Text List

Caput 10

Caput 10

An lex vetus quoad suam qbligationem jam cessaverit, seu mortua. fuerit.

CAPUT X. AN LEX VETUS QUOAD SUAM QBLIGATIONEM JAM CESSAVERIT, SEU MORTUA. FUERIT.

1. Legem illam fuisse perpetuam somniabant Judaei. — Judaeorum sententia et existimatio antiqua fuit legem illam fuisse perpetuam, ita ut nunquam esset abroganda, quamdiu mundus hic et status hominum viatorum duraret : in qua sententia perseverarunt multi ex Pharisaseis, etiam postquam ad fidem conversi erant, ut Actor. cap. 15 refertur; et postea in eodem errore perseverarunt multi haeretici antiqui, ut Ebion, Cerinthus, et Nazaraei, ut referunt lrenaeus libro 1, cap. 26; Epiphanius, in haeresi 18, 28, 30, 66, et in aliis; Augustinus, de Haeres., in 8 et 9; Hierony mus, epist. S9 ad Augustinum; Damasc., verb. Nazaraci ; Eusebius, lib. 3 Histor., cap. 21. Fundabantur praecipue quia lex illa data est a Deo ut in aeternum duraret : ergo neque ab ipso revocari potuit, quia non potest esse sibi contrarius : neque ab alio, quia nullus potest praevalere contra ejus voluntatem. Probatur antecedens Gen. 17: "Erit pactum hoc meum in carne vestra, in foedus aeternum". Si autem circumcisio est aeterna, etiam tota lex. Item Exodi 12: "Habebitis hanc diem", etc., solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno; et infra : "Custodietis diem istam in generationibus vestris ritu perpetuo" ; et Ps. 104 "Statuit illud Jacob in perpetuum, et Israel in testamentum aeternum".

2. Lex vetus post Christi adcentum vim obligandi amisit et abrogata fuit. — Nihilominus simpliciter dicendum est legem veterem per Moysem datam abrogatam esse post Christi adventum, vimque obligandi amisisse. Ita definitum est ab Apostolis, Actor. 15 cap., per illa verba : "Visum est Spiritui sancto, et nobis", etc. Et in illius confirmationem et defensionem multa Paulus scripsit variis in locis. Primum, in Epistol. ad Roman., cap. 6, ibi : "Non estis sub lege, sed sub gratia" ; et cap. 7, id declarat "exemplo uxoris quae per mortem viri soluta est a lege illius", unde concludit : "Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi" ; et infra: "Nunc autem soluti sumus a lege mortis", etc.; et iterum cap. 8: "Lex enim Spiritus vite in Christo Jesu liberavit me a lege mortis". Idem ex professo confirmat in Epist. ad Galatas, quam ad hanc veritatem persuadendam praecipue scripsit. Item ad Hebraeos, 7 capite, quem locum infra latius expendemus: et in eodem sensu dixit idem Paulus ad Ephesios, 2 capite: "Legem mandatorum decretis evacuans". Nam lex mandatorum vocatur lex vetus, ut supra dictum est, et communiter Patres intelligunt ; et illam dicitur Christus evacuasse, id est, abstulisse decretis, utique evangelicis, ut infra declarabimus : et haec quidem testimonia contra haereticos, qui novum Testamentum admittunt, satis efficacia sunt et sufficiunt. Tamen contra Judaeos necessarium est ex aliis etiam principiis argumentari, quod paulo inferius commodius praestabimus.

3. Duo explicanda. — Ut ergo haec veritas exacte declaretur, et difficultas in principio posita clarius expediatur, duo a nobis explicanda sunt. Primum, respectu quarum personarum amiserit lex illa.vim obligandi. Secundum, respectu quorum praeceptorum. Circa primum, distinguendum est inter Gentiles et Judaeos, et utrique spectari possunt, vel secundum se et in sua secta seu infidel:tate permanentes, vel jam conversi ad Christum ; unde quatuor quaestiones oriuntur. Prima, an Gentiles non credentes in Christum obligentur lege Moysi. Secunda, an Christiani, ex gentilitate conversi ad Christum, teneantur, vel aliquando fuerint obligati ad servandam legem Moysi. Tertia, an Christiani ex Judaeis conversi eamdem Moysi legem servare te- neantur. Quarta similis est de Judaeis nolentibus in Christum credere, sed in sua pertinacia permanentibus , an Moysi legem servare teneantur. Ex quibus tertia et quarta ad nos proprie spectant : aliae vero parum quidem ad nos referunt, et difficultatem non habent; tamen earum resolutio cum caeteris conjuncta est, et ideo breviter illas expediemus.

4. Legem veterem non obligare Gentiles in Christum non credentes. —Prima igitur resolutio viam parat ad secundam, et illi lucem affert, et ideo breviter dico legem veterem non obligare Gentiles in Christum non credentes. Assertio est certa, neque scio fuisse in hoc unquam sententiarum aut haeresum diversitatem. Probaturque facile, quia ante Christi adventum lex illa non obligavit Gentiles, neque alios homines praeter Israeliticum populum , nisi voluntarie illam susciperent et profiterentur, circumcisione accepta : ergo neque post Christi adventum tenentur, neque unquam obligati fuerunt. Antecedens manifestum est ex capite T, in quo ostendimus legem illam solum pro Israelitico populo datam fuisse, quia ad illum tantum locuta est, unde illum tantum obhigavit. Unde Paul., ad Rom. 3, in hoc ponit utilitatem circumcisionis, quod Judaeis specialiter credita sunt eloquia Dei, sub quibus eloquiis maxime legem comprehendit , quae solum circumcisis data est, et ideo Gentiles a participatione Templi et sacrificiorum illius legis arcebantur, nisi prius circumciderentur ; non obligabantur autem circumcidi, sed in voluntate eorum ponebatur, ut constat Exod. 12 capite ; ergo lex illa simpliciter non obligabat Gentiles ; ergo neque post Christi adventum obhgat, quia per Christum non est data illi legi nova vis obligandi, ut per se notum est, sed solum per illum completa est.

5. Secundae quaestionis resolutio. — Gentiles conversi non tenentur ad circumcisionem, nec legem veterem. — Hinc etiam manifesta est secundae quaestionis resolutio, quae potissimum agitata videtur ab Apostolis, Actor. 15 ; nam de gentibus conversis ad fidem Christi controversia orta fuit, propter Pharisaeos asserentes debere eos circumcidi et servare legem Moysi. Veritas autem ab Apostolis tradita fuit, eos non teneri ad circumcisionem vel legem ; quae non solum est de fide ex praedicta definitione, et aliis supra adductis, sed etiam evidenter sequitur ex principiis positis. Quia lex data Abrahae de circumcisione neminem obligavit absolute et simpliciter, nisi Abraham et posteros ejus, ut late explicuimus cum D. Thoma, 3 part., quaest. 70, art. 2; et ideo non obligabat absolute advenas ac peregrinos, sicut etiam ex citato loco Exod. 12 evidenter comprobatur : ergo neque lex illa ante Christi adventum obligabat Gentiles, sive fideles, sive idololatras, neque post adventum Christi obligat gentes idololatras, seu intideles ; ergo neque obligat Christianos ex gentibus ducentes originem. Probatur consequentia, quia nec lex Moysi lata est pro illis, nec lex Christi eos obligat ad alterius legis susceptionem ; nunquam enim Christus hoc praecepit aut docuit, nec praedicatores ejus talem Christi institutionem docuerunt : imo repugnaret hoc verbis Christi invitantis ad ferendum jugum suave; esset enim onerosissimum, si praeciperet cum sua lege conjungere et suscipere legem Moysi, quae jugum fuit importabile, ut Petrus dixit; item Christus, Matth. 28 solum dicit : "Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaumque mandavi vobis". Ubi nihil de circumcisione praecepit, sed loco illius baptismo contentus fuit, et consequenter nihil etiam de reliqua lege veteri mandavit, sed tantum de sua, quam solam Apostoli ejus tradiderunt. Unde subdit : Qui crediderit et baptizatus fuerit, salous erit, ubi circumcisionem non requirit, nec aliquam legis veteris observantiam, sed suae, quam sub Baptismo concludit.

6. Probatur tradita conclusio. — Objectio.— Denique potest sic concludi ratio; nam si Gentiles facti Christiani tenentur illa lege, vel est ex yi Testamenti veteris, et hoc non, quia cum illis non loquitur per suam legem, vel ex vi Testamenti novi, et hoc multo minus; tum quia Christus (ut dicebam) non extendit legem veterem, sed implevit; tum quia Testamentum novum et ministri ejus oppositum docent et tradiderunt; ergo. Dicere vero possent Hebraei judaizantes Messiam et fructum ejus non fuisse promissum, nisi populo Israel; et ideo, licet Gentiles per se non obligarentur lege veteri, nihilominus ut possint Christo conjungi et spiritualia ejus bona participare, debere per circumcisionem illi populo conjungi, et consequenter legem profiteri ac servare. Sed haec fictio erronea est, supponitque aliam haeresim, nimirum , Evangelium solis Judaeis fuisse communicandum , quam ex professo impugnavit Paulus in Epistola ad Rom., et in lib. seq. aliquid dicemus. Nunc eodem argumento facto refutatur sufficienter; tum quia nullibi in Scriptura gentibus imponitur talis necessitas; tum etiam quia in Scriptura non promittitur Christus solis Judaeis, sed aeque gentibus, et universo mundo quoad participationem fructuum ejus, licet promitteretur venturus de populo israel, et in illo specialiter docturus et praedicaturus; sicut etiam promittebatur venturus de speciali tribu et familia, et tamen non illi soli, sed toti populo aeque promittebatur : et ideo, Genes. 49, vocatur Expectatio gentiwmn, et Aggael cap. 2: FVeniet desideratus cunctis gentibus.

7. Refellitur error Hebreorum, et veritas confirmatur. — Praeterea confutatur maxime hic error, et proposita veritas confirmatur ex eo quod lex illa non solum ad salutem spiritualem necessaria non erat, verum etiam esset inefficax et per se inutilis. Quod argumentum maxime urget Paulus in Epist. ad Gal. et ad Hom., et potest in hunc modum proponi, quia caeremoniae legis antiquae non fuerunt necessariae ad salutem gentium necessitate solius praecepti seu legis, nec etiam fuerunt de se necessariae necessitate medii; ergo neutro modo sunt nunc necessariae gentibus Evangelium amplectentibus : ergo neque lex vetus illas praecipiens obligat hujusmodi Christianos. Consequentiae notae sunt. Prior vero pars antecedentis sufficienter manet probata superiori argumento, quia lex illa in vi praecepti non fuit data gentibus, sed soli populo Israel. AIteram vero partem multis modis probat Paulus in locis citatis. Primo, quia Abraham ante illam legem latam, atque adeo sine caeremoniis ejus vel circumcisione , justificatus est. Quo exemplo indicare voluit Paulus omnes antiquos Patres et justos qui ante Abraham, vel cum ipso, vel post ipsum, extra posteritatem ejus, justi fuerunt ante Christi adventum; ergo evidens est caeremonias legis non fuisse per se necessarias ad salutem : ergo nec post Christi adventum necessariae erunt, maxime pro Christianis ex gentibus ortis. Quod argumentum recte prosequitur Cyprianus, lib. 1 ad Quir., c. 8; latius Tert., lib. cont. Judaeos. Et c. 3, expendit Melchisedec incircumcisum obtulisse panem et vinum Abrabamo jam circumciso. Sed hoc posterius repugnat Scriptura : nam oblatio illa praecessit per aliquot annos circumcisionem Abrahae, ut constat ex Genes. 14 et 17; id tamen non diminuit vim argumenti, sed quodammodo auget ; nam uterque erat justus et verus Dei cultor, imo et Sacerdos, licet uterque esset incircumcisus. Addit praeterea Paulus non solum non fuisse legem illam necessariam, verum etiam neque efficaciam aut utilitatem ad veram justitiam conferendam per se habuisse, ut supra satis ostensum est; ergo non fuit medium necessarium ad salutem ; sed tantum Judaeis, quibus praecepta fuit, necessarium fuit illam servare quamdiu illos obligavit. Neque contra veritatem hanc procedit fundamentum haereticorum, quia lex illa, quocumque modo perpetua fuerit, ut talis erat, non ad gentes sed ad solos Hebraeos loquebatur.

8. Jude baptizati non tenentur legem vetetem servare. — Superest dicendum de cessatione illius legis respectu Judaeorum ; et primo, de conversis ad fidem Christi et in illo baptizatis, certum est illos non obligari ad legem veterem servandam, ac subinde respectu illorum proprissime cessasse. Haec veritas certa fide tenenda est: nam in hoc etiam sensu definita est, et ex Scriptura aperte colligitur. Potestque in hunc modum demonstrari ; nam quando lex aliqua cessat vel abrogatur, respectu illorum maxime cessat pro quibus lata est ; sed lex vetus lata est pro Judaeis, et abrogata est ac cessavit; ergo pro illis maxime revocata est: ergo etiamsi fidem Christi amplectantur, non possunt lege veteri obligari. Major per se nota est; tum quia solvi et ligari respectu ejusdem dicuntur, alioqui opposita non essent; tum quia repugnantiam involvit abrogari legem in se, et non respectu illorum quibus erat imposita, cum totum essc legis sit in ordine ad illos. Unde licet propriissime dicamus gentiles vel Christianos ex gentibus profectos non obligari in illa lege veteri, non proprie dicemus respectu illorum fuisse abrogatam, quia nunquam fuit illis mnmposita, nec habuit esse legis respectu illorum : at respectu Judaeorum proprussime cessasse aut abrogata esse dicitur : si ergo abrogata est, pro Judaeis ablata est, quibus erat imposita, ut etiam ostensum est. Quod vero lex illa in se abrogata fuerit, ac cessaverit, pro fundamento positum est in principio capitis, et làtius statim ostendetur ; nam posito hoc fundamento, caetera evidenter consequuntur. Nam uluma etiam consequentia manifesta est : nam fides Christi, eo quod a Judaeis suscipiatur, non suscitat in eis obligationem legis veteris, quae per adventum ejusdem fidei sublata est, ut est per se clarum.

9. Probatur veritas ev Patribus. — Praeterea, fundamentum illud in quo-vis tota posita est ex utroque Testamento late confirmant antiqui Patres; Cyp., l. 1 contra Judaeos, cap. 9 et sequent.; Justin. Mart., Dialog. cum Tryphon. contra Judaeos ; et Tert., lib. contra Judaeos ; Epiphan., haer. 30 ; August., libris contra Faustum, et aliis contra dictum errorem, qui habentur in princ. tomi 6. Aliqua etiam habet Clemens Rom., lib. 6 Const. Apost., c. 12, 20, 21, 22, 23. Multaque ex Hebraeis congerit Galatin., lib. 14 de Arcanis, etc., a principio. Nos autem breviter pauca ex utroque Testamento indicabimus ; et imprimis videntur optima testimonia quibus Deus olim promisit se daturum novam legem. Quale est illud Jerem. 31: Zoce dies venuunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel, et domui Juda fedus novum, ubi nomine faederis legem significat, juxta morem Scripturae, Gen. 17, Exod. 34, Deut. 25; et in eodem loco exponitur, dum subjungitur : Dabo legem meann in visceribus eorum, etc., ubi expendit Paul., ad Hebr. 10 et 8, ubi in fine adjungit: Dicendo novum, veteravit prius. Quod autem antiquatur et senescit , prope interitum est. Quod etiam satis indicavit Deus, dicens: PFeriam faedus mnovum, non secundum pactum quod pepigi cum Patribus eorum, eic. Nam conferendo illa duo pacta, satis ostendit posterius fuisse futurum longe excellentius et per illud fuisse prius auferendum.

10. Confirmatur. — Praeterea mutationem legis et status illius populi esse faciendam in adventu Messiae satis ostendit Deus, dicens per Malach., c. 1: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et onunus non suscipiam de mannu vestra. Ab ortu solis usque ad occasum magnawmn est nomen meum 4n gentibus, et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda. In quo aperte praedicitur totum illum cultum sacrificiorum veteris legis abjiciendum a Deo fuisse, et in aliud purissimum zsacrificium commutandum, ut exposuit Conc. Trid., sess. 22, c. 1, et in 3 tom. 3 partis tractavimus latius. Idemque significavit Jerem. cap. 23, ubi, praemissa Messiae promissione per illa verba : ece dies veniwnt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, etc., subditur : Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra vivit Dominus qui eduait flios Israel de terra gypti, sed vivit Dominus, qui adduant et reduvit semen domus Israel de terra Aqnlonis, et de cunctis terris. Unde Isai., cap. 43, loquens a principio capitis de vocatione Judaeorum ad Christum, et ad conversos et credentes in illum (ut egregie exponit Hiero- nymus), tandem concludit : Ne memineritis priorum , et antiqua mne intueamini. Quae verba licet Hieronymus referat ad signa et mirabilia antiqua, non negat posse etiam optime referri ad legem, et sacrificia, aliasque ceeremonias ejus. Sicut per figuram etiam indicatum est Levit. 26, cum dicitur : Vetera novis advenientibus propicietis. Per haec igitur omnia significatum est caeremonias legis veteris antiquandas fuisse in adventu Messige.

11. Ex testamento novc. — Denique ut ad noyum Testamentum transitum faciamus, hoc confirmat Paul. ad Hebr. 7, ex illo Psal. 109, ubi de Christo dicitur : 7u es sacerdos in eternun secundum ordinem Melchisedec. Inde enim colligit per Christum aliud sacerdotium novum instituendum et introducendum fuisse, inferens vetus fuisse temporale, novum autem fore aeternum. Ac deinceps subjungit regulam : Translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat ; nam haec duo necessaria sese concomitantur. Ex quo tandem concludit : Reprobatio fit prioris mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem. Maxime vero prosequitur argumentum hoc idem Apostolus in Epist. ad Rom., et ideo in cap. 1 praemittit : "Non erubesco Hvangelium, vortus enim Dei est in salutem omni credenti, Judeo primum, et Graco" ; et cap. 3: "Justitia Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes, qui credunt in eum : non enim est distinctio", etc. ; quod late per sequentia capita prosequitur ; et cap. 10 adjungit: "Finis legis Christus ad justitiam omni credenti". Idem in Epistol. ad Galat., ubi, cap. 2, sic Petrum alloquitur: "Si tu Judeus cum sis, gentiliter vivis, et non judaice, quomodo cogis gentes judaizare ! Nos natura Juda, et vnon ex gentibus peccatores . scientes autem quod non justificatur homo em operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi, et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide, non ex operibus legis. Propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro". Et cap. 3: "Ubi venit fides, jam non sumus sub lege" ; et infra : "Non est Judeus, neque Graecus", etc., quod latissime confirmat cap. 4 et 5, ubi concludit : "In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque preputium, sed fides, que per charitatem operatur".

12. Ex his testimoniis rationes colliguntur. —Atque ex his testimoniis possunt variae rationes hujus veritatis colligi. Prima, quia non est minus suffticiens fides et gratia Christi pro Judaeis quam pro Gentilibus ; sed Christianis ex gentibus conversis sufficit observantia Evangelii sine observantia legis; ergo etiam Judaei per Evangelium liberati sunt a jugo legis. Secunda, quia Christus omnes indifferenter vocat ad jugum suum, quod suave esse dixit; ergo nullis hominibus in Christum credentibus necessarium est jugum legis, sive Jndaeis, sive gentibus. Tertio, etiam respectu Judaeorum fuit illa lex imperfecta et inefficax ad justitiam, et quasi per occasionem posita est propter imperfectionem illius populi, ut esset quasi paedagogus ; ergo, adveniente lege perfecta obligante et justificante Judaeos, cessare debuit imperfecta.

13. Objectio. — Responsio. — Ut tamen hae rationes amplius declarentur , objici potest quia lex semel lata non abrogatur, nisi per expressam revocationem, vel per legem posteriorem incompossibilem priori: sed in lege nova, ut lata a Christo, non invenitur expressa revocatio legis veteris, nec illae leges sunt incompossibiles, sed possunt simul observari: ergo posterior non revocavit priorem, saltem respectu illius populi quem vetus obligabat : ergo non est unde sit abrogata. Respondetur vero imprimis negando ultimam consequenUtam. Nam praeter illos duos modos abrogandi legem, invenitur tertius, qui est ut lex per seipsam cesset per temporum mutationem et successionem, per quam completur terminus pro quo posita est. Ita enim cessavit lex vetus ; nam posita fuit donec veniret semen, id est, Christus, ut ait Paul. ad Galat. 3. Nam finis illius legis fuit Christus, ut idem dixit ad Rom. 10, et ideo completo illo fine ac termino cessavit absque alia abrogatione. Propter quod dicitur Lucae 16: Lea et prophete usque ad Joannem - et infra hoc magis constabit, cum agemus de tempore quando lex illa mortua esse incoepit.

14. Responsio. — Deinde respondetur negando minorem quoad secundam partem ejus, quia, licet verum sit Christum in lege sua tradenda non addidisse formalia verba revocatoria legis prioris, nihilominus simpliciter verum est sua nova lege veterem abrogasse, id enim significavit Paul. ad Ephes. 2, dicens: Legem mandatorum decretis evacuans. Quod enim ait decretis, idem significat quod per decreta sua. Nec audiendi sunt Erasm. et Cajet., qui vocem decretis, seu in decretis, referunt . ad legem veterem, ita ut sensus sit, evacuans legem mandatorum in decretis, supple, existentem. At recte intellexit vulgatus interpres particulam n, licet in Graeco habeatur, non esse necessariam : et licet addatur, optime significare potest idem quod per, ita ut sit sensus, Evacuans in decretis, id est, per decreta ; et ad tollendam aequivocationem recte positum est absolute decretis; neque enim recte vox illa refertur ad decreta legis veteris; tum quia fit inutilis repetitio; tum quia oportet alimuod verbum subintelligere sine necessitate; tum denique quia repugnat communi Patrum expositioni. Unde Chrysostomus ibi decretis exponit, id est, fide sua, quod esset facile intellectum de fide, ratione objecti et Evangelicae doctrinae, vel si intellexit fidem, id est, spiritum fidei, non excludit legem novam, quae solet etiam nomine fidei significari; unde ad Rom. 3: "ubi est, per quam legem ? factorum ? non, sed per legem fidei". Idem vero Chrysostomus clarius exponit decreta, id est, precepta, quae Hieronymus dogmata Hoangelica ibidem appellavit ; divus Thomas etiam praecepta exposuit, et sequitur ibi, et bene declarat Adam. Christus ergo, suis praeceptis suaque lege nova, veterem abrogavit. 15. Fapressa revocatio non necessaria. — Neque fuit necessaria expressa revocatio, quia opera illarum legum, licet non videantur formaliter repugnare, nihilominus leges ipsae inter se pugnant. Primo, quia lex nova traditur a Christo, ut per se sufficiens ad salutem, ct necessaria, cui repugnat durare necessitatem prioris legis. Secundo, ex fine et signiticatione talium actuum, quia observantiae antiquae legis dabantur ad significanda mysteria futura Messiae : sacramenta autem legis novae, praesertim Baptismus et Eucharistia, data sunt ad repraesentandam redemptionem jam factam, et mysteria illa jam impleta. Tertio, quia prior lex data est uni populo ad distinctionem aliorum; posterior vero toti mundo, ut Ecclesia habens perfectam unitatem ex omnibus hominibus congregaretur, ad quod necessarium fuit signa et speciales observantias unius populi e medio tollere. Et hoc est quod Paulus dixit citato loco, Ephes. 2, Christum abstulisse medium parietem maceriae, et inimicitias solvisse inter utrumque populum, Faciens utraque wnwm. ltem ex vi illius legis constituebatur specalis status reipublicae habens supremum Pontificatum suum, jurisdictionem, etc. Lex autem nova introduxit novum specialem statum, et Pontificatum diversum cum suprema jurisdictione in totum mundum, ac subinde repugnantem priori statui. Consequenter ergo haec lex revocavit illam. Et hoc est quod Paul. dixit Hebr. 7: Translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat.

16. Quarta quaestio. —De Judaeis qui Evangelium non susceperunt.— Pro his etiam legem veterem abrogatam esse. — Atque hinc facile constat quid dicendum sit de ultima quaesüone, an illa lex sit etiam abrogata pro his Judaeis qui Evangelium non susceperunt. Videri enim potest non esse congruum eos liberos manere ab utraque lege, et ideo debere antiqua obligari, dum novam non suscipient. Dicendum vero sine dubio est, etiam pro illis abrogatam esse legem illam, quia simplieiter et in se sublata de medio est, ut probant omnia quae adduximus : ergo neminem jam obligat per se et vi sua. Item lex illa non desinit obligare Christianos ex judaismo conversos, vel qui ab illis originem ducunt, quia Christiani sunt, sed quia finitum est tempus obligationis illius legis, pro quo lata est, et quia jam evacuata est: ergo etiam Judaeos non Christianos per se non obligat. Praeterea isti Judaei constituti sunt in statu in quo impossibile est obligari illa lege, quia nec sunt in terra promissionis, nec templum habent, extra quod praecipua sacrificia et praecepta implere non poterant, ut agni Paschalis, Exodi 12, et aliorum de quibus Deut. 12. Item non habent sacerdotes, nec habere possunt, cum non habeant tribuum distinctionem : ergo ex conditione talis status sequitur jam non obligari illa lege, vel certe magnum indicium est absolute et pro tota illa gente cessasse, ut recte argumentatur Justin., d. dial. cum Tryphone. Denique Judaei, etiamsi increduli sint, nihilominus obligantur lege Christi, quia tenentur illam suscipere, et in Christum credere: ergo eo ipso non obligantur lege antiqua, et ita non procedit contraria conjectura. Dico autem per se non obligari, seu ex vi legis, quia ex conscientia erronea poterunt obligari : existimant enim adhuc legem illam retinere suam vim, et consequenter opinantur se per illam obligari, et hoc modo obligantur ex conscientia erronea. Ad hunc enim modum dixit Paul. ad Gal. 1: Testificor omni hominà circumcidenLi se, scilicet, ritu judaico, quia debitor est universc legis faciendae, utique ex vi priorisexistimationis de obligatione circumcisionis, atque adeo ex conscientia erronea : nam absolute nulla nunc est talis obligatio. Addo vero, quia ignorantia illa non est sine gravissima culpa, dici posse (ut aliqui loquuntur) ligari potius quam obligari, quia, sive illam legem observent, sive non, gravissime peccant : nam si observant, superstitiosi sunt et infideles; si vero non observant, transgressores sunt legis, qua credunt obligari saltem ex prava conscientia. An vero lex illa etiam quoad omnem utilitatem pro his Judaeis cesssaverit, dicam inferius.

17. Solvitur Judaeorum fundamentum. — Perpetuum vel aeternum duobus modis sumi. — Ex dictis denique facile solvitur judaizantium fundamentum, quatenus ad ipsos Judaeos pertinere potest, quod solum fundabatur in hoc, quia lex illa dicitur data ut perpetua, seu in aeternum duratura. Duobus enim modis sumitur vox perpetuum, vel eternum, in sacra Scriptura. Primo, ut excludat terminum durationis absolute et simpliciter. Secundo, ut solum significet perpetuitatem tantum secundum quid, quae variis modis contingit. Lex ergo illa non potest dici perpetua in se priori modo : nam constat omnem legem hujus vitae aliquando esse in se finiendam, saltem cum ipso mundo. Potestque aperte convinci : nam cum minori rigore dici solet perpetuum, quod usque ad finem mundi duraturum est, et tamen neque hoc modo dicta est illa lex perpetua. Quod probatur clare ex eodem loco Genes. 17, ubi et foedus Dei dicitur fore sempiternum, et Deus ipse promittit Abrahae et semini ejus terram promissionis in possessionem aeternam : ergo non est magis aeternum foedus quam promissio : at constat promissionem illius terrae non fuisse aeternam illo modo, imo sublatam jam esse: ergo idem inteligendum est de illo foedere. Similisque promissio habetur Genesis decimo tertio : Omnem terram quam conspcis, tibi dabo, et semini tuo in sempiternum, et similes sunt aliae promissiones rerum temporalium in veteri Testamento, cum tamen constet et bona temporalia non esse perpetua simpliciter, et de facto illammet terram non fuisse a Judaeis perpetuo possessam.

18. Duplex: expositio insinuata ab Augustino. — Prima expositio mystica. —Duae igitur sunt expositiones indicatae ab Augustino in eisdem locis : una est mystica potius quam litteralis, ut in eis locis sermo sit de perpetuitate simpliciter, non tamen intelligatur implenda in re illa materiali quae proponitur, sed in illa vel in alia per illam figurata, seu mystice repraesentata. Ut solemnitas agni paschalis durat perpetuo in se, vel in agno Dei per illum veterem repraesentato; et pactum circumcisionis est perpetuum, non in sola carnali circumcisione, sed in illa vel in spirituali per illam figurata, quae fit per Daptismum, et de se perpetuo durat, etiam in patria. Sicque promissiones temporales permanent semper in spiritualibus, quae in illis ut in figura promittebantur. Ita fere Augustinus, q. 31 in Genes., et quaest. 43 et 124 in Exod., et hanc responsionem videtur sequi D. Thomas 1. 2, quaest. 103, artic. 3, ad 1 argumentum.

19. Secunda expositio litteralis. —Secunda responsio, et magis litteralis, est non dici aeternam legem illam nisi secundum quid, etiam respectu durationis mundi. Solet autem hoc aeternum secundum quid multis modis accipi: unus valde usitatus est, quo aeternum accipi solet pro saeculo, ut notavit divus Thomas, 1 part., quaest. 10, art. 2, ad 2, ubi ita exponit illud Exodi : Dominus regnavit in aternwun, et ultra. Et ita facile potest illi legi accommodari. Accipitur etiam aliis modis in communi modo loquendi consuetis. Dici enim solet perpetuum, quod sine ullo certo termino praescribitur, quomodo diximus supra, libro 1, legem propriissime sumptam esse perpetuam ; sic etiam in materia de Censuris, suspensio quae sine termino imponitur, perpetua dici solet : ergo mulio magis potuit lex vetus, aut foedus circumcisionis, aut praeceptum agni paschalis, dici perpetuum, quia sine termino positum est. Nam licet ex mente Dei solum poneretur donec veniret semen, hoc tamen non fuit in lege expressum, sed subintellectum in ejus conditione et significatione, eo vel maxime quod etiam dici solet in Scriptura perpetuum, quod longissimo tempore, seu per multa saecula duraturum est, sicut lex illa duravit. Deinde dicitur pactum perpetuum, quod natura sua indissolubile est, licet per causas extrinsecas vel rerum mutationem solvi possit, et sic etiam aliqua quae per solam vitam hominis durant, solent dici perpetua, ut vinculum matrimonii, professio religiosa, et quaedam alia vota. Sic igitur pactum illius legis dicitur perpetuum foedus, quia dissolvi non poterat, donec impleretur, nec lex illa cessatura erat, nisi per tantam rerum mutationem, cum qua nec veritas illius legis nec ejus obligatio posset subsistere. Et ita etiam exponit dictam locutionem Augustinus in citatis locis, et indicat divus Thomas 1. 2, quaestione 98, articulo 2. ad 2, et videri potest Abul., quaestione 18 in 12 capit. Exodi, ubi idem notat Pereir., et latius Genes. decimo tertio et decimo septimo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10