut per se constat. Et, hac ratione, probabile est legem Exod. 21, ut dominus, qui servum vel ancillam percutiens oculum aut dentes excluderet, illum liberum dimitteret, obligasse in conscientia , nulla expectata sententia, quod tenet Castr., lib. 2 de Lege poenal., cap. 4, qui tamen id explicat, etiam per modum propriae poenae, non vero satis id probat; facilius vero intelligitur per modum recompensationis damni illati, quam lex divina illo modo taxabat et definiebat. Addi etiam potest quaedam alia onera imposita fuisse per illam legem committentibus aliqua delicta, quae non tam videntur fuisse poenae, in vindictam impositae, quam remedia vel medicinae talium delictorum in ordine ad divinum cultum illius legis, et de his verisimile est obligasse in conscientia ante judicis sententiam; hujusmodi videntur fuisse leges imponentes aliquas oblationes, vel sacrificia pro aliquibus delictis, cum aliquo modo confessionis delicti, vel sine illo, ut late prosequitur Castro, cit. loco.

16. Irregularitas. — Lex irritans aliquem contractum ipso facto. — In alio ordine pono irregularitates quasdam, quas lex illa ipso facto inducebat circa personas, propter varias occasiones, vel eventus, ut propter tactum corporis mortui, Num. 19, et Levit. 11; vel propter alias similes causas, ut videre licet Levit. 12 et seq. Has autem inter poenas numeramus, late loquendo, quia erant onera et gravamina illius legis ; re tamen vera ordinarie non erant proprie poenae, quia sine culpa inducebantur ad eum modum quo nunc irregularitas saepe non est poena, sed indecentia quaedam. Incurrebantur autem tunc tales irregularitates ipso facto, et ex vilegis, et ideo dicimus illum fuisse proximum et per se effcctum illius legis : nam ex vi, et efficacia et institutione illius immediate fiebat. Atque in hoc etiam ordine constitui possunt leges, quae ipso facto irritabant aliquem contractum in illa lege, quod maxime admittendum videtur in legibus inducentibus impedimenta matrimonii, Levit. 18; nam in hoc sensu communiter ab expositoribus et theologis leges illae intelliguntur. Et hoc indicant illa verba: Turgntudinem patris , matris, sororis, etc., non revelabis : nam per haec directe prohibetur, et fit illicitus usus talis matrimonii ; et ideo necessarium est ut matrimonium ad talem usum ordinatum, non solum sit prohibitum, sed etiam irritum, tanquam obligans ad actum illicitum, quod fieri non potest. An vero praeter haec praecepta fuerint alia in illa lege ipso facto irritantia actus aliquos, vel contractus, testamenta, vel quid simile, definiendum existimo ex principiis supra positis, et judicium esse ferendum juxta exigentiam verborum ipsorum praeceptorum, quae consideranda et expendenda sunt.

17. Opus prannio digmun et ipsum premiwn inter effectus hujus legis posse uunerari. —Probatur wtraque pars assertionis. —Dico quarto : opus dignum aliquo pramio, et praemium ipsum numerari potest inter effectus illius legis. Hoc facile probatur, supponendo legem illam induxisse ad sui observationem per varias promissiones, ut constat ex libro Exodi, cap. 19; et Deuteron. 4, 2 et 28; et ex Prophetis, aliisque locis frequenter. Et rationem reddit D. Thomas, dicta q. 99, a. 6, quia hoc generaliter pertinet ad perfectam providentiam legislatoris humani : ergo multo magis ad providentiam Dei, cui non est similis in legislatoribus: ergo, dando illam legem, conveniens fuit ut simul promitteret praemia observantibus illam. Et confirmatur, quia non est Deus minus liberalis in promittendo, et justus in praemiando , quam sit severus in comminando, et justus in puniendo : sed Deus sancivit illam legem per comminationem plurium poenarum, ut dictum est ; ergo decuit ut etiam per promissiones suas illam confirmaret. Et ideo solet lex illa in Scriptura significari nomine pacti ac foederis, quia ita lata est ad obligandos homines, ut per promissionem adjunctam obligaverit etiam Deum ad reddenda praemia servantibus illa. Ex hoc ergo fundamento facile probatur utraque pars assertionis: nam opus legis cum fit, effectus est legis, licet non proximus , saltem remotus, quia lex, quantum in se est, ad illud inducit et movet. Deinde opus illud ex obligatione legis factum sub promissione praemii , quantum est ex se, dignum est tali praemio, sicut mercenarius dignus est mercede sua; ergo opus dignum mercede promissa in lege effectus est ejusdem legis: unde, ulterius procedendo , praemium ipsum effectus est operis illo digni, cuique ex pacto et promissione debetur ; ergo lex quae est causa talis operis, consequenter est etiam causa talis praemii; est ergo effectus ejus, licet magis remotus. Neque in hac assertione absolute sumpta superest specialis difficultas.

18. Commune dubium de promissionibus legis veteris. — Occurrit tamen commune dubium, quales fuerint promissiones illius legis; an temporales tantum, vel etiam spirituales et aeternae. Et ratio dubii est, quia D. Thomas dicto art. 6, significat promissa illius legis fuisse tantum temporalia, et reddit rationem, quia lex illa disponebat ad CHRISTUM sicut imperfectum ad perfectum, et dabatur populo adhuc imperfecto in comparatione perfectionis quae erat futura per CHRISTUM: imperfectorum autem est, quod temporalia bona desiderent, et ideo illa lex per temporalium bonorum promissiones homines inducebat. Nam qui vult (ait D. Thomas) inducere alium ad observantiam praecepti, ea debet promittere quae magis sunt in ejus affectu; nam sicut qui docet, incipere debet a facilioribus, ita qui movere alium vult, ea proponere debet quae facilius movere possint : unde ob eamdem causam comminationes illius legis erant de poenis temporalibus, quia earum timor magis movere solet animales homines et imperfectos. Confirmatque hoc D. Thomas ex Paulo ad Gal. 3, comparante legem paedagogo, et consequenter Israeliticum populum puero existenti sub paedagogo: nam sicut puer maxime sensibilibus movetur, et ideo a paedagogo interdum flagelhs terretur, aliquando vero levibus munusculis et promissionibus inducitur, ita lex illa populum sibi subjectum inducebat; quod etiam constat ex tenore legis Deut., 27 et 98, et ex usu Prophetarum, Isai. 1: S volueritis, et audieritis me, bona terre comedetis, etc. Et saepe in aliis.

19. Significat autem D. Thomas hoc esse intelligendum exclusive, ita ut non solum lex illa temporalia frequenter promiserit, quod evidentissimum est, sed etiam quod nihil excellentius promiserit, ad hoc enim discursus D. Thomae tendit. Unde promissio illa, quae habetur Levit. 418, et Ezech. 20: Custodite leges meas, atque judicia, quae faciens homo vivel in eis, de vita corporali intelligit idem divus Thomas, quaest. 100, art. 19, ad 2, ex Paulo ad Galat. 3; ubi significat diversitatem esse inter illas duas sententias, Justus ec fide vivit, et, Qui fecerit ea, vivel in illis; quod prior intelligitur de vita spirituali, posterior autem minime, quia lex non est ex fide; et ideo in priori sententia simpliciter dicitur vivii, in posteriori autem non simpliciter, sed cum addito vivet in illis, id est, in lege, cujus poenas non incurret, vel in justitia legis, ut exponere videtur idem Paulus ad Romanos cap. 10, dicens: Mogses enim scripsit, quoniam justitiaom, qua ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. Praeterea idem Paulus, ad Hebraeos scribens, hanc sententiam indicare videtur. Nam cap. 7 dicit, novi Testamenti meliorem esse spem, utique quia est de aeternis bonis, per quae appromimamus ad Deum - ergo haec non promittebantur in veteri Testamento; et ideo, cap. 8, addidit novum Testamentum melioribus promissionibus sancitum. Hinc etiam sancti Patres multum huic sententiae favere videntur; nam D. Augustinu;, lib. 18 de Civitat., cap. 11, dicit legem appellari vetus Testamentum, quia promissiones terrenas habet, et per Jesum Christum futu- rum fuerat Testamentum novum, in quo regnum coelorum promitteretur. Quae differenta manifeste requirit ut promissio regni coelorum in veteri Testamento facta non fuerit, et subjungit rationem similem discursui divi Thomae, dicens: Hunc enim ordinem servari oportebat, sicut in unoquoque homine, qui in Deun proficit, id agitur, quod ait Apostolus, ut non sit prius quod spirituale est, sed quod animale, postea spirituale; et ita in quaest. 92 in Exodum dicit, licet in veteri Testamento praecepta ad bonos mores pertinentia reperiantur, promissiones tamen carnales atque terrenas fuisse; et quaest. 33 in Numer., inter alias differentias inter utrumque Testamentum, hanc constituit, quod in veteri promissa erant temporalia, in novo spiritualia, quod, lib. 4 contra Faustum, et Epist. 120, et in aliis locis, saepe repetit. Unde Bernardus, sermon. 30 in Cantic., de Lege dixit, Grave legis jugun, et vile premiwn, nam terra est in promissione, cui statim opponit suave jugum legis gratiae, quae promissionem habet vitae quae nunc est pariter et futurae. Hince denique Hieronymus, Dialog. 1 contra Pelagian., et Chysostomus in Matth., dixerunt regnum coelorum coepisse praedicari in Evangelio: Legens (inquit Chrysostomus) Legem, legens Prophetas, legens Psalterium, nunquam regnum calorum audivi, nisi in Evangelio. Hieronymus autem reprehendit Pelagium, qui dicebat regnum coelorum etiam in veteri Testamento repromitti : Cum perspicuum ( inquit) sit, regnum calorum primun in Evanugelio praedicari.

20. Contraria pars suadetur. — In contrarium vero est, quia non videtur posse negari quin antiqui observatores legis Moysi vitam aeternam per eam sperarent; de hac enim retributione loquitur David, Psalmo 118, cum dicit : Znclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in etermum, propter retributionem , et clarius Tobias, cap. 2, filio dicebat: Filii sanctorum sumus, et vitam illam eapectamus, quam daturus est Deus dis qui fidem suam non autant ab illo; et 2 Machab., T, unus eorum dixit : Aex mundi defunctos nos pro suis legibus in eterne vite resurrectione suscitabit. Unde de illa vita intellexisse videtur illam promissionem : Qui fecerit eas, vivet in eis; de qua etiam loquitur Ezech. 18, cum dicit : Qui custodierit praecepta mea, et fecerit judicium, et justitiam, vita vivet; et similia habet cap. 33, et vita aeterpa expresse promitiitur Daniel. 12, et Sap. b: Justi autem in per- petuum vivent. Denique Isaias, cap. 64, aeterni pramii dignitatem agnoscens et expectans, ait : Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praparasti diligentibus te ; et cap. 13 describit eeternum praemium virtutis. Non videtur ergo dubium quin homines sub lege viventes promissionem haberent vitae aeternae, et illam sperarent, quod aperte confirmat Apostolus, ad Hebr. 11, ubi, facta longa numeratione justorum illius temporis, concludit : Et hi omnes estamonio fidei probati non acceperunt repromissionem, quod necesse est intelligi de reproumissione aeterna : nam temporales promissiones multi acceperunt, de quibus in principio dixerat : Sancti per fidem vicerunt regua, operati sunt justitiam , adepti sunt repromissiones. Denique non solum poena temporalis, sed etiam aeterna cognoscebatur, et timenda proponebatur in illo tempore, ut constat ex eisdem locis : unde etiam tunc peccando mortalter reatus illius poenae incurrebatur, ut est de fide certum; ergo necessarium est ut etiam aternum praemium proponeretur : nam haec duo connexa necessario sunt, et eadem est utriusque ratio. Quod etiam aperte ostendit princeps quidam Judaeorum, qui Christum interrogavit : Quid faciens vitam ceternam possidebo , Luc., 18. Habebat ergo notitiam illius et spem.

21. Utraque pars bene intellecta amplectenda. — Explicantur Patres praedicti. — Dicendum vero est utramque partem recte intellectam veram esse; nam lex proprie sumpta non promittebat praemia aeterna, sed temporalia, ut priores Patres docent. Et ratio eorum suadet, et ex testimoniis ex lege citatis colligitur, addendo, nullum ex propria lege afferri testimonium, in quo spirituales promissiones fiant. Et nihilominus verissimum etiam est homines sub lege constitutos habuisse promissionem vitae aeternae, et spiritualium bonorum, et fidem ac spem eorum, sine qua impossibile est remissionem peccatorum obtinere: Accedentem , enim, ad Dewm oportet credere, quia est, et inquirentibus se remunerator sit, ad Hebr. 11. Neque hoc posterius cum priori repugnat, quia hanc promissionem non habuerunt Judaei ex lege, sed ex Patribus (ut sic dicam), utique per traditionem eorum; nam a principio Ecclesiae facta est hominibus fidelibus, et in eis per traditionem permansit fides ejus, et in Abraham revocata est, et expressior facta, unde est illud Ecclesiae in Missis defunctorum: Signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanclum, quam olim Abrale promisisti, et semini ejus. Sic ergo ad populum Israeliticum pervenit, et postea per Prophetas scripta est, non tanquam nova, sed tanquam antiqua. Quod totum satis probat testimonium Pauli ad Hebraeos. undecimo, ubi incipiens ab Abel, et progrediens per Patriarchas usque ad Prophetas, omnes dicit habuisse hanc promissionem. Lex ergo nullam promissionem spiritualem huic antiquae addidit, et in hoc sensu vere dicitur taptum promisisse temporaha, scilicet, quantum ad promissiones quas ipsa addidit. Et in hoc sensu locutus est D. Thomas cum Augustino. Et in eodem dixit Bernardus fuisse vile praemium, scilicet, proprium illius legis, comparatum ad onus etiam proprium quod lex illa imponebat. Chrysostomus autem et Hieronymus, quia non de sola lege, sed de toto Testamento veteri loquuntur, exponendi sunt ut loquantur de promissione vitae aeternae sub expresso nomine regni coelorum. Vel si hoc non probatur, quia Sapient. 5 vocatur regnum decoris, et cap. 6 regnum perpetuuwm, et quia verba Isaiae et alia sunt aequivalentia, dicendum est ante Christum non fuisse promissum regnum coelorum ut jam apertum, et secundum illum statum assequendum, et hoc modo incoeptum esse praedicari tempore legis gratiee, et hoc intendisse illos Patres, ut ex antecedentibus et consequentibus constare potest. Vel certe regnum illud non fuisse promissum, ut praemium operum legis, sed ut praemium operum gratiae, et ut sic semper ad novum Testamentum pertinuisse. Quae doctrina magis declarabitur ex capite sequenti.

22. Aliud dubium.— Aliud dubium excitari potest circa eamdem quartam assertionem, scilicet, quomodo opera legis essent meritoria illius praemii temporalis promissi per legem, vel pramii aeterni promissi per fidem. Sed de hoc posteriori puncto dicam in capite sequenti. De priori vero, dicendum est fuisse illud meritum de condigno et de justitia, quia et opera erant satis proportionata tal praemio (cum Bernardus dixerit fuisse vile praemium respectu tanti oneris), et fiebant ex pacto cum Deo, et sub conditione talium operum. Oportebat autem tale opus esse saltem moraliter bonum, quale de se erat quodlibet opus divina legis, nisi ex parte operants prave fieret ; tunc enim totum opus Deo displiceret, et ideo non posset esse meritorium de condigno apud Deum, etiam praemii temporalis, cum poenam potius mereatur. Et ita est intelligenda conditio illius promissionis, quod fiat opus ita implens aliquod praeceptum legis, ut nullum aliud praeceptum Dei per illud violetur. Imo addi potest ex divo Thoma, dicto art. 6, ad 3, aliam etiam conditionem fuisse necessariam ex parte personae operanüs, scilicet, ut operans non esset inimicus Dei. Sic enim ait D. Thomas aliquos servantes legem illam, non fuisse consecutos etiam praemia temporalia illis promissa, quia cor totum habebant in temporalibus defivum , et a Deo elongatum. Nam in tali statu nemo potest mereri apud Deum de justitia etiam temporalia promissa, cum illis etiam bonis sit indignus. Unde licet fortasse gratia non esset per se necessaria ad tale meritum, tanquam principium per se ejus, potuit esse necessaria conditio ad removendum impedimentum. Et ideo, hoc non obstat quominus tale praemium absolute dici possit effectus illius legis, quod de praemio aeternae vitae simpliciter dici non potest. ut capite sequenti constabit.

23. Denique indicat D. Thomas, in dicta solutione ad 3, non obstante dicta promissione , non fuisse infallibile illud praemium respectu singularum personarum , quia fieri poterat ut aliquae personae particulares, etiam Justitiam legis servantes, illa bona temporalia non obtinerent, quia jam erant spirituales effacti, ut per hoc magis ab affectu temporalium abstraherentur, et eorum virius probata redderetur. Unde sentit D. Thomas promissionem temporalium etiam tunc inclusisse conditionem , dummodo spiritualibus non nocerent, et sub illa fuisse infallibilem, ita ut ratione illius talia bona obtinerentur, etiamsi ad spiritualem salutem non essent necessaria, simpliciter loquendo. Et ita intelliguntur specialiter tunc promissa bona temporalia , ut talia sunt, id est, sine positivo respectu ad spiritualia, quamvis noluerit Deus se obligare ad illa tribuenda, etiam cum spirituali nocumento.

24. Multiplicatio peccatorum non fuit effectus illius legis--Ultimo dicendum est, quamvis occasione illius iegis peccata multiplicata fuerint, nihilominus dici non posse, simpliciter loquendo, multiplicationem peccatorum fuisse effectum illius legis. Hanc assertionem propono ad explicandas aliquas locutiones Scripturae, praesertim D. Pauli, et convenientem modum loquendi in hac materia. Prior igitur pars expresse traditur ad Roman. 7, ubi prius dicit: Cum. essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris , ut fructificarent morti. Deinde objicit: Quid ergo dicemus, lea pecca- tum est? absit ; et infra: Nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me, et per illud occidit ; igitur occasione legis, non data ab ipsa, sed ab homine accepta, multiplicata sunt peccata. Ratio vero est, quia lex ostendebat peccatum, et illud prohibebat, et consequenter quodammodo augebat appetitum rei prohibitae, quia cum aliquid concupiscitur, et postea prohibetur, concupiscentie flamma magis attollitur, ut ait Chrysostomus, homilia 12 in Epistol. ad Romanos, et consentit Hieronymus, quaest. 8 ad Algas. Aliunde vero lex illa vires non praebebat ad peccatum vincendum, ut capite sequenti dicam. Altera vero pars probatur ex eodem Paulo, quia lex est bona, et opus Dei; ergo non potest esse causa peccati. Probatur consequentia, quia alias Deus ipse esset causa peccati, et ideo Paulus eodem loco cautissime loquitur, dicens: Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? absit , sed peccatum , ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem ; ubi peccatum vocat fomitem peccati, et illi tribuit causalitatem aliorum peccatorum, licet per occasionem legis.

25. Objectio.—Sed contra posteriorem partem objici potest illud Pauli 2 ad Corinth., 3: Littera occidit, spiritus autem vivificat, ub Augustinus nomine (Uittere legem intelligit, quae sic vocatur, vel quia in lapidibus scripta fuit, vel quia per antonomasiam lex scripta appellatur ; et consonat quod statim Paulus subdit: Sài ministratio mortis litteris deformata, in lapidibus, etc., ubi clare legem describit. Verbum autem occidit, de occisione spirituali intelligitur, opponitur enim verbo vivificandi, spiritui attributo, quod plane intelligitur de spirituali vita; ergo, juxta PauIum, lex spiritualiter occidit ; ergo peccatum, quod est mors animae, est effectus illius legis. Atque ita illum locum exponit Augustinus, de Spirit. et litter., cap. 4 et sequentibus, praesertim usque ad 14 et 15, contra Faustum, cap. 8, et lib. 2 contra adversar. legis et Proph., cap. 7; et idem fere tradit ib Chrysostomus, homil. 6, sequunturque divus Thomas, Anselm. et alii. Et simili modo, ad Romanos 7, dicitur illa lex mortis, utique ab effectu, quia occidendo, mortem animae infert, mors autem animae est peccatum.

26. Responsio. — Ad prius testimonium, aliqui nomine litterae non legem tantum, sed totam litteram veteris Testamenti intelligunt, quam dicunt occidere, si juxta corticem litterae intelligatur, vivificare autem, si in spiri- tuali sensu accipiatur. Ita Origenes, lib. 6 contra Celsum circa finem, et lib. 7, prope medium. Quam sententiam non reprobat Augustinus dicto lib. de Spirit. et litter., cap. 4, sed potius admittit, dummodo alia non rejiciatur ; et ita illa utitur lib. 3 de Doctr. Christian., cap. 5. Et sententia quidem sano modo intellecta in se vera est, non est autem existimandum intelligentiam Scripturae secundum proprium sensum verborum malam esse, vel nocivam, hoc enim haereticum esset, ut per se constat, sed sensus est nocivum esse, vel, cum Scriptura figurate loquitur, adhaerere cortici verborum, vel spiritualem sensum Scripturae in universum abjicere; sic enim dixit Christus Joann. 6: Spiritus est qui vivificat, verba quae ego locutus sum ovobis, spiritus et vita sunt. Sed licet haec sententia sic intellecta in se vera sit, sine dubio non est intenta a Paulo in illo loco; nam evidenter per litteram legem intelligit, ut ex contextu constat. Dicunt tamen Chrysostomus et Graeci legi tribui quod occideret corporaliter, quia poenam mortis frequenter imponebat. Quod per se spectatum sustineri posset, tamen non videtur intentum a Paulo, ut ratio facta probat, et quia infra vocat Paulus eamdem legem, ministrationem damnationis. Et ideo Augustinus, supra, exponit, legem occidere, etiam spiritualiter, non quidem per se et ut causa mortis spiritualis, sed solum ut occasio, sicut in assertione explicatum est. Quia vero illa non est occasio data, sed accepta , ideo simpliciter illa locutio propria non est, sed metaphorica, ad eum modum quo dicitur Deus in Scriptura praecipere quando solum permittit, ad indicandam certitudinem eventus; ita enim in praesenti, ut significaret Paulus, posita lege sine spiritu gratiae infallibihter sequi lapsum hominis, ideo dixit litteram occidere.

27. Ad alium locum responsio. — Alia expositio. — Unde facile patet responsio ad alium locum in quo illa dicitur lex mortis; potest enim hoc intelligi de morte corporali juxta expositionem Chrysostomi, quam etiam indicat Gregor. II Moral. cap. 10, alias 21, ubi per umbram mortis legem intelligit , quia mortem frequenter in peenam imponebat. Et in hoc sensu non procedit objectio, sed locus ille probat tertiam assertionem, quia licet lex per se et absolute non intenderet mortem, etiam corporalem, et sub hac ratione dici possit non esse causam illius, quomodo etiam de Deo dicitur quod mortem non fecit : nibilominus in transgressores legis mortem per se intendit, et facit, supposita transgressione, quia sic bona est, quomodo dicitur Deus facere omne malum poenae. Dices ergo etiam dici poterit lex illa lex vitae, quia sicut comminabatur mortem transgressoribus, ita promittebat vitam servantibus. Respondetur denominationem illam non ex sola promissione vel comminatione , sed ex effectu desumi : mors autem proprie infertur ratione legis transgredientibus ipsam: vita autem corporalis non datur proprie, sed solum non aufertur, et ideo non est eadem ratio denominationis. Alio modo intelligi potest ille locus de morte spirituali, juxta expositionem Augustini supra datam; et satis consentaneum discursui Pauli ; nam veluti explicans illam denominationem subjungit : Incentum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem -: nam peccatum occasione accepta per mandatum seduait me, et per illud occidit. Loquitur ergo de morte spirituali, et explicat illam vocari legem mortis, non quia sit causa ejus, sed quia occasione ejus secuta est, et tacite explicat verbum occidendi, quod in alio loco posuit, et ita eumdem habent sensum, et unus per alium debet explicari,

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6