Caput 18
Caput 18
Satiseit duobus dubis ex superiori resolutione insurgentibus.
1. Dubium. —Diximus in praecedenti capite, cum Augustino, legem veterem fuisse mortiferam aliquo tempore post inchoatam Evangelii praedicationem; statim ergo occurrit interrogandum quod vel quale fuerit illud tempus. De hoc enim puncto Augustinus nihil in particulari quaesivit aut resolvit, sed solum generaliter dixit, aliquo tempore post inchoatam promulgationem Evangeli, vel post integram promulgationem ejus per Apostolos factam, coepisse legalia esse mortifera. Unde theologi supra citati fatentur tempus hoc esse incertum, quia neque habemus Scripturam divinam quae de hoc tempore loquatur, neque aliquod Concilium in quo tempus hoc fuerit declaratum, sed solum per traditionem ecclesiasticam id habetur, ex qua non habemus quidem certum diem, mensem, aut annum hujus initii, sed solum non longe distasse ab initio praedicationis Apostolorum. Et communiter verisimilius creditur quadragesimo anno a passione Christi vel circa incoepisse, vel a destructione templi per Titum et Vespasianum. Neque huic sententiae obstabit quod scribit Ignatius, epist. 8 ad Philip. in fine: Qui cum Judeis celebrat Pascha, aut symbola fesLivitatis eorum recipit, particeps est eorum, qui Dominum occiderunt et Apostolos ejus quod sine dubio scriptum fuit eo tempore quo jam legalia erant mortifera, ut ipsa verba ostendunt : sed non obstat, quia Ignatius vixit fere usque ad nonagesimum annum post passionem Christi. Videtur autem ex dicta sententia sequi viventibus Apostolis Petro et Paulo legalia nondum fuisse mortifera, cum ipsi non vixerint integros quadraginta annos, sed triginta et quinque, et ad summum triginta sex post Christi ascensionem.
2. In tempore Apostolorum legalia fuisse mortifera. —Nihilominus verisimile est, viventibus Apostolorum Principibus, jam fuisse in Ecclesia sufficienter intellectum ac praeceptum non solum non oportere servare legalia, sed etiam esse perniciosum, et ideo ab ipsismet Apostolis fuisse hoc declaratum vel traditum, quia valde conveniens fuit tam necessarium dogma ab eis relinqui sufficienter introductum et fundatum. Accedit quod eo tempore jam erat sufficienter promulgatum Evangelium, dicente Paulo ad Roman. 10: "Sed dico, numquid non audierunt? et quidem n omnem terram exivit sonus eorum, et in omnes fines Lerrà verba eorum." Nam licet controversum sit quo sensu sint haec verba intelligenda, et an verbum illud audierunt in rigore praeteriti vel generalius sit sumendum, nihilominus certum est ante tempus mortis Apostolorum Petri et Pauli fuisse praedicatum Evangelium in praecipuis mundi partibus, et ita in toto illo legem Christi promulgatam fuisse juxta illud Pauli ad Colossens. 1: "Audistis in verbo verilatis Evangelii, et quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat. Et infra: Quod pradicatum est in universa creatura, que sub calo est." Quia haec fortasse non ad omnes omnino mundi provincias verbum Evangelii tunc pervenisset, ut infra dicam, nihilominus tempus illud sufficiens erat ad divulgationem ejus per totum mundum, quod satis est ad consummatam promulgationem, juxta doctrinam generalem snperius datam, quam etiam libro sequenti ad legem novam applicabimus. Multo vero certius est promulgationem Evangelii pro Judaeis factam esse sufficientissime intra illud tempus, imo et de facto pervenisse ad omnes orbis provincias in quas erant dispersi Judaei, et ubicumque lex Moysi ab eis servabatur, ac subinde tempus illud triginta sex annorum , paulo amplius minusve, sufficientissimum fuisse ut lex illa cum honore sepeliretur et omnino aboleretur ; ab illo ergo tempore coepit illa lex esse mortifera.
3. Dubium : quo jure lea illa facta fuerit mortifera. — Statim vero insurgit alia interrogatio, quo nimirum jure, divino, scilicet, vel humano, lex illa facta sit mortifera. Nam, ut dixi, illa non est facta mortifera per solam abrogationem ejusdem legis , nam abrogatio, ex vi sua et in genere loquendo, tollit obligationem legis abrogata, non vero prohibet, aut mortiferam facit observantiam ejus quasi materialem , seu perseverantiam in usu per legem illam introducto; ergo idem dicendum est de illa lege. Deinde non sunt facta perniciosa legalia per solam introductionem legis novae, quia in Judaea et in multis aliis provinciis introducta est et obligavit, et non fecit statim mortifera legalia; ergo, quantum est ex vi illius legis, alia durare potuisset pro toto orbe et pro quocumque tempore, quia non est major repugnantia. Oportet ergo ut caeremonialia legis facta sint mortifera per novum jus prohibens illorum usum. Quale ergo est tale jus? Non enim est jus divinum naturale ; maxime enim fuisset illud, quod nasci potuisset ex significatione futurorum, quae jam erant impleta. Haec autem ratio insufficiens est : ergo. Major patet, quia, remota illa significatione, nihil invenitur in his caeremoniis per se malum, alioqui nunquam potuissent praecipi aut exerceri; sunt ergo per se indifferentes, si eis non addatur aliqua significatio quae falsitatem includat in qua sola illa ratio fundatur : ergo, illa seclusa, nulla superest ratio ob quam dicamus caeremonias illas factas esse intrinsece malas ex vi legis gratiae sufficienter et integre promulgatae. Quod autem illa ratio non cogat, est manifestnm ex supra dictis, quia illa significatio est separabilis ab illis caremoniis, etiam factis formaliter, ut in multis accidit ante Christi mortem, et in pluribus vel omnibus post mortem ejus, et post inchoatam promulgationem Evangelii : ergo nulla ratio superest ad dicendum hanc prohibitionem esse juris naturalis.
4. Urgetur idem dubium. — Neque etiam dici potest esse juris divini positivi, quia in Scriptura non invenitur talis prohibitio a Deo facta, neque est testimonium ex quo colligatur caeremonialia esse mortifera, nisi illud ad Galat. 5: Sà circumcidamini, Christus vobis nihil proderit ; quod tamen ab Augustino ex- ponitur de circumcisione assumpta, ponendo spem in illa, vel saltem ut adhuc necessaria, et ut erat legis professio : nam de illa intelligitur quod immediate subjungit Paulus : Testificor omni homini circumncidenti se, quoniam debitor est universe legis faciende ; hoc enim habet verum in homine circumcidente se, spiritu legis, animo profitendi illam ut durantem et vivam. Nam alioqui Timotheus circumcidit se, et nihilominus non factus est debitor universae legis faciendae, quia non illo spiritu se circumcidit, sed quia id non erat vetitum, et cedebat in honorem legis, et ut fieret aptus ad caeteras caeremonias legis religiose exercendas, quando ad majorem unionem et pacem inter fideles, et consequenter ad majorem Dei amorem conferret. Ergo ex illo loco non probatur usum circumcisionis , etiam religiosum et ad cultum Dei ordinatum, esse simpliciter jure divino prohibitum. Neque etiam tale jus divinum habetur ex traditione, quia Ecclesia nunquam declaravit caeremonialia esse mortifera ex vi juris divini, sed tantum esse mortifera, quod possunt habere ex vi ecclesiasticae prohibitionis; ergo hoc videtur esse verisimilius.
5. Quid de hoc tradiderunt doctores. — Hoc punctum non invenio ab auctoribus qui sententiam Augustini sequuntur expresse definitum aut disputatum. Nam Hieronymus sine dubio sensit caeremonialia esse mortifera ex jure divino, vel ex vi obligationis legis evangelicae, vel ex vi redemptionis per Christum consummatae ; nam ideo dixit semper fuisse mortifera, imo nihil distinguit inter mortuam et mortiferam. Et ita eisdem testimoniis Scripturae utrumque probat, et ideo in locis supra citatis videtur interpretari dictum testimonium Pauli ad Galat. 5, de circumcisione quocumque modo facta formaliter ex affectu cultus : quamvis super eumdem locum non longe sit ab expositione Augustini, dicens: T'unc non, prodest circumcisio , cum aliquid per semetipsam putatur utilitatis afferre. Nihilominus tamen in sententia Augustini satis verisimile est absolutam prohibitionem legalium in sensu dicto non esse ex vi solius juris divini, sed per ecclesiasticum compleri. Nam ex jure divino est mortifera observatio legis, si fiat vel ab illa sperando justitiam sine Christo, vel etiam cum Christo, ita ut lex simul existimetur necessaria causa justitiae ; vel etiamsi nunc credatur necessaria ex vi praecepti et obligationis talis legis. At vero lex ecclesiastica addit, ut sit mortifera observatio legis facta ex affectu religionis, seu tanquam per se conferens ad honestatem , etiamsi nullo ex dictis modis necessaria reputetur. Nam talis observatio jam non poterat esse utilis Ecclesiae, neque ad unionem utriusque populi judaici et gentilis conferret, sed potius fuisset occasio schismatum et scandalorum ; imo non parum fuisset periculi ut tales caeremoniae saepissime fierent judaico spiritu, et ideo convenientissimum fuit illas omnino abolere per dictam absolutam prohibitionem. Quod si inquiratur ubi talis prohibitio ecclesiastica inveniatur , respondetur non oportere ut inveniatur scripta, sed satis esse quod usu et traditione Ecclesiae constet, et quod de hac Ecclesiae consuetudine et traditione antiqui Patres testificentur. Potuit autem hae lex non scripta solo usu et consuetudine universalis Ecclesiae introduci : verisimilius autem est illam incoepisse ex declaratione Pastorum Ecclesiae et Apostolorum tempore opportuno facta, quando jam expediebat mosaicas caeremonias in Ecclesia non permittere. Et ita colligi potest ex dicta epistola lgnatii, hanc legem jam tunc fuisse latam in Ecclesia, et Clement., lib. 6 Const., c. 14, inter alia tradita ab Apostolis, ponit non esse fidelibus carnem circumcidendam. Idem Euseb., lib. 1 de Praepar. Evang., c. 3; et Augustinus statim citandus.
6. Objectio. — Solum potest objici, quia sequitur posse Ecclesiam hanc legem tollere, vel in ea dispensare , et usum caeremonialium concedere, quia potest dispensare in quocumque jure humano, ut supra dictum est, et tradidit divus Thomas, quodlibet. A, art. 13. Respondebimus autem, quamvis in Ecclesia non desit absoluta potestas, nihilominus moraliter et de facto non posse abrogare talem legem, quia id esset in destructionem, non in eedificationem, sicut de praecepto decimarum suo loco diximus , et idem est de praecepto jejunii quadragesimalis. Et in particulari certum est praeceptum, ut Pascha non celebretur in eadem decima-quarta luna, in qua celebratur a Judaeis, ecclesiasticum esse, et nihilominus non auferetur ab ipsa Ecclesia, nec auferri potest, quia Spiritus sanctus, rector Ecclesiae, id non permittet, quia perniciosum esset et scandalosum, absque ulla utilitate. Et eadem raiione, proprie loquendo , nunquam Ecclesia in hoc praecepto dispensavit, eademque ratio est de quocumque t:xpore futuro, quia nulla ratio utilitatis vel aedificationis potest in tali dispensatione invsniri. Ideoque (ut supra notavi) quoties Ecclesia utitur aliqua caeremonia ad imitationem antiquae legis, semper id est secundum aliquam generalem rationem cultus, de se consentaneam rationi naturali, non vero secundum peculiarem modum institutum et observatum in antiqua lege, ne videatur ullo modo aliquam ex illis caeremoniis retinere, sed ab omni mali specie abstineat.
7. Prohabitionem ceremoniarum, quatenus legales erant, ex jure divino oriri. —Denique, possumus ultimo addere hanc prohibitionem eaeremoniarum , quatenus legales erant, ex jure divino positivo proxime oriri, et, illo supposito, esse mortiferas, si fiant ex affectu cultus, ex vi juris divini naturalis. Declaratur prior pars, quia dupliciter possunt illae caeremoniae dici legales, scilicet, quia praeceptae per legem, vel tantum quia institutae, hoc enim secundum latius patet; nam potest aliqua caeremonia institui sine praecepto utendi illa, ut per se constat. Lex autem vetus in utroque fuit temporalis et abroganda, ut ex supra dietis patet, ideoque postquam plene abrogata est, cessavit non tantum obligatio, sed etiam institutio legalis. Et hoc quidem ortum habuit ab eodem jure divino positivo quo lex illa condita fuit, id est, a libera Dei voluntate, quae terminum durationis illi legi praefixit, qui terminus fuit Christus vel novus legislator et consequenter lex ejus sufficienter promulgata. Unde quoad hoc valde probabile est Apostolos, non per modum nova institutionis aut praecepti, sed per modum interpretationis divini juris, declarasse quod tempore consummatus fuit terminus, ex quo lex illa cessatura erat omnino quoad omnem suam institutionem. Et hoc significavit Augustinus lib. de Haeresibus, in haeresi 9, dicens Christianos per apostolicam traditionem legalia non observare carnaliter, sed didicisse ea spiritualiter intelligere. Facta autem hujusmodi declaratione, ex jure divino naturali secutum est ut caeremoniae illae statim essent mortiferae, quatenus legales erant, quia jam non ad religionem, sed ad superstitionem potius pertinere coeperunt.
8. Declaratur doctrina tradita.—Atque hoc maxime patet in quibusdam caeremoniis quae publicam et authenticam institutionem requirunt. Inter quas primum locum obtinent sacrificia, quia in illis consistit veluti principalis et quasi substantialis cultus Dei, et ideo, cessante institutione et impositione Dei, eo ipso ex natura rei fuit intrinsece malus usus illorum sacrificiorum sub ratione sacrificandi et colendi Deum per illa, quia jam revera non erant sacrificia divina, nec per homines potuerunt restitui in illum statum. Quod patet, quia id non potest fieri auctoritate privata, quia hoc repugnat rationi sacrificii, neque etiam auctoritate publica Ecclesiae, quia esset contra Christi intentionem instituentis in Ecclesia unum excellentissimum sacrificium loco omnium, et idcirco unicum , quia per se solum sufhicientissimum est, ut late tractavi in tertio tomo tertiae partis, disputatione septuagesima-quarta, sectione ultima. Ablatis autem hoc modo sacrificiis, necessarium consequenter fuit eodem modo cessare sacerdotium, quia sacerdotium per se primo ad sacrificium ordinatur, juxta illud Pauli ad Hebr. 8 : Omnis Pontifea ad offerendum manera, et hostias constituitur. Unde etiam in lege gratiae Christus aliud sacerdotium instituit, praeter quod nullum introduci potest per ullam auctoritatem hominibus datam. Idem judicium ferendum est de sacramentis, quae secundum locum tenere videntur inter caeremonias quae institui solent ad cultum Dei, et ordinantur ad aliquam sanctificationem recipientium. Quae quidem sanctificatio in lege nova interna est et perfecta, et a solo Deo conferri potest, et ideo Ecclesia non potest talia sacramenta instituere. Neque etiam potest vetera revocare seu acceptare, quia vel id faceret ex vi prioris institutionis divinae, vel per novam impositionem humanam illa instituendo :non primum, quia divina institutio jam cessavit, ut supponitur : nec secundum, tum quia nulla est potestas in Ecclesia ad instituenda sacramenta; tum etiam quia finis proprius talium sacramentorum cessavit in lege nova, in qua sicut non sunt legales immunditiae, ita neque est purificatio legalis, seu carnis, ut illam Paulus appellat. Et hoc etiam confirmat illa ratio D. Thomae, quod illae purificationes et oblationes erant umbrae futurorum et internae sanctificationis dandae per Christum ; unde impertinens fuisset potestas instaurandi in Ecclesia Christi talia et tam imperfecta sacramenta.
9. De ceremonais accidentalibus. — De aliis vero caeremoniis pertinentibus ad cultum Dei, quae magis accidentariae sunt, qualia sunt vestes, vasa et alia sacra, et observantiae veteris legis, dixerunt aliqui quod, licet non possint servari in lege nova ex vi primae institutionis, quia illa cessavit, et ideo talis usus esset superstitiosus, et errorem involveret, ni- hilominus auctoritate Ecclesiae posse instaurari, ita ut serventur ex institutione humana, non ex divina, ad eum modum quo theologi loquuntur de judicialibus praeceptis. Ita sentit Covarr., l. 1 Variar., c. 17, n. 1. Qui consequenter ait differentiam quam communiter assignant theologi inter judicialia et caeremonialia praecepta, intelligendam esse de illis caeremonialibus quae principalem cultum continebant, ut erant sacrificia et sacramenta : nam haec maxime significabant mysteria Christi futura, alia vero magis videbantur esse ad moralem utilitatem, ut ad decentiam et ornatum sacrificiorum, et ad excitandam devotionem, etc. Et allegat in hanc sententiam Majorem in 4, dist. 3, q. 1; et D. Antoninum, 14 p., t. 14, c. 5, S9; et Dried. de Libert. christian. Sed hi auctores nihil in particulari dicunt , sed generatim loquuntur. Unde in eodem sensu videtur loqui Covarr., qui non solum de possibili, sed de facto loquitur , ut patet ex exemplis quae statim subjungit. Itaque de facto haec imitatur Ecclesia secundum generalem et moralem rationem cultus , et ad illos fines decentiae et ornatus, etc. Semper tamen distinctum modum observat qui et sit perfectioni novae legis magis accommodatus , et omnem suspicionem auferat legalium caeremoniarum. Haec autem observatio et prudens cautela non apparet necessaria ex vi juris divini naturalis, nisi quatenus prudens ratio dictaverit esse moraliter necessariam ad praedictos fines; et quia hoc semper ita est (moraliter loquendo, ut explicavi), ideo simpliciter dicere possumus usum etiam harum caeremoniarum legalium esse mortiferum ex vi juris divini naturalis, supposita cessatione antiqui juris divini positivi, cum perfecta illius mutatione per novae legis completam promulgationem. Hic vero insurgebat alia difficultas, quam in capite sequenti melius tractabimus.
On this page