Text List

Caput 9

Caput 9

An lex vetus fuerit mutabilis, et quomodo cessare potuerit.

CAPUT IX. AN LEX VETUS FUERIT MUTABILIS, ET QUOMODO CESSARE POTUERIT.

1. Mutatio legis veteris. — Dubium. — Explicata tota ratione veteris legis, causis, effectibus ac proprietatibus ejus, superest de illius abrogatione dicendum, quod hujus libri punctum praecipuum est. Prius vero quam ad illud accedamus, operae pretium erit exponere an modi alii mutationum, quos in lege positiva humana explicuimus, in lege illa locum habuerint, et, in universum, quomodo lex illa mutablilis vel immutabilis fuerit. Ratio autem dubitandi esse potest, quia lex illa nihil aliud est quam divina voluntas; sed voluntas Dei est immutabilis ; ergo et illa lex. Consequentia videtur clara. Major autem patet, quia lex illa propriissime divina fuit, ut ostendimus; lex autem divina in Deo nihil aliud est quam voluntas ejus, ut ex dictis in l. 1 constare potest; ergo. Unde haec ratio de omni lege divina, quatenus talis est, aeque procedit; quia omnis divina lex immediate a divina voluntate pendet, non effective tantum, sed quasi formaliter, quia ab illa immediate accipit vim obligandi, per quam in esse legis constituitur; ergo necessarium videtur, ut sit aeque immutabilis ac ipsa voluntas Dei.

2. Lex vetus a solo Deo mutabilis. — In hoc puncto breviter dicendum est, primo, legem veterem nullo modo mutari potuisse ab alio quam a Deo, vel juxta decretum ipsius Dei. Probatur ratione facta, quia fuit proprie lex divina, et omnis lex proprie divina hoc modo immutabilis est, utique ab alio quam a Deo, ut recte docet Bern. in l. de Praecept. et disp., c. 5, satisque colligi potest ex his qua, supra, de legis naturalis indispensabilitate seu immutabilitate diximus, et tradit Lactant., lib. 6 Institution., cap. 8; item ex his quae diximus de lege humana a superiori lata, quaienus ab inferiori mutari auít dispensari non potest. Ratio enim eadem est, quia voluntas Dei suprema est, et omnis alia est inferior et subdita ; ergo lex per divinam voluntatem constituta, etiamsi positiva sit, per nullam aliam voluntatem mutari potest ; ergo est immutabilis ab alio quam a Deo.

3. Abrogatio legis ad solum Deum spectabat.—Atque hinc sequitur, primo, legem veterem a nullo alio quam a Deo, seu, quod idem est, non nisi juxta praescriptum divinae voluntatis potuisse abrogari, sive in totum, sive in parte. Probatur facile, quia legis abrogatio quaedam ejus mutatio est; sed non potuit illa lex ab alio quam a Deo mutari; ergo nec abrogari. Unde in hoc etiam eadem ratio est de qualibet parte legis quae de tota lege, quia non minus pendet quaelibet pars talis legis a divina voluntate, quam tota; sicut ergo non potuit tota lex, nisi a Deo abrogari, ita nec pars ejus.

4. Solus Deus dispensare potuit. — Atque hinc ulterius sequitur non potuisse quempiam praeter Deum ipsum in lege illa dispensare. Ratio est eadem, quia dispensatio legis quaedam ejus partialis mutatio est. ftem quia par in parem non habet potestatem, nedum inferior. Atque hanc veritatem specialiter ac fuse tradidit Salmer., tract. 61, in Acta, ubi illam confirmat verbis Christi : Non veni solvere legem, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat colum et terra, iota umun aut wnus aper non prateribit a lege, donec omnia fiant, Matth. 5, et aliis Scripturae testimoniis, quibus divina veritas et verbum Dei in aeternum manere dicitur, Psalm. 116. Quae testimonia potissime loquuntur de verbo Dei aliquid affirmantis, vel praedicentis; sic enim nihil impedire potest quominus veritas ejus subsistat, et impleatur. In quo sensu nec Deus ipse facere potest ut verbum suum, in eo sensu in quo dictum est, deficiat, seu non veniat, seu verum non sit. Nihilominus cum proportione etiam probant illa testimonia de verbo Dei praecipientis et obligantis; nemo enim facere potest, ut verbum praeceptivum Dei non obliget pro eo tempore et modo quo a Deo prolatum est, alioqui tale verbum fieret suo modo falsum et inefficax. Deinde adducit cap. Super eo, de Usur., ubi Innoc. III supponit indispensabile esse quod pagina utriusque Testamenti prohibitum est; ubi licet Pontifex loquatur de usura, quae non est mala quia pro- hibita, sed prohibita quia mala, nihilominus si consideretur tantum vis divinae prohibitionis, eamdem efficaciam habet in quacumque materia , quia nullus potest facere licitum id quod Deus sua absoluta prohibitione facit illicitum : unde etiam in hoc aequiparantur pagina utriusque Testamenti; infra autem ostendemus legem novam indispensabilem esse, nisi a Deo; ergo idem dicendum est de lege veteri.

5. Objectio.— Responsio. — Notandum wltimo.—bices: Deus ipse potuit homini concedere facultatem dispensandi in lege sua. hRespondeo potuisse quidem, non tamen dedisse in veteri Testamento, quia nullibi legitur talis potestas data Pontificibus vel aliis in illa lege, imo saepe absolute prohibentur aliquid addere vel mutare de illa lege. Unde nec usus talis potestatis in illa lege cernitur, vel alicubi legitur, quia nec necessarius fuit, nec fuisset conveniens, quia esset magis in destructionem quam in aedificationem. Si tamen Deus alicui homini talem potestatem dedisset, jam illa dispensatio magis esset a Deo quam ab homine, quia Dei voluntate et concessione fieret, nec voluntas Dei obligandi per talem legem, fuisset omnino absoluta, sed haberet subintellectam conditionem vel determinationem, si ialis homo in ea non dispensaret; et ita dispensatio non esset contra, vel praeter decretum divinae voluntatis. Ultimo tamen, in hoc puncto, adverto non consequenter loqui, qui dicunt legem illam, quoad caeremonialia et judicialia, non fuisse proprie divinam, et nihilominus affirmant indispensabilem fuisse per hominem; quia prior assertio destruit fundamentum posterioris, ut ex dictis constat: nos autem supponimns totam illam legem fuisse propriissime divinam, et ideo fere eadem certitudine concludimus, fuisse per hominem indispensabilem ; loquor autem de puro homine, nam Christus Dominus potestatem habuit in illa dispensandi, eo quod sit Deus, ut ipse significavit Matthaei 12, dicens: Dominus est filius hominis etiam Sabbati. Quamvis nunquam videatur usus illa potestate, sed justa interpretatione, ut ex sequentibus patebit, quia non venit solvere legem, sed adimplere. :

6. Lex illa ab homine interpretari potuit. — Ratio conclusionis. — Nihilominus tamen addendum est potuisse legem illam recipere interpretationem per hominem. In quo omnes convenire videntur, et patet primo ex usu, 4 Regum, capite 21, ubi, per occurren- tem necessitatem, Achimelec dedit Davidi panes propositionis, quibus vesci secundum legem ei non licebat, quod tamen per interpretationem legis licuisse Christus, Matth. 12, aperte docet. Et eodem modo excusat discipulos quos Pharisaei calumniabantur, eo quod in sabbato spicas vellerent, fricarent et comederent, ut Jate exponit Abulens., libr. 1 Reg., quaestion. 8, 13 et 18. Quibus in locis hac ratione legem illam veteris Testamenti dispensabilem appellat ; loquitur tamen improprie de dispensatione , prout de interpretatione, et epiikia interdum dici solet, ut in lib. 6 dictum est. Hac etiam interpretatione usi sunt Machabaei ad bellandum in die sabbati, 1 Machabaeor. 2. Sic etiam Christus Dominus, Matth. 12, dicit se non violare legem sabbati, opus misericordiae aut pietatis vel religionis in illo exercendo, etiamsi laboriosum sit; sicut licebat Judaeo extrahere de fovea in die sabbati ovem in illam cadentem; unde ipse concludit licuisse sibi sanitatem conferre in sabbato. Atque eodem modo, Joannis cap. 5, ostendit licuisse homini, sanato ab ipso, portare grabatum suum in sabbato, ex praecepto ejus, quia ad opus pietatis et ostensionem miraculi id pertinebat. Ratio autem est, quia interpretatio legis, praesertim positivae, etiamsi divina sit, est necessaria ad gubernationem humanam, propter varietatem occasionum et necessitatum saepe occurrentium, in quibus contingit vel duo praecepta sibi obviantia occurrere, ac propterea necessarium esse exponere, alterum non obligare; vel etiam contingit talem esse rerum mutationem, ut prudenter praesumatur non fuisse voluntatem legislatoris in tali casu obligare, quae necessitas etiam potuit in usu illius legis saepe occurrere.

7. Dubium. — Responsio. — Triples modus interpretandi illam legem.—Cuod si interrogetur quomodo vel qua potestate licebat tunc talem facere interpretationem circa voluntatem Dei, non enim videtur cuilibet licere voluntatem superioris interpretari, sed simpliciter obedire: respondeo tribus modis hoc licuisse, qui tum ratione, tum ex eadem lege colliguntur. Unus est per potestatem a Deo ipso datam, quae maxime pro casibus dubiis necessaria erat; sicque dicitur Deuteron. 18: Si quid difficile aut ambiguwn, etc. Secundo, ex concursu duarum legum, unam per aliam interpretando ; sic Christus, Matth. 5, exponit licuisse Judaeis circumcidere homines in sabbato, ut non solveretur lex praecipiens circumcidi infantem octavo die, Levitic. 12; et codem modo ait Matth. 19: Non legistis, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt. Violant (ait) in exteriori specie, seu materiali opere, et tamen sine crimine sunt, quia illud opus erat consentaneum alteri legi, Levit. 24. Ac subinde non erat opus servile, sed religionis, ut bene exposuit Abulens., 1 heg. 21, q. 17. Sic etiam circa tempus praescriptum ad faciendum Phase, Exod. 12, interpretatio facta est per legem latam Num. 12. Neque ante hanc posteriorem legem ausi sunt Moyses et Aaron talem interpretationem facere inconsulto Domino, quia nondum videbatur illis talis potestas commissa, nec ratio aut necessitas per se cogebat. Tertio ergo modo licebat haec interpretatio per evidentiam facti et necessitatis, ut est per se manifestum in casu Machabaeorum. Non oportebat autem semper necessitatem fuisse extremam, ut videtur fuisse in illo casu; sed sufficiebat esse moralem et accommodatam praecepto, ut in casu David late disputat Abulens. supra.

8. Lex vetus a Deo ipso mutabilis.—Nota Dewn celle legem aliquam ferre, variis modis intelli gi. — Dico secundo : lex vetus mutabilis fuit a Deo ipso. Haec assertio satis nota est. Probari enim potest ex generalibus principiis, quod quilibet legislator potest legem suam muc:are, cum ab ejus voluntate pendeat. Item ex illa Christi sententia, quia Dominus est filius hominis etiam sabbati; sic enim Deus est Dominus supremus totius legis, et omnium actionum quae per eam praecipiuntur aut vetantur : ergo potest prout voluerit illam mutare. Denique abrogare illam potuit, ut de facto abrogasse statim dicemus : ergo, a fortiori, in illa dispensare, et quamlibet aliam mutationem facere potuit : nam omnis illa minor est quam abrogatio. Ut autem modum possibilem abrogationis explicemus, advertere oportet variis modis intelligi posse, velle Deum legem aliquam ferre. Primo, absoluto decreto voluntatis suae, statuendo ut talis lex perpetuo duret absolute, et simpliciter, ac sine limitatione ulla, sicut statuit, ut praemium ultimum bonorum operum et poena malorum aeterna sint; et talis lex semel sic lata mutari seu abrogari non potest, etiam ab ipso Deo, in sensu (ut aiunt) composito, quia implicat contradictionem Deum ita decrevisse, et decretum non impleri aut impediri, alioqui voluntas absoluta Dei aut mutabilis esset aut inefficax.

9. Secundo, potuit Deus legem ferre pro tali tempore, usque ad certum terminum seu eventum. Vel, tertio, potuit velle obligationem talis legis durare sub tacita conditione, nisi ipse aliud statueret, vel usque ad beneplacitum suum. Et utroque modo potest lex divina esse mutabilis, scilicet, quia, elapso tempore pro quo lata est, seu adveniente termino ejus, cessat sine alia revocatione, ut contingit in legibus humanis vel privilegiis. Et ratio est clara, quia hac mutatio legis non est per physicam et realem successionem in ipsa lege, sed in tempore, pro quo obhgat, unde est per modum desitionis relationis ad desitionem termini. Nam lex est signum voluntatis obligantis pro tali tempore; unde, mutato tempore, jam non significat illam voluntatem, et hoc modo abrogatur et desinit obligare. Vel etiam potest lex auferri, quia per contrariam legem seu voluntatem Dei revocatur. Inter quos duos modos hoc differt, quod in priori lex ipsa per se desinit, etiamsi, nostro modo intelligendi, non sit in voluntate divina actus quo velit legem tollere ; sed ex vi prioris actus lex cessat adveniente termino, quia divina voluntas ultra illum obligare vel operari noluit, et sine actu divinae voluntatis non est lex. In posteriori autem modo intelligitur lex revocari per actum voluntatis divinae ratione distinctum, quo Deus vult vel legem tollere, vel aliam repugnuantem introducere.

10. Respondetur ad rationem dubitandi. — Unde tandem facillime satisfit rationi dubitandi in principio positae, quae ex quadam eequivocatione procedit ; lex enim vetus non est lex ad intra (ut sic dicam) in Deo ipso existens, sed est lex ad extra in lapidibus aut membranis scripta. Unde non est voluntas Dei, sed signum quoddam externum voluntatis Dei, et effectus ejus; et ideo licet volIuntas Dei sit immutabilis, lex dici potest esse mutabilis , quia per temporum successionem effectus divinae voluntatis mutari possunt, non mutata divina voluntate, sicut potest Deus Angelum in nihilum redigere, quae est magna quaedam mutatio, late de mutatione loquendo, prout nunc loquimur, licet divina voluntas non mutetur. Et ratio est, quia decretum Dei quo res fit aut conservatur, vel lex fertur, potuit ex aeternitate ita constitui pro tali tempore, et non ultra, vel negative se habendo nostro modo intelligendi, vel positive volendo etiam ex aeternitate, ut pro alio tempore res aliter se haberet, vel alia lex constitueretur. Unde solum erit res seu lex immutabilis ex vi divinae voluntatis, juxta primum modum supra positum, quando Dei voluntas positive vellet, et absolute, rem aut legem pro tota aeternitate durare, quasi positivum habens decretum nunquam illam destruendi vel abrogandi. Solum ergo probat ratio facta, legem divinam in sensu composito non posse abrogari pro illo eodem tempore pro quo Deus voluit illam constituere : nam hoc involvit contradictionem et mutationem in ipsamet divina voluntate. Quod si pro illo tempore dispensari potest ab ipso Deo, ideo est quia decretum constituendi legem pro aliquo tempore non includit decretum non dispensandi in illa : nam si fingeremus cum hac veluti reflexione esse positam, consequenter esset talis lex pro eo tempore, et in sensu composito, indispensabilis, et cum proportione potest fingi omnino immutabilis. Seclusa autem tah suppositione et quasi reflexione, ac simpliciter loquendo, lex etiam divina mutabilis esse potest ac revocari.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9