Text List

Caput 16

Caput 16

An lex efuerit semper mortiefera ex quo evangelium prjuedicari coepit, et tractatur sententia hieronymi.

CAPUT XVI. AN LEX EFUERIT SEMPER MORTIEFERA EX QUO EVANGELIUM PRJUEDICARI COEPIT, ET TRACTATUR SENTENTIA HIERONYMI.

1. In hoc puncto fuit D. Hieronymi sententia, in comment. Epistol. ad Galat., cap. 2, et Epist. 89 ad Augustinum, post Evangelium semper ab initio praedicationis ejus post Christi mortem, fuisse perniciosum et mortiferum caeremonias legis vere et ex animo observare : quod tanta exaggeratione asseverat, ut contrarium censeat pertinere ad errorem Ebionis et Cerinthi. Unde contra Augustinum tanquam magnum inconveniens et haereticum infert, quod post Evangelium Christi Bene faciant Judeei credentes, si legis mandata custodiant, hoc est, sacrificia offerant, etc. Non invenio autem apud Hieronymum propria Scripturae testimonia, quibus hoc punctum specialiter persuadeat, sed illis tantum testimoniis utitur , quibus supra probavimus legem veterem esse jam mortuam, et non posse cum evangelica conjungi. Unde tacite inde infert nunquam potuisse vere et ex corde servari, sine discessione a Christo, juxta illud Pauli ad Galatas 5: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit; et illud: Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini.

2. D. Hieronymi quatuor rationes.—Deinde consecutionem illam, quod, si lex erat mortua, erat etiam mortifera, nonnullis rationibus obiter suadet. Prima est, quia servare il- lam legem jam mortuam vere et ex animo, erat injuriosum Christo, ac legi ejus, quasi illa ad salutem non sufficeret. Secunda , quia talis observatio continebat intrinsece perniciosum mendacium. Nam illa ceeremoniae veteris legis significabant Christum ejusque mysteria, ut futura, et non ut facta : unde qui illas vere et ex corde exercebat seu observabat, eo ipso significabat Christum nondum venisse, vel non redemisse homines, vel aliquid simile; haec enim significatio non erat separabilis ab illis caeremoniis, si ut caeremoniae legales fiebant : nam per se primo erant ad illam significationem impositae , et per eam in ratione legalium caeremoniarum constituebantur. Tertiam rationem praecipue urget et repetit Hieronymus, quia, si aliquando licuisset servare degalia jam mortua Judais conversis ad fidem, etiam nunc liceret, quia non est major ratio de uno tempore quam de alio. Et ita saepe infert contra Augustinum, ex ejus sententia sequi licere Judaeis fidelibus conjungere legem cum Evangelio, etiam nunc; vel, quod perinde est, tempore ejusdem Hieronymi et Augustini. Quia si Judeis tunc licebat servare, non ex necessitate salutis, sed ex consuetudine solemnitatis , ut ait Augustinus, etiam nunc dcebit, quia illa ratio semper durat. Et idem est de alia quam solet tradere Augustinus, scilicet, ut illa les semper in honore habeatur, nec videatur reprobari tanquam a Deo aliena, ut a multis haereticis factum est. Quarta ratio Hieronymi est, quia caeremoniae illae, postiquam fuerunt mortuae, non erant indifferentes, sicut est ambulare, et aliae similes actiones ; ergo semper fuit aut bonum, aut malum : non potest autem censeri bonum colere Deum caeremoniis ab ipso jam repudiatis et rejectis : ergo semper fuit malum.

3. Hieronyma expositio de factis Apostolorum. — Atque hinc coactus est Hieronymus dicere, quoties Apostoli visi sunt caeremonias illas exercere post Evangelium, non vere et ex animo exercuisse, sed per simulationem. Fundamentum ejus est, quia pro certo credit Apostolos in eo usu non peccasse : peccassent autem , si veraciter illa observassent juxta dicta in praecedenti puncto : ergo dicendum est per simulationem id fecisse. Probatur consequentia, quia hoc modo facile excusari possunt a peccato; nam simulatio interdum licita est, non solum in materia politica seu humana, sed etiam in materia religionis, si bono fine et intentione fiat. Hoc ultimum probat Hieronymus ex facto Christi, Lucae 8, quando finxit se longius ire, quae fuit quaedam simulatio. Item ex facto Josue 8, ubi Josue cum suo exercitu fugam simulatam ordinavit, ut hostes in insidiis caperet quas eis paraverat, unde sic dicitur : Josue vero, et omnis Israel cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam; quod factum reprehendi non potest, ut constat etiam ex usu omnium gentium. Pro materia autem caeremoniali adducit Hieronymus factum Jehu, qui simulavit se colere Baal, velleque illi sacrificium offerre, quod fecit insidiose (ut dicitur 4 Reg. 10) ut disperderet cultores Baal. Addi etiam solet illud 4 Reg. 5, ubi Eliseus permisit Naaman Syro ut simulare posset se adorare in templo Hemmon, adorante rege suo.

4. Denique directe etiam ostendit Hieronymus hanc simulationem Apostolorum. Et imprimis de Petro ait, timore compulsum, per simulationem et condescensionem abtinuisse ab eo, quod facere solebat : nam Paulus expresse dicit : Segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant, et simulationi ejus consenserunt ceteri Judan, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Ergo totum illud ad simulationem factum est, et bona intentione ad vitandum scandalum Judaeorum. Neque enim id potuit facere Petrus, quia crederet id esse necessarium ; jam enim per revelationem didicerat Evangelii gratiam gentibus esse communicandam, Actor. 10; imo, cap. 11, ipsemet Petrus hoc ipsum alios Judaeos docuerat, et cap. 15 cum aliis Apostolis definierat Gentiles admittendos esse ad legem gratiae sine onere legalium. Deinde Paulum esse usum eadem simulatione, ex consilio Jacobi et seniorum, colligit ex Act. 21, ubi caeteri dixerunt Paulo : Fides, frater , quot millia sunt in Judais quài crediderunt, et omnes emalatores sunt legis; ex quo intulerunt inferius: Hoc ergo fac quod tibi dicimus, etc., ubi dederunt consilium de purificatione et oblatione legali, et statim fructum et finem illius simulationis significant, dicentes : Et sciant omnes, quia, quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. Ex quo loco constat Paulum non fuisse purificatum animo colendi Deum, sed hoc simulasse ut nomini suo et famae consuleret, item non habuisse animum observandi legem, sed hoc etiam simulasse, ut alii talem existimationem de illo conciperent, vel certe ut scandalum in ipso non paterentur. Hoc enim expresse videtur confiteri idem Paul. 1 ad Corinth., 9, dicens: Factus sum Judeis tanguam Judeus, ut Ju- deeos lucraver ; et clarius: lis qui sub lege sunt quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos qui sub lege essent lucrifacerem. Gerebat ergo se Paulus tanquam existens sub lege, cum legalia observabat : ergo simulabat quod non erat, bona intentione, scilicet, propter salutem Judaeorum.

5. Tandem applicat Hieronymus hanc doctrinam ad locum Pauli ad Gal. 2, et ex ea colligit primo, Petrum nihil peccasse segregando se a gentibus propter metum Judaeorum, quia id non faciebat animo servandi legalia, nec quia putaret illud sibi esse necessarium ex vi legis, sed solum per dispensatoriam simulationem, quae sibi erat licita, ut declaratum est; et in hoc sensu ait Hieronymus usum fuisse Petrum honesta dispensatione ; per vocem enim dispensationis non intellexit propriam relaxationem alicujus legis (ut Augustinus illum interpretari videtur), sed intellexit potius prudentem providentiam ita operandi, ut nec contra legem aliquam ageret, et infirmioribus sese accommodaret per dictam simulationem. Et confirmari hoc potest, quia si Petrus in eo facto peccaret, peccatum illud grave fuisset, aut sacrilegii, aut perniciosi mendacii, aut gravis scandali. Petrus autem tunc non potuit peccare mortaliter, cum omnes Apostoli in die Pentecostes fuerint in gratia confirmati, juxta receptam doctrinam scholasticorum, quam tradit D. Thomas in 3, dist. 12, q. 2, a. 1 et q. 24 de Verit., art. 9, in 2 arg. Sed contra, et ad secundam; et sensit Ambros., lib. de Benedictionib. Patriarch., c. 4, in fine, dicens : Apostoli quos Dominus a peccatorum labe mundavit, super lac candidiores facti. sunt, quos macula wulla postea fuscavit : elenum lac temporale est ; gratia autem Apostolorum perpetua manet.

6. Secundo, infert Hieronymus Paulum non vere et ex animo reprehendisse Petrum, sed pia etiam simulatione, et ex praemeditato consilio inter illos, quod inter se convenerunt, ut Petrus tanquam circumcisionis Apostolus Judaeorum fragilitati condescenderet, et a gentibus in exteriori specie segregaretur; Paulus vero ei resisteret, eumque exterius reprehenderet, ut hoc modo tanquam Apostolus gentium gentibus succurrere videretur, et ita utrique, tam Judae quam Gentiles, instruerentur, et uterque Apostolus peculiarem populi sibi commissi curam ostenderet. Et totum hoc consilium comprehendit Hienonymus sub nomine honestae dispensationis, et illud colligit ex illo fundamento, quod Petrus non pec- cavit. Nam si non peccavit, profecto id non ignoravit Paulus; ergo nec potuit vere illum reprehendere; ergo ex conventione et dissimulatione. Item quia non est verisimile Paulum voluisse reprehendere in Petro quod ipse saepius fecerat, nec videbatur etiam decens ut Petrum serio reprehenderet, praesertim in re non manifeste mala; ergo verisimilius est id fecisse ex praehabito consensu ejus. Denique quia haec interpretatio, licet non colligatur ex textu Pauli, recte accommodatur verbis ejus. Nam quod dicit Paulus : 7=In faciem ei vestiti, juxta graecum legit : Secundum fuciem, id est, in exteriori apparentia. Et illud : Quia reprehensibilis erat, legit etiam juxta graecum: Quia reprehensus erat, non ab ipso Paulo, sed a fidelibus gentibus, qui graviter ferebant factum Petri, quia non intelligebant simulationem. Denique illa verba : Cum oviderem quia non ambularent ad veritatem Evangelii, non intelligit Hieronymus esse dicta propter Petrum, sed propter Judaeos, quibus ipse condescendebat.

7. Atque hanc totam expositionem firmat auctoritate Graecorum, quorum fuit antiqua refertque Originem, Eusebium Emissenum, Didymum, Chrys., et alios ad Gal. 2. Idem habet Chrys. hom. 36, in Acta, et l. 1 de Sacerdotio. Et eum sunt secuti OEcumen. et Theophyl. ad Gal. Apud Theodoretum vero mutila est illius loci expositio, desunt enim priora verba, et ab illis incipit exponere : Quomodo gentes cogis judaicare ; et ideo non satis certum est quid ille senserit. In verbis autem illis : Quoniam ergo hic quidem veprehendit, ille vero reprehensionem silentio emcepit, et dis qui ex Judwis crediderant, et iis qui ex gentibus, medicamentum utile compositum est ; in his (inquam) verbis indicat medicamentum illud ex communi consensu fuisse compositum : nam ad hunc modum loquuntur alii Graeci; re tamen vera mens hujus auctoris pendet ex prioribus verbis quae desunt. Clarius sensit auctor commentariorum ad Galatas, quae nomine Athanasii circumferuntur , et eamdem sententiam supponit Cassian., col. 17, c. 2: insinuat etiam Cyril. Alex., 1. 0contra Julian., in fine, ubi, ad Julianum calumniantem Apostolos, respondet ignorasse ipsum artificiosissimaun in illis dispensationem, quam sic explicat : IVon enim, aliud sentiebat discipulus, sed tempestive utebatur congruis dispensationibus , etc. Et ex recentioribus expositoribus secutus est hanc sententiam Isid. Clarus ibi, et ut probabilem defendit Adam., et ex parte se- quitur Cajet.; similiter ex scholasticis eam probabiliter defendit Major, 4 d., 3 q., et absolute sequitur Adrian. in 4, q. 1, in princ.; et inclinat Ferdin., Episc. Lucensis, in Advertentiis Theologicis, quaesito 6, ubi inter dissimulationes quae non sunt mendacia, ponit factum Petri et fictam Pauli objurgationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16