Text List

Caput 7

Caput 7

Utrum lex vetus justificaret.

CAPUT VII. UTRUM LEX VETUS JUSTIFICARET.

1. Praecipuus effectus legis. —Duplex justritia carnis et spiritus. —Justitia carnis qua. —Justitia anime duplex. — Quoniam praecipuus effectus legis est subditos facere bonos, et in illa lege habet hic effectus specialem difficultatem, operae pretium visum est de illo specialiter tractare. Potest autem duplex justitia distingui ex Paulo ad Hebraeos, cap. 9, ubi unam vocat justitiam carnis, indicans esse aliam justitiam spiritus, quas aliis locis vocat justitiam legis et fidei seu spiritus. Justitia carnis dicitur opus quo fiebat munditia quaedam ab illis irregularitatibus, quas lex illa inducebat, ut supra diximus, et exponit D. Thomas, quaestion. 103, art. 1, ubi in hoc sensu dicit caeremonias legis vocari justitias carnis, quia sanctificabant ad emundationem carnis. De hac igitur justitia manifestum est potuisse legem illam justificare, quia ex vi suae institutionis tollebat per certas caeremonias illas immunditias legales, si- - cut etiam illas inducebat. De hac vero justificatione non tractamus, quia nec difficultatem habet, nec poterat juxta conscientiam perfec- tum facere servientem, ut ibidem Paulus ait. Justitia autem animae subdistingui potest : nam una est supernaturalis, quae est propria justitia fidei et spiritus, et hominem sanctum ac justum simpliciter facit, et ideo illius effectio theologico more justificatio simpliciter et absolute dicitur ; alia est naturalis, seu acquisita, quae consistit in rectitudine moralium operum, quae a Philosopho morali universalis justitia vocabitur. Hic de priori justificatione tractamus; tum quia illa sola facit habentem simpliciter bonum ; tum etiam quia alia justitia per se pertinet ad legem naturae: lex autem vetus supernaturalis erat; tum denique quia etiam posterior justitia sine priori comparari non potest, ut in materia de Gratia ostendemus. Et eo modo quo ad illam erat necessaria, gratia non magis poterat per legem veterem dari quam ad alia opera, ut dicemus.

2. Lex vetus non haluit ex se virtutem justificandi. — De illa ergo justitia assertio certissima est, legem veterem non habuisse ex se virtutem justificandi. Hta docet D. Thom., quaest. 100, art. 12, de Praeceptis moralibus, et quaest. 103, art. 2, de Caeremoniahlbus. De judicialibus autem hoc non disputat, sed tanquam manifestum supponit. Docuit autem hanc sententiam Paulus in Epistola ad Romanos, praesertim a cap. 3, ubi inquit: Ea operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo, quod capit. 4 et sequentibus prosequitur. Idem in Epistola ad Galatas, ubi, cap. 3: Quoniam (inquit) in lege nemo justificatur apud Deum. ldem in Epistola ad Hebraeos, ubi propterea, cap. 7, legem vocat infirmam et inutilem, quia nihil ad perfectum adduxit, quod explicans cap. 9, dicit caeremonias legis non potuisse secundum conscientiam perfectum facere servientem. Explicat autem divus Thomas hunc sermonem Pauli esse verum, non tantum quoad opera caeremonialia, sed etiam quoad moralia, ex sententia Augustini, libro de Spiritu et litter., cap. 14 et sequentibus , ac merito; tum quia Apostolus simpliciter loquitur de tota lege; tum etiam quia, specialiter loquens de praecepto Non concupisces, ad Romanos, cap. 7, dicit non solum non justificasse, sed etiam per occasionem spiritualem mortem attulisse, ut explicuimus; tum denique quia ratio Pauli ad Galatas, capit. secundo: Si per legem justitia, ergo gratis CHRISTUS mortuus est, aeque procedit in tota lege et omnibus praeceptis ejus.

3. Difficultas.—Responsio. —Difficultas autem est in explicando cur dicatur illa lex non justificare ; et quomodo intelligendum id sit, et quae ratio ejus sit reddenda. Ad quam breviter dici potest legem illam non justificasse, quia opera ejus non erant talia ut possent hominem sanctum efficere; nam lex non potest sanctificare, nisi per opera quae praecipit. Assumptum declaratur, quia opera legis alicujus dupliciter possunt justificare, scilicet, ex opere operato, vel ex opere operantis : opera autem illius legis neutro ex his modis justificabant; ergo lex illa nullo modo justificabat. M'nor quoad priorem partem videtur expressa divi Pauli ad Galatas, cap. 4, uhi caeremonias legis vocat egena et infirma elementa, quia non poterant a peccato mundare ; et ad Hebraeos 9, hac ratione dicit fieri non posse, sanguine hircorum aut vitulorum auferri peccata. Ex quibus locis et similibus id communiter docent theologi in 4, dist. 1, ac definivit Concilhum Florent. in decreto Eugenii, et favet Concilium Trident., sess. 7. Altera vero pars minoris videtur sufficienter probata testimoniis supra adductis, et ratione ex illis desumpta ; quia nulla opera justificant ex opere operantis, nisi quae sunt opera fidei, teste Paulo in eisdem locis; sed opera legis distinguuntur ab operibus fidei, ut idem Paulus passim repetit in eisdem locis : ergo. Unde ad Galatas 3, ex illo loco, Justus eax fide vivit, concludit Apostolus legem non justificare, sicut scriptum est, quia lex non est ex fide.

4. Objectio. — Nullum sacramentum ceteris legis habuit virlutem Jjustificandi , nec in eo dabatur gratia eatra aneritum operantis. — Contra singulas vero ex his partibus singulae objectiones occurrunt. Contra primam est frequens objectio de circumcisione, quia per illam, aut saltem in illa, dabatur gratia infantibus in lege Moysi, et non ex opere operantis, ergo ex opere operato, quia non datur medium ; ergo aliquod opus illius legis justificabat. Occasione hujus objectionis disputant hic aliqui moderni, an sacramenta veteris legis, vel aliquod illorum, saltem circumcisio, habuerit virtutem justificandi apud Deum a peccato, saltem originali. Sed quia disputationem hanc alienam ab hoc loco existimo, et quia in principio tertii tomi tertiae partis, qua potui diligentia illam tractavi, ideo ad illam lectorem remitto; doctrinam enim quam ibi tradidi, nunc etiam omnino veram esse censeo, quae in summa est: Primo, nullum sacramentum proprium veteris legis, hoc est, in ea institutum, quodque cum ea incoepit, habuisse virtutem justificandi, neque in eo datam esse gratiam, extra meritum operantis. Hanc enim assertionem tanquam certam, secundum catholicam doctrinam, tenendam esse censeo, propter fundamenta fidei supra allata, et propter communem consensum Patrum et scholasticorum quos ibi retuli, et refert Cardinalis Bellarminus, libr. 2 de Sacrament. in genere, cap. 1i5. Sub hac autem assertione comprehenduntur omnia sacramenta illius legis, praeter circumcisionem. 5. Quomodo circumcisio instituta fuit in remedin peccati originalis.—Quodnam privilegiünm habuit circumcisio prae cateris.— Secundo, censeo omnino verum circumcisionem fuisse aliquo modo institutam in remedium coriginalis peccati, ut Innoc. IIl docuit in cap. JMajores, de Baptismo, ex sententia Augusni, lib. de Peccato originali, cap. 30, et aliis locis ibi citatis. Unde fit ut, applicata circumcisione parvulo debita intentione et modo, lh daretur gratia sine qua nulli remittitur originale peccatum secundum veram et certam doctrinam. Addidi vero in citato loco, et verissimum censeo in hoc non habuisse circumeisionem majus privilegium vel majorem vim quam, ante Abraham et post illum in caeteris hominibus extra Israeliticum populum, habuerit sacramentum seu remedium illud, quo parvuh justificabantur: hoc enim remedium in nullo tempore vel natione defuit in hominibus, quantum est ex parte Dei. Solum fuit differentia, quia ante circumcisionem, lIicet aliqua professio vel applicatio fidei per signum externum necessaria fuerit ad remedium originalis peccati, saltem in infantibus, ut probabilior opinio fert, non habebat tamen determinationem ex aliqua insitutione divina : et hanc determinationem accepit quoad populum israeliticum, per institutionem circumcisionis. In reliquis vero ad justificationem pertinentibus, nullum privilegium, nullave perfectio circumcisioni collata est; tum quia oppositum in Scriptura non habet fundamentum ; tum etiam quia Paulus ad homanos, cap. 3, per circumcisionem solum dicit credita fuisse Judaeis eloquia Dei, sub illis eloquiis comprehendendo legem et finem ejus, ut idem Apostolus declarat ad Homan., 9 et 10; tum denique quia, in ordine ad justificationem, etiam circumcisio comprehenditur sub infirmis et egenis elementis, quia hicet non fuerit in lege instituta, a principio fuit ejus inchoatio et praeparatio ad illam, et in illa permansit tanquam professio illius, et unum ex potissimis sacramentis ejus.

6. Nec circumcisionem , nec remedium legis natura dedisse gratium em opere operato. — Ultimo, tam de ipsa circumcisione quam de remedio legis naturae, dicendum est non dedisse gratiam ex opere operato, quamvis esset (cum proportione loquendo) signum necessarium ut, illo posito, justificaretur parvulus. Ratio prioris partis et principaliter intentae est, quod nullum opus legis, sive scriptae sive naturalis , potuit justificare , quatenus erat opus talis legis, juxta doctrinam Pauli supra declaratam, et juxta doctrinam Conciliorum et Patrum ; sed circumcisio et aequivalens remedium erat opus legis scriptae et naturalis: ergo non potuit habere ex se virtutem justificandi. Neque haec pars repugnat posteriori, quia Deus non ex vi legis, sed ex merito Christi praeviso voluit etiam pro eo tempore remedium parvulis adhibere , et consequenter illud etiam providit modo consentaneo meritis Christi, et hominibus accommodato. Et priori ratione instituit ut talis gratia non daretur nisi in fide Dei, et CHRISTI venturi : posteriori autem ratione instituit ut illa fides non esset tantum interior, sed ut aliquo signo exteriori ostenderetur , ut ita membra Eeclesise visibilis per visibilem aliquam fidei professionem aggregarentur, et hoc fiebat per circumcisionem in populo Dei; extra illum vero, vel ante illum fiebat aliquo signo arbitrio hominum determinato. Et ita constat potuisse illud signum esse necessarium et sufficiens ut ad praesentiam illius Deus justificaret parvulum sine ulla actione vel virtute talis operis, ac subinde sine opere operato, sed ex gratia Dei per fidem Christi, et in ejus virtute. Quia nihil amplius necessarium est, neque habet fundamentum in Scriptura vel ratione, neque erat consentaneum illi statui, in quo merita CHRISTI nondum erant exhibita. ut D. Thomas supra recte declarat.

7. Quomodo Baptismus superet antiqua vemedia. — Quomodo autem in hoc Baptismus superet antiqua remedia, in dicto loco tractatum est, ubi etiam objectiones aliae sunt solutee, neque invenio novam alicujus momenti cul satisfacere necessarium sit : nam quod quidam inferunt, sequi, circumcisionem justificasse ex opere operato, non intelligo quam vim habeat, quia neque illius consequentis sensum satis percipio. Quod enim est illud opus operandum? aut enim est ipsum opus redemptionis CHRISTI, aut de alio est sermo. Hoc posterius non video quod sit, aut quo fundamento cogitari possit, et ideo facile negatur. Si vero de priori opere consequens illud intelligitur, profecto non esset magnum inconveniens sequelam admittere, quia non propterea CHRISTUS gratis mortuus esset, quandoquidem opus redemptionis ejus supponitur esse quod tunc justificabat, saltem meritorie. Nunquam tamen proprie dicitur circumcisio justificasse quocumque modo, quia non erat causa justitiae, sed tantum signum necessarium ad profitendam fidem, sine qua professione gratia non fuisset data parvulo, sub qua ratione recte dici potest conditio sine qua non, quia illa non est causa, ut constat. Nam etiam ipsa fides parentum erat conditio necessaria, et sine qua non, et tamen neque de illa dici potest quod gratiam daret infanti ex opere operato , nec quod gratiam contineret ; imo nec causa justificans parvulum proprie dici potest, nisi vel late, aut improprio modo, sicut dicitur de quolibet remedio, vel conditione sine qua non, vel quatenus fortasse habere poterat aliquod meritum de congruo, vel impetrationem, quod pertinet magis ad opus operantis, de quo superest dicendum.

8. Secunda objectio. — De opere operantis. — Justificatio ec opere operantis duplea. — Alia objectio est contra alteram partem de justificatione ex opere operantis : nam haec etiam duplex est, scilicet, prima et secunda seu augmentum primae ; utraque autem obtineri potuit in illa lege ex opere operantis per opera ejusdem legis; ergo lex ipsa erat causa utriusque justificationis, quia erat causa operum per quae illa fiebat; ergo absolute dicen4JdaÓa est justificasse ex opere operantis. Minor quoad priorem partem de prima justificatione probatur, quia in illa lege comparabatur prima justitia, media dispositione operantis, per actus Fidei, Spei et Charitatis, ac contritionis, ut est de fide certum, ex Ezechiel 18 et 33, et ex doctrina Concilii Tridentini, sessione 14, cap. 4; supra autem ostensum est legem illam praecepisse hos actus poenitentiae et virtutum theologalium : ergo praecipiebat actus quibus homines justificabantur ex opere operantis dispositive, et de congruo, licet non de condigno ; ergo justificabat per opera sua ; non enim videtur lex aliqua posse meliori modo per actus suos justificare. Altera vero pars de secunda justificatione probatur, quia opera bona quibus homines justi serva- bant illam legem, erant meritoria de condigno augmenti gratiae , juxta doctrinam communem, certam, et definitam in Concilio Tridentino, sessione sexta, cap. decimo, quae non est limitata ad statum legis gratiae , sed generalis est ad omnia tempora, ut probant etiam spirituales promissiones capite praecedenti adductae.

9. Responsio quorumdam. — Circa priorem partem, aliqui theologi negant, actus Fidei, Spei et Charitatis fuisse praeceptos in illa lege, ducti potissimum ratione facta, quia alias homo justificaretur ex operibus illius legis. Quam opinionem indicat Medin. 1. 2, quaestion. 99, art. 5, ubi non simpliciter loquitur, sed cum addito ait, quod praecepta fidei non pertinent precipue ad legem Mosaicum , sed ad legem Hovangelicam, ubi particula, praecicipue reddit obscuram sententiam : nam ex vi illius potius. videtur affirmari praecepta illa etiam pertinuisse ad legem Mosaicam, licet principalius spectent ad Evangelicam. In hoc autem sensu idem dicere poterat de omnibus praeceptis moralibus, quae perfectiori modo traduntur et explicantur in lege Evangelica; intendit autem Medina diffcrentiam constituere inter utraque praecepta, et ideo videtur potius excludere praecepta theologalium actuum a lege Moysi; inde enim infert non contineri sub moralibus, aut caeremonialibus praeceptis. Et magis declarat in ratione quam adjungit, quia Paulus distinguit legem a fide ad Roman. 4, et ad Galat. 3; loquitur autem de fide viva; ergo praecepta hujus fidei distincta sunt a praeceptis legis. Et confirmari potest, quia alias praecepta moralia illius legis justificarent, quod repugnat Paulo, ut supra ex D. Thoma et Augustino explicatum est: sequela autem patet, quia si praecepta fidei dabantur in lege veteri, sub moralibus praeceptis continebantur : ergo si sub illis praeceptis continetur fides, per charitatem operans, negari non potest quin illa praecepta justificarent. Dicendum ergo est haec praecepta non contineri in illa lege, sed esse supra illam, vel ab illa supponi.

10. Vera sententia. — Nihilominus verissimam esse censeo sententiam quam cap. 3 proposui, nimirum, legem illam praecepisse actus ponitentiae et theologalium virtutum, quae videtur expressa D. Augustini in lib. de Gratia et Liber. arbitr., cap. 18, ubi ait praecepta charitatis esse in lege veteri et nova, spiritum autem gratiae, ad illa implenda, in veteri fuisse tantum promissum, in nova ve- ro datum. Est etiam D. Thomae, quaest. 100, art. 2. ubi docet praecepta moralia veteris legis data esse de actibus omnium virtutum, per qua homines bene ordinantur ad communicationem cum Deo, et loquitur de communicatione quae constituit amicitiam inter hominem ac Deum, ut quaest. 99, art. 2, explieuerat : ergo sub illis virtutibus includit etiam theologicas. Quod in secundo loco evidentius declarat, dicens impossibile esse hominem fieri amicum Dei, nisi efficiatur bonus, et adduxit illud Levit. 19 : Sancti eritis, quia ego sanctus swm : loquitur ergo de bonitate, quae hominem facit sanctum, quae non est sine Fide, Spe et Charitate; ergo lex illa praecipiebat etiam actus harum virtutum; et ita in quaest. 100, art. 3, ad 1, declarat quomodo praecepta dilectionis Dei et proximi in Decalogo contenta fuerint. Atque eamdem sententiam habet q. 107, art. 1, ad 2, in fine, eujus verba infra referam. Eamdem sententiam videtur supponere Cajetanus, q. 100, art. 1. Deinde potest hoc inductione ostendi, ex Scriptura : nam praecepta charitatis Dei et proximi expresse habentur Deut. 6, et Levit. 19, ut explicuit Christus, Matth. 22, et significavit Paul. ad Rom., 13, dicens in praecepto dilectionis esse radicata caetera mandata. Item fidei praeceptum non aliter ponitur quam sufficienter proponendo res credendas: sic autem proposita fuit illi populo fides unius Dei, Exod. 20: "Ego sum Dominus Deus tuus", per quae verba intellexit Hieronymus datum esse praeceptum fidei; et Deuteron. 6: "Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est". Et similiter proponitur fides unius mediatoris, Deuteron., decimo octavo: "Propheta de gente tua", etc., et simili modo praeceptum spei in actu exercito (ut sic dicam) ponitur per divinas promissiones sufficienter propositas, quod in illa lege frequenter fiebat. Nec refert quod essent promissiones temporales, quia ut erant divinae, pertinebant ad superiorem ordinem, ut attigit D. Thomas quaestione nonagesima nona, articulo sexto ad 2, et ideo sicut per fidem divinam credenda erant, ita per spem infusam speranda, ut evidenter docet Paul. ad Hebraeos, decimo et undecimo. Denique de poenitentia erat expressum praeceptum in illa lege, ut supra probatum est ex Levit. 16.

11. Responsio. — Impugnatur. — Primo. — Secundo. — Confirmatur. — Responderi autem potest, his testimoniis solum probari cum lege Moysi simul habuisse illum popu- lum praecepta Fidei, Spei et Charitatis, inde tamen non sequi haec praecepta fuisse praecepta ipsius legis : nam sunt antiquiora, et ita fuerunt in illo populo a Patribus recepta, sicut supra de promissionibus dicebamus. Sed hoc imprimis repugnat verbis Christi, Matth. 29, ubi cuidam interroganti : Quod est mandatum magnwum in lege? respondit, Diliges Dominun Deum tuwum, etc., hoc est magimum, etc.; ergo intellexit Christus hoc fuisse mandatum legis, alias non recte interroganti respondisset. Unde Matth. 19, alteri interroganti : Quid boni faüciam, ut habeum vitam eeternam ? respondit : Si vis ad vitam ingredi, seroa mandata, utique legis : nam interrogans non alia cognoscebat, et ita CHRISTUS statim numeravit praecepta moralia, usque ad illud, Dilges proaimum tuwm sicut teipsum, in quo includitur praeceptum dilectionis Dei, ut explicuit D. Thomas, dicta q. 99, art. 1, ad 2. Praeterea, praeceptum dilectionis Dei tam expresse et formaliter proponitur in ipsamet lege, Deuter. 6, sicut caetera, vel praeceptum de dilectione proximi, quod dicitur esse secundum post illud; cur ergo negabitur intrinsece pertinere ad ipsam legem ? Nam in hoc jam cernitur clara difterentia inter haec praecepta spiritualia, ut sic dicam, et promissiones spirituales quae in lege non fiunt; et ratio sufficiens, cur tale praeceptum excludatur a lege, dari non potest. Nam quod illa praecepta fuerint antiquiora in lege naturae, nihil refert ; tum quia etiam circumcisio erat antiquior, et nihilominus fuit incorporata, ut sic dicam, in illa lege; tum quia omnia praecepta Decalogi fuerunt etiam antiquiora illa lege, et nihilominus fuerunt in illa renovata , et ideo ad illam intrinsece pertinuerunt; cur ergo non dicetur idem de praeceptis theologalibus ? Unde sumitur etiam efficax ratio: nam ideo praecepta mere naturalia in illa lege iterum data sunt, quia humana ratio erat peccatis obscurata, et indigebat nova instructione, et inductione per legem positivam ; sed non minus erat obscurata ratio circa praecepta theologalia , nec minus indigebat nova instructione ; ergo non est verisimile data esse praecepta circa actus acquisitos, et non circa infusos necessarios ad salutem. Et hoc etiam confirmat , quod Paulus illam legem vocat sanctam et spiritualem ; ergo intelligit illam praecepisse actus verae sanctitatis, et maxime spirituales, quales sunt actus theologici. Item illa lex data est propter felicitatem aeternam; ergo etiam propter veram sanctitatem ; ergo data est etiam de actibus quibus homo disponitur ad veram sanctitatem ; alias etiam, in ratione legis, non esset adaequata suo fini, nec sufficienter data.

12. Legem illam non justificasse. — Neque vero ex hac assertione sequitur legem justificasse, vel homines eo tempore potuisse ex operibus legis justificari. Probatur hoc, quia non minus verum est legem naturalem non habuisse virtutem justificandi, quam legem Moysi, ut ex Augustino et divo Thoma saepe diximus, et est constans apud theologos; sed lex naturalis, ut in ea poterant homines salvari, includebat intrinsece et principaliter praecepta Fidei, Spei, Charitatis et Poenitentiae, quia haec media semper fuerunt ad salutem necessaria, et consequenter semper etiam fuerunt praecepta lege divina; ergo intrinsece pertinuerunt ad statum legis naturalis, prout erat lex in sua ratione sufficienter praeciplens in ordine ad vitam aeternam. Et ideo dixit divus Thomas hic, quaestione centesima, articulo tertio, legem Decalogi, quae est lex naturalis, non tantum compecti ea quae ex principlis primis cognosci possunt, sed etiam illa quae ex fide divinitus infusa statim innotescunt: ergo quod lex illa praeciperet actus fidei vivae, non sufficit ut dicatur justificare, neque ut homo diceretur justificari ex operibus naturalis legis, alias gratis CHRISTUS mortuus esset: ergo neque id sequitur in lege veteri, etiamsi illa praeceperit eosdem actus.

13. Declaratur doctrina tradita.—Secundo, declaratur idem ex doctrina D. Thomae, quaestione centesima sexta, articulo septimo, ubi hanc quaestionem tractans de lege Evangelica, in ea distinguit duo, scilicet, gratiam Spiritus sancti, et documenta fidei et praecepta ordinantia affectum humanum et humanos actus. Et deinde negat legem etiam Evangelicam justificare, posteriori ratione spectata, et in illam convenire ait illud Pauli, Zittera occidit, ex Augustino, de Spirit. et litter., cap. 4 et 17, qui idem sentit libro de Gratia et liber. arb., c. 11; et Hieron., dialog. 3 contra Pelag., in eodem fere sensu locum illum attingit. Negari autem non potest quin sub documentis et praeceptis legis nova, quibus ordinatur affectus humanus, comprehendantur praecepta Fidei et Charitatis, imo etiam consilia quae ad perfectionem charitatis ordinantur. Atque ita concludit legem Evangelicam solum justificare ratione gratiae quam confert. Ergo, licet praeciperet et doceret omnia quae nunc docet ac praecipit, si non daret spiritum gratiae, non justificaret; ergo, ut lex dicatur justificare, non satis est quod praecipiat actus per quos potest comparari justificatio, si non dat vires ad illos eliciendos, nec gratiam sanctificantem : ergo quamvis lex vetus praeceperit illos actus, nisi aliunde ostendatur dedisse spiritum gratiae (quod ostendi non potest, cum sit plane falsum, et doctrinae Apostoli repugnans), inferri non potest praecepta de talibus actibus justificasse. Neque obstat quod Paulus distinxerit legem a fide : nam per fidem intelligit spiritum fidei, per charitatem operantis. Nam, quia hoc est praecipuum in lege Evangelica, ideo inde denominatur : nomen autem legis, veteri accommodat, quia erat pura lex. Unde potius hoc confirmat, quod dicimus: nam praeceptum fidei non est fides, et ideo licet fides suo modo justificet, non sequitur praeceptum ejus justificare : nam praeceptum illud, per se spectatum, sine spiritu fidei nibil prodesset.

14. Sensus questionis elicitur. — Lex illa non dabat vires ad efficiendos actus qui ad Justitium disponunt. —Ex his ergo colligitur sensus in quo dicitur lex vetus non justificare, et quae sit propria ratio ob quam etiam ex opere operantis non potuerit justificare a peccato. Sensus enim est legem illam non de- ! disse vires ad efficiendos actus qui ad justitiam et peccati remissionem obtinendam disponunt, etiamsi illos pe unde divus Thomas, in dicta solution., ad 2, sic inquit: Lex vetus, licet precepta charitatis daret, non tamen per eam dabatur Spiritus sanctus, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris. Et ita respondetur facile ad priorem partem objectionis, negando consequentiam, et ultimam probationem ejus, quia lex non justificat praecipiendo, sed juvando, ut ex frequent Augustini doctrina constat. Dices : quomodo poterat lex supernaturales actus praecipere, si vires ad illos efficiendos non praestabat? alias videretur impossibilia praecipere. Respondetur non defuisse illis hominibus, quibus lex illa dabatur, auxilia gratiae necessaria ad illos actus praestandos, quod recte probat objectio facta; illa vero auxilia non fuisse ex vi legis, neque ex vi alicujus principii pertinentis ad : illum statum obtineri potuisse. Mendicabantur enim (ut sic dicam) ex lege gratiae, et auctoris ejus : nam per merita Christi venturi, et in fide, et propter fidem ejus conferebantur, ut latius infra, tractando de lege gratiae, explicabimus. Addi etiam potest illa opeta facta ab homine lapso, et in statu pec- cati existente, nunquam per se valuisse ad justificandum seu sanctificandum peccatorem, neque ad remissionem peccati praestandam sine speciali gratia Det, quae gratia nec dabatur, nec promittebatur ex vi legis veteris, et ob hanc etiam causam lex illa non justificabat quoad primam justificationem.

15. Solvitur altera pars objectionis, justos illius temporis mereri potuisse de condigno augmentum justitie, el coronam glorige. — Virtutem merendi dare non potuit lex vetus.— Unde ad alteram partem objectionis fatemur, justos illius temporis potuisse de condigno mereri augmentum justitiae, et coronam gloriae, ut aperte constat ex testimoniis Scripturae capite praecedenti allegatis, et praesertim ex Paulo, ad Hebr. 10 et 11, et ex doctrina Concilii Trid. supra allegata. Et ex eisdem principiis, est aeque certum justos servantes legem, sive moralem, sive caeremonialem, sive judicialem, per bonos actus morales factos ex fide per charitatem operante, per eosdem actus meruisse de condigno augmentum justitiae et aeterni praemii, quod est aeque certum; tum quia gratia in omni tempore et statu fuit semen vitae aeternae, et fons aquae in illam salientis; tum quia promissiones vitae eeternae, ut mercedis, in omni et pro omni tempore fuerunt, ut supra visum est, tum etiam ex alis principiis positis. Nihilominus tamen verum etiam est legem illam non dedisse augmentum justitiae, quia virtutem merendi dare non potuit. Omne enim meritum et augmentum gratiae et vitae aeternae fundatur in gratia ipsa, et requirit auxilium ejus et promissionem divinam; nihil autem horum fuit ex vi illius legis, ut satis ostensum ac declaratum est. Et ideo nec meritum ipsum nec effectus ejus potest illi legi attribui, quia nec fuit principium ejus, nec ad illud juvabat, sed selum illuminabat et instruebat, et ideo frequenter in Scriptura vocatur lex illa lucerna et sapientia illius populi, quia solum docebat et non juvabat. Unde, in ordine ad meritum et augmentum ;justitiae, nullam specialem praerogativam habuit ille populus, praeter illam, Quod credita sunt eis eloquaa Dei, ad Roman. 3, et ita de utraque justificatione verum est illud Pauli ad Galat. 3: In lege nemo justificatur apud Dewm, utique ex vi illius, sed justus ex fide vivit.

15. Quod de merito diclum est, de impetratione et satisfactione dicendum. — Et quod dictum est de primo merito, dicendum est de impetratione et satisfactione justorum, non solum pro poenis temporalibus debitis pro peccatis propriis jam remissis, sed etiam pro aliis, vel viventibus, vel etiam mortuis. Nam quod sub illa lege justi possent hoc modo satisfacere apud Deum, manifestum est ex illo 2 Machab., 11: Sancta et salubris cogitatio est pro defunctis emorare, ui a peccatis solvantur. Item ex illo Psalm. 50: Amplius lava me ab iniquitate aea, et a peccato meo munda me, cum similibus. Et rationes factae idem probant. Quod autem ille etiam etfectus non fuerit ex vi legis, sed ex fide et meritis Christi, ex eisdem locis Pauli constat, et eodem modo explicandum est, ut per se satis constat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7