Text List

Caput 12

Caput 12

An lex vetus quoad obligationem mortua fuerit seu cessaverit ante christi domini mortem.

CAPUT XII. AN LEX VETUS QUOAD OBLIGATIONEM MORTUA FUERIT SEU CESSAVERIT ANTE CHRISTI DOMINI MORTEM.

1. De tempore quo leg illa mortua. — Non fuit mortua ante Christi adventum. — Triplea lempus in dubium vocatur.— Hactenus solum ostendimus nunc esse mortuam legem veterem, nondum tamen declaratum est quando primum abrogata fuit desiitque : nam, licet ex probationibus adductis, satis etiam constet multis retro temporibus et a principio nascentis Ecclesiae Christi legem veterem mortuam fuisse, nondum tamen explicatum est in quo puncto, ac momento, vel tempore expiravit. Supponimus vero ante Christi adventum in carne non fuisse mortuam, quia data fuit donec veniret semen : de tribus ergo temporibus restat dubitatio, scilicet de tempore vitae Christi Domini ante mortem ejus, de instanti mortis ejus, et de aliquo tempore post mortem ejus; ideoque de singulis dicendum est. Habet autem locum haec questio solum respectu Judaeo-

rum, quibus lex illa data erat: nam respectu Gentilium , quibus nunquam fuit imposita, non oportet designare initium temporis in quo illos non obligavit. quia nunquam eos obligavit, nec ante incarnationem Christi, neque post illam ante mortem ejus, neque etiam i morte, vel post mortem ipsius, ut supra probatum est; et ideo diximus respectu Gentilium non fuisse illam legem mortuam, sed potius nunquam fuisse vivam, ut sic dicam, quia, ex quo lata fuit, illos non obligavit. Tota ergo quaestio circa obligationem Judaeorum versatur.

2. Sententia affirmans circumcisionem cessasse ante mortem Christi.—FPundamentum.— His ergo positis, circa primum tempus est peculiaris opinio aliquorum scholasticorum cessasse circumcisionis praeceptum ante mortem Christi, nimirum, quamprimum Baptismus institutus est, et efficaciam coepit habere conferendi gratiam. Ita tenet Scotus in 4, dist. 3, quaest. 4, S Quantum ergo. Sequitur Gabr., Jist. 1, quaest. 4, art. 3. Fundamentum est, quia ex quo Baptismus coepit esse utilis ad justitiam , coepit esse sub consilio; ergo ex tunc coepit circumcisio non esse sub praecepto; Baptismus autem utilitatem habuit ante mortem Christi paulo post initium Baptismi Joannis, ut nunc supponimus; ergo. Prima consequentia patet, tum quia consilium rei perfectioris et utilioris tollit praeceptum inferioris rei, et minus perfectae; tum etiam quia cum circumcisio jam non esset necessaria ad remissionem peccati originalis, non erat cur sub necessitate praecepti post Baptismi utilitatem relinqueretur. Ex qua opinione sequitur totam illam legem cessasse quoad obligationem, respectu omnium puerorum qui post Baptismi institutionem ex Hebraeis nascebantur. Quia lex illa non obligabat nisi circumcisos, ideoque circumcisio erat illus legis professio; ergo qui non tenebantur ad circumcisionem, nec ad totam legem obligabantur, simpliciter loquendo. Haec tamen cessatio totius legis ex vi hujus illationis non habet locum in parentibus, seu hominibus illius populi qui jam erant adulti et circumcisi tempore institutionis Baptismi ; imo nec in parvulis potuit ad praxim reduci. Ratio prioris partis est, quia homines jam circumcisi poterant quidem liberari a praecepto (ut ita dicam) activo circumcisionis, id est, ab obligatione circumcidendi suos filios; non poterant autem eximi ab obligatione passiva, id est, recipiendi circumcisionem, quia jam erant circumcisi, et legem totam professi fuerant, et ideo non liberabantur a toto onere legis ex vi cessationis praecepti circumcisionis, prout ad illos pertinebat. Alterius vero partis ratio est, quia infantes nati in illo populo post institutionem Baptismi non poterant pervenire ad usum rationis ante mortem Christi, et ideo non poterant proprie eximi ab onere legis per carentiam circumcisionis, quia nondum erant capaces obligationis ejus.

3. Probatur praedicta sententia. — Aliunde vero probari potest universaliter totam illam legem, quoad obligationem , cessasse ante Christi mortem, primo ex illo Luc. 18: Lex et Prophete usque ad Joannem : ergo saltem in baptismate Joannis lex mortua est; secundo, quia quoad aliqua saltem praecepta videtur antea extincta, quia multa mysteria Christi successu vitae ejus impleta fuerunt ante mortem, quae tamen per plures caeremonias legis figurabantur ut futura : ergo praecepta de talibus caeremoniis ante mortem Christi cessarunt; alias vigerent praecepta de signis falsis exhibendis, quod repugnat.

4. Lex vetus usque ad instans mortis Christi obligabat. — Probatur primo. — Nihilominus dicendum est ante Christi mortem legem veterem non fuisse mortuam quoad obligationem, ac subinde usque ad instans mortis Christi ad minimum obligasse. Est communis sententia theologorum, D. Thom. 1. 2, q. 103, art 23, ad 2; Bonavent. in A, dist. 3, 2 part. ejus art. 2, quaest. 2; Major., quaest. 2; hich., dist. 4, art. 6, quaest. 4; Capr., quaest. 3, a. 3, ad 1, contra 4 concl.; Palud., quaest. 6, a. 3; Durand., quaest. 9, et aliorum quos infra referemus; et in hoc videntur convenire Hieronym., Augustin., Richard. de S. Victor, Bern., et alii qui materiam hanc disputarunt. Potestque ostendi primo, ex Evangelio, ubi saepe legimus Christum servasse legem, tam in infantia quam in discursu vitae usque ad mortem ; paulo enim ante illam manducavit Pascha; et ita semper consuevisse facere ostendunt verba discipulorum, dicentium : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Matth. 20. Quamvis enim ipse non subjiceretur legi, tamen quia lex ipsa vigebat, et mysteria ejus non erant completa, tum propter exemplum, tum propter mysterium, illam servare voluit, juxta id quod dixit Matth. 5: IVon veni solvere legem, sed adimplere. Et ob camdem rationem illos docebat illam servare, Matth. 23: Super cathedram Mogysi sederunt scribe et pharise, etc. ; quecumque diserint vobis, facite; quia nimirum durabat legis virtus et potestas sa- cerdotum. Sic etiam, Luc. 17, misit leprosos, dicens : 7te, ostendite vos sacerdotibus ; et c. 5, cum mundasscet leprosum, eum similiter misit ut ostenderet se sacerdoti, et addidit : Ft offer pro emundatione tua, sicut praecepit Mogses.

5. Secundo, probatur conclusio.— Secundo, probatur clare assertio ex capit. 9 ad Hebr., ubi prius dicitur : 7n secundo (id est, in Sancta Sanctorum) semel in anno solus Pontifex (scilicet ingrediebatur) non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia : hoc significante Spritu Sancto nondum csse propalatam Sanctorum viam, adhnc priori tabernaculo habente statum. Unde e converso colhgo, quamdiu non fuit propalata Sanctorum via adhuc prius tabernaculum habuisse statum: quamdiu autem tabernaculum iliud suum statum habuit, etiam sacerdotium in suo statu duravit, et sacrificia ac caeremonia servabantur usque ad tempus correctionis ampositae, ut ibidem dicitur, utique per legem ; ergo etiam tota lex duravit quamdiu tabernaculum et sacerdotium suum statum habuit: nam haec se comitantur, juxta illud cap. 7: Translato sacerdotio , mecesse est ut legis translatio fiat ; nam etiam e converso verum est, translata lege, sacerdotium trarsfe-ri, quia per legem stabilitur : ergo ante propalatam Sanctorum viam lex non fuit abrogata : Sanctorum autem via non est propalata ante Christi mortem, in cujus signum, Christo expirante, velum templi scissum est, ut Patres exponunt, et alibi diximus: ergo, saltem usque ad instaus mortis Christi, non fuit mortua lex vetus.

6. Unde subjungit Paulus, eodem loco, novum Testamentum in morte Christi fuisse confirmatum, quod declarat vim faciendo in metaphora testamenti, dicens : Ubi enim testamentum est, mors necesse est testatoris antercedat - testamentum enim in mortuis confir mutum est, alioqui nondum valet, dum vivit, qui testatits est. Sicut ergo novum Testamentum non fuit confirmatum nec validum usque ad mortem Christi, ita nec primum fuit sublatum, quia, ut dixerat c. 8: Dicendo novum veteravit prius; etc. 10 subdit: Aufert primum, ut secundwm statuat; et m eodem c., docet non cessasse sacrificia vetera, donec Christus una oblatione consummavit sanctificatos. Quod significatum etiam est, quando Christus Dominus in Cruce dixit : Consummatum est, ut interpretatur D. Thomas, quaest. 103, art. 8, ad 2, et 3 part., quaest. 47, art. 2, ad 1; intelligendum est autem vel in sensu mystico, vel con- secutione quadam ; significando enim passionem suam esse consummatam et redemptionem nostram fuisse impletam, consequenter significavit legem veterem fuisse impletam : ergo ante illud tempus non fuit soluta, quia solvi non debuit prius quam esset plene impleta : ratio autem conclusionis patebit ex sequenti.

7. Omnia praecepta legis veteris usque ad Christi mortem durarunt. — Dico secundo: omnia praecepta veteris legis, sine ulla exceptione, ac subinde praeceptum circumcisionis, usque ad Christi mortem durarunt, et obligarunt sine mutatione vel abrogatione. Haec assertio est contra Scot.; generaliter autem ponitur de omnibus praeceptis illius legis, tum quia eadem est ratio de singulis, quae est dc ipso corpore legis; tum quia testimonia adducta absolute loquuntur, et non licet nobis excipere sine fundamento ; tum denique quia si in aliquo liceret exceptio, maxime in circumcisione, quia ejus praeceptum non fuit ex lege, sed ante legem, licet cum lege et in lege duraverit; sed praeceptum circumcisionis non fuit ablatum ante Christi mortem ; ergo. Probatur minor, primo ex communi sententia theologorum quos retuli, qui etiam loquuntur de circumcisione, et praesertim D. Thomas in 4. distinct. 3, a. 5, quaestiunc. 3; Soto, libr. 2 de Justit., quaest. 5, art. 4; et bene Major, dict. quaest. 2, ubi allegat Glossam in Joan. 3, et ad Hebr. 10. Secundo, probatur, quia praeceptum circumcisionis vel fuit ablatum ante passionem, per expressam revocationem, et hoc non, quia nullibi invenitur, nec de illo nec de tota lege; vel per cessationem puram, et hoc etiam dici non potest, quia lex circumcisionis tam absolute lata est, sicut alia praecepta legis, et non est aliquis terminus durationis designatus pro praecepto circumcisionis distinctus a termino totius legis, et prior illo. Ubi etiam talis termini fit mentio? Et ideo ad hanc cessationem seu abrogationem impertinens est, quod praeceptum circumcisionis ante legem datum sit, quia datum est cum eodem genere aeternitatis, ut sic dicam, seu longaevae durationis ; item datum est ut inchoatio legis, et ut permansurum cum illa, et incorporandum illi, et ideo ut duraturum usque ad eumdem terminum totius legis.

8. Probatur conclusio. — Vel abrogatum fuit illud praeceptum per aliud illi repugnans vel illud excludens, et hoc etiam est falsum; quia maxime per praeceptum Baptismi ; illud autem nroa fuit impositum hominibus ante Christi mortem, ut nunc supponimus: ergo. Dices fuisse datum consilium. Respondeo: esto ita sit, poterat jllud consilium acceptari, et executioni mandari, servato simul circumcisionis praecepto. Sicut enim Judaeus cireumcisus poterat ante Christi mortem baptizari ex consilio, non obstante circumcisione prius recepta, ita poterat simul circumcidere et baptizare filium suum, ac subinde implere praeceptum et uti consilio. Quando autem consilium et praeceptum talia sunt, ut simul servari possint, consilium non tollit praeceptum, sed tunc solum quando utrumque simul exequi repugnat, ut contingit in consilo castitatis et matrimonio ; nam si castitas est in consilio, recte colligimus matrimonium pro tunc non esse in praecepto : secus vero est in praesenti. mo si quis recte consideret, etiam tunc consilium non derogat praecepto, sed supponit non esse tunc tale praeceptum, et ideo habet locum consilium; nam si supponatur casus in quo praeceptum obligat, nunquam poterit per consilium auferri, quia non potest tale consilium habere locum, nisi prius supponatur materia cum talibus circumstantiis, cum quibus praeceptum non obligat.

9. Prosequitur idem discursus. — Vel denique cessasset praeceptum circumcisionis quasi ex defectu materiae, quia jam cessabat necessitas illius remedii, baptizando parvulum. Et hoc etiam stare non potest; tum quia praeceptum circumcisionis non fundabatur in hac necessitate ; unde Joannes Baptista, sanctificatus in utero, ex praecepto est circumcisus, et infans qui, propter periculum mortis, remedio legis naturae sanctificari poterat ante octavum diem, nihilominus postea convalescens circumcidendus erat ex necessitate praecepti. Quia licet non indigeret illa ut remedio peccati originalis, nihilominus necessaria erat ut professio illius legis. Etenim circunicisio data etiam est (et fortasse primario) ad consignandum populum Dei, et professores legis ejus, et hic finis semper habuit locum, quamdiu synagoga et lex Moysi duravit. Item Judaeus tenebatur suum filium primogenitum, verbi gratia, in templo praesentare, et circa illum reliquas legis Moysi caeremonias exercere, quarum capax non erat nisi circumcisus; ergo necessaria erat tunc circumcisio illius parvuli tanquam janua illius legis, et veluti capacitas ad sacramenta ejus et sacrificia : ergo haec erat sufficiens ratio et necessitas durationis talis praecepti.

10. Objectio. — Respondetur primo. — Solu- tum manet Scoti fundamentum. — Dicet aliquis : si ante Christi mortem Gentilis in Christum credens filium suum infantem baptizasset, non teneretur postea applicare illi sacramentum legis naturae : ergo neque Judaeus fidelis obligabatur in simili casu applicare sacramentum legis Moysi. Respondetur negando consequentiam, quia in lege naturae non erat determinat:o facta alicujus sacramenti, nec peculiare praeceptum positum, praeter illud generale subveniendi filiis per aliquod remedium sufficiens, quale erat fidei applicatio, quocumque signo fieret, et ideo per Baptismum haec obligatio sufficienter implebatur. Imo jam non manebat parvulus capax novi sacramenti legis naturae, quia, eo ipso quod non erat primum, nullum erat. Secus vero est de circumcisione, quae in particulari erat praecepta, non solum in remedium, sed etiam in signum, ut dixi, et dari poterat non obstante priori sacramento, ut exemplis jam declaratum est. Atque ex hoc discursu solutum manet fundamentum Scoti. Idemque discursus facile applicari potest ad totam legem et ad primam assertionem confirmandam ; quia etiam illa tota non est expresse revocata ante mortem Christi ; nec terminus, illi appositus, fuit antea consummatus; nam cum dlicitur: Donec veniret semen, intelligi debet de Christo consummato in ratione redemptoris, ut sic dicam ; neque etiam tunc nova lex lata fuerat quae aliam excluderet.

11. Ad reliquas objectiones. — Unde facile respondetur ad duas objectiones ultimas generales, quarum prior sumebatur ex verbis Christi Luc. 16: Lex et Prophete usque ad Joannem, circa quae considerandum est legem veterem simul fuisse legem obligantem , et prophetiam futurorum, et pactum continens promissiones temporales, et magistram morum. Ibi ergo non tractat Christus de lege ut iex est obligans, sed sub aliis rationibus, et praesertim ut docebat minus perfecta, et promittebat temporalia bona. Nam quia Pharisaei Christum irridebant eo quod doceret contemptum divitiarum, et reprehenderet nimium affectum lucrandi temporales divitias, quia in hoc videbatnr a lege discordare promittente temporalia, ideo dixit, illam doctrinam legis et Prophetarum fuisse accommodatam prioribus temporibus usque ad Joannem : Z eo cero (ait) regnum Dei evangelizatur, etc. Ita fere Theophyl. ibi, quem sequitur Jansen. cap. 95 Concord. ; et consonat Matth. cap. 11, qui clarius dixit : Omnes Prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt. Nam sub verbo prophetaverunt, tam praedictiones futurorum quam promissiones, et tota instructo legis intelligi possunt, et omnia ad intentionem Christi sunt accommodata. Quia sensus praecipuus est totam doctrinam legis et Prophetarum ad tempus Messiae fuisse ordinatam, et in illo suum complementum recepisse, et hoc a praedicatione Joannis maxime sumpsisse initium. Licet in loco Matthaei magis videatur Christus Dominus loqui de lege et Prophetis, ut praedicentibus futura, ut ibi Hieronymus et Chrysostomus exponunt, vel ut tradentibus moralem doctrinam infirmo statui accommodatam, ut etiam videntur sentire Theophyl., Matth. 11, et Jansen., cap. 41 Concord. Ulterius vero addere possumus, etiamsi verba illa de lege ut praecipiente intelligerentur, ex illis non colligi legem illam fuisse mortuam a tempore Joannis; sed, quia egrotare tunc coepit, non multo post mortem Christi moritura, ideo usque ad Joannem fuisse dicitur, ut dixit Maldonat., Matthaei quinto, vers. decimo-septimo, in fine.

12. Ad posteriorem objectionem.—Ad posteriorem objectionem respondetur imprimis, si alicujus esset momenti, non solum probare legem fuisse mortuam, sed etiam mortiferam ante Christi mortem, quia colere Deum falsis signis intrinsece malum est. Unde necessario dicendum est illa non fuisse signa falsa eo tempore, quia vel non sumebantur ut signa talium mysteriorum quae jam erant impleta, sed secundum alias significationes veras, quae nunquam deerant; nam circumcisio semper significare potuit spiritualem circumcisionem, vel resurrectionem , ut Cyprianus, epistola quinquagesima-nona, dixit; vel non sumebantur ut significantia mysterium cum habitudine ad tempus futurum, sed secundum se. De qua re plura dicemus capitibus decimoquarto et decimo-sexto.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12