Text List

Caput 11

Caput 11

CAPUT XI. UTRUM LEX VETUS CESSAVERIT, SEU ABROGATA FUERIT QUOAD OMNIA SUA PRJECEPTA, ETIAM MORALIA.

1. De adaequata cessatione legas veteris. — Caeremonialia cessasse certum est.—Objectio.— Responsio. — Quamvis absolute dictum sit legem illam cessasse, tamen, quia in illa lege varia erant genera praeceptorum, et non est certum cessasse omnia, et consequenter est controversum an lex illa dicatur cessasse adaequate, seu secundum se totam, ut ita dicam, vel ratione aliquarum partium habentium quoad hoc rationem specialem, ideo in hoc amplius explicandum est. Supponimus autem distinctionem supra datam de triplici genere praeceptorum illius legis, caeremonialium, judicialium, et moralium. Et de caeremonialibus certum esse supponimus illa maxime cessasse, et ratione illorum praecipue dici legem illam cessasse. Ita docent D. Thomas, d. quaest. 103, art. 3, et omnes theologi infra referendi, et tradit Innoc. IHI in cap. unic. de Purif. post part., et Augusun., l. 6 contra Faust., ubi ita exponit illud ad Coloss. 2 : Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomenic, aut Sabbatorum, que sunt wnbra futurorum, etc. Per haec enim significavit omnia caeremonialia, quae velut umbra transierunt. Et si quis recte consideret omnia quae praecedenti capite adduximus, de caeremonialibus praeceptis maxime procedunt, ut in puncto sequenti attingemus, ideoque de his nihil amplius disputare necesse est. Posset autem quis objicere quia praeceptum solvendi decimas caeremoniale erat, et tamen ejus obligatio durat, ut videntur probare quaedam jura dicentia decimas esse jure divino debitas. Sed de hac re satis dictum est tract. 2 de hel., l. 1, cap. 10, in tom. 1, ubi ostendimus illud praeceptum legis veteris, qua parte positivum erat, scilicet, quoad quotam decimarum, cessasse quoad obligationem suam; relictum vero esse quasi exemplar ad cujus instar Ecclesia potuit similem legem statuere ; hoc enim prohibitum non est ubi nullum periculum scandali aut falsae significationis imminet, ut postea videbimus. Eo vel maxime quod praeceptum illud quoad illam partem, potest non immerito inter judicialia numerari.

2. De judicialibus. — Circa praecepta judicialia potest esse nonnullum dubium , an mortua sint. Ratio autem dubitandi imprimis sumitur ex auctoritate negativa Scripturae sacrae, quia, cum multis ejus locis legamus caeremonialia praecepta cessasse, nullibi id legimus de judicialibus : signum ergo est non esse parem utrorumque rationem , vel dispositionem ; tum quia legis abrogatio non est magis extendenda quam sit expressum a legislatore ; tum etiam quia unius expressio videtur tacita alterius exclusio , juxta cap. Nonne, de Prassumpt. Antecedens autem patet ; nam Act. 15, quaestio suborta praecipue fuit de circumcisione, et consequenter de aliis caeremoniis legis, et de his tantum decretum illud Apostolicum interpretari videtur Cyr. Catech. 17, et de eisdem loquitur Paulus dict. loco ad Col. 2, et de illis dicit fuisse "umbram futurorum". Unde tum ibi, tum in epist. ad Rom. et ad Gal., et ad Hebr., in duobus praecipue vim facit, ut ostendat abrogationem illius legis. Unum est, quod lex illa non justificabat apud Deum, sed tantum imperfectam carnis justitiam conferebat. Aliud est quod lex illa erat figura et umbra quae cessare debuit, adveniente veritate : utrumque autem horum in solis caeremonialibus locum habet, quia sola caeremonialia ordinabantur ad sanctificationem vel justitiam carnis, judicialiaa enim ad politicam gubernationem pertinebant: et ideo caeremonialia tantum erant per se primo instituta ad significandum , judicialia vero tantum accessorie et quasi per accidens; cessante autem accessorio, non cessat principale : et ita etiam Leo Papa, serm. 6 de Passion. Domini, hanc posteriorem rationem explicans, solum in caeremonialibus declarat legalium cessationem. Accedit quod Augustinus, lib. 6 et 10 contra Faustum, in principio, duo tantum genera praeceptorum in illa lege distinguit: quaedam vocat vitae agendae, alia vitae significandae, et haec posteriora dicit cessasse, non vero priora. At vero praecepta judicialia spectare videntur ad praecepta vitae agendae, vitae (inquam) politicae et civilis : ergo illa non cessarunt ex sententia Augustini.

3. Lec velus abrogata quoad omnia pracepta judicialia.—Nihilominus certa conclusio est legem veterem cessasse, seu abrogatam esse quoad omnia praecepta judicialia. Ita docet D. Thomas, q. 104, art. 3, ubi Cajet., Conradus et caeteri expositores id supponunt ut certum, estque commune dogma theologo- rum. Unde videtur de fide certum, quia licet in Scriptura in particulari non sit expressum, continetur in generalibus locutionibus quas Eeclesiae traditio et communis consensus theologorum interpretatur. Talis est regula Pauli ad Hebr. 7: "Translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat" ; sicut enim vetus sacerdotium simpliciter ablatum est, ita et lex vetus quatenus positiva erat, et cum illo sacerdotio erat conjuncta. Alia generalis locutio Pauli est ad Ephes. 2: "Medium parietem macerie solvens, legem mandatorum evacuans": nam lex qmandatorum sine dubio judicialia comprehendit, quae erant non parva illius materiae pars. Aliud principium ejusdem Pauli est illud ad Rom. 7, ubi de uxore ait: "Si mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri" ; ex qua similitudine infert : "Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per mortem Christi". Ubi simpliciter dicendo /legi, totam intelligit, et nihil excludit. Facit etiam illa universalis ejusdem locutio ad Galat. 5: "Testificor omni homini circumcidenti se, quia debitor est universe legis faciende": nam inde virtute significat, evacuata circumcisione, evacuatam esse universam legem, ac subinde etiam judicialia praecepta fuisse sublata. Praeterea hoc principio utuntur theologi in materia de matrimonio, et similibus, quando tractant an prohibitiones aliquae illius legis durent nunc. Ut, verbi gratia, an accedere ad menstruatam etiam matrimonio conjunctam sit peccatum mortale, sicut olim videtur fuisse, quia erat prohibitum sub poena mortis, Levit 20; nam sub distinctione respondent, si lex illa fuit judicialis , non obligare; si autem materia erat moralis, ex ea parte posse durare, ut patet ex theologis in 4, d. 32, et disputat late Castro, lib. 1 de Leg. poen., cap. ul:; Sanci., l. 9, disp. 21; et eodem modo disputant de gradibus consanguinitatis vel affinitatis prohibitis in Levitico; de quibus certum est posse Pontificem dispensare in nonnullis gradibus eorum, ut, in casu regis Angliae Henrici VIIT, declaravit Clemens VII de primo gradu affinitatis, in quo supponitur legem illam judicialem cessasse, et hos gradus nunc non esse prohibitos ex vi illius : idem ergo est in omnibus similibus.

4. Ratio, et responsio ad fundamentum. — Ratio autem facile reddi potest, respondendo simul ad principalem rationem dubitandi. Nam licet fortasse ex vi solius significationis rerum futurarum, non fuerit necessarium haec judicialia praecepta cessare aeque ac caeremo- nialia, quod postea videbimus tractando an illa lex sit mortifera ; nihilominus propter alias rationes maxime litterales necessarium fuit extingui praecepta judicialia simul cum caeremonialibus. Prima et potissima est, quam indicavit D. Thomas, quia per Christum sublatus est illius reipublicae status : ergo etiam cessarunt illae leges quae ad statum politicum et conveniens regimen illius reipublicae ordinabantur, cujusmodi erant judicialia praecepta. Consequentia per se evidens est, quia, sublatis nobis, tolluntur ea quae sunt in nobis : ergo dissoluto populo, communitate, vel religione pro qua lata erant leges, desinit talium legum obligatio. Antecedens autem declaratur, quia ille populus, post Christi adventum, desiit esse populus peculiaris Dei: hanc enim praerogativam habuit quamdiu Christum in virtute seu potentia continuit; post Christum vero totus quodammodo mundus, seu Ecclesia Christi Catholica facta est populus peculiaris Dei, juxta illud : Ecce ego voliscum swm usque ad consummationem seculi; et illud : Super hanc petram edificabo Ecclesiam meam, et porte inferi non praevalebunt adversus eam. Postquam autem judaicus populus desiit esse populus peculiaris Dei, desiit etiam divinis legibus gubernari ex obligatione, quia hoc pertinebat ad priorem statum, et ad peculiarem conjunctionem cum Deo.

5. Alia ratio. — Unde sumitur alia ratio, quia, mutato principali, desinit etiam accessorium : principale autem in illo populo erat disponi et praeparari per legem ad Messiam suscipiendum, et conservari in fide ejus venturi et in cultu unius veri Dei; hoc autem totum mutatum est per Messiae adventum, et hac ratione mutata sunt sacerdotium, sacrificia et alia caeremonialia quae proxime ordinabant populum ad illum finem ; ergo consequenter etiam judicialia cessarunt, quae proxime pertinebant quasi ad temporalem gubernationem quam Deus ad priorem ordinaverat. Unde etiam magis contirmatur et explicatur altera ratio, quia leges judiciales supponebant populum Israeliticum ut separatum a genti lico, et congregatum et ordinatum peculiari modo ad spiritualia et supernaturalia, et ideo ordinabant etiam illum in politicis, ideoque, destructo priori fine et fundamento, leges etiam has cessare necessario consequens fuit.

6. Ad alia testimonia respondetur. —Et na respondetur facile ad testimonia quae ad summum continent auctoritatem negativam, quae de se inefficax probatio est. Addo vero in loco Actorum absolute esse sermonem de circumcisione et de lege Moysi, quae includit etiam judicialia. Ad testimonia vero Pauli, dicitur interdum illum loqui generaliter, vel indefinite, ut vidimus ; aliquando vero loqui de ceremonialibus, quia illa erant praecipua, et illis ablatis auferuntur reliqua, quae erant veluti accessoria, ut explicatum est. Ad Augustinum vero, dicitur sub praeceptis vitae significandae comprehendisse etiam judicialia, quia revera significabant, et erant figurae futurorum, ut in superioribus declaravimus : et quamvis fortasse haec sola ratio non sufficeret ad abrogationem, quia in illis praeceptis significatio erat minus principalis, nihilominus supposita alia ratione de destructione fundamenti, et dissipatione, et rejectione illius populi, etiam illa ratio nonnihil juvat : sit ergo certum etiam judicialia praecepta mortua esse et abrogata.

7. De praeceptis moralibus. — Quatenus legis naturalis, non esse abrogata.—cquad de llis ut tradita fuerunt a Deo? Prima sententia. — Major difficultas superest de moralibus praeceptis; nam de illis opiniones variae sunt inter Catholicos : nam licet omnes fateantur praecepta moralia, quatenus erant praecepta legis naturalis, non fuisse abrogata, imo nec potuissse mutari, juxta superius dicta in l. 2 de Lege naturali, imo etiam esse confirmata in Evangelio, Matth. 5, ut libro sequenti videbimus, et tradunt Clemens Papa, lib. 6 Constitut., cap. 22 et 23; et Leo Papa, serm. 6 de Jejun. decimi mens., et serm. 4de Jejun. septim. mens.; et August., lib. 6 et 10 contra Faust., in princ. ; nihilominus de iisdem praeceptis moralibus prout tradita fuerunt a Deo in lege Moysi, sunt diversae opiniones. Aliqui enim theologi distinguendum putant inter illa praecepta, ut erant legis naturae vel Moysi, et priori modo fatentur non cessasse; posteriori autem modo putant necessario esse dicendum jam cessasse. Ita docuit Soto, lib.2 de Justit., q. b, a. 4, concl. 2, ubi contrariam sententiam dicit esse falsissimam. Medin. vero, 1. 2, quaest. 103, art. 3, quem aliqui moderni sequuntur, putat esse rem certam et indubitatam; unde significant esse de fide. Allegatur pro hac opinione D. Thom. 1. 2, q. 98, art. 5, quatenus ait Gentiles obligatos fuisse ad servanda praecepta Decalogi, non quatenus erant de lege N sed quatenus erant de lege naturae.

8. Fundamentum. — Fasekunentenn hujus sententiae esse videtur quod nos adduximus in praecedenti puncto, quia Paulus, cum ait legem evacuatam esse, absolute et simpliciter de tota lege loquitur : ergo nihil potest a nobis excipi quod sit pars illius legis, et quatenus pars ejus est. Aliqui etiam specialiter expendunt verba Pauli ad Hebr. 7: Reprobatio fit prioris mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem , quia etiam moralia praecepta erant infirma et inutilia, quia haec infirmitas et inutilitas in hoc posita erat, quod talia praecepta non justificabant, quod etiam convenit praeceptis moralibus, teste Augustin. de Spirit. et litter., cap 14 et 17. Hoc vero testimonium non probat intentum, alias eodem probaretur praecepta moralia, etiam ut sunt de lege naturae, non durare in lege gratiae, quia cum Augustinus dicit in citato loco, praecepta moralia non justificare, non loquitur tantum de illis praeceptis ut contentis in lege Moysi, sed etiam secundum se, et ut sunt de lege naturae, quia etiam, ut talia sunt, pertinent ad legem factorum, et non ad legem fidei, juxta discursum Augustini dicto lib. de Spirit. et litter., cap. decimo tertio, et epist. 200 ad Asillicum. Nam etiam lex naturals jubet et non juvat, et ideo etiam illa non justificat, alias Christus gratis mortuus est; est ergo secundum se infirma et inutilis quoad negotium justificationis; tum quia opera ejus ex vi illius non valent ad justitiam obtinendam ; tum quia lex illa nec dat, nec supponit in homine lapso vires sufficientes quibus tota possit impleri. Cum ergo ait Paulus : Aeprotatio fit prioris mandati, loquitur de mandato carnali, de quo paulo antea locutus fuerat, ut D. Thomas notavit ; qnod proprie erat mandatum caeremoniale, et specialiter sacerdotium, quod per originem carnalem traducebatur, de cujus imperfectione et mutatione ibi specialiter tractabat. Nunquam autem Paulus de lege Decalogi dixit reprobatam esse propter ejus infirmitatem et inutilitatem, uec sancti patres aut theologi ita loquuntur, et si permittatur talis extensio in lege morali, ut scripta in duabus tabulis, eadem admittenda erit in lege naturali; constat autem in lege naturali non posse verificari quoad substantiam et obligationem praeceptorum ejus, sed ad summum quoad imperfectionem status quem habebant ante legem gratiae . ergo idem dici poterit de lege morali, ut per Moysem tradita.

9. Solet etiam haec sententia probari ex variis testimoniis epistolae ad Romanos, quae supra adducta sunt ad probandum legem illam cessasse, et praesertim ex cap. 7, juncto cap. 3 ad Corinth. 2; nam in illis Paulus absolute dicit nos liberatos esse a lege mortis, et a littera occidente, u£ serviamus in novitate spiritus, non in vetustate littere, sicut etiam de Christo dixit ad Eph. 2: Legem mandatorum evacuans ; nam lex mortis includit etiam praecepta moralia, nam ad illa pertinet prohibitio Non concupisces, quae moralis est, ut Augustinus supra ponderavit, et les mandatorum sine dubio includit prima mandata, qualia sunt Deealogi. Haec vero omnia non convincere, et objectione facta ostenditur per deductionem ad absurdum. Nam eodem modo ex illis testimoniis inferri posset legem Decalogi, ut erat lex naturalis et obligabat Gentiles, semperque obligavit fideles omnes a principio mundi existentes, abrogatam esse et cessasse in lege gratiae, quod esset plane haereticum. Probatur sequela, quia etiam lex illa dicebat et docebat, lVon concupisces, et tamen non justificabat, nec juvabat, ut saepe dictum est; ergo ut sic erat lex mortis ; ergo liberati sumus ab illa: item erat lex mandatorum ; ergo evacuata est per Christum. Hic ergo necessario dicendum est, et legem illorum mandatorum, quoad substantiam et obligationem, non esse ablatam in lege gratiae, et in ea datum esse spiritum et abundans auxilium quo impleri possit, et ita factum esse ut nunc non sit lex mortis. Idem ergo dici poterit de lege Moysi quoad praecepta moralia; unde simpliciter verum est liberasse nos Christum a lege mortis, non tamen eodem modo ab omnibus praeceptis ejus.

10. Tertia probatio. —Tandem solet probari illa sententia ex alio loco Pauli ad Galatas cap. 3, ubi prius dicit legem fuisse paedagogum, et postea subdit, Postquam venit fides, jam non, esse nos sub pedagogo: nam ibi nomine legis Decalogus etiam comprehenditur, nam pars illius paedagogiae erat instructio circa praecepta moralia Decalogi. Sed minus cogit locus hic; nam imprimis fere omnes expositores de lege caeremoniali, vel saltem de lege ratione caeremoniarum, locum illum intelligunt: nam per illam custodiebatur ille populus ab idolorum cultu et imitatione gentilium, et conservabatur in fide, et spe Christi venturi, et in hoc consistebat prsecipue illa paedagogia. Deinde pertinebant ad illam paedagogiam temporales promissiones et comminationes poenarum, et quatenus hae fiebant etiam propter impletionem, vel transgressionem Decalogi, dici potest Decalogum cessasse quoad paeda- gogiam , non vero quoad obligationem nec quoad substantiam ejus; quia haec non pertinet ad puerilem statum tantum, sed etiam ad viros spectat. Vel certe, si ipsamet lex Decalogi, quatenus docens et illuminans, paedagogie pars appellatur, haec etiam paedagogia erat in lege naturae, juxta illud Ps. 4: SignaLum, est super nos lumen vultus tui Domine, et illa etiam manet in lege nova, non tantum per naturale lumen, sed etiam per litteram veteris Testamenti, et per Evangelicam doctrinam, quamvis nunc dici posset mutasse imperfectionem et statum paedagogiae, quia cum lege vitae et spiritus conjuncta est; his ergo testimoniis non satis probatur illa sententia, quae ideo tetigi, quia illorum intelligentia praesenti instituto necessaria est.

11. Secunda sententia. —Est igitur secunda opinio affirmans legem veterem non fuisse abrogatam quoad praecepta moralia, etiam prout in illa lege lata sunt, ac subinde Christianos obligari illa lege quoad illam partem moralium praeceptorum. Ita docent Bellarm., lib. 4 de Justit.. c. 6, quem secutus est Lorin., Actor. 15, et hanc sententiam sibi maxime placere ait Vasq., disp. 180, c. 3, qui declarat legem veterem per praecepta moralia addidisse, supra obligationem naturalem, obligationem divinam, et neutram esse abrogatam, sed permanere nunc; imo etiam addit eam partem legis Moysi, ut talis erat, obligasse non tantum populum Israel, sed etiam gentium, quia lata est a Deo ut auctore naturae rationalis, et ideo non debuit ad unum populum restringi. Denique addit etiam promissiones factas in lege veteri observantibus Decalogum, ad Christianos pertinere. Citat pro hac sententia Durand., in 4, d. 1, quaest. 9, n. S, vel potius 9 et 10; sed ibi tantum dicit decimas et oblationes mansisse in lege nova quantum ad id quod morale est in eis, ubi non loquitur de obligatione antiqua, sed de moralitate operis. Dicit etiam Christum implevisse legem quoad praecepta moralia superaddendo consilia, ex quo nihil colligi potest, quia etiam dicit implevisse praecepta figuralia exhibendo veritatem. Allegat etiam Palud. A, dist. 1, quaest. 6, art. 5, concl. 2, in qua dicit moralia praecepta non fuisse abrogata: at ex probatione quam adjungit, constat auctoris intentio: Quia jura (inquit) naturalia semper et ubique immutabilia permanent. Loquitur ergo de praeceptis moralibus ratione legis naturae. Unde in 4, dist. 1, quaest. 9, sic ait: Quia ratio et equitas naturalis semper locum ha- bet, ideo praecepta moralia pro omni tempore, sciticet , ante legem , sub lege et post legem mamnere debuerunt. Et ita possent pro hac sententia allegari fere omnes theologi: nam absolute dicere solent praecepta moralia legis veteris in nova obligare; et Paul. Burg., in Scrutinio Script., d. 8, c. 6, in nostro; alias d. 1, cap. 9, alias cap. 77, ubi ait legem veterem, quoad ea quae non erant de lege naturae, cessasse, non vero quoad moralia. Eodem modo loquitur Castro. lib. 4 de Leg. poenal., cap. ult., et alii quos refert. Re tamen vera non intendunt dicere obligare nunc illa praecepta ex vi legis veteris, sed ex vi juris naturalis, sicut durabant ante legem, vel etiam docent nunc per jus evangelicum renovata esse. 19. Ex Patriblus.—Atque eodem fere modo loquuntur multi ex Patribus, qui pro hac sententia allegari possent, ut patet ex Clem. Rom., lib. 6 Const., cap. 22 et 23, qui diserte loquitur de lege naturali, quam dicit non fuisse abrogatam. Magis favere videri potest Leo Papa, serm. 6 de Jejun. decim. mens., dicens: Hoangelicis sanctionibus , dilectissimi , multun auctoritatis praebet doctrina legalis, cum quedam de mandato veteri ad novam obsercantiam transferuntur. Quod declarat serm. A, de Jejun. septimi mens.: Ne onerosum videatur, aut arduwm, quod et praceptum exigit legis et devotio temperat voluntatis. Que cum in unwmn , gratia Dei auciliante conveniunt, non littera occidit, sed spiritus vivificat. Multo vero apparentius serm. 14 de Passion. Domini, cap. 5, cum explicuisset caeremonialium abrogationem, subjupgit: 7n praeceptis autem moralibus mulla prioris Testamenti decreti reprobata, sed evangelico magisterio multe sunt aucta. In his autem locis omnibus loquitur de praeceptis legis ratione moralium operum ; nam quaedam mmitatur Ecclesia, vel quia judicialia erant, vel solum secundum aliquam generalem rationem virtutis, mutando modum, ut jejunia, oblationes, etc., et de illis interdum propriam legem profert ; quaedam vero retinet propter intrinsecam et naturalem obligationem quam habent, quam Christus etiam docuit et confirmavit. In eodem sensu loquitur Bernard., serm. 28 ex parvis, ubi distinguit duplicia praecepta, moralia et figuralia, et addit Christum venisse ut moralia impleantur per gratiam, et alia commutaret, ubi significat non abstulisse priora. In quo imitatus est Augustinum, lib. 6 contra Faust., cap. 2, et lib. 10, cap. 2, ubi similter distinguit duplicia praecepta, vite agendae et signi- ficande, ei subdst servari a Christiunis etiam ec ipsis bris precepia vite agendae, ubi, cum addit eliaon ex ipsis iibris, vetus Testamentum intelligit ; significat ergo servari etiam ex vi ejusdem testamenti et legis. Verumtamen in rigore solum dicit illa praecepta moralia servari a nobis et disci etiam ex veteri Testamento, quatenus naturalia sunt, et ut talia in illo praecipiuntur: et in eodem sensu Epist. 200, in principio, de illo praepto: Non concupisces , a: Quod utique a Christianis nullus ambigit esse dicendum. Paulo vero inferius modum explicat, dum de praeceptis moralibus ait, ita esse in illa lege scripta, ut valeant ad informandos aores fidelium, id est, ut abnegantes impietatem et secularia desideria, eic. ; in rigore ergo non dicit valere ad obligationem, sed ad informationem, ut infra explicabimus.

13. Magis videtur favere huic sententiae divus Thomas, in hac materia; disputat enim distincte quaest. 103, art. 3, de caeremonialibus et judicialibus praeceptis, an cessaverint, et ostendit cessasse, de moralibus vero omnino tacite supponens illa non cessasse, quia sunt de lege naturae, ac subinde immutabilia, ut in q. 100 tradiderat. Clarius vero ad Ephes. 2, lect. 5, ubi tractans illa verba, parietem macerig solvens, objicit verba Christi, Matth. 5: on veni solvere legem , sed adimplere , et respondet : Dicendun est quod tn veteri lege duplicia erant praecepta, moralia, et ceremonialia ; moralia quidem precepta Christus non solvit, sed adimplevit, ec. ; et consequenter inferius ita exponit verbum Pauli solvens. intelligendum esse quantum ad observantiam preecepti carnalis, et ita virtute declarat omnia testimonia quae prior opinio asserebat; unde mirum est aliquem Thomistam ausum fuisse dicere illam opinionem esse de fide, aut indubitatam ; nam licet hoc testimonium divi Thomae possit eamdem responsionem pati quam praecedentia, nihilominus et difficilius exponitur, et negari non potest quin evertat similem exaggerationem, ejusque fundamentum.

14. Testimonia Scriptura. —Praeterea afferuntur pro hac sententia varia testimonia Scripturae. Primum est illum proxime tactum Matth. 5: Non veni solvere legem, sed adimplere. Nam verba ilia videntur intelligenda de lege morali, ut declarant exempla quae statim Christus subjungit; et de illa lege dicit se non venisse ut illam solveret ; ergo nec illam abrogavit. Et confirmatur hoc testimonium, quia ibidem Christus confirmavit sua auctoritate illa praecepta; imo illa perfectius declaravit reprobatis falsis Judaeorum interpretationibus, imo illis etiam consilia perfectionis addidit, quibus modis illam adimplevit, ut Patres exponunt : ergo non est verisimile illa postea abrogasse: et hoc etiam confirmat illud Pauli Rom. 3: "Legem ergo destruimus per fidem? absit. Sed legem statuimus": nam illud etiam intelligendum videtur de lege morali, quae per fidem non abrogatur.

15. Quid dicta testimonia probant. — At vero prius testimonium apud me nihil probat. Primo, quia sentio illud testimonium intelligi de tota lege, et non de sola morali ; tum quia absoluta legis appellatio hoc prae se fert, et nulla est ratio addendi limitationem ; tum etiam quia quod statim subdit: Amen quippe dico vobis, quia iota unum aut unus apec non preteribit a lege, donec omnia fiant, hoc (inquam) de tota lege intelligitur, ut constat etiam Lucae 16; tum praeterea quia Patres omnes ita locum illum intelligunt, et ideo interpretantur quomodo aliter impleverit legem moralem, et aliter caremonialem ; haec euim erat figurativa et prophetica, ideoque de illa maxime dicitur quod iota unum non praeteribit donec omnia fiant, et facilius esse celum et terram preterire, quam de lege unum apicem cadere, ut ait Lucas. Tum etiam quia Christus dixit illa verba, ut innocentiam suam ostenderet, et sic falsae accusationi Judaeorum occurreret, quia illum dicebant esse transgressorem legis; et discipulos suos praemoneret, quando legem divinam tractare deberent; neutrum autem expleret, nisi de tota lege absolute loqueretur. Unde secundo, non cogit ille locus, quia (ut ex hac ratione constat) ibi non solvere non est non abrogare, ut necessarium sit illud restringere ad moralem legem, de qua verificetur ; sed, non solvere, est non transgredi illam, nec implere dum obligat, seu pro tempore pro quo lata est: nam tollere legem post impletum tempus pro quo fuit lata, non est transgressio, nec injuria legis, cum sit voluntas legislatoris, imo illud ipsum est implere legem.

16. Solvitur confirmatio.—Et ob eamdem etiam causam non urget confirmatio, quia esto Christus ibi confirmaverit praecepta Decalogi pro lege sua (quod libro sequenti ex professo examinabimus), non sequitur nunc obligare moralia praecepta ex vi legis Moysi; imo oppositum inferri potest, quia posita nova lege positiva divina circa eamdem materiam, jam non erat necessaria antiqua. Neque inde sequttur aliquid superfluum, vel ridiculum (ut quidam loquuntur), sed potius est ordo connaturalis inter duas leges quarum una tantum usque ad certum terminum lata fuerat, et ad illum pervenit, et alia loco illius succedit. Nam si contingit communicare in aliqua parte materiae, in illa jam non est obligatio ex vi antiquae legis, quia finita est, sed ex vi posterioris: unde non potest dici supervacanea abrogatio, quando est cessatio ab intrinseco ex vi termini in priori lege praescripti, sicut contingit in lege veteri, ut supra declaratum est. Dicere autem terminnum illum positum esse pro lege illa ut caeremoniali et judiciali, non vero ut morali, voluntarium est, cum Scriptura simpliciter de tota lege dicat fuisse positam donec veniret semen, et similia. Neque est inconveniens quod in materia necessaria et perpetua ponatur lex temporalis, quia hoc pendet ex voluntate legislatoris, et quia post illam legem divinam danda erat alia ab ipsomet Deo, quae moralia illa praecepta altiori modo comprehenderet.

17. Locus Pauli explicatur. — Alter vero locus Pauli eodem modo quo praecedens intelligendus est: nam licet ibi maxime loquatur Paulus de lege caeremoniali, non tantum de illa sola, sed simpliciter de lege, de qua dixerat Rom. 3: "Ex operibus legis non justiftcabitur omnis caro coram illo" ; et: "Per legem cognitio peccati": et eamdem vocat Legem factorum , quam a lege fidei condistinguit. Eodem ergo modo loquitur de lege in illis ultimis verbis; in eis autem legem destruere, vel statuere, non est legem abrogare, aut sustinere. Sed destruere est legem damnare, aut tanquam pravam rejicere ; statuere autem est eam defendere, ejusque proprium statum, conditionem et officium ei tribuere, et quomodo per fidem fulciatur exponere. Quod tam verum est de moralibus quam de caeremonialibus praeceptis, ut omnes ibi, et praesertim D. Thomas exponit, qui etiam hunc locum per alterum Matthaei, capite quinto, declarat.

18. Suadetur dicta sententia. — Melius videtur posse suaderi haec sententia nonnullis novi Testamenti testimoniis, in quibus obligatio Decalogi in lege nova ex veteri Testamento confirmatur : nam in eis supponi videntur praecepta Decalogi, etiam ut data per Moysem, obligare Christianos ; sic a Jacobo in sua Epist., cap. 2, praeceptum illud : Diliges proamuwn tuun sicut teipsum, vocatur lex regalis secundum Scripturas, et tamen illud est praeceptum morale veteris Testamenti : ergo sentit praeceptum illud etiam nunc durare ex vi Scripturae veteris, quam sine dubio indicari voluit. Unde cum subdit : Si personam accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi iransgressores, de lege Moysis loquitur, quae in Scriptura solet absoluto nomine legis significari, juxta illud : Lex per Moysem data est; unde de eadem lege subdit Jacobus : Quicumque totam legem impleverit , offendat auLem in uno, factus est omniuwm reus, quod statim declarat in praeceptis Decalogi : Nam qu diait, Non occides , divit, Non mechaberis. Ergo intelligit hanc legem et haec praecepta, ut a Deo data fuerunt in lege veteri, etiam obligare Christianos ; similisque locus est apud Paulum ad Romanos cap. 14: Qui diligit promimum, legem implevit, utique Decalogi; subdit enim: Nam non adulterabis, etc., in hoc verbo instauratur : Dilges promimum tuwmn, sicut te ipsum ; et ad Ephesios 6, suadet observationem quarti praecepti Decalogi, quia est primum in promissione, Ut bene (inquit) sit tibi, el sis longevus super terram ; ergo sentit durare et praeceptum ipsum, et (quod magis est) promissionem factam observantibus illud. Unde Adam ibi sic exponit: Zoc enim justum est, et naturae lem id exigit, non solum autem illa, sed et divina que habetur Eaodi 20. Eadem autem ratio est de reliquis praeceptis.

19. Distinctio juristarum notanda. — Le« declarativa tantum, constitutiva tantum.— Declarativa et preceptiva simul. —Ut in hac controversia quod sentio breviter dicam, oportebit in memoriam revocare distinctionem quamdam legis a juristis usitatam; nam quaedam est lex declarativa tantum, alia tantum constitutiva, quaedam vero declarativa et ordinativa, seu praeceptiva simul. Ex quibus membris secundum solum habet locum in legibus, quae versantur circa materias de se indifferentes, seu non necessarias, quae mere positivae dici possunt, et ideo nihil ad praesens refert, quia certum est legem Decalogi, ut datam per Moysem, non fuisse hoc modo pure constitutivam, cum fuerit de materia naturali, ac necessaria. De aliis vero duobus membris controverti potest, an illa lex, ut dataa Deo in veteri Testamento fuerit pure declarativa, vel simul etiam praeceptiva et constitutiva. Quod dubium supra a nobis tractatum est, et ex illius resolutione pendet, ut existimo, quaestio praesens.

20. Nam sustinendo opinionem asscrentem legem veterem, ut proponentem seu promul- gantem legem Decalogi, fuisse tantum legem declarativam divinae ac naturalis obligationis, et non addidisse novam obligationem positivam divinam, consequenter quidem asseritur legem Decalogi, prout contentam in lege Moysi, non fuisse abrogatam, sed nunc etiam in vi sua permanere. Quia lex pure declarativa magis habet rationem doctrinae quam praecepti; doctrina autem divina nunquam potest sua auctoritate aut veritate privari, et ideo nunquam potest revocari aut lumen suum amittere ; ergo etiam lex divina pure declarativa nunquam potest abrogari, aut vim suam amittere, quia est lucerna et lux quae semper eodem modo illuminat. Et in hoc saltem sensu suadetur valde illa opinio testimoniis ultimo loco adductis in ejus probationem, quatenus in eis videntur colligi praecepta Decalogi ex veteri Testamento, et ex loco Exodi; illa enim collectio seu probatio in hoc fundatur quod illa legislatio, quantum ad Decalogum spectat, non fuit nisi promulgatio legis naturalis, quam promulgationem ibi Deus ipse fecit, quae in ratione doctrinae semper retinet eamdem auctoritatem.

21. Auctores secundae sententiae in quo sensu loquuntur. —At vero auctores posterioris sententiae non videntur in hoc tantum sensu loqui; nam expresse dicunt legem moralem, ut est data per Moysem, vere obligare Christianos. Imo Vasquez sentit obligationem legis naturalis non esse divinam proprie, id est, ex divino praecepto, sed solum esse a Deo quatenus est auctor rationalis naturae, quae est ipsa lex naturalis, et ab illa sola proxime nascitur illa obligatio naturalis , et nihilominus ait legem per Moyem datam addidisse divinam obligationem, quae nunc durat in Christianis. Nos vero in superioribus diximus legem naturalem esse veram legem divinam, et ex proprio imperio et voluntate Dei, et nihilominus legem moralem, ut ab eodem Deo specialiter datam et promulgatam illi populo, addidisse positivam obligationem legi naturali. Et ita in hoc videmur omnes convenire, quod lex Decalogi, ut data per Moysem, non fuit tantum declarativa, sed etiam constitutiva, et proprie praeceptiva. Imo hic addiderim, quod, licet utrumque habuerit, certius constat ex Scriptura fuisse praeceptivam, et esse per se obligativam, quam esse declarativam. Quia omnia illa pracepta Decalogi feruntur per eadem verba praecipiendi vel prohibendi, et sub eodem tenore ; et in eis quaedam miscentur quae non sunt de lege naturae, et tamen eodem modo praecipiuntur vel prohibentur, ut sanctificatio Sabbati et prohibitio sculptilium, secundum probabilem expositionem. Nec ex verbis Scripturae discernere possumus quid prohibeatur quia malum , vel quid sit malum quia prohibitum, sed ex ratione naturali et ex communi sensu doctorum Ecclesiae haec discernimus ac judicamus. Estque optimum exemplum Ezech., decimo octavo, quo a simili res declaratur. TIbi enim inter necessaria ad justitiam aeque ponuntur , Uaorem proaimi non violare, et ad menstruatam non accedere ; cum tamen primum prohibeatur quia per se malum ac mortale peccatum, secundum autem (juxta probabilissimam opinionem; solum erat malum quia prohibitum, saltem in gradu peccati mortalis. Ita ergo contingere potuit in lege lata Exodi 20, quantum est ex forma prohibendi vel praecipiendi; certius ergo constat ex Scriptura legem illam fuisse praeceptivam, constitutivam obligationis novas, quam declarativam antiquae, licet adjuncta ratione utrumque colligatur et verum sit.

22. Christianos non obligari exm vi legis Moysi ad praecepta Decalogi et moralia ejusdem legis.—Hoc ergo principio posito, probabilius censeo Christianos non obligari ex vi legis Moysi ad praecepta Decalogi et moralia ejusdem legis, ac subinde totam illam legem cessasse quoad obligationem, licet quoad materiam non fuerit ita sublata in moralibus praeceptis, sicut in caeteris. Quam opinionem ante auctores citatos docuit Victor., relect. de Matrimon., 2 p., num. 3, in fin.; et postea ex nostris Tolet. Rom., 3, annot. 15; et Salmer. ad Roman. 7, disputat. 6; Barradas, tom. 1, libr. 2, capit. 91, ubi cum saepe dicat Decalogum esse perpetuum, et in illum abrogationem non cadere, esseque magnam legis partem quae adhuc vivit, et similia, nihilominus cautionem et declarationem adhibet, dicens partem quidem illam legis vivere, non tamen quia, legis Moysis pars : sed quia nature len est et nove legis pars, vivit, vivetgue in sempiternwm. Idem tenet Valentia, tomo 2, disput. 7, quaest. 7, punct. 7, ubi opinionem Soti commendat. Moveor autem praecipue, quia tota illa lex a principio Decalogi data est soli populo Hebraeorum , ut supra ostensum est, et patet Exod. 20, ubi Deus praemittit illa verba : Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduai Ie de terra gypti, de domo servitutis ; et post illa statim loquitur ad populum illum dicens: Non habebitis deos alienos, etc.

23. Objectio. — Responsio.— Dicunt aliqui etiam illa verba ad populum Christianum pertinere, quia eductus est ex potestate diaboli, et quia est spirituale semen Abrahae, teste Paulo ad Galat., 4, Rom. 3 et 4, 1 Cor,, 10, ac subinde legis etiam illius promulgationem ad Christianos pertinere; haec vero ampliatio illorum verborum in illo loco litteralis non est, sed spiritualis, et ideo admittenda non est in ordine ad extensionem obligationis illius legis. Alioqui etiam illa verba: Memento, ut diem Sabbati sanctifices, ad litteram pertinebunt ad populum Christianum, et idem erit de praecepto: JVon facies tibi sculptile, nec omnem similitudinem, etiamsi non fuerit mere naturale, sed positivum, ut aliqui volunt. Imo de tota lege sequente idem dici poterit, quia eidem populo educto ex Egypto data dicitur; id autem falsum esse constat ex verbis Scriptura, et omnium interpretatione, et communi doctrina theologorum cum divo Thoma, dicta quaestione nonagesima octava, articulo quarto, et ex dictis in superioribus , ubi ostendimus legem illam promulgatam esse populo praesenti et successoribus ejus secundum carnem, ut aliis locis ibi citatis Scriptura declarat , quae sine dubio proprie et non figurate loquitur in lege ferenda et promulganda, nisi ubi ex verbis aliud clare constiterit, vel ex communi traditione : data est ergo illa lex pro Israel carnali ; non ergo obligat Christianum populum. Qua ratione omnes utuntur qnoad praecepta caeremonialia et judicialia; ergo idem est de moralibus quantum ad vim obligandi in virtute illius legis ; nam eodem modo et tenore tradita sunt.

24. Confirmatur secundo. —Et confirmatur secundo haec sententia, quia praecepta moralia illius legis, ut erant illius, non obhgabant tunc Gentiles, sive fideles, sive infideles; ergo neque nunc obligant Gentiles infideles : ergo neque obligant Christianos. Prima consequentia nota est ex paritate rationis ; secunda item est clara ex dictis capite praecedenti, quia Christiani, vel sunt ex gentibus, vel ex Judaeis ; si ex gentibus, non magis obligantur lege veteri, et quacumque parte ejus, quia Christiani sunt, quam gentes infideles : si vero sunt ex Judaeis, aequiparantur in hoc caeteris Christianis, quia lex vetus non magis obligat quosdam Christianos quam alios, propter solam carnis originem. Antecedens autem est expresse D. Thomae, ut citatum est ex q. 98, art. 5, quam omnes sequuntur. Solus Vasquez, in dicto cap. 3, numero decimo quarto, oppositum consequenter docet, dicens, et ex priori opinione sua colligi legem illam moralem, quatenus datam a Deo per Moysem, non tantum judaicum populum obligasse, sed etiam gentilicum. Et addit suasionem consequentis, quia Deus legem illam tulit tanquam auctor naturae creatae, cui necessario talis lex convenit ; ergo non debuit illam ad peculiarem populum restringere. Nos autem libenter admittimus illationem illam ; nam revera ille auctor consequenter infert et loquitur ; tamen ex falsitate consequentis inferimus falsitatem antecedentis ; nam ex vero non potest sequi falsum.

25. Impugnatur sententia dicta. — Besponsio.—Impugnatur.—Cuod autem consequens illud falsum sit, imprimis ex ipsius novitate, et singularitate conjectamus ; deinde id convincimus ratione proxime facta, quia lex illa etiam quoad eam partem pro solo populo Hebraeo lata est, et illi soli est promulgata : ergo ut talis erat, non potuit Gentilem populum obligare. Lex enim non promulgata non obligat : ergo non potuit illa lex obligare gentes, quibus promulgata non fuit. Responderi potest ex Vasquez supra, cap. 4, satis esse quod voluntas Dei fuerit ut lex Decalogi ab omnibus gentibus servaretur, licet illam non explicaverit populo gentilico pro illo tempore per illam legem, sed tantum per jus naturale. Sed hoc plane repugnare videtur; quomodo enim potest esse obligatio ex vi alicujus legis exterioris, nisi per illam manifestetur voluntas legislatoris. Deinde alias sequeretur etiam ante legem illam per Moysem datam obligasse non solum gentes, sed etiam Israelitas, quia jam Deus habebat illam voIuntatem, licet illam non manifestasset. Quod si dicatur habuisse illam voluntatem, non tamen pro illo tempore; ergo eodem modo dici potest et debet habuisse illam pro illo populo, et non pro aliis, et pro illo statu ac lege, et non pro aliis temporibus, sive praecedentibus, sive sequentibus, quantum est ex vi illius legis.

26. Confirmatur. —Praeterea hoc mihi valde confirmat Paulus ad Rom. 2, dicens : "Cum gentes, que legem non habent, naturaliter ea qua legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qua ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis". Ubi evidenter de lege naturae loquitur, quam dicit habuisse gentes scriptam in cordibus, significans clare legem scriptam in lapidibus, ut talis erat, eos non olicasse : ram ea ratione dicit non ha- buisse legem, utique scriptam, seu positivam: et in eodem sensu paulo superius dixerat : Quicimque sine lege peccaverunt, sine lege perilunt ; et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicatuntur. Gentiles ergo peccantes contra legem naturae non peccabant contra legem Moysi, nec per illam judicandi sunt : ergo nec per illam, ut talis erat, obligabantur. Nec conjectura in contrarium facta urget; tum quia lex illa, ut per Moysem data, non erat necessaria creaturae rationali; tum etiam quia non data est a Deo, ut est auctor naturae tantum, sed etiam ut est auctor gratiae, utrumque enim supra ostensum est : ergo potuit specialiter illam dare populo suo quoad omnem partem ejus, praetulit enim illum populum Deus credendo illi eloquia sua, ut, ad Rom., c. 3, idem Paulus dixit, estque verum tam de eloquiis quibus speciali modo legem naturalem illis proposuit, quam de caeteris.

27. Tertia probatio. — Tertio, persuadetur sententia nostra, quia lex Moysi posita est usque ad certum terminum, utique, Donec ceniret semen; sed in hoc nulla distinctio facta est inter partes et praecepta ejus : ergo quantum ad vim obligandi eumdem terminum habuit secundum se totam, et secundum omnes partes suas, non enim licet nobis distinguere, aut exceptionem addere, ubi Seriptura non distinguit, sed absolute loquitur. et nulla ratio vel auctoritas cogit ad exceptionem faciendam : et augetur haec ratio, quia, advenienie illo termino, danda erat nova lex divina, per quam illamet materia moralium praeceptorum novo modo et novo spiritu praeciperetur, ut infra videbimus : ergo non oportuit priorem legem , etiam quoad hanc materiae partem poni ultra terminum pro tota illa lege designatum. Nec etiam oportuit in lege evangelica esse duas obligationes positivas divinas circa camdem materiam : ergo adveniente praedicto termino cessavit, et posita nova obhgatione divina prior lex cessavit ; sicut si unus Pontifex praeceptum aliquod ponat pro vita sua, et successor ejus eamdem materiam praecipiat, licet eadem materia sub pontificio praecepto maneat, nihilominus verissime dicitur cessasse obligatio prioris praecepti, et nova introducta : ita ergo in praesenti accidit proportione servata.

28. Probatur amplius dicia sententia. — Exemplum.—Accessus ad menstruatam in lege ceteri fuisse mortale peccatum; in lege nova veniale.—Ampliusque declarari hoc potest ex quibusdam actibus moralibus prohibitis in le- ge veteri, qui in lege nova specialiter prohibiti a Christo non sunt, sed suae naturae relicti : nam eo ipso nunc vel non sunt prohibiti, vel non in eo gradu in quo in lege veteri prohibebantur. Optimum exemplum est amn praecepto prohibente viro accessum ad r uxorem menstruatam, sub poena mortis utriusque conjugis, Dent. 20. Qua lex, quatenus hanc poenam adhibebat, judicialis erat, et ut sic omnino cessavit, ut apud omnes constat. Quatenus vero prohibebat absolute talem accessum, controversia est an judicialis seu positiva fuerit, an vero moralis et de materia per se mala. In qua (omissis aliorum opinionibus) multi censent fuisse moralem, quia ille accessus etiam nunc est peccaminosus ex jure natura, et sine alia positiva prohibitione ; et nihilominus censent in lege veteri fuisse peccatum mortale, propter prohibitionem factam sub tam gravi poena, qua indicat gravem obligationem talis legis, etiam in conscientia , ut in superioribus est dictum: nunc autem in lege nova solum esse peccatum veniale, quia ex jure naturae non habet majorem obligationem. et lex nova illam speeialem non addidit, ut late prosequitur Castro, lib. 1 de Peenal.. c. ult., et plures alii quos refert et sequitur Sanc., lib. 9 de Matrim., disp. 291, n.5etG.

29. Ex hoc exemplo infertur. — Hoc ergo exempio intelligitur obligationem specialem, quam addebat lex Moysi in illa materia morali, etiam de se mala, cessasse in lege grae, ita ut licet eadem actio prohibita sit in lege Evangelica, quia turpis et mala, alio tamen genere obligationis , et non tam gravi obligatione, sicut in lege veteri. Et quamvis in illo particulari actu id contingat quia illa prohibitio involvebat praeceptum judiciale, nihilominus in alis etiam praeceptis moralibus recte intelligitur cessare potuisse specialem obligationem legis positivae divinae, et in aliam obhgationem legis novae commutatam fuisse. Et hoe sensu verum est, nullum ChrisUanum se agnoscere obligatum ad vitandam usuram, vel aliquid simile, quia illud fuit prohibitum i in lege Moysi, nisi quatenus inde colligi potest illud fuisse prohibitum quia malum et jure naturali vetitum , quod ex solis verbis praecipientibus aut prohibentibus non satis colligitur, sed ex materia, ex communi interpretatione et sensu Ecclesiae, et ex aliis circumstantiis et diversorum locorum collaüone colligendum est. Sic etiam recte intelligitur locus Jacobi 2, supra citatus pro con- traria sententia, ubi, postquam dixit totam lecem regalem, seu moralem, aut Decalogi, esse servandam, subjungit : Sic loquimini, et sic facite sicut per legein libertatis incipientes judicari. Per legem enim libertatis legem gratiae seu Evangelicam sine dubio intelligit, et per eam dicit esse judicandos Christianos qui legem naturalem observant vel violant : significat ergo, licet praecepta Decalozi in hac lege libertatis obligent, non tamen accipere obliga itionem specialem ac divinam ex lege veteri, sed ex propria lege libertatis : nam per illam legem judicium fertur de actu, ex qua nascitur obligatio, et ideo fortasse non dixit prius, Si tamen legem perficitis Mogsi, aut Decalogi, sed legem regalem, id est, charitatis, in qua radicantur ipsamet praecepta Decalogi, et ideo etiam in lege gratiae praecipiuntur.

30. Lem vetus cessavit non solun quoad obligationem, sed etiam quoad comminationes, et promissiones.— Atque ex his tandem concludo praecepta moralia legis veteris non solum cessasse quoad obligationem, sed etiam quoad speciales comminationes in ea factas pro transgressoribus, vel temporales promissiones observantibus illa praecepta in eadem lege factas. Ita sentiunt communiter doctores utriusque sententiae, uno, vel alio excepto. Et generatim probatur, quia in lege gratiae cessavit obligatio propria legis veteris, etiam quoad praecepta moralia, ut declaratum est: ergo etiam cessavit poena, vel promissio addita illi legi, ut talis erat. Patet consequentia, quia cessante prineipali cessat accessorium ; comminationes autem et promissiones temporales erant propria illius legis, ut talis erat et distincta a lege nova, ut in superioribus tactum est. et latius dicetur in lib. 10; ergo cessante obligatione propria illius legis, cessant reliqua. Secundo, id declaratur, quia illae promissiones erant per modum cujusdam pacti, et ideo lex illa fedus appellatur Exod. 19, Deuteron. 29; ergo cessante obligatione ex una parte, cessat ex altera, ut sit aequalitas in pacto; sed ex parte hominum cessavit obligatio illius legis: ergo etiam ex parte Dei cessavit obligatio ad implendas promissiones; et similiter ex parte hominum cessavit reatus proprius contra illam legem, et consequenter etiam cessat poena et comminatio propria talis legis. Tertio, applicari in praesenti potest ratio facta, quod lex illa solum pro tali gente et pro tali tempore posita est; ergo extra illud tempus et extra illam communitatem omnino cessavit, et quoad obligationem, et quoad reliqua omnia quae illi adjungebantur in ordine ad implendam obligationem. Praeterea in particulari de poenis res est manifesta, ut bene attigit Castro, d. c. uit., 1.1 de Leg. poen., tum quia leges poenales, ut tales erant, non erant leges naturales, sed positivae ; omnes autem leges positivae illius legis cessarunt, ut ostensum est; tum etiam quia leges poenales, ut sic, non erant morales, sed judiciales; ergo cessarunt ; ergo omnes illarum poenarum comminationes non transcendunt statum illius legis; tum denique quia hac ratione (inter alias) dicitur lex gratiae lex libertatis, quia non ita movet terrore poenarum temporalium, sicut lex vetus, et sic dicit Paul. 2 Corinth. 5: Ubi spiritus Domini, ibi libertas, ergo lex gratie etiam liberavit nos a reatu et comminatione legis, etiam ut moralis; ergo cessarunt illae comminationes. Quomodo exponit sape Augustin. illud : Juwsto non est lem posita, 4 Timoth. 1, ut late supra lib. 1 tractavimus. De promissionibus autem temporalibus illius legis doctrina est communis, cessasse in lege nova, ut constat ex Augustino. lib. 10 contra Faust., cap. 2, ubi ait promissa carnalia non manere, et ab illis vocari velus Testamentum, et hac ratione in Epistola 120 dicit promissiones illas pertinuisse ad hominem veterem, non ad novum. Item significat lib. 16 de Civit., cap. 11, et aliis locis.

31. Objectio contra dicia. — Responsio. — Solum objici potest, quia promissio illa addita quarto praecepto Decalogi: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longevus super terram, Exod. 20, illa (inquam) temporalis fuit, et tamen etiam in novo Testamento durat, ut sentit D. Thom., 2. 2, quaest. 102, a. 4, ad 4, ex Paulo, qui videtur id expresse asserere 14 Timot. 4, dicens : Pietas ad omnia utilis est , promissionem habens vitae que nunc est, et future; et ad Ephes. 6: Honora (inquit) patrem tuwm et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tabi, et sis longevus super terram. Respondeo promissionem illam, ut habetur in Exodo, fuisse plane temporalem, nam erat de terra promissionis ; ita enim ibi additur: Ut sis longevus super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. Ubi adstringitur et limitatur promissio ad terram promissionis, neque extra illam poterat ad litteram impleri. Quare addo promissionem illam ut mere temporalem nunc cessasse, durare autem quatenus in illa promissione figurabatur aeternitas in terra viventium, ut de aliis promissionibus temporalibus dicit Augustinus in dicta Epist. 120, et sepe alibi. Atque hoc significavit Paulus in utroque loco: nam ad Ephesios aliquid addidit promissioni, dicens prius: Ut bene sit tibi ; et aliquid etiam abstulit, dicens absolute, Et si longeevus super terram, non addendo determinationem, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ; ub Cajetanus advertit duplex bonum promitti a Paulo. Primum est, ipsum bomumm, quod ego intelligo praecipue de bono simpliciter, quod est bonum virtutis et sanctitatis. Secundum est, diuturnitas in bono habito, quae in hac vita confertur per perseverantiam in vita gratiae, et in futura per gloriam ipsam. Ad Timothaeum vero utramque vitam conjunxit, praesentem et futuram, quod aliqui cum partitione accommoda interpretantur, scilicet, habens promissionem vitae, quae nunc est pro Testamento veteri, et futurae pro novo: nam hoc significavit Salmeron, disput. 15, super ad Ephes. 6, dicens priorem partem illius promissionis esse ex Moyse, posteriorem vero ex Christo. Vel certe addidit futuram vitam post praesentem, ut significaret nunc non promitt longaevitatem vitae praesentis, nisi quatenus necessaria vel utilis esse potest ad futuram, vel ad majorem perfectionem ejus, sub qua ratione promissio illa spiritualis est, et ita tandem illam explicuit divus Thomas, citato loco.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11