Text List

Caput 14

Caput 14

Utrum lex vetus non tantum mortua , sed etiam mortifera sit.

CAPUT XIV. UTRUM LEX VETUS NON TANTUM MORTUA , SED ETIAM MORTIFERA SIT.

1. Duplex revocatio.— Mortua lex que.— Mortifera quae. —Sententia communis. — Confirmatur. —Duobus modis potest lex aliqua revocari. Primo, quasi privative tantum, auferendo solum imperium et obligationem ejus; secundo, quasi contrarie, prohibendo usum ejus etiam materialiter, ut sic dicam, id est, prohihendo opus illud quod antea praecipiebatur, vel praecipiendo quod prohibebatur. Quando igitur lex priori tantum modo abrogatur, dicitur mortua ; quando vero posteriori modo tollitur, dicitur mortifera, quia illius observatio mortem animae afferret. Est igitur sensus, utrum non solum non teneantur Christiani legem illam servare, verum etiam teneantur illam non servare. Et ita quaestio universalis est de omnibus Christianis, tam ex gentibus, quam ex Judaeis originem trahentibus, quia eadem est ratio de omnibus. Non est tamen ita universalis quaestio de omnibus praeceptis illius legis. Nam de praeceptis moralibus certum est non esse mortifera, cum potius necessarium sit illa praecepta servare in lege evangelica. De judicialibus etiam docet divus Thomas, dicta quaest. 104, art. 3, non esse mortifera, licet sint mortua : cujus sententiam in hoc omnes sequuntur. Et potest usu confirmari, quia nonnulla praecepta judicialia retinentur nunc in lege evangelica, ut sunt aliqua impedimenta matrimonii, quota decimarum, et similia. Ratioque redditur, quia judicialia non ordinabantur per se ad significandum, sed ad politicam utilitatem, etiam secundum speciales ac proprias rationes suas, et ideo simpliciter possunt ad eumdem usum acceptari ab habentibus potestatem.

2. Difficultas de ceremonialibus. — Ratio dubitandi. — Tota ergo haec quaestio ad caeremonialia praecepta revocatur, an in lege gratiae non solum mortua sint, sed etiam mortifera. Ratio autem dubitandi esse potest, quia si mortifera sunt, hoc debet oriri ex aliquo praecepto positivo, naturale enim non est, ut per se constat, quia observare illam legem non erat per se et intrincese malum : unde si Deus voluisset, potuisset illam simul cum Evange- lio relinquere. Oportet ergo ut prohibitio positiva sit ; at haec nulla apparet: aut enim est juris divini aut humani ; non primum, nullibi enim scriptum est, nec traditum, quia tempore Apostolorum non erat tale jus divinum, ipsi enim observabant legalia, ut videbimus. Secundum etiam et habet eamdem difficultatem, et non satis est: nam si haec esset tantum praeceptum humanum, posset revocari illud, et legalia servari, quod dici non potest. J. Mortiferum nunc legis veteris ceremonias servare.—Nihilominus dicendum est esse mortiferum nunc servare legis veteris caeremonias. Haec assertio est certa de fide, eratque jam temporibus Augustini et Hieronymi, ut constat ex Epist. 89 Hieronymi, et 19 Augustini. Unde cum Hieron. in Epistola Augustini legisset licere Judaeis ad fidem conversis legales caeremonias servare, ausus est ad Augustinum scribere se legisse in sua Epistola aliquid quod sibi haereticum videbatur; Augustinus autem respondit explicando mentem suam fuisse loqui de illo duntavat tempore quo primum gratia fidei revelata est. Et addit progressu temporis factam esse mortiferam illam legem. Magnaque asseveratione affirmat Hieronymo se nunquam aliud sensisse, et ante Hieronymi admonitionem , scribendo contra Faustum, ita mentem suam declarasse, sentiens dogma hoc pertinere ad fidei veritatem. In eadem sententia est Ambr., Epist. 4 et tribus sequentibus ; sunt etiam alu Patres infra referendi ; et in cap. Majores, de Baptism., opposita sententia vocatur haeresis damnata, utique in Cerintho, Ebione, et Nazareeis, fere a principio nascentis Ecclesie, teste Hieronymo supra, et consentiente Augustino, qui in libro de Haeresibus ait hoc ex Ecclesiae traditione constare. Praeter hoc vero potest fundari haec veritas in testimoniis Scripturae, quibus ostendimus legem veterem cessasse, adjuncta Ecclesiae intelligentia, quae interpretatur ita cessasse, ut non solum non obliget, sed etiam non liceat, nec Deo placeat usus illarum caeremoniarum, juxta illud Psalmi 39: GSacrificium et oblationem noluisti, etc. Quod ita interpretatus est Paul. ad Hebr. 10, et late prosequitur Justin., Dial. cum Triph.; et Aug. in enarratione ejusdem Psalmi. Et eodem modo expendit Hieronymus testimonium supra tractatum, Jer. 31: Feriam, vel, consummabo domui Israel, et domus . Jude testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui Patribus eorum. Ex quo colligit Hieron. legalia esse mortifera non tantum gentibus, sed etiam Judaeis, quibus Deus ibi dicit disposuisse testamentum novum, per quod vetus ita rumpitur ut eo uti non liceat, sieque ,sentit esse intelligendam ponderationem Pauli ad Hebr. 6.

4. Triplex usus legalium.— Ut autem eamdem veritatem ratione et doctrina declaremus, adverto triplicem posse distingui usum legalium : unus vocari potest omnino formalis, seu formalissimus, alius omnino materialis, tertius quasi medius, partim materialis, partim vero formalis. Primus usus est, si legalia fiant eodem spiritu, seu eadem credulitate et cogitatione qua a Judaeis fiebant. Et in hoc usu possunt distingui tres gradus. Unus, si legalia fiant, ponendo in eis spem salutis, ac si per ea posset homo justificari apud Deum, et quasi ad hunc effectum sufficerent essentque necessaria, et de tali usu constat esse mortiferum ac valde perniciosum, quia est contra evangelicam veritatem, et contra necessitatem redemptionis Christi, juxta illud Pauh ad Galat. 2: Si ex lege justitia : ergo gratis Christus morluus est. Unde etiam est illud Pauli ad Gal. 5: S circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Quod maxime de hoc usu exponit Augustinus, et plane colligitur ex verbis quae statim Paulus subjungit : Ecacuati estis a Christo, qui in lege justificamim.

5. Objectio. —Responsio. — Dices hinc sequi talem usum legalium, ponendo spem in caeremoniis legis, semper fuisse illicitum, etiam eo tempore quo maxime vigebat et obligabat illa lex ; nunquam enim justificare potuit; ergo in illa spem justitiae ponere semper fuit illicitum, et gratiae Christi etiam venturi contrarium. Respondeo : si justificatio sperata fuisset virtute illorum sacramentorum, et ex efficacia legis per se et sine Christo spectatae, concedo semper fuisse damnatum talem usum. S vero speraretur ex fide Christi protestata seu significata per illa sacramenta, sic quoad circumcisionem saltem non erat ille usus malus, vivente illa lege; nunc autem mortifera est, cujus ratio constabit ex c. 18 et ult.. et hic est secundus gradus hujus formalis usus. Tertius autem et valde etiam formalis esse potest. si praecepta illa serventur ut adhuc praefigurantia seu promittentia Messiam venturum. Sic autem continet talis usus perniciosum mendacium, et procedit ex manifesta haeresi, quod Messias promissus nondum venerit, contra quam alibi disputatum est ex professo. Est praterea alius usus ad hunc ordinem pertinens, si illa legalia fiant, abstrahendo quidem a significatione futuri, tamen ut permanentia adhuc sub praecepti divini necessitate. Et de hoc etiam usu est certissima conclusio ; et ratio ejus est, quia ille usus etiam procederet ex errore fidei contrario. Ostendimus enim esse de fide legalia aboIita esse et mortua ; at vero quando fiunt illa intentione et opinione, creduntur adhuc vivere vel quoad obligationem, vel quoad institutionem, et totum hoc erroneum est. Relinquitur ergo omnem formalem usum legalium esse perniciosum et malum, tanquam fidei et veritati contrarium.

6. Materialis talis usus legaluum quis. — Materialis usus est, si res illae, quae per legem veterem praecipiebantur, in usum assumantur, tum sine spiritu aut credulitate illius legis tanquam durantis , tum sine intentione cultus, sed ob alium finem vel commoditatem. Et hic usus non est per se et intrinsece malus, sed de illo judicandum est juxta intentionem operantis, et alas circumstantias. Loquendo enim in genere, duplex intentio hic excogitari potest. Una est commoditas tantum corporalis, ut, verbi gratia, si quis ad curandum morbum tondeatur, vel abstineat ab aliquo cibo, aut aliquid simile faciat, et quod per se damnari aut reprobari non possit; solum ergo in hujusmodi usu cavendum est scandalum, in reliquo enim nulla est per se malitia, dummodo revera bona fide procedatur. Alia intentio esse posset ad simulandum vel occultandum fidem, vel obligationem ejus. Quomodo videtur Hieronymus dixisse, aliquando fuisse licitum talem usum propter vitandam turbationem infirmorum in fide, contra quem argumentatur Augustinus, quia videtur sequi nunc etiam fore licitum talem usum, si occasio similis occurrat vitandi scandalum alicujus neophyti, quod omnino judicat esse falsum et erroneum, et pro certo supponit non fuisse a Hieronymo admittendum. Quod sine dubio ita est; nam ipse ad summum dicit ex dispensatione aliquando id licuisse, quod an sit verum dicam c. 16, et inde constabit ratio a priori ob quam talis usus malus est, ex quo legalia ita cessarunt, ut etiam mortifera facta sint.

7. Tertius usus legalium. — Tertius usus, quem voco medium, est si caeremoniae veteris legis fiant ex intentione cultus, et tanquam religiosae caeremonia, non quidem spiritu illius legis, nec tanquam habentia in illa fundamentum, sed vel ex proprio arbitrio, vel ex aliqua consuetudine humana, vel ex prae- cepto et institutione Ecclesiae. Et ideo voco hune usum medium, quia, respectu legis veteris, materialis est, et tamen, quoad illam intentionem cultus, formalis dici potest in generali ratione religionis, et de hoc usu est nonnulla controversia inter scholasticos, an sit omnino mortiferus, sive privata, sive publica auctoritate fiat. In quo duo dubia tanguntur. Unum an talis usus possit interdum licere propria auctoritate, seu devotione, sine alia dispensatione ; aliud dubium est an sit hic usus ita prohibitus, ut non possit Ecclesia illum permittere.

8. Sententia Cajetani de circumcisione.—In priori puncto, Cajetanus, 3 p., q. 37, art. 1, dicit non esse mortiferum uti circumcisione, si fiat sine spiritu legis veteris, solum ex quadam intentione imitandi Christi. Quia pia videtur, et non habere intrinsecam malitiam, neque involvere errorem aut mendacium. Et aliunde non apparet jus positivum divinum aut humanum quo talis prohibitio sit facta. Àdducit etiam Cajet. consuetudinem JEthiopum, seu Indorum Joannis Presbyteri, vulgo del Perste Juan, qui circumciduntur, et non propterea censentur schismatici vel haeretici : unde talis consuetudo non videtur damnabilis, quia nec per se mala est, nec scandalum affert in illis regionibus, nec nobis debet atferre, quia in his rebus indifferentibus liberum est unicuique provinciae suae consuetudine uti. Illi autem non utuntur circumcisione ut legali, et ideo neque obligantur ad totam legem, nec intentione legis ea utuntur, nec inde sperant justitiam, sed solum materialiter ea utuntur; ut sic autem indifferens est secundum se, additaque extrinseca intentione honesta, fiet bona. Et ab hac sententia non discordat Medina dicta quaest. 103, art. 4, ad 5, quia Ecclesia tolerat illam consuetudinem. Alii vero moderni illam extendunt ad privatum usum, ita ut liceat alicui circumcisionem sumere propter mortificationem, vel alium similem finem.

9. Contraria sententia vera.—Nihilominus sententiam hanc Cajetani improbavi in 2 tom. 3 partis, dicta q. 37. in Comment., art. 1; et similiter improbat Soto, lib. 2 de Justit., q. 5, a. 4, in fine corporis. Neque approbat Salmeron. ad Gal. 5, q. 2; et Valentia, 2 tom., disputat. 7, q. 7, punct. 7, et alii. Et sumitur ex D. Thoma 4, dist. 4, q. 2, a. 5, quaestiunc. 3, ad 3, quatenus dicit non posse honestari usum circumcisionis ex quocumque fine honesto, quia ex prohibitione factus est malus, et actus malus non honestatur propter bonam intentionem. Item ex eodem, 1.2, q. 103, art. 3, et 2.2. q. S1, art. 1, quatenus differentiam constituit inter caeremonialia et judicialia, quod illa sint mortifera, non vero haec. Quod necesse est intelligi de utrisque materialiter spectatis respectu legis Moysi, tum quia servare judicialia quasi ex necessitate legis Moysi, vel propter significationem quam in ea habebant, est mortiferum; tum etiam quia expresse dicit judicialia non esse mortifera, quia possunt imitari seu acceptari ab aliqua republica propter commoditatem humanam, qui usus plane materialis est ; ergo hunc etiam censet prohibitum in caeremonialibus. Et cum absolute et indifterenter loquatur, universaliter profecto loquitur, et maxime circumcisionem comprehendit, quae erat ex praecipuis caeremoniis. In his autem omnibus supponit D. Thomas illum usum caeremonialium esse nunc prohibitum. Quod nondum generaliter probatum est. Et ideo in speciali de circumcisione, et de illo modo utendi illa, potest reddi ratio, quia ritus ille non potest a superstitione excusari, esto a judaico errore excusetur.

10. Declaratur tradita doctrina.— Quod declaratur in hunc modum : qui circumciditur ob Christi imitationem, vel in ea intentione respicit Christum ut suscipientem circumcisionem tanquam sacramentum quoddam a Deo institutum, et sic vel non evitat superstitionem judaicam, vel fallitur et eluditur, ac subinde in superstitioncm incidit; probatur, quia non potest sic conformari Christo, nisi intendat suscipere circumcisionem, ut sacramentum a Deo institutum, et hoc pertinet ad judaicum errorem; velsi hoc non intendit, non potest conformari Christo, ut suscipienti sacramentum, et sic vana est et superstitiosa intentio. Vel per illam intentionem respicit Christum solum ut aftectum illo corporali vulnere, seu cicatrice, et sic quidem non est propria judaizatio, tamen est vana superstitio, quia conformitas in illa sola materiali seu corporali laesione aut affectione, nullius virtutis honestatem habet, neque in aliquem honorem Christi cedit, et ita est cultus superstitiosus et vanus. Aut denique per illum actum intendit conformitatem ad Christum in passione illius doloris, et sic etiam est vana et illiita intentio, quia si circumcisio in infantia suscipiatur, ut conformitas ad Christum requirebat, sic nullus fructus animae est in tali conformitate, quia nullum ibi est meritum, nec satisfactio, nec passionum mortificatio» nec aliquid simile, et alioqui corpori nocere potest. Unde ulterius etiam in aetate adulta non esset rationabilis intentio illius conformitatis, quia non est licitum homini partem corporis abscindere, vel manum perforare, ut in illo dolore et passione Christo conformetur. Nec etiam est prudentia opus velle imitari Christum materialiter, ut sic dicam, in omnibus suis actibus; alioqui celebremus Pascha et comedamus Agnum paschalem, quia ipse hoc fecit, et similia, quae absurda plane sunt; sed in his imitandus est Christus formaliter, ut sic dicam, id est in obedientia proportionali, ut, sicut ille servavit legem quae ad tempus illud pertinebat, ita nos nobis datam servemus, etc. Neque obstat consuetudo illius nationis aut tolerantia Ecclesiae : nam Ecclesia permissive se habet, quia in illo actu in rigore non invenitur error pertinens ad doctrinam, vel judaismum; error autem practicus, et moralis non est tam clarus, ut non potuerit tolerari, et per ignorantiam excusari, eo vel maxime quod gens illa gravioribus laborat erroribus a quibus hactenus non potuit per Ecclesiam emendari.

11. Nulla ratione licet uti ulla ceremonia legis veteris. — Atque ex resolutione hujus puncti, generaliter colligo nunquam esse licitum alicui Christiano vel alicui privatae communitati Ecclesiae, suo arbitrio ac privata devotione, uti aliqua caeremonia legis veteris ex intentione cultus, etiamsi nullus adsit animus observandi legem , nec utendi tali caeremonia in significatione legali. Et consequenter sequitur legalia nunc esse mortifera per se loquendo, etiam quoad usum hunc quem medium vel mixtum appellavimus. Ita plane sentit D. Thom. in loco supra citato ex 4, quia non de sola circumcisione, sed generaliter loquitur, dicens nunquam fieri licitas tales caeremonias ex intentione bona, quia malae jam sunt propter prohibitionem. Idemque sentiunt communiter theologi in 4, d. 3, Soto, et alu supra citati, videturque sufficienter probari usu et traditione Ecclesiae. Item quia talis usus semper habet speciem mali, non ex accidenti tantum, sed quasi per se, supposito Ecclesiae statu. Denique est optima ratio, quia si talis usus in una vel altera caeremonia ex sola intentione operantis possit excusari vel approbari, eadem ratione in qualibet et consequenter in omnibus, quia non est major ratio de una quam de aliis. Potest vero contra hoc objici cap. unic. de Purific. post part., ubi Innocent. HT inquit, licet mulieres post par- tum non teneantur ab ingressu templi abstinere propter legem Moysi, si tamen abstinere voluerint, devotionem earum non esse improbandam. Respondetur tamen facile, separationem illam seu abstinentiam ab ingressu Ecclesiae propter aliquam corporalem immunditiam vel indecentiam, non pertinere ad caeremoniam lcgalem, sed ad honestam circumspectionem et moralem prudentiam. Nec caeremonia legis consistebat in sola illa separatione, sed in modo et observatione dierum, et in aliis caeremoniis quae in die ingressus et purificationis fiebant. Quod magis in sequenti puncto declarabitur.

12. Aliud dubium , quid potest Hoclesia circa hoc. — Pars affirmans. — Hinc enim statim suboritur aliud dubium propositum , an saltem, Ecclesiae auctoritate interveniente, possit talis usus permitti aliqua ex parte, sive per dispensationem , sive per legem definientem seu acceptantem talem caeremoniam pro Ecclesiae usu. Nam partem affirmantem suadere videtur exemplum Apostolorum, qui praeceptum dederunt fidelibus, etiam conversis ex gentibus, abstinendi a suffocato et sanguine, Actor. 15, quod tamen ad caeremonias veteris legis pertinebat. Nec refert quod id fecerint propter vitandam offensionem Judaeorum, et eo tempore quo legalia nondum erant mortifera, ut paulo post videbimus. Non, inquam, hoc satisfacit, quia illa observantia duravit in Ecclesia usque ad tempora Sylvestri, ut constat ex Concilio Gangren. eo tempore celebrato, cap. 2; et post illa etiam tempora fuit renovatum illud praeceptum in Conc. Aurel. 2, cap. 20, et Conc. Wormac., cap. 69. Nec apparet ratio cur non possit Ecclesia illam abstinentiam praecipere, sicut alias praecipit ; ergo eadem ratione poterit aliam caeremoniam usurpare, si ad ornatum vel ad alium effectum aptam esse judicaverit. Sic enim multa caeremonialia Ecclesia instituit ad imitationem legalium, ut constat ex c.9, c. Sicut, cap. Solemnitates, cum aliis, de Consecr., d. 1. :

13. Pars negans. —In contrarium vero est, quia hoc modo non magis essent mortifera nunc praecepta caeremonialia, quam judicialia, contra D. Thomae sententiam a theologis communiter receptam. Sequela patet, quia praecepta judicialia observata nunc ut legalia etiam sunt mortifera; dicuntur autem non esse mortifera, quatenus illaemet actiones possunt per legem humanam renovari et praecipi; ergo si hoc etiam potest licere in caeremonialibus, non magis sunt mortifera quam illa. Dices hoc esse licitum in judicialibus generaliter, et non soIum per ecclesiasticam legem, sed etiam per civilem; in caeremonialibus raro posse id fieri, et non nisi per legem ecclesiasticam. Sed hae differentiae non satisfaciunt, quia si licet renovare unam vel alteram caeremoniam, secluso spiritu et significatione legali, cur non singulas et omnes? Nulla enim sufficiens ratio reddi posse videtur. Si autem hoc admittatur, parum referret quod haec caeremonialia per solam legem ecclesiasticam renovari seu acceptari possint, et non per civilem, quia id non proveniet ex majori cessatione caremonialium quam jgudicialium, sed ex eo quod materia caeremonialis seu religionis ad solam potestatem ecclesiasticam spectat. Ergo non videtur posse illa differentia sustineri, nisi dicendo judicialia ita esse mortua quoad legem veterem, ut possint per humanam legem propter suam utilitatem conservari et introduci ; caeremonialia vero nullo modo possint, ideoque non solum mortua, sed etiam mortifera esse dicantur. Et confirmari hoc potest ratione qua divus Thomas probat differentiam illam, videlicet, quia judicialia non sunt praecepta principaliter propter significationem, sed propter aliquam utilitatem politicam, vel moralem; eaeremonialia vero sunt principaliter propter significationem. Et ideo priorum instauratio fieri potest sine praejudicio veritatis fidei, non vero posteriorum. Ecclesia autem non potest aliquid instituere aut renovare quod sit in praejudicium fidei, et falsam significationem contineat : ergo nulla caeremonialia instaurare potest.

14. Resolutio hujus dubitationis pendet ex alia, nimirum, an haec prohibitio sit ex jure divino, vel ecclesiastico, seu apostolico, quod dubium melius tractabitur in c. 17; et ideo ibi melius explicabimus immutabilitatem hujus institutionis, et consuetudinis quam Ecclesia habet vitandi usum caeremoniarum legalium tanquam mortiferum et a Deo reprobatum. Nunc ergo solum dicimus Ecclesiam non posse caeremonias illas resuscitare seu admittere, saltem quoad eas quae erant quasi fundamentales, et substantiales, qualia erant sacrificia, sacramenta et sacerdotium; tum quia repugnaret institutioni legis novae; tum etiam quia in istis erat principaliter significatio futurorum. De aliis vero secundariis caeremoniis quae sacra vel observantiae dicuntur, non est tam certum quod non possint ab Ecclesia usurpari ; nihilominus tamen simpliciter ita loqui possumus, quia vel nulla est talis potestas; vel si est, nunquam potest convenienter ad actum revocari; vel si interdum potest, solum est in aliqua re minima, et propter rationem moralem potius quam caeremonialem, quae exceptio non impedit quin regula dicta generaliter constitui possit. Hanc vero doctrinam totam in dieto capite explicabimus et confirmabimus.

15. Que caeremonie etium legis nature mortiferae esse possint. — Quas ceremonias accidentales accipere potest Ecclesia. — Ex dictis vero possumus obiter inferre non solum veteris legis caeremonias, sed etiam illas quae esse poterant in lege naturae, et prout in illa erant quasi substantiales, vel tanquam signa specialia alicujus fidelis congregationis, etiam cessasse et esse mortifera in lege nova. Explicatur, quia in lege naturae poterat esse aliquod sacramentum in remedium originalis peccati : velle ergo nunc tali sacramento uti extra Baptismum, perniciosum esset. Similiter erant tunc sacrificia, et consequenter sacerdotium illi tempori accommodatum; haec igitur et similia tentare in Ecclesiam Catholicam inducere, mortiferum esset, neque ulla humana auctoritate licitum fieri potest. Non quidem propter significationem futurorum mysteriorum quae jam facta sunt; nam fortasse non erat in illis caeremoniis talis significatio, sed quia talis usus repugnaret institutioni sacramentorum, et sacrificii novae legis, ut in tertio tomo tertiae partis latius declaravi. Ex aliis vero accidentalibus eaeremoniis quae ad ornatum ordinantur, accipere potest Ecclesia quascumque rationi consentaneas et institutioni Christi non repugnantes, sive antea in lege naturae in usu fuerint, sive non fuerint; hoc enim nihil ad honestatem refert, ut per se constat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14