Text List

Caput 17

Caput 17

Legem veterem non semper post inchoatam praedicationem evangeli euisse mortiferam, augustini sententia est, et vera.

CAPUT XVII. LEGEM VETEREM NON SEMPER POST INCHOATAM PRAEDICATIONEM EVANGELI EUISSE MORTIFERAM, AUGUSTINI SENTENTIA EST, ET VERA.

1. Limitatio Augustini tripliciter intellecta. — Distinguit Augustinus duplicem modum servandi legalia, unus est ponendo in illis spem salutis, alius simplicior, quem vocat ex consuetudine solemnitatis. De priori ergo modo docuit Augustinus semper fuisse mortiferum servare legalia ut ad salutem necessaria, seu ponendo in eis spem salutis, neque in hac assertione potuit Hieronymus ab Augustino dissentire, nam generalius ipse hoc asserebat ; et ideo illam limitationem redarguit, dicens se nescire quid sit observare legalia sine necessitate, vel spe salutis: lVam si salutem non afferunt (nquit) , quid observabuntur * vel qupmodo, ait, salutem non afferunt, quae observaia martyres faciunt, quod in sua Epistola seripserat Augustinus. Sed, ut supra dixi, tribus modis potest illa limitatio Augustini intelligi. Primo, ut ponere spem salutis in legalibus caeremoniis idem sit quod ab illis expectare justitiam et salutem , sine spiritu fidei Christi, et in hoc sensu semper illud fuit perniciosum, quia talis spes procederet ex existimatione, quod per litteram legis Moysi possit quis justificari, quod haereticum est , ut docet Concilium Tridentin., sess. 6, c. 1, et can. 1, et in superioribus dictum est. Et ideo non videtur loqui Augustinus in hoc sensu, nam loquitur de modo servandi legalia, qui coepit esse perniciosus post inchoatam praedicationem Evangelii, ut ex verbis ejus citatis constat : ille autem modus servandi legalia semper fuit perniciosus et mortiferus: nam semper continebat errorem cogitare quod littera legis ad saluitem sufficeret , qui et ad Judaismum et ad Pelagianismum spectat, et ita damnatus est a Concilio Tridentino supra, eta Paulo, tota Epist. ad Rom., et aliis locis.

2. Secundo modo poterant fieri opera legis, ponendo spem salutis in illis, non ex vi legis, sed ex vi fidei et gratise Christi venturi, sive salus speraretur ex vi meriti fidei per charitatem operantis, sive ex vi alicujus benignae promissionis Dei per Christum : et hoc modo certum est non semper fuisse malum observare legem sperando salutem ex tali obser-

vatione, cum aliquando fuerit illa observan-

tia ad salutem necessaria, et ideo etiam martyres tunc facere posset, pro illa mortem sustinendo, ut de Machabaeis Ecclesia profitetur. At vero post Christi adventum et praedicationem semper fuisset malum exercere legalia, sperando ex eorum observatione salutem fundatam in fide Christi ut venturi, quia jam illa fides falsa esset, et ita usus legalium sub hac fide semper post passionem fuit contrarius Evangelio. Clarum autem est Judaeos, qui credebant in Christum, vel ad praedicationem Apostolorum , vel ad praedicationem ipsius Christi, non potuisse servare legalia sub hac fide vel spe, quia hoc repugnabat fidei quam jam de Christo conceperant, ut supponitur. Poterant vero, fundati in fide viva redemptoris jam praesentis, sperare salutem saltem secundam (id est, augmentum gratiae et gloriae) per observationem legalium, quamdiu mortifera non fuerunt, quia pro eo tempore religiosa erat observatio. Et hoc etiam recte probat ratio Hieronymi, nam alias cur observarentur. Unde neque in contrario sensu loqui potuit Augustinus, quia ipse docet pro aliquo tempore fuisse Judaeis sanctum et honestum observare legalia, et hoc modo esse interdum servata ab Apostolis: ergo negare non potuit quin per illam observantiam Apostoli mererentur gratiam et gloriam: ergo rectissime potuerunt ex hac spe illas caeremonias facere, et hoc est exercere illas ponendo spem salutis in illis, juxta hanc interpretationem, sicut potest poni in quibuscumque bonis operibus ex fide et charitate factis.

3. Tertio tandem modo poterat spes salutis poni in caeremoniis legis, tanquam in necessariis ad salutem, quamvis non per se sufficientibus aut efficacibus ad illam. Et in hoc sensu intelligitur ab Augustino dicta propositio, et Hieronymus (ut dixi) illam non improbat, sed solum sentit illam limitationem non esse necessariam: Augustinus vero illam addit, quia (ut statim dicam) censet pro aliquo tempore caeremonialia non fuisse mortifera, licet fuerint mortua: nam inde infert etiam pro tunc fuisse mortifera, si ut necessaria ad salutem fierent, quia talis observatio contineret errorem, quod legalia adhuc viverent et essent sub obligatione, sentitque jam illo tempore fuisse perniciosum errorem. Idque colligit ex Paulo ad Gal. 5 dicente: $Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Quod non potuit intelligere Paulus de circumcisione quocumque modo sumpta, alias ejus propositio non fuisset pro eo tempore universaliter vera: nam ipse circumcidit Timotheum, et nullum posuit ibi obicem quominus Christus illi prodesset. Ergo loquitur de circumcisione assumpia ut necessaria ad salutem, et hoc declarant praecedentia verba: Nolite iterum jugo servitutis contineri ; et alia quae sequuntur : Zvcacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, id est, in observatione legis tanquam necessaria ad salutem. Atque ita propositio haec Augustini verissima est. An vero sit certa de fide, ut ipse indicat, in seq. cap. commodius dicemus.

4. De posteriori autem modo servandi legalia ex religione absque necessitate, docet Augustinus non semper fuisse mortiferum. Et, ut id ostendat, supponit Apostolos non ficte aut simulate, sed vere et ex animo servasse legalia pro aliquo tempore post lucem Evangelii. Et hoc est unum ex punctis, in quo maxime dissentit a Hieronymo, et cum illo contendit. Praecipua vero ratio qua nititur, et quam semper inculcat, est, quia alias talis observatio legalium mendacium vel officiosum vel perniciosum contineret ; non possumus autem nec debemus Apostolis mendacium tribuere; ergo neque illam simulationem. Major patet, quia aeque est mendacium, factis contra mentem aliquid significare ad decipiendum alium, ac verbis mentiri, quia tota ratio mendacii sumitur ex significatione contra mentem: nam quod fiat hoc vel illo material signo, verbo, scilicet, aut facto, accidentarium est. Et ideo D. Thomas 2. 2, q. 111, art. 1, simulationem dicit esse quoddam mendacium, et aeque malam. Nec defuit qui diceret Hieronymum sensisse mendacium officiosum propter necessitatem honestam dictum aut factum interdum esse licitum, et ideo non dubitasse Apostolis dictam simulationem tribuere. Et idem dicitur de Chrysostomo, quia in aliis locis videtur approbare mendacium per justam occasionem dictum. Et ab illo tanquam a praeceptore putatur didicisse Cassianus illam falsam sententiam de mendacio, quam citato loco late defendit.

5. Responsio.— Verumtamen haec ratio sine dubio non cogit sistendo in propria et pura ratione mendacii ; nam facile est simulationem illam a mendacio defendere. Et imprimis de Hieronymo mihi non constat, quod in aliquo alio loco mendacium approbaverit, nullibi enim apud illum hoc legi aut ab aliis allegatum inveni, potiusque in Epist. 65 videtur sententiam illam in Origene reprehendere: et in praesenti puncto expresse declaravit non esse mentis suae, Apostolis tribuere oftficiosum mendacium; ergo contra omnem rationem est illum invitum facere approbatorem mendacii. Assumptum patet ex d. Epist. S9, ubi ad Augustinum respondet : Non officiosum mendacium, ul tu dicis, sed honestam dispensationem ostendentes. Et quamvis Augustinus, in Ep. 95 apud Hieron., et 19 inter suas, replicet se non intelligere quid sit ex dispensatione, sive dispensative simulare, nisi ex dispensatione mentiri, nihilominus sine dubio non fuit illa mens Hieronymi, alioqui repugnantia dixisset: et ideo, notavi supra, non accepisse dispensationem pro relaxatione legis, sed pro prudenti administratione et cauto modo operandi. Unde etiam D. Thomas, dicta q. 111, art. 1, dixit Hieronymum usum esse late nomine simulationis pro quacumque fictione.

6. De Chrysostomo autem verum est in aliis locis videri excusare a culpa mendacium, saltem ex dispensatione Dei; nihilominus tamen in praesenti materia nunquam dixit Apostolos fuisse mentitos, ex aliqua dispensatione divina, neque in hoc sensu de dispensatione loquitur, quam Qconomiam vocat, quae vox non relaxationem, sed prudentem administrationem significat. Atque eodem modo in hoc puncto loquuntur alii Graeci. Imo vero etiam in alis locis, ubi de mendacio dispensato Chrysostomus loquitur, ut homilia 53 super Genes., et Ep. 3 ad Olympiadem, in eadem significatione uti videtur nomine dispensationis, scilicet, pro speciali Dei providentia et ordinatione, nam eadem voce utitur, et. dicit dispensationem Dei fuisse implendam. Unde cum factum et verba Jacob, ostendentis et dicentis se esse Esau, vocat fraudem, dolum, e simulationem, vel hgpocrisim (ut lib. de Providentia), vel etiam mendacium, materialiter semper has voces sumit, non formaliter. Ait enim quod credebat Jacob se duci et moveri a Deo, et ideo se committebat divinae dispensationi, credebatque se non peccare nec mentiri. Quia, licet fortasse non omnino intelligeret mysterium, committebat se divinae dispositioni, et juxta divinam mentem quam Dei instinctu saltem generatim concipiebat, loquebatur. Sicut homo idiota qui negat se fecisse quod occulte fecit, sciens ex testimonio hominis docti responsionem illam posse habere verum sensum, licet in particulari ignoret quis ille sit, non mentitur, generaliter intendens illud negare, prout verum sensum habere potest. Ad hunc ergo modum pie potest exponi Chrysostomus, cum videtur approbare dispensativum mendacium. Sed de hoc alias: nam in praesenti puncto nulla dispensatio divina ad vitandum mendacium est necessaria.

7. Ea illa simulatione non segui mendacium. —Probo igitur ulterius, admissa illa simulatione, non sequi necessario mendacium, quia ad mendacium duo sunt necessaria, et significatio falsa, et intentio fallendi; neutrum autem in illo facto reperitur : ergo. Major est D. Thom. 2. 2, q. 110, a. 1, et per se clara, dummodo falsa significatio intelligatur, falsam significationem esse necessariam, saltem existimatam, et intentionem fallendi, vel formalem, vel virtualem, quae includitur in voluntate dicendi falsum, vel in voluntate exhibendi signa a quibus sit falsa significatio inseparabilis. Probatur ergo minor quoad priorem partem, quia vel considerantur illae caeremoniae externa ut habentes significationem ex impositione divina (utique quatenus impositae erant ad significanda mysteria Christi futura), vel ut habebant aliquam significationem naturalem ; ut, verbi gratia, quod sic operantes erant Judaei, seu judaizantes : neutro autem modo erat falsa significatio in illis operibus, supposita bona intentione operantium. Non quidem prior (praesertim secundum sententiam Hieronymi), quia illae caeremonisae jam erant abolitae et reprobatae ; ita revera jam non erant signa publice imposita ad significandum : ergo jam usus illorum materialiter tantum intentus non potest dici usus falsi signi, vel actionis a qua sit inseparabihis falsa significatio. Sicut si vox aliqua, publica auctoritate, mutaret vel amitteret antiquam significationem, qui eam proferret non diceretur falsum signum exhibere, etiamsi ignorantes mutationem inde conciperent falsitatem, quia jam vox illam non significat, nec loquens illud intendit, ut supponimus; ita ergo in illis ceremoniis jam non erat falsa significatio ; ergo uti illis tantum materialiter, non erat exhibere signum falsum ad placitum.

8. Altera pars de signo naturali probatur.— Altera vero pars de signo naturali probatur, quia naturalis significatio secundum se spectata semper est vera ; nam si vera non est, nulla profecto est, quia in re ipsa non existit, licet fortasse a videntibus cogitetur. Est enim nota et vulgaris differentia inter signum ad placitum et naturale, quod prius pendet ab humana impositione publica, vel a communi usu et sensu hominum, signum autem naturale solet maxime esse effectus respectu causae, et in praesenti hoc tantum considerari potest : illius autem significatio pendet ex vera emanatione effectus a causa : unde si idem effectus possit ab aliis causis provenire, revera illam tantum significat, a qua vere emanat; ideoque , licet ali decipi possint putantes provenire ab aliis causis, nihilominus illud dici non potest signum falsum naturale, sed ad summum ambiguum, aequivocum, seu incertum. lta ergo caeremoniae illae, ut erant opera quaedam vel effectus sic operantium, naturaliter significabant eorum cogitationem vel intentionem a qua procedebant : ergo ut sic non exhibebant significationem falsam , etiamsi fortasse alii illam conciperent. Declaratur exemplo supra tacto de fuga in militia ; naturaliter enim videtur significare timorem et desiderium evadendi inimicum ; potest autem interdum fieri potius ex desiderio aggrediendi hostem in loco tutiori, vel cum majori commoditate et auxilio, et ideo qui sic fugit, non exhibet signum falsum, licet alii possint illud sic concipere, et falli. Ita ergo est in praesenti : nam licet illae caeremonia potuerint fieri intentione judaica, et animo servandi legem, tamen etiam poterant fieri ex alia intentione, et ita erant signa aequivoca, non falsa.

9. Altera pars de intentione fallendi pvobatur. — Altera vero pars minoris, de intentione fallendi, non minus clara est, quia nec necessaria est ad illud opus, nec est ulla occasio praesumendi Apostolos illam habuisse, cum non intenderent malum suorum fratrum, sed commodum. Addo praeterea aliud esse intendere alterum decipere, aliud praevidere alium fore decipiendum, et illud permittere aut velle. Primum ergo per se malum est, quia includit actionem decipientis, et ita supponit mendacium ; talis autem intentio non est necessaria ad hujusmodi facta, et id o non debet praesumi nec potest in Apostolis. Posterior autem praescientia et permissio saepe admitti potest sine ulla culpa vel mendacio, quia tunc deceptio non est activa, sed passiva, quam sibi imputare debet qui facile credit, aut judicat. Imo fortasse interdum velle et cupere ut alter decipiatur, me non decipiente, potest fieri sine culpa, quia malitia mendacii ibi non est, cum ego non decipiam nec tenear vitare deceptionem alterius, et consequenter non est etiam ibi malitia injustitiae, ut per se constat. Malitia autem odii proximi (quae sola superesse posset in affectu mali ad proximum) facile vitari potest, si non ex effectu odii, sed propter vitandum majus maIum, vel propter justam vindictam aut defensionem illud desideretur. Et sic facile excusantur mendacia et peccata in insidiis, et simulationibus, vel fictionibus quae fiunt in bello justo : multo ergo facilius in praesenti potest simulatio Apostolorum excusari a mendacio, cum nec intentionem decipiendi, nec voluntatem deceptionis alienae necessario habuerint, sed sufficiens fuerit praevisio cum permissione. Denique nae intentio virtualis fallendi potest illis tribui, quia non exercebant actus, a quibus non posset separari falsa significatio, quantum erat ex parte ipsorum, sed exercebant actus qui poterant habere aliquem usum, cum aliqua vera significatione, vel saltem sine ulla significatione falsa. Et haec solet vocari simulatio materialis, et non formalis, et honesta fictio, qua interdum usus est Christus Dominus, et de illa etiam explicantur multa facta prophetarum et sanctorum virorum, quae in similibus actibus a culpa excusantur, quia non falsum significabant, sed veritatem aliquam occultabant, aliam indicando vel aliquid aliud agendo ad quod jus habebant, ut etiam D. Aug., docet in libris de Mendacio et contra mend., et D. Thom., d. q. 110 et 111, qui etiam, ut dixi, hoc modo excusat Hieronym. Igitur ex pura ratione mendacii probari non potest Apostolos non fuisse usos simulatione, exercendo legalia.

10. Confirmatur magis Augustini sententia. — Objectio Augustini. — Accedit praeterea quod, etiam supposita Augustini sententia, non videtur posse negari quin aliqua simulatio in eo negotio interfuerit. Nam licet demus Apostolos fecisse illas caeremonias ex affectu cultus et religionis, ut Augustinus intendit, nihilominus non possumus dicere, secundum eumdem Augustinum, illas fecisse animo servandi legem tanquam ipsos obligantem, ut ex praecedenti propositione constat. Apostoli autem, quando illas caeremonias faciebant, simulabant se observare legem tanquam illi subjectos, imo vel volebant, vel saltem permittebant hoc ab aliis Judaeis, videntibus illos aetus, ita putari: ergo haec saltem simulatio in illis actionibus interveniebat. Minor pro- batur Act. 21, ibi: Sanctifica te cum illis, etc. Et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. Dicet aliquis ex Augustino supra, Judaeos non solum fuisse calumniatos Paulum, quod legem non servaret, vel quod praedicaret jam cessasse, sed etiam quod illam tanquam malam rejiceret et contemneret : nam hoc significant verba illa : Audierunt autem de te, quod discessionem doceas a Moyse, id est, apostasiam et separationem. Hanc ergo falsam calumniam potuit Paulus ex consilio fratrum refutare exercendo legalia , et custodiendo legem, non quoad obligationem, sed quoad usum.

11. Responsio. — Verumtamen hoc non dicitur cum fundamento in textu, tum quia licet Judaei infideles illa mendacia sparsissent de Paulo, tamen de Judaeis credentibus in Christum non est id verisimile. De illis autem solis est ibi sermo, cum dicitur: Vides, frater, quot millia sunt in Judaeis, qui crediderunt, et omnes emulatores sunt legis, audierunt autem de te, etc. Tum etiam quia statim explicatur, quomodo Paulus praedicaret discessionem a Moyse, utique docens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum conswetudinem ingredi. Hoc autem non erat docere legem Moysi esse malam, sed vel jam non obligare, vel ad summum non oportere illam servare ; tum denique, quia licet concedamus etiam ibi esse sermonem de falsis calumniis quae dicebantur de Paulo, non videtur posse negari quin illi Judai, fideles aemulatores legis, pugnarent pro legis necessitate et obligatione, et sub discessione a Moyse comprehenderent doctrinam , quod lex illa jam non obligaret Judaeos; ergo totum hoc voluit Paulus ex consilio fratrum vel refutare vel occultare ; ergo non potest ab illo facto excludi aliqua simulatio, ex qua alii sumerent occasionem cogitandi Paulum ea facere ex obligatione legis.

12. Et hoc confirmant verba Pauli Actor. 24 ibi : Eleemosynas facturus im gentem meu veni, ei oblationes, et voia, in quibus invenerunt me purificatum in templo. Per quae verba intendit se excusare, quod nihil egisset contra legem, ita se gerens ac si per legem obligaretur. Et idem colligere licet ex circumcisione Timothei, Act. 16, nam illam fecit solum ut satisfaceret Judaeis, qui putabant esse necessariam homini nato ex femina judaea : nam si Paulus tunc auderet aperte docere circumcisionem non fuisse necessariam Timotheo, illum non circumcidisset, sicut non circumcidit Titum, ad Gal. 2, quia erat pure ex gentili genere; et Paulus semper aperte docuit Gentilibus non esse necessaria legalia. Denique videtur confiteri Paulus hanc simulationem, 1 ad Cor. 9, dicens: Factus sum iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem , cum ipse non essem sub lege, ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem, quia non dicitur esse sub lege. nisi qui obligatur lege, licet fortassae converso non omnis qui obligatur aliqua lege, dicatur esse sub lege. Quid ergo est fieri quasi sub lege, nisi ita se gerere ac si esset obligatus lege, ita ut ii qui sub lege erant existimare possent esse sibi similem; ergo quoad hoc erat illa quaedam prudens simulatio. Et similem exercuisse Petrum satis expresse habetur in c. 2 ad Gal.; ita enim segregabat se a gentibus, ac si esset necessarium, et tamen in hoc non peccabat propter deceptionem Judaeorum , sed ad summum ratione scandali Gentilium; neque Augustinus priori ratione accusat factum illud, sed tantum posteriori, ut infra videbimus ; ergo ex sola ratione deceptionis vel mendacii non satis excluditur talis simulatio.

13. Confirmatur sententia Augustini. — Evasio. —Refellitur.—Ex alio vero capite potest ab inconvenienti probari haec propositio Augustini contra Hieronymum , supposita alia sententia ejus, quod eo tempore jam essent mortifera legalia, vel hoc modo argumentando : quia vel illo tempore legalia, licet essent mortua, non erant mortifera, et sic absque peccato potuerunt ex animo et vere fieri, et sic non oportet simulationem fingere ; vel legalia tunc erant mortifera, et sic non licebat ea simulare. Quod probatur, quia si erant morüfera, erant mala et prohibita, ergo nullo modo poterant licite fieri propter quemcumque bonum finem, quia non sunt facienda mala , ut veniant bona. Responderi potest fuisse prohibita et mala, si fierent, ut caeremonise sacrae, et sub intentione cultus, non vero materialiter propter bonum finem facta, sicut supra dicebamus posse aliquem nunc tonderi aut circumcidi propter sanitatem sine ulla intentione cultus. Sed hoc non videtur satisfacere, nam imprimis tunc urget valde argumentum Augustini , quia si tunc fuisset licita talis simulatio cultus judaici , etiamsi jam prohibitus et mortiferus esset, etiam nunc esset licita, si similis occasio lucrandi aliquos Judaeos occurreret. Consequens est omnino falsum, et acriter damnatur ab Au- gustino et a Hieronymo non admittitur, nec potest ab aliquo catholico admitti, ut Augusunus ait. Sequela patet, quia non est major prohibitio legalium in hoc tempore quam in illo, si in utroque fuit mortiferus, quia semper est ex vi ejusdem praecepti. Deinde est magna differentia inter usum materialem circumcisionis, verbi gratia, propter sanitatem, et usum simulatum religiosum ejusdem circumcisionis, vel alterius similis caeremonia : nam in priori nulla est species vel mendacii vel irreligiositatis : in posteriori autem, quidquid sit de specie mendacii, est malitia quaedam irreligiositatis, quia non solum est contra religionem colere falsum Deum quae dicitur idololatria, sed etiam colere Deum falso cultu, quae est superstitio; ergo sicut est irreligiosum et intrinsece malum fingere idolatriam sine animo adorandi, ita est irreligiosum et intrinsece malum fingere superstitionem.

14. Tertio. — Tertio, invenitur alia inordinatio in illa fictione, quia videtur contraria confessioni verae fidei: nam postquam caeremonialia fuerunt mortifera, usus eorum ad cultum est superstitiosus secundum catholicam fidem; ergo fingere talem cultum est deficere in confessione fidei. Unde licet occultare veritatem per simulationem non sit mendacium, nec semper malum, nihilominus occultatio talis veritatis, quae ad fidem pertineat, cum ficüone contrarii erroris, est prava occultatio vcritatis, quia et est contra confessionem fidei debitam, et non est sine injuria religionis christianae. Quarto, his accedit malitia scandali. Nam si legalia erant mortifera, valde errabant Judae, sive infideles, sive ad fidem conversi, illis utendo ad cultum Dei : videntes autem Apostolos exterius utentes similibus caeremoniis, valde confirmabantur in suo errore : ergo male faciebant Apostoli suo facto externo illos confirmando, imo et illorum errorem approbando. Et confirmatur : nam Judaeus, qui nunc utitur caeremoniis judaicis ad cultum, profitetur falsam fidem; et ideo Christianus qui cum illo easdem caeremonias faceret ad fictum cultum, duplici ratione graviter peccaret, et confirmando socium in errore, et se Judaeum ostendendo et profitendo : ergo hoc accidisset Apostolis, utendo ficte caeremoniis judaicis, quando jam erant mortiferae. Unde tandem fit ut a tali fictione non possit separari in eo casu malitia perniciosi mendacii, quia licet in aliis actibus vel rebus possit simulatio materialis separari a mendacio, ta- men in usu caeremoniarum vel sacrarum vestium cum exteriori fictione cultus, non potest separari falsa professio ab externa fictione facta per modum cultus, quia eo ipso est usus talis rei per modum signi, ac subinde per modum falsi signi, ut latius tractatur 2. 2, q. 2. Neque apparet probabilis differentia quae inter hanc et illam personam, vel inter hoc et illud tempus assignari possit, videlicet, quod nunc sit magis publica et evidentior repugnantia caeremoniarum veteris legis cum Evangelio, quam tunc esset : parum enim hoc refert, et per accidens est ad malitiam actus secundum se spectati. Eo vel maxime quod ipsi Judaei, etiam tempore Apostolorum, directe aemulabantur caeremonias legis adversus libertatem Evangelii; ergo etiam tunc fictio illarum caeremoniarum fuisset contraria professioni fidei, si jam erant perniciosae.

15. Quocirca ratio haec urgentissima est, supposste illo principio a Hieronymo posito, neque mihi videtur posse probabiliter solvi nec a peccato excusari illa ficta simulatio illo modo explicata. Neque exempla quae pro sententia Hieronymi in ejus tertia propositione afferuntur, sufficiunt ad illam simulationem excusandam. Nam priora facta Christi Domini, Josue, et similia, sunt facta humana, quae per se non instituuntur neque ordinantur ad significandum, sed habent alios usus et fines propter quos honeste fieri possunt sine significatione falsa, et occultando aliquam veritatem quam operans manifestare non tenetur, et ita solum ibi est simulatio materialis, quae nomine prudentis fictionis solet significari. Secus vero est in caeremoniis falsae vel prohibitae religionis, quae ex primaria impositione significant professionem ejus, et occultant veram religionem, quam quis profiteri tenetur. Unde ad factum Jehu respondet D. Thom. 2. 2, q. 111, art. 2, non esse necessarium exeusare illum a peccato, quia malus fuit et idolorum cultor, quod recte dictum est. Praesertim quia ille non tantum facto, sed verbis aperte mentitus est, dicens: Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius ; et infra: Sacrificium grande est mihi Baal. Dicitur autem ibi recepisse a Deo retributionem temporalem , quia zelum aliquem habuit destruendi cultum Baal, ut ibidem dicit D. Thom. Ait autem Abulen., 4 Reg. 10, q. 26, illud mendacium Jehu non fuisse peccatum mortale, sed veniale. Ad exemplum autem Naaman, responderi facile potest Eliseum non approbasse vel excusasse faetum Naaman ; certumque est non dedisse il- li licentiam fingendi idololatriam, cum hoc sit intrinsece malum. Neque hoc significant verba Elisei dicentis : Vade in pace. Fuit ergo quaedam permissio et significatio voluntatis orandi pro illo Dominum, si tale peccatum aliquando committeret. Addit vero Abulens. ibi, q. 25, Naaman non voluisse ficte adorare idolum, sed solum cum domino suo genua flectere, non ad idolum, sed ad dominum suum, et ad ministrandum illi in suo munere, quod etiam est probabile. Ad alia vero quae de facto Petri ibi afferuntur, et de factis etiam Pauli, dicemus commodius in sequentibus , praeter ea quae jam attigimus. Propter quae omnia aliqui conantur exponere Hieronymum, ut non loquatur de cultu ita ficto, sed de vero, et Apostolis licito ex vi alicujus dispensationis, aut justae interpretationis, ita ut simulationem dispensatoriam appellet usum, qui solum ex occulta dispensatione licebat. Quod insinuare videtur Hugo Card. ad Galat. 2, qui dicit inter Augustinum et Hieronymum esse contradictionem in verbis et non in re: nam Augustinus negat simulationem realem; Hieronymus vero exponit simulationem dispensatoriam, et ita non loquuntur de eadem simulatione. Simulatio autem realis in praesenti esset illa qua fieret sine intentione cultus; ergo sentit Hieronymus non posuisse istam, sed aliam , quae, licet fieret cum intentione colendi, eam vocavit simulationem dispensatoriam, quia solum ex occulta dispensatione licebat. Sed haec fuga, et aliena est a mente Hieronymi, ut constat ex rationibus et exemplis ejus, et quia non in hoc sensu usus est nomine dispensationis, ut supra ostendi, et est manifestum in Epistola ejus. Est etiam gratis conficta, et sine fundamento, quia impropriissime vocatur illa simulatio: nam qui operatur rem prohibitam ex dispensatione in lege, non simulat etiamsi dispensatio occulta sit. Et praeterea interrogo, si usus illarum caeremoniarum erat tunc simpliciter prohibitus, unde constare possit Deum in illa prohibitione specialiter cum Apostolis dispensasse. Vel si dispensatio non fuit specialis, sed generalis pro omnibus fidelibus in similibus occasionibus, frustra fingitur prohibitio pro illo tempore, meliorque providentia fuit pro illo tempore simpliciter non prohibere talem usum, quia communis plebs non valebat discernere justam occasionem, vel necessitatem exercendi tales caeremonias. Et declaratur amplius, quia vel ille usus illarum caeremoniarum ex intenticne cultus erat prohibi- tus, quia malus, et sic non poterat fieri licitus ex fine extrinseco, et dispensatio in illo, vel non erat possibilis, vel certe non est verisimile tam facile fuisse concessam : vel erat malus, quia prohibitus, et sic procedit ratio facta, quod frustra fingitur prohibitio cum tam ampla dispensatione, praesertim cum nullo testimonio ostendi possit talis prohibitio positiva pro illo tempore, et hunc discursum latius circa sequentem assertionem prosequemur.

16. Retento ergo priori et communi sensu simulationis seu fictionis dispensativae, praeter rationem ab inconvenienti sumptam, et quia per se videtur indecens talem fictionem in talibus et in tali materia admittere, directe ostendere possumus, ex Actibus Apostolorum, in eorum caeremoniis inventam non fuisse. Nam in cap. 19 Actor. Paulus totondit se in Cenchris, quia votum habebat : nam quod fit ex voto, non fit simulate, nec etiam tunc factum est ex necessitate ad tollendum aliquod scandalum Judaeorum, sed per se factum est ad votum implendum, et consequenter ut res religiosa, et digna voti materia. Scio aliquos interpretari locum illum de Aquila, et non de Paulo, sed non refert; tum quia etiam Aquila in eo non peccasset; tum etiam quia expositio de Paulo fortasse est probabilior, eamque Hieronymus supponit. Scio etiam aliquos dixisse tonsuram illam non fuisse caeremoniam legalem, neque ea intentione fuisse voto promissam, sed propter aliquam corporis humilitatem vel mortificationem. Hoc tamen imprimis non valet ad defendendam sententiam Hieronymi, nam ipse allegat illum locum inter ea quibus probat Paulum caeremonialia exercuisse. Et consentit Augustinus, et fere omnes auctores id pro certo supponunt, neque aliud habet fundamentum in textu, vel in materia ipsa, quae secundum se sumpta videtur valde indifterens, et inepta ad votum et ad corporis afflictionem et ad Dei cultum, seclusa institutione ratione cujus ad religiosam caeremoniam pertineret.

17. Praeterea hoc confirmat alter locus Actor. 91, ubi Jacobus et seniores consilium dederunt Paulo, ut purificaretur, etc. Nam loquebantur sine dubio formaliter de caeremonia legali, et non sub alio titulo, vel mortificationis, vel simulationis, ut patet simili argumento ; dicunt enim : "Sunt nobis viri quaItuor votun habentes super se", utique de sanctificatione legali facienda; et addunt: "His assumptis, sanctifica te cum illis" ; et postea de Paulo additur; "Purificatus cum illis intravst in templum", etc.; et iterum c. 24 ipse ait: Invenerunt me purificatum in templo; ergo vere fecit illam caeremoniam legalem, sicut alii : nam hoc etiam in rigore significat nomen purificationis, et idem argumentum sumi potest ex nomine oblationis et voti, nam unumquodque in sua proprietate sumendum est, nisi aliquid necessario obstet. Denique expendenda censeo in cap. 21 illa verba Jacobi, ubi postquam sententiam suam dixerat circa libertatem a legalibus, subjungit Mogses enim a temporibus antiguis habet in singulis civitatibus , quà emn praedicent in synagogis, ubi per omne Sabbatum legitur. Nam per haec verba aperte significare voluit non fuisse pro tunc factam mutationem in legalibus, saltem quoad legitimum usum illorum respectu Judaeorum etiam conversorum ad fidem, ac subinde licitum eis fuisse illorum usum proprium et legalem, et ideo ad solos Gentiles scribendum fuisse : nam Judaei per ipsiusmet legis doctrinam paulatim instruendi erant, et ab usu legalium abstrahendi, ut recte Chrysostomus notavit, et idem etiam Beda sentit, et moderni sequuntur ; hoc ergo modo approbatus est tunc ab Apostolis talis usus, ergo eodem modo est ab eis interdum usurpatus.

18. Secundo, hinc colligit Augustinus caeremonialia legis non fuisse a principio Evangelii mortifera, sed aliquo tempore fuisse licita, post aliquod vero tempus facta esse morUfera. Haec est manifesta sententia D. Augustini citatis locis, quam secutus est Beda ad Galat. 2, et ibidem Nicolaus de Lyra, et Hugo de Sancto Victor., lib. 2 de Sacram., p. 6, cap. 4, et lib. Quaestionum in Epist. ad Galat., cap. 6; D. Thom. ad Galat. 2, et 1.2, q. 103, art. 4, ad 1, et ibi Cajet. et alii communiter ; Soto, lib. 2 de Just., q. 5, art. 4 Victor. in summa quarti agens de Baptismo, a princ. usque ad q. 11, et eamdem sententiam secuti sunt communiter scholastici antiqui in 4, d. 3, ubi Bonav., art. 5, q. 2; Scot., q. 4; Aur., q. 4, dub. 3, et magis inclinat Major., q. 1. Item hichardus in A4, dist. 1, art. 6, q. 4; Palud., q. 6; Gabr., q. 4, a. 4, dub. 3, et Joan. Arbor., tom. 1 Theosoph., lib. 3, c. 20; ac denique moderni fere omnes, tam scholastici, quam exponentes c. 2 ad Gal. et loca Actorum saepe citata, hanc sententiam approbarunt. Est autem hujus sententiae sensus, legem veterem non fuisse mortiferam statim a passione vel resurrectione Christi, neque a die Pontecostes, nec per plures annos post inchoatam promulgationem Evangelii, etiam in illis locis, civitatibus, vel provinciis in quibus jam erat divulgatum et obligari incoeperat. Ita explicant dicti auctores. Et videtur probari sufficienter ex dictis in propositione praecedenti, nam si Apostoli exercebant legalia, non ficte, sed ex intentione cultus, recte a posteriori infertur non fuisse prohibita, nec intrinsece mala seu mortifera; quia certum est non peccasse nec errasse Apostolos in ille usu; tum quia si peccassent , illud fuisset peccatum grave, ut ostensum est, quod repugnat confirmationi Apostolorum in gratia; tum etiam quia redundasset in commune lapsum Ecclesiae illius temporis, et non solum in moribus, sed etiam in doctrina, quia Ecclesia illo tempore communiter sentiebat id esse licitum. Et hoc modo videtur mihi probari haec pars satis efficaciter ex locis Act. 15 et 21, si attente expendantur, ut illa in fine praecedentis puncti ponderavimus.

19. Relatio a priori. — Ratio vero a priori est quia, ut illae caeremoniae non sunt factae intrinsece malae ex vi mortis, vel resurrectionis Christi, neque ex vi obligationis novae legis introductae in aliquibus locis per inchoatam promulgationcm Evangelii in eisdem locis, neque etiam erant tunc malae, quia jam probibitae pro illo tempore ; ergo non erant mortiferae. Prima pars probatur, quia nulla est ratio quae talem intrinsecam malitiam ostendat, quod non potest melius probari quam respondendo ad rationes adductas in secunda propositione Hieronymi. Ad primum enim negamus talem usum legalium fuisse pro illo tempore injuriosum Christo aut gratiae ejus; non enim fiebant tunc legalia, quia putarentur necessaria ad salutem, ac si gratia Christi, ejusque fides et observatio legis gratiae non sufficeret, sed retinebantur tantum ad cultum Dei et honorem ejusdem legis, ne videretur tanquam mala. subito reprobari , ut Augustinus docuit. Àd secundam, similiter negamus illas caeremonias falsum aliquid tunc significasse, alias circumcisio, et multae oblationes, et sacrificia fuissent mortifera ante Christi mortem, quod nemo dicit, nec dici potest. Sequela autem petet, quia illae caeremoniae sienificabant aliqua mysteria Christi ut futura, quae jam erant facta. Dicendum ergo est (sicut supra de circumcisione diximus) caeremonias illas eo tempore retinuisse rationem litteralem et significationem moralem quae erat quasi fundamentalis in illa institutione, et ita adhuc contincbant cultum legitimum Dei, et signi- ficabant subjectionem et reverentiam illi debitam, et interiorem cultum, et sanctificationem a peccatis, et illorum poenitentiam, vel recognitionem beneficiorum Dei, et similia quae in omni tempore locum habent. Quod vero attinet ad significationem Christi et mysteriorum ejus, vel jam illam non habebant, quia finita jam erat intentio imponentis quoad hanc partem, vel certe, ex intentione offerentium explicita vel implicita, illa significatio poterat abstrahi a differentia futuri temporis, et significare mysteria quoad substantiam et existentiam eorum pro aliquo tempore, abstrahendo ab hoc quod jam essent vel non essent facta. Sicut in materia de Fide dicitur, et insinuat D. Thom. 2. 2, quaest. 1, art. 3, ad 3, Judaeum in nocte nativitatis Christi credentem Messiam esse venturum, potuisse ex fide credere, abstrahendo a differentia futuri temporis, quatenus includit negationem rei jam factae, quae abstractio multo facilior est in factis quae incomplexe significant, quam in vocibus complexe significantibus.

20. Objectio. — Responsio. — CTertia ratio Hieronymà statim emplicanda.—bices: ergo jam non fiebant illae caeremoniae ut legales, quia non fiebant propter significationem futurorum a legislatore intentam. Respondetur imprimis satis esse quod fierent ex institutione illius legis, licet non fierent secundum omnem significationem. Sicut circumcisio Christi et purificatio Virginis legales fuerunt, licet non significarent in illis personis totum id quod in aliis significabant. Satis ergo est quod retinerent significationem moralem, et quasi litteralem, et fundamentalem, et quod figuralem participarent, prout esse poterat tempori et personae accommodata. De tertia autem ratione Hieronymi statim dicam: neganda est enim sequela, nimirum etiam nunc illas caeremonias non esse mortiferas; est enim longe diversa ratio de tempore post sufficienter praedicatum Evangelium, et de illo priori : nam postea facta est prohibitio, ut dicemus, et Synagoga cum sufticienti honore sepulta fuit. Denique ad quariam rationem de indifferentia actionum, respondemus, cum Augustino, caeremonias illas quoad bonitatem et malitiam fuisse indifferentes seclusa institutione, post illam vero fuisse de se bonas, et nihilominus potuisse esse indifferentes quoad obligationem, quia potuerunt non praecipi nec prohiberi, et hunc statum habuerunt pro illo tempore, ut magis ex resolutione sequentis capitis constabit.

21. Superest probanda altera pars de prohibitione positiva, quae suflficienter etiam ostenditur per solam negationem, scilicet, quia talis prohibitio pro illo tempore facta in Scriptura non habetur, nec aliqua historia aut probabili testimonio suaderi potest. Et praeterea non erat tunc necessaria, imo nec consentanea suavi providentise Dei, quia, ut Augustinus recte dicit, non expediebat tam subito fieri prohibitionem illam, ne caeremoniae legis ita abominabiles existimarentur, sicut caeremoniae Gentilium. Item quia erat difficilIimum tanta celeritate avellere totum illum populum ab antiqua consuetudine, quae illis maxime cordi erat, et alioqui non erat contra rationem naturalem, et sine inconvenienti tolerari poterat. Denique quia fieret multo difhcilior conversio Judaeorum ad fidem Christi, sine suflicienti causa. Et hae rationes satis insinuantur in Actibus Apostolorum, praesertim in cap. 21. Sicut enim propter similes rationes Apostoli exercebant legalia, et ex illo facto colligimus non fuisse tunc prohibita, ita etiam credimus, ob easdem causas, prohibitionem fuisse dilatam.

22. Dubium. —Sed quaeret aliquis an haec pars intelligenda sit de solis Judaeis, vel etiam de gentibus ; interdum enim auctores significant esse distinctionem constituendam inter Judaeos et Gentiles. Nam Judaeis permittebantur legalia eo tempore, quia a parentibus illa acceperant, et solemni consuetudine ea servaverant, et a Deo receperant, ideoque difficillime poterant subito ab eis moveri, ut dixi. Hae autem rationes non habent locum in Gentilibus, et ideo usus legalium semper et a principio censetur illis prohibitus, quia irrationabile videbatur denuo profiteri legem jam mortuam. Item quia non poterant licite misceri caeremoniis Judaicis, nisi assumpta prius circumcisione, quae erat professio totius legis: nam illa professio non poterat recte convenire cum professione Baptismi, ad quam principaliter obligabantur. Et hanc differentiam inter Judaeos et Gentiles suadere videtur alia differentia, quae ex Scriptura observatur inter Timotheum et Titum: nam Timotheum ex parte Judaeum facile circumcidit Paulus, Actorum decimo-octavo; Titus vero pure Gentilis non est permissus circumcidi ab eodem Paulo, etiam compellentibus falsis fratribus, ut dicitur ad Galatas secundo : nam hoc ideo factum videtur, quia circumcisio, quae tunc permittebatur Judaeo, jam prohibebatur Gentili. Et hoc sensit ibi Salmer., disp. 22, ad 7, dicens Titum et Gentilem quemcumque, non solum non potuisse tunc cogi ad circumcisionem, verum etiam nec licite circumcidi, licet vellet. Quod videntur etiam confirmare illa verba ad Gal. 5: HEgo Paulus dico vobis, quoniam si circumcidaanini, Christus vobis nilil proderit; ibi enim Paulus ad solos Gentiles loquebatur, et simpliciter loquitur de circumcisione legali, sine alia restrictione; ergo absolute indicat jam fuisse illis prohibitam. Unde Salmer. supra, dist. 23, ex sententia Augustini, dicit in illo primo tempore licuisse Judaeis uti legalibus, non vero gentibus.

23. In contrarium vero multa sunt quae suadeant non magis fuisse perniciosam observationem caeremonialium conversis ex gentibus quam conversis ex Judaeis pro eo tempore. Primo, quia etiam gentibus non erat intrinsece mala talis observatio, neque invenitur illis specialiter prohibita. Prior pars probatur, quia nulla est ratio specialis, quae probet hanc intrinsecam malitiam respectu gentium magis quam respectu Judaeorum. Item quia illae caeremoniae continebant cultum veri Dei ab ipsomet approbatum, et per se non repugnantem veritati Evangelii pro eo tempore, id est, si non admiscerentur alii errores (quod erat per accidens) : ergo usus illarum de se non habebat intrinsecam malitiam, etiam respectu fidelium ex gentibus conversorum. Altera vero pars probatur, quia nullibi invenitur talis prohibitio positiva; nec conjecturae factae quoad hoc cogunt, quia licet in Judaeis fuerint plures rationes speciales, ut pro illis non statim fierent legalia mortifera, nihilominus pro Gentilibus sufficit generalis ratio, quod antea poterant licite profiteri illam legem: unde si, pro illo tempore quo jam incipiebat lucere Evangelium, aliquis Gentilis nondum Christianus fieret proselytus Judaeorum, in hoc non peccaret, quia non erat illi facta specialis prohibitio : ergo licet id faceret post susceptam fidem Christi non peccaret, dummodo non faceret ex falsa fide, ponendo ibi spem salutis, vel existimando esse sibi necessarium, quia per se etiam respectu illius non invenitur prohibitum.

24. Et confirmatur, primo: nam Actor. 15, ubi in Concilio Apostolico ex professo tractatum est de usu legalium respectu gentium, solum declaratum est non fuisse nec esse illis necessarium, ut patet ex verbis decreti: Pisum est Spiritui sancto et nobis, nihil ultra volis imponere oneris, eic., quibus necessitas tollitur, vel nulla esse declaratur ; non tamen prohibitum ibi est Gentili, quin si voluntarie vellet tale onus assumere, posset id facere. Et in Epist. ad Galat. semper damnatur asserere hoc esse necessarium gentibus, vel cogere gentes judaizare : voluntaria autem professio pro illo tempore nullibi damnatur. Confirmatur secundo : nam Hieronymus, affirmans legalia fuisse mortifera a principio, indifferenter de Judaeis et de Gentilibus loquitur ; Augustinus vero, id negans, et e converso affirmans pro illo primo tempore fuisse licita, simpliciter etiam loquitur sine distinctione inter Judaeos et gentes, nullibi enim invenio talem distinctionem fecisse. Imo solumque in dicta Epist.19, versus finem, sic inquit: Illa quae significationis causa pracepta sunt, circumcisio, etc., que , vevelatione gratie latius innotescente, necesse fuerat aboleri, non ideo fuerant tanquam. diabolica gentium sacrilegia fugienda, etium cum ipsa gratia jam coperat revelari, qua wnbris talibus fuerat renuntiata, sed permittenda paululum eis , mamune qui en illo populo, cui data sunt, venerant. Ubi expendo illam particulam maacime, quae indicat, non solis Judaeis id esse permissum, licet eis maxime.

25. Clarius tamen videtur hanc sententiam docere Augustinus in exposit. Epistol. ad Galatas, circa illa verba: S'ed neque Titus, etc., sic dicens: Quamvis Titus Graecus esset, et nulla eun consuetudo aui cognatio parentum circumcidi cogeret, sicut Timothewn, facile tamen etiam istum circumcidi permisisset Apostolus. NNon enim tali circumcisione salutem dicebat auferri, sed, si in ea constitueretur spes salutis, hoc esse contra salutem ostendebat. Poterat er go ut super fluum eequo animo tole-are. Propter introductos autem fratres non est compulus Titus circumcidi, quia cupiebant circumcidi T'tuwn, ut jam circumcisionem, etiam ipsius Paulà attestatione e consensione, tanquam saluti necessarium praedicarent. Clare ergo sentit Augustinus in hac sententia per se licitam fuisse circumcisionem Tito, licet propter scandalum vitanda esset, ubi occurreret.

26. Hesolvitur dubium. — Haec ergo posterior pars, si de rigore jüris, ut ita dicam, seu praecepti prohibentis loquamur, videtur magis de mente Augustini, et in se probabilior. Quia rationes factae ostendunt nullam factam esse prohibitionem ob quam fuerint eo tempore legalia mortifera gentibus. Nihilominus tamen, si conjectemus id quod morahter accidere tunc potuit, verisimilius est Gentiles fideles bene in fide evangelica instructos lega- libus abstinuisse, quia moraliter putabant sibi non licere, saltem per accidens. Quia certo sciebant non esse sibi necessaria, unde cum alias essent nimis onerosa, et praecipue circumcisio, non poterant illa assumere, nisi suspicionem dando quod reputarent illa sibi necessaria, et ita in eis id habebat saltem speciem mali, propter quam facile existimare poterant id sibi non licere, vel etiam propter scandalum, vel ne cooperarentur errori Judaeorum, qui hanc necessitatem illis imponere tentabant. Unde etiam potuit consuetudine fidelium ex gentibus venientium introduci quaedam obligatio abstinendi ad hujusmodi ritibus judaicis. Dixi autem fidelibus in fide bene insiructis, quia per ignorantiam invincibilem contingere poterat (praesertim ante Concilium Apostolorum) ut aliqui conversi ex gentibus ad fidem exercerent legalia, existimantes sibi esse necessaria , et cum excusatione ab hoc errore propter invincibilem ignorantiam; seclusa autem hac existimatione pauci, ut existimo, aut nulli spontanae circumcisi sunt, et hoc probat exemplum de Tito, et alia superius adducta.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17