Caput 8
Caput 8
An lex vetus perfecta, vel imperfecta censenda sit.
1. Ratio dubitandi de perfectione legis veteris. — Ratio dubitandi esse potest, quia ostensum est legem illam fuisse principaliter et immediate a Deo: opera autem Dei perfecta sunt; ergo et lex illa. Item lex illa fuit perfecta ex fine, quia ad optimum finem, tam ultimum quam proximum, ordinata est; atque etiam in mediis optime ordinata fuit, tum quia quae a Deo sunt, ordinata sunt; tum etiam quia ostensum est praecepisse omnia quae suo fini erant accommodata, et tunc praecipi expediebat; atque ita etiam ex parte materiae ac mediorum perfecta fuit; ergo simpliciter perfecta fuit. Denique de Deo scriptum est, Job, trigesimo sexto cap.: JVon esse ei sunilem in legislatoribus, quia lex ab illo lata non solum a summa bonitate, sed etiam a summa patientia et prudentia proficiscitur; ergo non potest non esse perfecta; sed lex vetus est a Deo ut legislatore : ergo. In contrarium vero imprimis est dictum Pauli ad Hebr. 7: Reprobatio fiti prioris mandati propter infirmitatem ejus et imbecillitatem nihil enim ad perfectum adduait lem: at infirmitas, et imbecillitas sunt magnae imperfectiones ; et causa etiam quae nihil perfectum producit, profecto imperfecta est. Deinde perfectum est, cui nihil deest: at illi legi multa pertinentia ad perfectionem deficiebant , nempe virtus justificandi , spiritus adjuvans infirmitatem nostram , perfectio sacramentorum et sacrificiorum , et consilia perfectionis: ergo fuit simpliciter imperfecta. Denique si perfecta fuisset, permansisset; non permansit autem: ergo reprobata est, quia imperfecta, ut PauIns in citatis verbis significat, et ad Galat. 3, dum illam comparat paedagogo cujus instructio imperfecta est et puerilis.
2. Res imperfecta dupliciter dicitur : privative, negative. —Resolutio hujus puncti facilis erit, si, ex lib. 5 Metaphysic., supponamus, rem imperfectam dupliciter dici, scilicet, privative, vel tantum negative. Rem illam voco privative imperfectam, cui deficit aliqua perfectio sibi debita secundum speciem suam, vel saltem valde illi expediens secundum capacitatem suam: negative autem dicitur res imperfecta, quae majori aliqua perfectione caret, cujus vel capax non est, vel saltem illi non est debita, nec conveniens, secundum aliquem statum. Exempla possunt esse facilia, et ideo illa omitto, solumque adverto priorem imperfectionem considerari in re secundum se, ut absolute spectata ; posteriorem autem imperfectionis modum praecipue solere attribui alicui rei per comparationem ad aliam rem perfectiorem, vel in ordine ad aliquod genus intra quod non habet maximam perfectionem sub illo possibilem. Ut homo ignorans imperfectus est, non solum comparative respectu scientis, sed absolute et in se, quia caret magna perfectione convenienti et possibili humanae naturae: homo autem indigens discursu ad intcelligendum et judicandum, non dicitur absolute imperfectus, quia ille modus cognoscendi est connaturalis homini ; per comparationem autem ad Angelum imperfectus dicitur. Juxta hos ergo modos judicandum est de perfectione vel imperfectione legis veteris, utrumque enim diversis respectibus potest illi attribui, quod per sequentes assertiones breviter explico.
3. Lex vetus imperfecta fuit secundum negationem plurium perfectionun. — Dico ergo primo: lex vetus imperfecta fuit secundum negationem plurium perfectionum quibus caruit, seu per comparationem ad perfectiorem legem. Haec assertio probatur imprimis testimonio Pauli, cum aliis assertionibus ei adjunctis posteriori loco. Secundo, probari potest per comparationem ad perfectionem legis novae ; quia vero comparatio supponit cognitionem utriusque extremi, hanc probationem usque ad finem libri sequentis omitto. Tertio, probatur numerando previter imperfectiones illius legis. Prima est, quia non dabat vires ad assequendum finem suum, neque ad exequendum praecipuos actus suos. Ita sumitur ex D. Thoma, quaest. 98, art. 1, et satis con- stat ex dictis in capite praecedenti. Ratio enim hujus imperfectionis est, quia opera praecipua illius legis non poterant impleri sine spiritu fidei et gratiae, ac subinde lex illa impleri integre non poterat, vel collective quoad omnia praecepta, vel etiam divisive quoad aliqua perfectiora, sine gratia quam ipsa non conferebat, sed aliupde expetenda et expectanda erat. Et similiter finis praecipuus illius legis comparari non poterat sine justitia apud Deum, et remissionem peccatorum, quam dare non poterat, ut testatur Paulus ad Hebraeos, 9, et jam declaratum est : sub genere autem legis divinae dari potest lex habens illam perfectionem, ut in sequenti libro ostendemus; ergo, hoc titulo, merito dicitur lex vetus fuisse imperfecta in genere divinae legis.
4. Imo indicat divus Thomas, supra, legem veterem quodammodo fuisse in hoc imperfectam per comparationem ad legem humanam et civilem, quia lex civilis, licet dare non possit vires gratiae, non indiget illis ut impleri valeat, et ideo illa non censetur tanta imperfectio in lege civili et humana, quanta fuit in lege veteri. Quae doctrina aliquibus non probatur, quia etiam lex humana civilis debet impleri per actus moraliter bonos, qui sine gratia fieri non possunt. Sed hoc parum obstat ; tum quia fundamentum assumptum falsum est: possunt enim aliqui actus morales, boni ex omni parte intra latitudinem rationis naturahs, sine speciali gratiae auxilio fieri; tum etiam quia lex aliqua civilis integre impleri potest per actus bonos secundum substantiam, etiamsi ex circumstantia male fiant, ad quos gratia non est necessaria in omni sententia. Aliter vero videri potest illa differentia non subsistere, quia, licet les humana non requirat semper vires gratiae, saltem requirit vires rationis naturalis et alicujus etiam facultatis, quas lex humana non praebet, sed supponit, et ita proportione servata, eamdem habet imperfectionem. Respondetur difterentiam in hoc observari, quod lex pure humana seu civilis nihil praecipit, nisi quod est proportionatum viribus naturae; et sic, licet non praebeat vires, ex natura sua supponit illas sufficienter: unde fit ut efficaciter, vel, quantum in se est, sufficienter ordinet ad proprium finem a se intentum. Lex autem antiqua requirebat vires gratie ut impleri posset, et illas non dabat, nec, ex natura sua vel status populi cui dabatur, illas supponebat, et ideo, quantum in se erat, insufticienter et ineflficaciter ordinabat homines ad supernaturalem finem, et ex hac parte erat quodammodo minus perfecta respective, licet absolute fuerit longe perfectior ex fine et ex aliis causis.
5. Secunda imperfectio legis veteris fuit, magnum pondus operum imponere, quae magna ex parte valde onerosa erant et gravia, parumque utilia. Ita sumitur ex verbis Petri, Actor. 15, ubi hac de causa legem illam vocat Jugum. importabile, quod nec nos (inquit) nec patres nostri portare potuimus. Quae verba non absolutam impossibilitatem, sed gravem difficultatem significant. Quae difficultas imprimis oriebatur ex sarcina innumerabilium observationum, ut ait Augustinus, serm. 9 de Verb. Domin. Nam ob eam causam lex factorum a Paulo vocatur, ut supra notavi. Deinde, augebatur difficultas ex conditione operum quae praecipiebantur ; erant enim sacrificia multiplicia et cruenta, et observantiae carnales : 7n cibis et in potibus , et variis baptismatibus . et justitiis carnis, qua non possunt perfectum facere servientem, ut dicitur ad Hebraeos 9, et eleganter explicuit Clement.. lib. 6 Const., capit. 20. Et ideo dicuntur etiam illa pracepta parum utilia juxta eumdem Paul., ad Hebr. 7; et inde augebatur onus et difficultas legis, quae praecipiebat multa, et per illa spiritum et gratiam non prsestabat. Dices, videri alienum a suavitate divine providentiee, legem tam onerosam hominibus imponere, praesertim non praebendo copiosiora auxilia ad illam implendam. Respondetur suavitatem divina providentiae non esse aequalem, nec ejusdem modi in omnibus operibus ejus, sed cum proportione distribui juxta occurrentes occasiones. Homines ergo tunc indigebant illo onere ut contnerentur in officio, et ab idolorum cultu abstraherentur, ut Clement. supra, Áugust., et alii Patres passim docent: onerare autem subditum,quando indiget tali onere ad majus bonum, non est contra suavem providentiam superioris. Accedit quod illi populo nunquam negavit Deus auxilium sufliciens ad legem implendam, ut docet divus Thomas, quaestione 98, articulo secundo, licet illud non daret ex debito aut virtute legis, sed ex merito CHRISTI, ut supra dixi.
6. Len vetus gravissimas panas temporales minabatur .—Cvertia imperfectio illius legis est, quia gravissimas poenas temporales minabatur, et illis magis terrebat homines quam amore attraheret, et ideo dicta est lex timoris, quia, licet spe etiam praemiorum excitaret homines, praevalebat tamen poenarum t- mor, ut lib. 6 contra Adimantum, cap. 16 et 17, et lib. de Morib. Eccles., cap. 28, tradit Augustinus, ubi cum Paulo ad Hebr. 12, ex ipsa forma tradendi legem illam, id late confirmat. Unde etiam infert legem illam fuisse potius servorum quam filiorum, et potest esse quarta ejus imperfectio, quae sumitur ex illo ad Romanos 8: Von enim accepistis spiritum servitutis iterum n timore. Ubi Chrysostomus, et Graeci, et Latini, et Augustinus, supra, ita exponunt. Per illam enim particulam iterum, alludit ad legem, quia ille erat spiritus legis veteris, propter quod dicitur ad Galatas quarto, de veteri Testamento : 7n servitutem generasse filios. Non quia justi illius temporis vere non essent filii, sed quia ex vi legis non gubernabantur ut filii, sed ut servi. Unde in principio ejusdem capitis significat S. Paulus, populum illum tunc fuisse veluti filium parvulum, qui non differt a servo, sed sub tutoriDus et actoribus est usque ad prefinitum tempus a Patre. Ex quo etiam videtur colligi legem illam esse infantium seu parvulorum, quae potest esse quinta ejus imperfectio; quam indicavit Paulus ad Galat. 3, assimilans legem illam paedagogo, ut supra explicatum est. Ubi etiam declaravimus huic imperfectioni annexam fuisse aliam, scilicet, quod lex illa res temporales promitteret, quibus parvuli allici solent ad parendum paedagogo ; et haec esse potest sexta illius legis imperfectio: et septima esse potest, quia non dabat consilia perfectionis, ut paupertatis et castitatis, quae est etiam annexa praecedentibus; tum quia haec non sunt consilia puerorum in fide et gratia, sed virorum ; tum etiam quia talia consilia non bene cohaerent cum temporalibus promissionibus, quae affectum illis consiliis contrarium supponunt. Octava esse potest, quod lex illa quaedam secundum se mala permittebat. Hanc enim inter imperfectiones illius legis ponit Isidorus. lib. 2 de Different. spirit., cap. 28; licet enim illa permissio esset cum excusatione a peccato, ut supra declaravi, fundabatur in periculo majoris mali, et in aliqua nimia concupiscentia sensibilium rerum, et ideo ad imperfectionem legis pertinebat. Denique plures aliae imperfectiones illius legis memorari possent; sed hae sufficiunt ad ejus imperfectionem ostendendam ; aliae vero tractabuntur melius libro sequenti, utramque legem veterem et novam inter se conferendo.
7. Lex vetus in suo ordine et gradu perfecta fuit. — Nihilominus dico secundo: lex vetus in suo ordine et gradu perfecta fuit. Ita doce D. Thom., q. 98, art. 2, ad 1, et probatur sufficienter rationibus dubitandi priori loco positis. Declaraturque in hunc modum : nam lex illa considerari potest, vel ratione generis, quia, scilicet, lex divina fuit, vel secundum propriam speciem, quia fuit talis lex divina. Priori modo spectata, habuit omnem perfectionem legi divinae positivae convenientem, ut ex dictis facile constare potest : nam Deum habet proximum auctorem, in illius enim voluntate proxime fundata fuit, eamque indicavit, et ab illius potestate processit, non tantum ut auctore naturae, sed etiam ut auctore supernaturali : unde etiam habuit, ut non soIum sancta et immaculata fuerit, sed etiam per fidem innotuerit hominibus, et ad supernaturalem finem fuerit ordinata. Denique ex eodem principio et gradu divinae legis, immutabilitatem specialem habuit, quam a divina voluntate participat ; id enim commune est legi divinae, ut divina est, ut in sequenti capite latius explicabitur.
8. Lex illa in specie propria perfecta. — Posteriori autem modo considerando legem illam, ut talis lex fuit, quasi in specie, habuit alium modum perfectionis, quia sub tali ratione nihil illi defuit quasi quod illi esset debitum secundum talem rationem, seu quod, in ordine ad proximum finem suum adaequatum et in ordine ad tales personas seu talem populum et talem statum generis humani, habere debuerit: et in hoc sensu dixit Clemens papa, lib. 6 Const., c. 19, Legem illam fuisse perfectam, plenam, et uulla em parte deficientem. Denique id optime declarat divus Thomas, supra, quia perfectio alicujus legis in specie sumptae non consideratur absolute, sed cum proportione ad eos quibus datur, ita ut statui et conditioni eorum sit accommodata. Nam leges religiosis accommodatae, si secularibus imponantur, exorbitantes erunt, et deficient a perfectione legis, quia lex quoddam medium est: medium autem ut sit perfectum, debet esse fini accommodatum. Unde recte dicit divus Thomas, si lex imponatur puero, ut sit perfecta, non debet ea praecipere quae propria sunt virorum, sed quae puerorum institutioni sint accommodata. lIta ergo se habuit illa respectu humani generis, quod tunc non erat capax majoris perfectionis, quia multis transgressionibus subjectum erat, et nondum satis agnoverat imbecillitatem suam et indigentiam mediatoris et gratiae ejus, per quam posset ad excellentiorem statum ascendere, et ideo pro tunc non erat debita, nec accommodata illi legi major perfectio. Quod autem lex illa habuerit omnem perfectionem quam status ille postulabat, satis patet ex dictis de materia illius legis: nam praecepit omnia necessaria ad cognitionem, et religionem veri Dei et CHRISTI, et ad rectitudinem vitae, tam moralis quam humanae et politicae; ergo nihil illi defuit ad perfectionem sibi debitam. Nec etiam plura praecepit quam expediret, quia populus ille durae cervicis indigebat tunc illa sarcina praeceptorum, ut declaratum est; et ita satisfactum est argumentis in utramque partem in principio positis.
On this page