Caput 15
Caput 15
An lex vetus fuerit semper mortifera post inchoatam evangelii promulgationem.
1. Controversia inter Hieronymum et Augustinum. — Diximus praecepta caeremonialia mortifera esse in lege gratiae, quia usus illorum non solum jam non est praeceptus, verum etiam est prohibitus; tractandum nunc superest quando illa prohibitio habuerit initium. Ubi simul tractanda est celebris controversia inter Hieronymum et Augustinum, qui in hoc puncto diversas habuere sententias, quas inter se epistolis mutuo missis disputa- runt, et unusquisque sententiam suam acerrime defendit. Occasio vero praedictae controversiae sumpta est ex variis factis et dictis Apostolorum, quae hoc punctum pro utraque parte dubium reddunt.
2. Nam, ex una parte, legimus in Actibus Apostolorum, post resurrectionem Domini et praedicationem Evangeli, ipsosmet Apostolos exercuisse caeremonias legales; ergo signum est eo tempore non fuisse mortiferas ; sed in illo tempore jam erant mortuae; ergo non simul, sed prius fuerunt mortuae quam mortiferae. Primum antecedens patet Actor. 16, ubi Paulus circumcidit Timotheum, qui erat ex patre gentili, matre Judaea fideli ; et cap. 21 dicitur Paulum sibi totondisse in Cenchris caput, quia votum habebat; et cap. 18, seniores Jerusalem tale consilium dederunt Paulo: 5unt nobis quatuor viri habentes votum super se; his assumptis sanctifica te cum illis, el impende in illis, ut radant capita, etc.; et postea dicitur : Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis, intravit in templum, annuntians expletionem dierum gurificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio; et cap. 24 ait Paulus se venisse Hierosolymam eleemosynas facturus, oblationes et vota, et inventum esse purificatum in templo. Quae omnia faciebat Paulus, ne offendiculo esset Judaeis, ut ipse consulit 1 ad Corinth. 10, suo exemplo monens alios, ut sine offensione sint Judaeis et gentibus, sicut et ego (inquit) per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant; et ideo, cap. 9, de se etiam dicit: HEt factus sun Judeis tanquam Judeus, ut Judeos lucrarer, iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem. Constat ergo Paulum exercuisse legalia. Petrum etiam illa observasse ex Actor. 10 colligitur; cum enim in oratione vidisset linteum in quo erant quadrupedia, etc., et audivisset vocem sibi dicentem : Surge Petre, occide et munduca, ipse respondet : Absit, Domine, quia nunquam manducavi omne commune et immundum, etc., quod pertinet ad legales observationes ; et cap. 11, fideles qui erant ex circumcisione disceptabant adversus Petrum eo quod introtisset ad viros preputium habentes, et manducasset cum illis, quod est signum illos observasse legalia usque ad illud tempus, quibus non potuit Petrus aliter satisfacere, nisi divinam revelationem eis narrando circa gentium vocationem. Accedit quod gravius est, quia, licet Act. 15, declaratum fuerit gentiles ad fidem conversos non fuisse obligatos ad servanda legalia, nihilominus aliquod legale praeceptum fuit illis impositum, utique abstinendi a suffocato et sanguine; signum ergo est non fuisse tunc mortifera legalia.
3. Aliunde vero videri potest usum legalium nunquam licuisse, ac subinde mortiferum fuisse post Christi passionem, ex loco Pauh ad Galatas cap. 2, ubi narrat , cum ipse esset Antiochiae, venisse illuc Cepham, eumque prius quidem cum Gentibus indifferenter conversatum fuisse et edisse; postea vero cum venissent quidam Judaei a Jacobo missi (inquit), subtrahebat et segregabat se, Ltimens eos qui em circumcisione erant, quod videns Paulus inquit: 7n faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat, ev infra: Cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Eoangelii, dimi Cephe coram omnibus, etc. Ubi Paulus damnare videtur factum Petri tanquam illicitum et contrarium veritati Evangelii; quod non alia ratione dictum est a Paulo, nisi quia illa Petri subtractio ad legalium observationem pertinebat ; supponebat ergo Paulus eo tempore jam fuisse illicitam observationem legalium; nam si alicui licuisset, maxime Petro, ad quem vel dispensatio vel interpretatio legum pertinebat. Ergo etiam quolibet tempore post Christi Evangelium legalia fuerunt mortifera. Probatur haec consequentia, quia non est major ratio de illo tempore quam de quocumque alio, vel priori vel posteriori.
A. Rejicitur sententia affirmans Cepham illum a Paulo reprehensum non fuisse Petrum. —Non possumus autem hoc loco omnino praetermittere quin breviter rejiciamus sententiam quorumdam qui, ut hujus testimonii difficultatem effugerent, dixerunt Cepham illum de quo Paulus ibi loquitur non fuisse Petrum Apostolum, sed quemdam discipulum ex septuaginta Petri Apostoli, Gentilem. Ita refert (ex Clement. Alexandr., 1. 5 Hippothiposion) Euseb., lib. 1 Histor., cap. 12, et non improbat ; apud Clementem vero nunc nihil de hoc reperimus; OEcumen. autem, in collectaneis epistolae ad Galat., in eamdem sententiam inclinat, dicens habere apparentiam, et illam sequitur Doroth. in Synopsi, ubi inter septuaginta discipulos ponit Cepham, quem Paulus (nquit) Antiochie redarguit, ejusdem cognominis cum Petro, et Episcopus Carim factus est. Et ex modernis secuti sunt hanc sententiam Ba::hol. Camerar. in tractat. de Jejun.; capite sexto; et Hector Pintus in Daniel, cap. 1. Fundantur praecipue quia haec opinio est aptior ad vitandas difficultates quae ex illa narratione Pauli oriuntur. Item ad respondendum infidelibus qui ex illa historia occasionem sumpserunt calumniandi Apostolos, vel quod in doctrina inter se dissentirent, ut de Marcione refert Tertullian.; vel quod inconstantes essent, nunc servando, nunc damnando; et nunc conversando cum gentibus, nunc se subtrahendo; quod in Petro notavit Julianus Apostata, ut Cyril. 1. 9 contra illum refert; in Paulo vero id notavit Porphyrius, teste Hieronymo. Denique facit pro hac sententia, quod Lucas, in Actibus, non narrat hunc adventum Petri Apostoli in Antiochiam, neque contentionem hanc inter Apostolorum Principes.
5. Haec sententia est improbabilis. — Haec vero sententia probabilis non est, quia est contra communem Patrum expositorum sententiam, et sine fundamento, imo contra planum contextum Scripturae, solumque ad fugiendam difficultatem excogitata. Et imprimis Hieronymus ibi contra illam sententiam dicit nescire se alterum vocatum Cepham, praeter Petrum. Quod intelligendum videtur de Scriptura sacra: nam alias Martialis Episcopus dicitur vocatus cognomento Cepha; nam in Epist. 2 ad Tolosanos, in initio, ita seipsum nominat, Servus Dei Apostolus JESU Christi Martialis Cepha, ut habetur in tom. 3 Bibliothecae Sanctorum. Ubi in praefatione ad illas epistolas, ut notatur ex Aureliano Episcopo, successore Martialis, in vita ejus, refertur Martialem fuisse consanguineum Petri, et ab illo baptizatum, et magna charitate conjunctum, et inde posse conjectare illum sumpsisse Cephae cognomentum quod ipse sibi attribuit. Verumtamen, quidquid sit de auctoritate illius inscriptionis , licet demus interdum ipsum Martialem sibi assumpsisse cognomen illud, non constat, nec affirmari potest illum com^dDmuniter fuisse ita nominatum, et ideo verisimile non est Paulum de illo fuisse locutum, praesertim cum saepe aliis locis Petrum Apostolum Cepham simpliciter vocet, 1 ad Cor. 2, 3, 9 et 15; cumque quasi per antonomasiam Petrus vocaretur eo nomine quod et a Christo illi erat impositum, et idem quod Petrus significaret, ut Hieronymus notat. Accedit quod in eadem vita Martialis refertur, anno decimo quarto a Christi passione fuisse Martialem Homa missum ab Apostolis in Galliam, ut esset Lemovicensis Episcopus, ibique usque ad vitae finem vixisse: non ergo potuit Martialis adesse Antiochiae, neque esse Cepham illum cui restitit Paulus, cum ex narratione ejusdem Pauli constet illud factum contigisse post decimumcseptimum annum a conversione sua, ac subinde post decimum-nonum a passione Domini. Nam conversio Pauli contigit biennio post resurrectionem Christi, et triennio post conversionem ascendit primo Hierosolymam videre Petrum, ad Galat. 1; deinde post quatuordecim annos secundo ascendit Hierosolymam, ad Galat. 2; et postea successit contentio cum Cepha : ergo contigit decimo-nono vel vigesimo anno post Christi passionem; ergo non potuit illa contentio esse cum Martiale, quia jamdiu in suo Episcopatu Lemovicensi residebat. Verum quidem est Dorotheum non dicere Cepham illum fuisse Episcopum Lemovicensem, sed factum esse dicit Episcopum in Caria, quae est Ásiae provincia, unde non videtur de Martiali loqui, sed de alio Cepha, qui profecto ignotus est, et omnino rejiciendus. Nam si aliquis fortasse ex septuaginta discipulis cognominatus fuit Cepha, non fuit alius nisi Martialis, ut recte notat Baron., t. 1, anno 33, n. 41, juncto ann. 51, num. 25. Constat ergo illum Cepham de quo Paulus loquitur, ad Galat. 2, non potuisse esse illum quem Euseb., lib. 1 Histor., cap. 12, inter septuaginta et duos discipulos numerat, ac subinde fuisse Petrum Apostolum.
6. Ostenditur magis improbabilitas praedicte sententig.—Maxime autem hoc ipsum convincit textus ipse beati Pauli; nam prius nominat Jacobum, Cepham, et Joannem, et de his dicit: qui videbantur columnge esse : ergo dubitari non potest quin ibi loquatur de Apostolo Petro. Cur enim Martialem potius quam alium ex septuaginta discipulis inter tres Ecclesiae columnas, quasi per antonomasiam positas, numeraret? Aut quomodo in illo numero Petrum omitteret, qui erat omnium caput? Praesertim quia de illis tribus dicit: Cum cognovissent gratiam que data est mahi, deutras dederuni mihi, el Barnabae societatis, ut nos in gentes, ipsi vero in circumcisionem, etc. Ubi imprimis pondero verbum cum cognovissent, et ex illo colligo cum illis tribus praecipue contulisse Paulum Evangelium quod praedicabat in gentibus, ad quod Hierosolymam ascenderat, ut praemiserat ; maxime autem illud conferre debuit cum Petro, ut per se constat: ergo necesse est illum Cepham fuisse Petrum; deinde expendo verbum, deatras dederunt mihi . nam hoc indicat magnam auctoritatem in dante vel dividente provincias (ut sic dicam); haec autem auctoritas maxime erat in Petro: denique idem convincit illa particula, ipsi autem in circumcisione : nam superius dixerat Paulus Petro creditum fuisse Evangelium circumcisionis, et Deum specialiter fuisse illi cooperatum in Apostolatu circumcisionis: ergo non potuit non comprehendi in illis tribus, qui sibi assumpserunt peculiarem curam circumcisionis : ergo Cephas illis annumeratus non erat nisi Petrus Apostolus. Proxime vero subjungit Paulus : Cwmn autem venisset Cephas Antiochiam , etc. ; ergo ibi etiam loquitur de eodem Petro. Patet consequentia, tum quia non est verisimile in tam brevi contextu transiisse ad aliam personam sub eodem nomine, et nunquam alibi in Scriptura sic nominatam, et cun: magna totius historiae aequivocatione; tum etiam quia, cum narrasset ea quae cum Petro gesserat Hierosolymis, transitum facit ad ea quae cum eodem Antiochiae transegerat : nam ideo praemisit acta cum Petro Hierosolymis, quia ad causam Antiochenam conducebant, quam narrare intendebat: ergo ipse contextus cogit ut Cepham illum semper intelligamus fuisse Petrum. Denique hoc etiam convincunt verba illa sequentia: Et simulationi ejus (id est, Cephae) consenserunt coeteri Judai, ita ut Darnabas duceretur ab eis in camdem simlationem. Nam ex his verbis intelligimus fuisse magnam Cephae auctoritatem, et in ea Barnabam superasse , cum illius factum non solum caeteros, sed etiam Barnabam quodammodo cogeret, quod neque de Martiale, nec de aliquo alio ex septuaginta discipulis cogitari potest.
1. Frivola evasio a Patribus rejecta. — Merito ergo sancti Patres, neque ad resistendum haereticis vel infidelibus, neque ad expediendas alias illius loci difficultates, illa frigida evasione usi sunt, sed pro certo semper supposuerunt Cepham illum fuisse Apostolum Petrum, ut constat ex Tertüll. de Praescriptionib. adversus haereticos, c. 23, et lib. 4 contra Marcion., c. 2, et lib. 5, c. 3; et ex Cyrill. Alexandr., l. 9 contra Julian. in fin.; et ex Hieronym. et August. in epistolis mutuo missis, et in epist. ad Gal., qui id supponunt tanquam manifestum. Idem Chrysost. et Graeci omnes, Ambr., Anselm., D. Thom., Rupert., lib. 5 de Operibus Spirit. sanct., lib. 5, alias lib. 1 de Consilio, c. 14, et alii moderni LEatini ; et optime Greg., hom. 19 in Ezech., ubi in laudem Petri eleganter dicit : Ecce Paulus n Epistolis suis scripsit Petrum reprehensibi- lem, et Petrus in Epistolis suis asserit Paulum in lis que scripserat adinirandum, quod late prosequitur. Denique omnes etiam scholastici hanc quaestionem tractantes, quos infra referemus, in hoc consentiunt. Neque refert quod Lucas adventum illum Petri in Antiochiam, et alia quae Paulus commemorat, in sua historia non narraverit, quia multa etiam alia omisit, neque id est contra veritatem et fidelitatem historiae , ut Hieronymus recte respondet. Addo denique, quod ad praesentem difficultatem attinet, non multum referre quod ille Cephas fuerit Petrus vel alius discipulus. Nam licet ille esset Martialis, verbi gratia, inde colligitur male fecisse segregando se a Gentibus, ac subinde videtur inferri jam tunc legalia fuisse mortifera, de quo est praesens controversia, quam, quia diffusa est, per discursum sequentium capitum distinctius tractabimus.
On this page