Text List

Caput 13

Caput 13

An lex vetus cessaverit, quoad obligationem, in morte vel resurrectione chbisti, vel ante diem pentecostes.

CAPUT XIII. AN LEX VETUS CESSAVERIT, QUOAD OBLIGATIONEM, IN MORTE VEL RESURRECTIONE CHBISTI, VEL ANTE DIEM PENTECOSTES.

1. Prima sententia affirmans in puncto mortis Christi mortuam fuisse legem veterem. —Excluso illo primo tempore, dicendum est de secundo, sub quo comprehendimus tum instans mortis Christi, tum reliquum tempus usque ad diem Pentecostes, quia ex resolu- tione prioris puncti facile de reliquo tempore constabit. In primo ergo multorum sententia est, in puncto mortis Christi fuisse mortuam legem veterem quoad obligationem. Haec videtur esse opinio D. Thoma in , distinet. 1, quaest. 2, art. 5, quaestiunc. 3, et aliorum auctorum quos retuli in capite praecedenti; et Marsil. in 4, q. 2, art. 1, part. 4; Adrian., quaest. 1, in princip. ; tribui etiam solet Augustino et Hieronymo; sed nihil tale docuerunt, ut infra ostendam. Suaderi autem potest primo omnibus testimoniis Pauli quibus praecedentem sententiam confirmavimus; nam sicut probant fuisse vivam legem illam usque ad mortem Christi, ita videntur probare per illam fuisse mortuam ; tum quia in eo puncto lex fuit omnino impleta; tum quia sacerdotium tunc translatum est, in cujus signum velum templi scissum est, atque etiam in signum quod tunc fuit maceries diruta, quae utrumque populum dividebat; illa autem erat lex, ut supra dixi, quae per velum illud etiam significabatur; tum praeterea quia tunc completa est redemptio ; una enim oblatione consummarvit sanctificatos ; tum denique quia figurae omnes et sacrificia tunc completa sunt; ergo tunc etiam lex fuit extincta.

2. Et confirmatur primo ex 8 et 9 ad Hebr., ubi ex similitudine testamenti probatur Testamentum novum non fuisse confirmatum usque ad mortem Christi; nam eodem exemplo probatur fuisse confirmatum in ipsa morte ; ergo tunc etiam est revocatum Testamentum vetus; ergo et lex. Similiter confirmatur secundo ex 7 ad Roman., ubi per similitudinem matrimonii duratio legis declaratur : nam, sicut vivente viro mulier subjecta est legi, ita viro mortuo liberatur a lege ipsius; ergo similiter, ex sententia Pauli, mortuo Christo liberata est synagoga a legis obligatione. Confirmatur tandem, quia ab instanti mortis Christi nunquam licuit spem ponere in caeremoniis vel sacramentis illius legis, ut fatetur Augustin. in Epistol. ad Hieron. infra tractanda, et colligitur ex illo ad Galat. 5: Qui in lege justificamini, a gretia eucidastis, scilicet, ponendo spem in lege: nam alias non semper fuit malum uti legalibus, ut infra videbimus. Ponere autem spem in illis sacramentis nihil aliud erat quam accipere illa ut necessaria ad salutem, ut sentiunt D. Thomas et alii scholastici in 4, distinct. 1 et 3: ergo nunquam licuit illis uti ut necessariis: ergo signum est cessasse omnino obligationem legis.

3. Secunda sententia affirmans legem veterem in morte Christi letbale vulnus accepisse, et paulo post mortuam fuisse. — Nihilominus est secunda sententia asserens, licet verum sit, legem veterem per mortem Christi mortuam fuisse, nihilominus non esse hoc intelligendum ita rigorose et mathematice, ut in eodem momento amiserit illa lex vim obligandi; sed moraliter id intelligendum esse, scilicet, paulo post mortem, ita ut per mortem Christi acceperit lex lethale vulnus (ut sic dicam), ratione cujus statim coepit deficere, et paulo post extincta est. Ita sentiunt in 4, distinct. 3, Bonaveni., part. 2, articul. 3, q. 2, in fine; Scot., quaest. 4; Sot., quaest. 7, art. 3, et lib. 2 de Justit., quaest. 5, artic. 4; Gabr., in 4, distinct. 1, quaest. 4; Maldon., Matth. 5, circa verba illa, Non veni legem solvere, eic. Et existimo esse sententiam Augustini et Hieronymi ; nam Augustinus, Epist. 8 et 97, inter Epistolas Hieronym., haec habet verba: Post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato Sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedec, adhuc putabant vetera sacramenta on eax consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda, ubi Judaei subintelligendi sunt : nam hunc errorem ponit Augustinus inter eos quos Paulus in Judaeis reprehendebat. Non ergo intellexit Augustinus statim post passionem legem illam desiisse esse necessariam, quod est esse mortuam quoad obligationem, sed post passionem et resurrectionem ; imo addit etiam manifeslationem Sacramenti gratie , tanquam quid distinctum, quod postea explicabimus. Nec ab hac sententia alienus est Hieronymus ; nam Epistola octogesima-nona , alias undecima, apud Augustinum, referens sententiam Hieronymi, in illa non dubitat, nec aliter declarat tempus in quo lex illa coepit esse mortua, sed absolute dicit, post Evangelium Christi; neque invenio locum in quo dixerit post passionem vel resurrectionem. Hanc ergo sententiam veriorem existimo : tribus autem assertonibus illam declarabo.

4. Prima conclusio. — Dico primo: lex vetus non fuit mortua quoad obligationem in instanti mortis Christi. Probatur, quia lex vetus non amisit obligationem suam, donec lex nova coepit obligare ; sed lex nova non coepit obligare ab instanti mortis Christi: ergo nec lex vetus ex tunc amisit obligationem suam. Consequentia per se nota est. Minorem vero suppono nunc: nam in libro sequenti latius est declaranda et probanda. Major au- tem proposita communiter recepta est. Eamque clare docuit Bernardus in Epistola septuagesima-septima ad Hugon., cujus sententiam in sequentibus latius expendemus. Quam etiam expresse sequitur Hugo de Sancto Victore, libro 2 de Sacrament., part. 6, cap. 3. Multum etiam favet D. Thomas in 4, dist. 3, a. 5, quaestiunc. 3; nam de Baptismo loquens inquit : Post passionem obligatorius fuit, quando circumcisio mortua fut, quantum ad omnes ad quos institutio potuit pervenire. Sentit ergo non antea, nec aliter fuisse omnino mortuam circumcisionem quantum ad obligationem. Et rationem subindicans addit : Nec preeceptum obligat antequam sit divulgatum. Agit autem de divino praecepto Baptismi, et tacite supponit principium de quo tractamus, videlicet, unius legis obligationem non fuisse exclusam, nisi prout alterius obhgatio inducebatur. Quod principium late comprobat Soto supra, dicens pro certo esse habendum, ex Paulo ad Hebraeos 7, dicente: Beprobatio fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus ; et statim : 7ntroductio vero melioris spei, per quam approximamus ad Deum, ubi sentit introductionem unius fuisse reprobationem alterius; et cap. 8, ad hoc allegat promissionem Dei per Jeremiam his verbis : Consummabo super domuwn Israel et super domum Juda testamentwumn novwn. Et infra declarat hoc testamentum dicens: Quia hoc est testamentum , quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentibus eorum , et in cordibus eorum superscribam eas, etc.; et in fine capitis concludit : Dicens autem novum ceteravit prius, sicut etiam e converso dixit in cap. 10: Aufert prumum, ut secundum statuat - ergo lex vetus per introductionem legis novae ablata fuit: non ergo prius cessavit obligare lex vetus quam nova incoeperit obligare. Quod etiam recte confirmant verba Pauli ad Ephesios, 2: Legem mandatorun decretis evacuans : nam, ut supra ostendi, vox decretis legem evangelicam significat, et illa seu per illam dicitur CHRISTUS evacuasse legem veterem, utique formaliter, tanquam per formam excludentem aliam: ergo non fuit prior lex evacuata quoad obligationem , donec obligatio novae introducta est.

5. Rationibus et congruentiis probatur. — Unde etiam potest idem principium rationibus seu congruentiis ostendi. Primo, quia non debuit Dei populus privari lege, nisi propter meliorem legem. Secundo, quia nullum est fundamentum ad affirmandum alium abrogationis modum, seu statum medium, seu tempus quasi neutrum. Tertio, quia non legimus in morte Christi factam talem abrogationem formalem et expressam, neque etiam ostendi potest mortem ipsam Christi habuisse formalem repugnantiam cum obligatione illius legis, aut fuisse positam pro termino durationis illius seu obligationis ejus: ergo non potest talis abrogatio cum fundamento aftirmari. Et potest tandem hoc confirmari, quia obhgatio illius legis mansit in illo populo post Christi mortem, saltem ex dictamine conscientiae erroneae, seu ignorantis abrogationem; sed illa ignorantia erat per se ac necessaria in illo populo, etiam in morte Christi, et post illam, quia nec abrogatio suae legis illi fuerat praedicata, neque etiam ex aliis quae praedicata illi fuerant, vel ex Testamento veteri satis colligebatur, quod in puncto mortis Messiae legis obligatio statim esset cessatura. Unde licet Judaei, qui Christi praedicationem audierant, et miracula viderant, tenerentur credere ipsum esse Messiam et Hedemptorem mundi, non ideo cogebantur credere legis suae obligationem cessasse in Christi morte. Nam etiam ipsi Apostoli et discipuli Domini hoc ignorarunt. Erat ergo illa ignorantia per se invincibilis: ergo, e converso, abrogatio legis non fuerat tunc satis promulgata: ergo, non est verisimile fuisse tunc factam. Probatur haec ultima consequentia, tum quia nullius utilitatis vel fructus fuisset talis abrogatio; tum etiam quia Deus disponit omnia suaviter et modo hominibus accommodato ; lex autem positiva humana non censetur abrogata, donec talis abrogatio sit de se sufficienter promulgata vel divulgata: ergo idem censendum est de lege positiva divina hominibus data.

6. Ad fundamenta contraria responsio.— Neque erit difficile ad fundamenta contrariae sententiae respondere. Et imprimis nego, ex testimoniis Pauli, ita colligi desiisse legem illam obligare in morte Christi, sicut colligitur obligasse ante mortem, vel unum ex alio inferri, cum sint valde diversa, et ncn necessario connexa. Cum autem dicitur legem illam fuisse omnino impletam in morte Christi, nego assumptum quoad particulam ommino, nam multa erant praedicta et figurata per illam legem, quae usque ad Christi resurrectionem, vel etiam post illam, impleta non sunt. Et deinde licet in ratione figurae vel prophetiae fuisset impleta, oportuit impleri in ratione legis per expressam revocationem, aut per no- vam legem, quod factum non est in morte Christi. Unde ad aliud de sacerdotii translatione, nego etiam vetus sacerdotium plene translatum esse in morte Christi, quia licet Christus esset Sacerdos, et sacrificium obtulsset, nondum tamen illud, ut perpetuo duraturum in mundo, stabilierat et manifestaverat. Alioqui etiam ante passionem fuisset translatum vetus sacerdotium, saltem in nocte coenae, ubi Christus se exhibuit sacerdotem secundum ordinem Melchisedec, et Apostolos suos sacerdotes creavit : certum est autem tunc non fuisse ita translatum sacerdotium vetus, ut fuerit ex tunc sublatum, licet dici possit inchoata ejus translatio, quia coepit exerceri et institui sacerdotium per quod erat auferendum. In morte etiam Christi dici potest sacerdotium vetus impletum , quia per sacrificium crucis impletae sunt figurae omnes antiquorum sacrificiorum, et consequenter fuit confirmata quodammodo translatio antiqui sacerdotii. Non tamen fuit statim executioni mandata, quia non expediebat, donec novus ordo Pontificum seu Episcoporum in Ecclesia Christi institueretur, et novus Pontifex summus et Christi vicarius crearetur, quod tunc factum non erat, sed post resurrectionem factum est. lino etiam oportuit sacerdotium novum in Ecclesia publicari, priusquam vetus omnino deleretur, ut postea dicemus. Et ob eamdem rationem, non satis est quod in morte Christi fuerit completa redemptio et omnes antiquae figurae et umbrae ; plus enim erat necessarium ut lex in ratione legis impleretur. Nec etiam obstat quod velum templi scissum sit in morte Christi, tum quia illud per se primo ac potissime fuit signum apertionis januae regni coelestis, quam proinde significavit ut praesentem, et in eodem momento factam. Reliqua vero, scilicet ablationem legis vel translationem sacerdotii, significavit potius per quamdam accommodationem vel consecutionem, et ideo non oportet ut illam significaverit ut praesentem et jam factam, sed ut futuram ex vi mortis et redemptionis Christi, seu, quod perinde est, ut factam tunc in radice etin fundamento, non ut in se statim consummatam.

7. Ad confirmationem ex HEpistola ad Hebreos. —Ad primam confirmationem ex Heb. cap. 8 et 9, concedo novum Testamentum fuisse confirmatum in morte et per mortem Christi ; non tamen recte inde infertur, statim et quasi formaliter exclusisse antiquum quoad obligationem legis; quia testamentum homunis per mortem confirmatum zon statim operatur, donec aperiatur authentice, et sufficienter notificetur. Sic ergo Testamentum novum, licet in morte Christi fuerit confirmatum., erat tamen in illo puncto veluti clausum, et ideo oportuit prius quasi aperiri ac promulgari, ut antiquum omnino excluderet. Tunc ergo fundamentaliter, ut sic dicam, fuit rescissum vetus Testamentum, nondum tamen formaliter et in se. Cui consonat quod dixit Paulus in fine illius capitis : Dicendo novum veteravit prius ; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est. Favet euam Chrysostomus, homilia 16, in capit. 9. dicens Testamentum factum esse firmum et ratum in die mortis, postea vero impletam fuisse promissionem in illo factam; ita enim de aliis effectibus censendum est.

8. Alter locus Pauli varias habet significationes. — Responsio. — Alter vero locus Pauli ad Romanos 7, in se quidem difficilior est, quia est obscurus et plures habet exposit: ones; et quod ad praesens spectat , non caret difficultate , nam Paulus ita concludit : Ztaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi ; ubi Ambrosius, Chrysostomus, homil. 12. et Theoph., Adam., Cajetan., Tolet. et alii, per corpus Christi interpretantur corpus crucifisum et mortuum pro nobis, atque adeo mortem ipsam; ergo sensit Paulus, legem fuisse mortuam in morte Christi, id est, in eodem momento in quo mortuus fuit Christus. Dices Paulum non dicere in morte, sed per corpus Christi, quod potest recte intelligi, id est, per efficaciam et virtutem morüis ejus. Nam propter virtutem mortis Christi mortua est lex, non tamen statim, sed quando et quomodo oportuit. Eo vel maxime, quod Paulus non dixit directe mortuam esse legem, sed nos esse mortificatos legi : constat autem nos non esse mortificatos legi in tempore mortis Christi , nec per ipsam mortem ejus formaliter, ut sic dicam ; sed mortificamur legi, quando Christo morimur in Daptismo, per quem nobis fructus mortis Christi applicatur, ut iidem Patres exponunt ; ergo etiam necesse non est vi sermonis Pauli ut lex fuerit mortua in instanti mortis Christi, licet fuerit mortua per corpus ejus, id est, per virtutem mortis ejus. Accedit quod Paulus statim adjunxit resurrectionem Christi, dicens : Ut sitis alterius, qui ex mortuis resurremit, significans nos non tantum esse mortificatos legi per Christum mortuum, sed etiam per Christum resuscitatum, quia mortuus est propter delicta nostra, ek resurreait provter justificationem nostram ; ergo non solum mors Christi, sed eiiam resurrectio cooperata est ad mortem legis, et ut nos simus legi mortificati ; ergo inde inferri non potest legem fuisse mortuam in morte Christi, id est, in instanti ejus, sed in virtute illius, seu per efficaciam ejus, illa enim sunt valde distincta, ut constat, et ideo confundenda non sunt.

9. Contra dictam responsionem.—Sed contra hanc responsionem instatur: nam hinc destruitur discursus Pauli, et similitudo quam affert de lege viri et uxoris : nam in eo exemplo uxor non solum quasi effective, sed formaliter, et in eodem instanti in quo vir moritur, liberatur ab illius lege per mortem ejus; ergo vel exemplum non fuit accommodatum, vel sensus Pauli est, per ipsam mortem Christi, et in eodem momento, liberatos nos esse alege, ac subinde ipsam legem statim mortuam fuisse. Quapropter, ad satisfaciendum exacte huic testimonio, necessarium est praecipuam illius difficultatem expendere, quae posita est in applicatione illius similitudinis ad rem intentam ; quia ante mortem Christi nos non eramus desponsati Christo , nec ratione illius spiritualis matrimonii subdebamur legi, ut per mortem Christi tanquam per mortem viri dicamur liberati ab illa lege. Quod si Christus non est vir cui eramus quasi matrimonio conjuncti, quomodo per mortem Christi liberati sumus a lege, sicut uxor hberatur per mortem viri, ac subinde quomodo quadrat exemplum?

10. Aliorum expositio.—Propter hoc variae sunt expositiones : quidam putant Paulum ibi non loqui de lege veteri, sed de lege peccati, a qua per Christi mortem liberamur. Lex autem peccati dici potest, aut lex fomitis, aut lex damnationis, cui nos subjecit peccatum, a qua lege liberamur per gratiam Christi, quia et tollit reatum aeternae damnationis, et licet non auferat fomitem, dat virtutem ad resistendum illi. Juxta quem sensum peccatum ipsum comparatur viro cui homo peccando quasi matrimonio conjungitur, et inde oritur lex peccati, cui homo subjectus est , quamdiu peccatum in eo vivit : mortuo autem peccato per Baptismum, desinit homo esse sub lege peccati : unde in hoc sensu mors Christi non comparatur morti viri, sed solum commemoratur a Paulo, ut causa per quam moritur in nobis peccatum, et consequenter liberamur a lege ejus. Et hunc sensum indicat Ambrosius ibi, juxta quem nihil facit testimonium illud ad praesentem causam.

11. Refellitur expositio. —Nobis autem non placet expositio, quia plane loquitur Paulus de lege veteri ; de hac enim locutus fuerat in cap. sexto, cum dixit : Peccatum enim vobis non dominabitur, non enim estis sub lege, sed sub gratia ; ubi aperte opponit statum gratiae statui legis veteris, nam illa non dabat virtutem ad resistendum peccato, quam dat gratia. Et certe ubicumque lex absolute dicta gratiae opponitur in Scriptura, de lege veteri sermo esse solet; unde ibidem subditur : Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia ? Quae interrogatio non habuisset locum nisi esset sermo de lege veteri praecipiente ; nam ex eo quod non simus sub lege peccati, non poterat apparenter inferri liberum nobis esse peccare ; respectu vero libertatis a lege, habebat occasionem objectio. Et ideo Paulus respondet : Absit ; et est aequivalens sententia ad Galat. 5: "Vos in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis". Ubi aperte erat sermo de libertate a lege veteri; de illa ergo loquitur in dicto cap. 6 ad Rom. De eadem autem lege loquitur in cap. 7, volens ostendere illam libertatem a lege : loquitur ergo de lege veteri. Quod patet etiam ex sequentibus : "Cum essemus (inquit) in carne", id est, in statu legis carnalis, et sine spiritu legis gratiae, "passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris", scilicet, per occasionem legis : nam id interpretans paulo inferius objicit : "Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem ; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces. Occasione autem accepta , peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam". Quae omnia non possunt nisi de lege veteri intelligi, quam etiam vocat mandatum , et legem mortis, et praeterea subjungit : "Ego autem vivebam sine lege aliquando", quod certe dici non potuit de lege fomitis vel peccati, unde illam legem iterum vocat mandatum, imo et "mandatum ad vitam, quod per occasionem factum est mors". De hac ergo eadem lege loquitur, cum superius dicit "nos esse mortificatos legi per corpus Christi" ; tum quia non est verisimilis aequivocatio vocis in tam brevi et claro contextu; tum etiam quia ad prius illud probandum subjungit omnia sequentia, ut ostendit illa causalis, "Cum enim essemus in carne", etc.

12. Aliorum responsio. — Alii vero, licet fateantur loqui de lege veteri, negant tamen loqui de cessatione illius, seu de liberatione ab ejus obligatione, sed ab ejus dominio, eta servitute ejus. Ut enim supra l. 4 tactum est, ex sententia multorum, aliud est esse in lege, aliud esse sub lege: nam esse in lege est obhgari lege ; esse autem sub lege est dominari a lege, et reos per illam fieri; et ita dicitur esse sub lege qui subjacet ejus imperio et comminationi, et non recipit v:res et spiritum ad illam implendam ; in lege autem dicitur esse qui, licet obligetur lege, per illam tamen seu cum illa recipit vires, seu spiritum illam implendi. Paulus ergo (aiunt) in illo capite non tractat de cessatione legis quoad obligationem, sed quoad dominatum, quia, adveniente gratia, jam lex non premit, nec facit reum, si homo recte gratia et spiritu legis uti veht. Ita Adam et Tolet., et sumi potest ex Augustino, libro 83 Quaestion., quaest. 66, qui hunc sensum maxime confirmant, quia Paulus ponit exemplum in lege: Non concupisces , a cujus jugo dicit nos esse liberatos per Christum, cum tamen non simus liberati ab obligatione ejus, ut haeretici fingunt; ergo non loquitur de lbertate ab obligatione, sed a dominio legis, et a difficultate servandi illam. Et juxta hanc expositionem facile etiam solvetur nostra difficultas. Concedimus enim per Christi mortem et in illa sublatum esse dominium legis veteris, quia jam gratia et spiritus ad legem servandam per Christum obtentus erat, licet obligatio legis nondum cessaret.

13. Refellitur responsio. —Verumtamen neque haec declaratio et limitatio verborum mihi probatur. Primo, quia illa doctrina valde generalis est, et non solum de lege veteri, sed etiam de lege naturali, et de quacumque alia tradi posset, quia omnis lex divina sine spiritu gratiae premit, et per occasionem operatur iram potius quam fructum, et ita Christus per gratiam suam dici potest liberare nos a servitute legis, et facere ut non simus sub lege, etiam gratiae: at Paulus non hoc tantum intendit, nec in illa sola generalitate loquitur, sed aliquid speciale addidit de lege veteri. Secundo, quia juxta illum sensum non recte accommodatur similitudo et contextus divi Pauli ; tum quia, cum in principio dixit : Lea in homine dominatur, quanto tempore vivit, loquitur de dominio quoad imponendam obligationem , ut ostendunt praecedentia verba: Am ignoratis, fratres * scientibus enim legem loquor. Nam scientes legem non cognoscebant aliud dominium legis. Tum etiam quia hoc modo mulier subditur legi, vivente viro, ei ab illa solvitur per mortem ejus, utique quo- ad obligationem et durationem legis. Tertio, quia quando Paulus in cap. 6 dicit : Non enim sub lege estis, profecto intelligit etiam quoad obiigationem, alias non haberet locum objectio quam subjungit : Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub lege? Deinde verba : Soluti sumus a lege mortis, in qua detinemur, non significant tantum liberationem a statu existendi sub lege in illa rigorosa significatione, sed etiam a statu essendi in lege : tunc enim liberatur quis a lege in qua detinetur. Denique non aliter per Christum factum est, ut non simus sub lege veteri, quocumque modo id sumatur, nisi tollendo obligationem illius legis ; non enim promissus est nobis per Christum spiritus ad totam illam legem implendam, ut sic liberemur adventu ejus, licet non cessarit ejus obligatio. Nam de Christianis dixit Petrus: Quid tentatis imponere eis jugum, etc.; ergo Paulus, cum loquitur de illa lege, non alia ratione dicit nos non esse sub illa, nisi quia jam illa non obligamur.

14. Solvitur aliud argumentum . — Neque obstat argumentum de praecepto non concupiscendi. Recte enim illi occurrit Salmeron in disput. 6, dicens legem moralem non concupiscendi non obligare nunc ex vi legis Moysi, et ita etiam quoad illam materiam nos non esse sub obligatione ejus, quanquam ex lege naturae conjuncta cum spiritu novae legis ad illam materiam obligemur, et ideo non simus per Christum liberati ab omni obligatione legis vetantis concupiscentiam pravam, sed tantum ab illa qua ex veteri lege proveniebat. Ex quo etiam factum est ut nunc non simus sub ea lege non concupiscendi, eo modo et cum illa imperfectione cum qua erant Judaei ex vi legis. Quod fortasse etiam est intentum a Paulo, non tamen illud solum, neque primario, sed quatenus sequitur ex ablatione legis veteris per legem spiritus vitae.

15. Tertia expositio illius loci Pauli.— supponendo ergo Paulum loqui de lege veteri, et de ablatione illius quoad substantiam seu obligationem, explicandum superest quomodo mortua fuerit per mortem alicujus cui nos fueramus conjuncti, et qui ad nos comparetur tanquam vir. Est ergo tertia expositio dicens non oportere exemplum in omnibus accommodare. Quia Paulus non concludit legem esse mortuam ex vi mortis alicujus viri, sed quia illi qui subdebantur lege, mortui sunt per corpus Christi. Et ita dicunt exemplum solum accommodari per argumentum a fortiori, quia si uxor liberatur a lege viri propter conjunctionem, multo magis quis liberabitur a lege, quia ipsemet mortuus est. Ita fere Chrysostomus, et Theophyl., et est probabile, non tamen placet, quia sic exemplum fere esset superfluum ; nam eodem modo et eadem efficacia potuisset Paulus ex illo principio: Lex in homine dominatur, quanto tempore vivcit, immediate inferre: Sed nos mortui sumus per corpus Christi : ergo jam lex non dominatur in nobis.

16. Quarta expositio. — Quarto igitur alii exponunt Christum ipsum fuisse virum cui nupserat Israeliticus populus, atque ita per mortem Christi tanquam per mortem mariti omnes de illo populo mortuos fuisse legi, id est. immunes ab ejus obligatione. Juxta hanc vero expositionem, non solvitur, sed augetur nostra difficultas, quia sequitur illam legem fuisse mortuam ipso facto per mortem Christi, ac subinde in eodem instanti extinctam fuisse. Et deinde alienum est a modo loquendi Scripturae et Patrum, vocare Christum sponsum aut maritum Synagogae. In Evangelio enim legimus Patrem fecisse nuptias filio suo, Maithaei vigesimo-secundo; ibi tamen Hieronym., Gregor.. Hilar., Orig., et omnes alii expositores intelligunt Patrem aeternum non fecisse illas nuptias usque ad incarnationem, sive intelligantur de desponsatione Verbi cum humanitate per incarnationem, sive de desponsatione Christi incarnati cum Ecclesia militante aut triumphante, ut docte exponunt Mald. ibi, et Jansen., c. 115 Concord. Quod autem ante incarnationem intercesserint nuptia inter Christum Deum hominem et Ecclesiam, nulIibi legimus, nec est consentaneum illi statui. Quia ante incarnationem solum jungebantur fideles Christo apprehenso per fidem et sperato ut futuro ; desponsatio autem est inter eos qui Jam existunt. Non est ergo verisimile Paulum accommodasse illo modo Christo futuro similitudinem viri, et illas nuptias inter synagogam et Christum Deum hominem tacite supposuisse. Praeterquam quod illo modo etiam gentiles justi ante incarnationem conjungebantur Christo, et tamen a nulla lege liberati sunt per mortem ejus.

17. Quinta expositio. —Quinto igitur exponunt aliqui legem ipsam fuisse virum cui nupta erat Synagoga, et ita per illius mortem liberatos esse Judaeos ab ejusdem legis obligatione. Ita refert Tolet., annot. 5, ex multis Patribus antiquis, et sequitur Pereir., disp. 5. Sed non quadrat expositio si de ipsa lege proprie loquatur, quia Paulus distinguit virum et mulierem a lege, et a legis obligatione, dicitque per mortem viri extingui obligationem legis. Ut ergo possit accommodari parabola, necesse est ut lex desierit obligare per mortem alterius, qui sit vir, et a lege distinguatur. Etenim si Paulus solum diceret per mortem legis liberatos esse Judaeos ab viro obligatione, quid conducebat exemplum de et uxore, aut quae probatio erat dicere, nos esse mortuos legi, quia lex ipsa mortua est?

18. Ultima expositio.—Est ergo ultima expositio, quae fortasse magis declarat praecedentem synagogam ipsam, seu Israeliticam rempublicam, seu populum aut imperium, fuisse virum cui singuli de illo populo uniebantur et conjungebantur, et in hoc uxori comparantur: mortua est autem synagoga per corpus Christi, et consequenter extincta est lex, et omnes qui erant de illo populo liberati sunt a lege viri. Hanc expositionem colligo ex Anselmo ibi dicente virum fuisse Moysem ; non enim intelligi potest de persona, sed de imperio (ut sic dicam) vel de republica illa a Deo per Moysem congregata et fundata, et ab ipso Deo in peculiarem populum assumpta; illi enim copulabantur singuli Judaei tanquam corpori suo et tanquam capiti: ideoque merito comparatur illa unio cum vinculo uxoris ad virum. llla vero respublica seu synagoga per Christum dissoluta est, et in alium statum mutata, quae fuit veluti mors ejus; illa vero mortua, fuit lex mortua, et consequenter omnes de illo populo mortificati fuerunt legi, id est, ab illius jugo liberati. Sic ergo recte accommodatur exemplum ; licet enim a Paulo non fuerit expresse declaratum, implicite et concise satis indicatum est in illis verbis: Itague , fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi. Neque refert quod Paulus non concludat legem esse mortuam, sed nos esse mortificatos legi; nam perinde est; ideo enim mortificati sumus legi, quia lex ipsa suam vim in nos amisit; Paulus autem posuit ultimam conclusionem intentam, ut in ea omnes veluti illationes intermediae subintelligerentur. Et, ut Theodoretus ait, noluit tam aperte dicere legem fuisse mortuam , ne Judaeos offenderet , aut ne videretur legem reprobare. Atque ita explicatus hic locus in re ipsa reducitur ad illum Hebraeor. 7: Translato sacerdotio, uecesse est ut legis translatio fiat ; et virtute continet rationem qua supra, cum D. Thoma, usi sumus ad probandum judicialia cessasse, quia mutato statu illius po- puli per Christi adventum, consequenter evacuata sunt.

19. Solvitur objectio supra facta. — Denique facile solvitur objectio supra facta, fundata in verbis illis, Per corpus Christi, quae etiam varie exponuntur; omnibus autem modis confirmant expositionem datam, et nihil obstant intentioni nostrae. Primo enim interpretari possumus, Per corpus Christi, id est, per veritatem quam Christus fecit, juxta illud: Lex per Moysem data est, gratia et veritas per Jesun Christum facta est, Joan. 1. Et explicatur optime ex simili loco Pauli ad Col. 2, ubi de legalibus caeremoniis ait: Que sunt wnbra futurorun, corpus autem Christi, id est, caeremoniae legales sunt umbrae et figurae: corpus autem, id est, significatio et veritas earum sunt mysteria Christi. Per hoc ergo corpus Christi dicere potuit Paulus nos esse mortificatos legi, quia adveniente veritate illius umbra,, umbra disparuit. Et juxta hune sensum cessat objectio, quia ibi non est specialis sermo de morte Christi, sed de adimpletione et cessatione legis per veritatem a Christo factam, quae extendi potest ad tempus resurrectionis, et ultra, ut statim dicemus.

20. Secundo, exponuntur illa verba de corpore Christi mystico, quod est Ecclesia, ut indicavit D. Thomas ibi dicens : Per corpus Christi, id est, per hoc quod facti estis membra corporis Christi, consepulti ei per Baptismum, etc. Ubi observandum est hanc mortem legis dupliciter considerari posse ; uno modo secundum se et in generali, veluti quoad sufficientiam ; alio modo quoad efficaciam, prout applicatur huic et illi homini, qui dicitur mortificari legi. Isto ergo posteriori modo dicuntur fideles mortificari legi per Baptismum, quia per illum efficiuntur membra Ecclesiae, quod est corpus Christi. Priori autem modo lex mortua est per corpus mysticum Christi, quadratque optime cum dictis ; nam Christus, instituendo et fundando novam Ecclesiam, synagogam destruxit, et consequenter legem de medio abstulit. Et ita etiam cessat objectio; nam Christus non fundavit plene suam Ecclesiam, dum vixit, nec in tempore mortis; multa enim fundamenta ejus post resurrectionem jecit, et postea legem suam promulgare fecit, et ideo necesse non fuit in morte Christi statim legem extingui, quia non statim synagog destructa est.

21. Tertio, exponitur frequentius, ut dixi, locus ille de Christi corpore pro nobis erucifixo, et est optima expositio et verissima sen- tentia, quia per virtutem et efficaciam passionis Christi mortificati sumus legi, vellex ipsa mortua est. Àd occurrendum autem replicae faciae, potest in praesenti applicari distinctio data; nam quoad sufficientiam, in ipsa morte Christi mortua est lex ; quoad efficaciam vero, seu cum effectu, non statim, sed postea tempore congruo mortua est, virtute ejusdem corporis Christi, seu mortis ejus, et unicuique fidelium applicatur cum effectu haec mortificatio per fidem Christi et Baptismum. Neque refert quod, in allato exemplo, per mortem viri efficaciter et statim solvatur mulier a lege viri, quia (ut dixi) non comparavit Paulus mortem Christi cum morte viri, et ideo non dixit in morte Christi, sed per corpus Christi tanquam per causam suffticientem ad extinguendam synagogam, quae viro morienti comparatur : synagoga autem non statim mortua est in ipsa Christi morte, sed postea congruo tempore: neque aliud ex verbis, aut comparatione, aut intentione Pauli colligi potest.

22. De secundo puncto.— Confirmatur sententia Soti.—Ex his autem quae de hoc primo puncto illius primi temporis diximus, facile est caetera quae ad secundum punctum supra positum pertinent expedire. De illo enim fuit opinio Dominici a Soto, loco supra commemorato, legem veterem abrogatam fuisse in puncto resurrectionis Christi, et non antea neque post illam. Fundatur, quia mysterium salutis nostrae non statim in morte absolutum funit, sed in resurrectione; ergo tunc etiam cessavit lex. Antecedens patet, quia nostra salus duos requirit terminos, scilicet, mori peccato, et resurgere in novam vitam: at, teste Paulo, Rom. 7: Christus mortuus "est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram" ; ergo. Confirmatur, quia lex vetus non solum mortem peccati, sed etiam resurrectionem in novam vitam praefigurabat, ut etiam de circumcisione supra ex Cypriano retulimus : ergo lex vetus in resurrectione cessavit. Juvari denique potest loco Pauli proxime tractato ad Roman. 7: "Mortificati estis legi, etc., ut sitis alterius qui ex mortuis rasurrexit" ; ergo haec mortificatio Christi resurrectionem supponit. Haec vero sententia, intellecta in rigore de puncto resurrectionis, vera non est, nec consequenter defenditur, stante illo principio, quo pro constanti posuit Soto, legem veterem non desiisse obligare donec noya coepit obligare.

23. Lex vetus mortua non fuit in puncto resurvectionis, sed post illud obligavit.—Unde dico secundo: lex vetus non fuit mortua in puncto resurrectionis, sed aliquo tempore post illud obligavit. Probatur, quia lex nova non plus obligavit in puncto resurrectionis quam in puncto mortis Domini; ergo non magis potnit lex vetus cessare in uno quam in altero. Consequentia evidens est, supposito dicto principio. Antecedens autem probatur, quia lex nova non fuit magis promulgata hominibus in puncto resurrectionis quam mortis Christi. Nulla enim promulgatio illius legis facta vel addita est in illo triduo, ut per se notum est: si ergo vivente Christo in vita mortali satis esset promulgata lex nova, in morte Christi etiam obligasset, quia lex sufficienter edita et promulgata obligat, nec est aliud quod expectetur; si autem ante Christi mortem promulgatio sufficiens non praecessit, et ideo in ejus morte non obligavit lex nova, profecto nec in tempore resurrectionis fuit sufficiens promulgatio novae legis, et consequenter nec ejus obligatio. Nam etiam lex divina positiva non obligat ante sufficientem promulgationem , ut ipse Soto ibidem fatetur, et hbro sequenti latius dicemus, ubi etiam ostendemus legem novam non obligasse ab instanti resurrectionis: ergo neque tunc cessavit obligatio legis antiquae.

24. Fundamentum Soti quid probat. — Fundamentum autem pro sSoto adductum probabiliter ostendit ante resurrectionem non cessasse legem veterem, non tamen probat statim in resurrectione cessasse. Nam mysterium nostrae salutis duo requirit. Unum est solutio sufficientis pretii per meritum et satisfactionem Christi, aliud est applicatio illius redemptionis, non solum ex parte nostra, sed etiam ex parte ipsius Christi, quoad aliquas actiones quas in ordine ad hanc applicationem in generali spectatam exercuit. Quod ergo ad primum spectat, revera fuit redemptio plene consummata in morte Christi praescindendo a resurrectione. Ab illo enim puncto nihil aliud meruit Christus Dominus, aut satisfecit. Quia in puncto mortis finita est via, et extra viam non est proprium meritum, vel satisfactio, ut in 1 tom. 3 partis latius dictum est. Unde ante resurrectionem janua coeli aperta fuit, et animae sanctorum Deum videre coeperunt. Si autem ultra suftficientiam et plenitudinem redemptionis consideremus omnia mysteria, et omnem modum quo Christus Dominus suas actiones et mysteria ad nostram salutem, ejusque executionem ordinavit, non est sistendum in resurrectione: nam etiam Christus Domi- nus ascendit propter glorificationem nostram, et misit Spiritum sanctum ad novae legis promulgationem et confirmationem, et ad perfectam ejus gratiae communicationem quam nobis meruerat; ergo, eadem ratione, non debuit cessare lex vetus, donec ista omnia mysteria perficerentur. Unde nihil urget confirmatio ; nam lex etiam vetus et caeremoniae ejus non tantum mortem et resurrectionem, sed etiam Ascensionem, Spiritus sancti Adventum, vocationem gentium, et alia mysteria nostrae salutis prophetabant et significabart : ergo vel sistendum est in morte, vel ultra resurrectionem progrediendum. Neque vero necessarium fuit ut omnes figurae illius legis implerentur ante abrogàtionem ejus; alioqui non cessasset, donec mulia alia mysteria complerentur, quod nimium et absurdum est; alias usque ad ultimam resurrectionem hominum non fuisset mortua, quia illam etiam praefigurabat. Non fuit ergo necessarium ut omnes figurae essent impleta, sed illae quae erant de praecipuis mysteriis ; neque etiam hoc solum attendendum est, sed maxime ad promulgationem necessariam ad novae legis introductionem, et exclusionem alterius.

25. Lex vetus non fuit abrogata usque ad diem Pentecostes. —Dico ergo tertio: lex vetus non fuit abrogata toto tempore post resurrectionem usque in diem Pentecostes. In hac propositione non invenio contradicentem, extra allegatos auctores, neque etiam invenio difficultatem aut rationem dubitandi, supposita resolutione in puncto praecedenti tradita. Quia non fuit lex nova promulgata in illis quinquaginta diebus post resurrectionem, magis quam in die Resurrectionis, ut ex Evangelio et Actibus Apostolorum constat: ergo nec lex nova magis obligare incoepit in illis diebus usque ad Pentecostem exclusive, quam in resurrectione: ergo nec lex vetus illis diebus abrogata est. Utraque enim consequentia evidens est ex principiis positis: et ideo nihil amplius de hac assertione dicere necesse est, nec difficultatem in illa invenio, cui respondere necesse sit. Per has autem propositiones omnes, solum explicatum est quibus temporibus non fuerit abrogata lex vetus, et consequenter illam obligasse usque ad diem Pentecostes, saltem exclusive. Superest ergo dicendum an in die Pentecostes desierit obligare, vel saltem coeperit abrogari.

26. Punctus difficultatis aperitur. — Triplea modus dicendi.— Primus.— Secundus.— Tertius modus dicendi verus est. — Haec sen- tentia approbatur.—In hoc ergo puncto tres modi dicendi esse possunt. Primus est, legem veterem in die Pentecostes fuisse omnino mortuam, id est, pro universo mundo, et pro quocumque loco in quo erant Judaei dispersi. Haec vero sententia habet difficile fundamentum, videlicet, legem novam tunc obligasse universum orbem, quod nobis verisimile non videtur, pertinet vero ad librum sequentem, et ideo in illum locum impugnationem illius fundamenti remittimus, quo destructo, ruit jam hic modus dicendi, ex alio principio supra posito, quod lex vetus non desiit obligare nisi quando lex nova obligare incoepit. Secundus modus dicendi est legem veterem obligasse Judaeos usque ad perfectam Evangeli promulgationem, ideoque in die Pentecostes nec mortuam fuisse, nec coepisse abrogari. Haec vero sententia supponit duo principia: unum est, legem veterem non fuisse mortiferam usque ad illud tempus; aliud est, non prius fuisse mortuam quam mortiferam, quae duo inferius examinanda sunt: nam hic non possent sine confusione tractari, et ideo sententiam hanc falsam esse supponimus, quod capite decimo-octavo ostendemus, impugnando praecipue illud secundum principium. Tertius modus dicendi, est abrogationem legis veteris coepisse in die Pentecostes, non tamen simul factam esse pro toto orbe, sed successive crevisse, crescente promulgatione legis novae, consummatamque esse quando legis novae promulgatio pro Judaeis saltem consummata est. Quae fuit sententia Bonaventurae, Scoti, et sequacium in 4, distinct. 3; sumiturque ex Dernardo, Epistol. 77, et Hug. de Sancto Victor., lib. 2 de Sacram., part. 6, cap. 4. Et illam existimo esse veram ex illo principio, quod obligatio legis veteris exclusa est quasi formaliter respectu Judaeorum per obligationem legis novae. Quod ex parte in superioribus probatum est, scilicet, quoad hanc negationem quod non prius desierit obligatio alterius. Quoad aliam vero partem quam includit, videlicet, nunquam durasse, seu permansisse simul obligationem utriusque legis, ostendetur in capitulo decimo-octavo, quia oportet prius alia declarare. Et ulterius pendet haec sententia ex alio fundamento, nimirum, obligationem legis novae ita fuisse in mundum introductam, ut non simul universum obligaverit, sed in die Pentecostes coeperit in Jerusalem, et postea successive creverit, prout Evangeln verbum divulgabatur. Hoc vero fundamentum in libro sequenti tractandum est, et ideo de hoc puncto nihil in praesenti amplius dieam

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13