Caput 19
Caput 19
Fueritne lex vetus prius mortua quam mortifera.
1. Status questionis aperitur. — Resolutio quaestionis hujus ex jam dictis haberi potest ; tamen, quia nec probari poterat, nec a difficultatibus occurrentibus expediri, non intellecto prius tempore in quo coepit esse mortifera, ideo in hunc locum punctum hoc distulimus. Potest autem quaestio intelligi, vel respectu gentium , vel respectu Judaeorum ; utrisque enim lex mortifera est, ut adducta in superiori capite probant, et a fortiori utrisque etiam est mortua, imo respectu gentium plus quam mortua dici potest, quia illos nunquam obligavit. Quocirca, si quaestio proposita, seu comparatio fiat respectu gentium conversarum ad Christum, resolutio pendet ex dubitatione supra tractata, an Gentilibus in Christum credentibus aliquando licuerit post Evangelium susceptum circumcisionem suscipere et legalia servare. Nam si nunquam licuit, consequens est ut simul fuerit eis lex mortifera ac fuit mortua, quia post Christum semper utrumque habuit. Si vero aliquando licuit fidelibus ex gentibus circumcidi, manifestum est prius respectu illorum fuisse legem mortuam quam mortiferam, quia a principio et semper illos non obligavit, et ita erat quasi mortua respectu illorum, cum tamen non esset mortifera , quamdiu illam servare eis licuit. Neque in hoc superest nova difficultas. Comparatio ergo fit respectu Judaeorum ; licet enim, ex dictis in superioribus, sequi videatur prius legem illam fuisse mortuam quam mortiferam, et haec sit communis sententia, et Augustino tributa, nihilominus in se et in Augustino non caret difficultate.
2. Posset enim quis opinari, etiam respectu Judaeorum, non prius fuisse legem mortuam quam mortiferam, non quia a principio fuit mortifera, sed potius, e converso, quia non fuit mortua donec fuit mortifera, id est, usque ad consummatam praedicationem Evangelii. £t fundamentum esse potest, primo quia nullum est testimonium quod ostendat a principio fuisse mortuam ; nam, si quod esset, maxime illud: Si circumcidamini, Christus volis nihil proderit : illud autem, vel tunc dictum est tantum ad Gentiles, vel si extendatur ad Judaeos, intelligitur de his qui circumcidebantur ponentes spem in circumcisione, ianquam in causa salutis sine qua gratia Christi non suffticeret; alioqui non solum probaret ille locus fuisse legem a principio mortuam Judaeis, sed etiam eisdem fuisse mortiferam. Alia vero testimonia Scripturae, quae loquuntur de termino legis veteris usque ad Christum, non magis probant statim fuisse mortuam quam mortiferam. Nam intelliguntur de Christo ut obligante universum mundum per suam legem novam, et ideo extenduntur usque ad promulgationem Evangelii; ergo possunt etiam extendi usque ad consummatam promulgationem Evangelii, quia tunc coepit lex Christi totum mundum obligare. Unde quando Augustinus dixit epist. 9, in Judaeis fuisse damnabile, quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato sacramento gratie secundum ordinem Melclnsedec, adhuc putabant sacramenta velera non ex consuetudine solemnitatis, sed ea necessitate salutis esse servanda ; hoc, inquam, recte potest intelligi de tempore post perfecte promulgatum Evangelium ; tunc enim et non antea simpliciter dici potest sacramentum gratiae fuisse datum et manifestatum. Unde Hieronymus, in epist. 89, Augustino tribuit quod diceret Genti'es esse legis onere liberos, Judaeos vero legi esse subjectos, quod, si verum est, necessario referendum est ad illud primum tempus inchoatae promulgationis legis nova, quia post illud uterque populus aeque fuit liber ab onere legis; ergo in illo primo tempore Judaei non erant liberi ab onere legis; ergo lex non erat mortua. Denique, seclusa auctoritate, nulla est ratio quae cogat nos dicere legem veterem fuisse mortuam ante plenam legis nova promulgationem, quia leges illae non habebant inter se formalem repugnantiam, et Deus poterat velle ut simul permanerent et obligarent ; videturque id satis voluisse pro illo primo tempore, ferendo novam legem, et non expresse revocando primam, nec breviorem terminum assignando, quo adveniente cessaret.
3. Aliud fundamentum. — Aliud et grave fundamentum est, quia non apparet quomodo illa duo, scilicet, esse mortuam et non mortiferam, vel haec duo, esse legem permissam seu licite observabilem, et non esse obligantem, simul conjungantur. Primum patet simili discursu supra facto; nam si lex illa mortua est, jam sacramenta ejus nihil erant, et sacrificia ejus etiam cessaverant, introducto jam unico Missae sacrificio: ergo, ex natura rei, necessarium fuit ut statim usus talium eaeremoniarum fuerit superstitiosus, et rationi recte contrarius. Item si lex illa mortua erat, ergo ejus caeremoniae erant falsa signa divini cultus, quia jam cessaverat eorum institutio seu impositio, quia hoc ipsum est legem esse mortuam : ergo uti illis erat per se et intrinsece malum. Quod si quis fortasse dicat illud fuisse licitum ex dispensatione divina, non loquetur imprimis juxta intentionem Augustini. Et deinde oportet ut dispensationem ostendat, ne voluntarie loquatur. Ac denique si ille usus est contra rationem naturalem, non cadet in illum propria dispensatio, sed potius dicendum erit legem illam non fuisse pro illo tempore sublatam vel mortuam, ut usus caeremoniarum ejus nihil pro tunc haberet rationi contrarium. Et inde facile ostenditur alia repugnantia, in hoc quod lex illa perseveraverit quoad religiosam observationem, quando non perseverabat quoad obligationem. Repugnantia autem est, quia non potest esse vera lex quin obiget; non potest autem esse religiose observabilis talis lex nisi permaneat in statu verae lcgis: ergo nec potest esse sic observabilis, nisi vim obligandi retineat. Alia repugnantia moralis invenitur in sententia Augustini: nam ipse docuit non fuisse mortifera legalia a principio, ut in actionibus Apostolorum simulationem vitaret : ergo eadem ratione docere debuit non fuisse tunc mortua, alias non posset simulationem effugere, cum Apostoli, tanquam legis observatores, caeremonialia exercerent, ut supra ostendimus. Alia denique repugnantia moralis est in fundamento Augustini : nam si expediebat legem illam non statim fieri mortiferam ut cum honore sepeliretur, ergo eadem ratione oportebat obligare Judaeos ad usum illius legis pro illo tempore, ita ut non possent licite illam statim abjicere in ejus infamiam et injuriam ac si mala esset: ergo eadem ratione oportuit eam pro illo tempore vivam permanere.
4. Tria distinguenda. — Hoc punctum postulat ut explicemus quod supra in hunc locum remisimus, quomodo lex illa mortua esse incoeperit a die Pentecostes. Ut autem hoc distincte resolvamus, oportet in lege illa respectu caeremonialium tria distinguere, scilicet, obligationem, institutionem, et fructum seu effectum : sunt enim haec tria distincta et separabilia, et ideo potest intelligi quod lex derogetur quoad unum istorum, et non quoad aliud, et ita quod sit mortua quoad obligationem, et non quoad institutionem vel utilitatem; potest etiam intelligi ut quoad omnia moriatur, seu abrogetur. Augustinus ergo, si attente legatur, solum loquitur de abrogatione quoad obligationem legis, et in hoc sensu sentit fuisse legem illam mortuam, quando nondum erat mortifera, et ideo dixit potuisse aliquando illam legem servari, dummodo non tanquam necessaria, sed ut bona et religiosa observaretur. De aliis autem duobus punctis nihil expresse dixit ; videtur autem ex doctrina ejus colligi aliter esse loquendum de lege quoad secundum membrum, id est, institutionem caeremonialium ; tertium vero de fructu, seu utilitate legis, non habet in praesenti peculia- rem rationem, sed ex prioribus pendet, ut in capite ultimo hujus libri declarabitur.
5. Lex vetus mortua dum les nova coperit obligare. — Dico ergo primo : longe probabilius est legem veterem coepisse abrogari ac mortuam. esse quoad obligationem simul ac lex nova coepit obligare. Haec est sententia Augustini, ut dixi, et ita eum intelligunt et sequuntur omnes theologi citati, et constat etiam quoad hoc Hieronymum in eadem fuisse sententia. Imo aliqui putant hanc partem esse de fide certam : nam in quodam tractatu de quadruplici synodo Apostolorum, qui habetur in principio primi tomi Conciliorum, et factus dicitur juxta Glossam ordinariam, ponitur quarta synodus primitivae Eeclesiae congregata, Actor. 21, diciturque in ea declaratum fuisse, in illo primo tempore ante eversionem templi Hierosolym. licuisse conversis Judaeis uti caeremoniis legis, dummodo spem salutis suae in illis non collocarent ; et in hanc sententiam citantur etiam Beda et Carthusianus. Verumtamen Actor. 21 nulla refertur facta synodalis congregatio, neque nova definitio aut declaratio fidei ibi facta est, sed solum legitur ibi consilium datum Paulo a Jacobo et senioribus de usu aliquorum legalium, in quo supponitur quidem eos credidisse illum usum fuisse licitum, in quo credendum est non errasse; non tamen declararunt qualis esset ille usus, neque an tunc esset sub obligationem, necne. Inde ergo nihil certum colligi potest quoad hanc partem. Alii vero putant hoc fuisse definitum ab Eugenio IV, Concilio Florentino, ex quo Cajetanus, Soto et alii moderniores haec referunt verba: Non iamen negat sancta Sgnodus licuisse alla observare ante sufficientem Evangelii promulgationem, modo ad salutem esse necessaria non crederentur. Verumtamen haec verba ego non invenio in illo concilio, quod etiam notarunt Valent. et Vasq. Praeterquam quod in eis non dicitur Concilium definire, sed tantum non negare. Non videtur ergo haec res definita, nec in Scriptura expressa, quanquam videatur magis consentanea iis quae Scriptura refert de factis Apostolorum; indicat enim non fuisse ex legis necessitate, sed ob temporum indigentiam et opportunitatem. Sicut dicitur de Paulo Actorum decimo-sexto , circumcidisse Timotheum propter Judeeos : nam in hoc tacite significatur id non esse factum propter obligationem legis implendam, et ad hunc modum referuntur alia.
6. Ratio theologica. —Confirmatur. Ratio- ne ergo theologica principaliter agendum est, et praecipua sumitur ex principio supra posito, quod lex vetus abrogata est quoad olligationem simul ac lex nova obligare incoepit: nam lex nova obligare incoepit a die Pentecostes, ut nunc supponimus ex libro sequenti: ergo eodem die mortua est quoad obligationem lex vetus. Et declaratur amplius et confirmatur illud principium, quia illa duae leges includebant quamdam repugnantiam quoad obligationem : nam ex quo coepit lex nova obligare, coepit Baptismus esse necessarius ad salutem : ergo eo ipso desiit circumcisio esse necessaria. Probatur haec consequentia ( caetera enim clara sunt), tum quia secundum moralem et congruam providentiam non potuerunt duo media esse simul necessaria ad eumdem effectum ; nec professiones quodammodo contrariae debuerunt simul praecipi : nam altera erat per signum distinctivum populi judaici a gentili, alia vero per signum utrique commune, tollensque inter eos divisionem; tum etiam quia neccessitas circumcisionis derogabat multum dignitati et sufficientiae Baptismi jam sufficienter promulgati, et ideo semper fuit malum sumere circumcisionem ut necessariam, ex quo Baptismus necessarius esse coepit. Cessavit ergo praeceptum circumcisionis, eo ipso quod coepit obligare praeceptum Baptismi : ergo consequenter etiam cessavit tota lex quoad obligationem suam. Probatur consequentia, tum a paritate rationis, tum maxime quia circumcisio erat quasi fundamentum totius legis, quia non obligabat nisi circumcisos; ergo, cessante generaliter necessitate circumcisionis, consequens fuit ut in tota lege cessaret. Quae illatio est manifesta quoad omnes qui nondum erant circumcisi quando necessitas circumcisionis cessavit; quoad. alios vero jam circumcisos, potest cum proportione applicari : nam licet illi necessario subjacerent circumcisioni, illa non erat necessitas moralis et praecepti, sed physica, ex praesuppositione talis effectus; qua non obstante, consequens fuit ut necessitas obligationis quoad totam legem in illis etiam cessaret. Simile argumentum fieri potest de sacrificiis: nam introducto unico ac divino legis novae sacrificio, ejusque necessitate jam coepta promulgari, consequens fuit ut necessitas antiquorum sacrificiorum per se cessaret; repugnabat enim singularitati nostri sacrifici ejusque dignitati et. sufficientiae derogabat ; idemque est cum proportione de sacramentis, ac subinde de tota lege caeremonial.
7. Hinc infertur, primo, legem veterem non simul, sed successione pro toto mundo mortuam fuisse.—Ex hoc discursu infero, primo, legem veterem non fuisse simul abrogatam seu moriuam quoad obligationem pro toto mundo, sed successive, priusque in Jndaea, et in aliis locis ubi prius fuit lex nova promulgata, deinde vero in aliis, prout demulgatio legis evangelicae augebatur. Ratio est, quia lex vetus, quoad obligationem, per obligationem legis novae quasi formaliter excludebatur ; sed lex nova non obligavit simul mundum universum, sed successive, prout successive promulgabatur, vel quantum est ex se divulgabatur, ut recte docuit Scot. in 4, d. 3, et in lib. sequenti latius tractabimus ; ergo eodem modo ac proportione mortua fuit lex vetus quoad obligationem : nam est eadem ratio et consecutio necessaria. Quia si una forma non excluditur nisi ad introductionem alterius, non potest brevius aut celerius excludi quam altera introducatur. Ita ergo intelligo quod Augustinus dixit, dato et manifestato Sacramento gratie, antique legis necessitatem cessasse; nam per Sacramentum gratie, recte lex gratiae cum suis sacramentis et mysterus intelligitur; haec autem lex successive manifestata est : ita ergo obligationem prioris legis depulit.
8. Secundo infertur, postquam leu vetus capit esse mortua in toto orbe, cepisse simul esse mortiferam. — Differentia inter mortuam, et mortiferam. — Secundo infero, postquam lex vetus coepit esse mortua in toto orbe, coepisse etiam simul esse mortiferam : probabileque est tunc simul fuisse mortiferam pro toto mundo. Prior pars manifesta est ex dictis, quia.lex illa fuit mortua cum proportione ad promulgationem Evangelii; ergo in eo puncto in quo sufficiens promulgatio Evangelii consummata est, lex vetus integre et pro toto mundo mortua est. Dictum est autem supra, sufficienter promulgato Evangelio, statim legem veterem fuisse mortiferam : ergo simul ac lex illa fuit plene mortua, coepit esse mortifera, ita ut finis mortis ejus, ut sic dicam, fuerit initium status mortiferi ejus. Et hinc declaratur secunda pars : nam cum jam tunc lex nova esset promulgata in toto orbe, potuit lex vetus incipere simul esse mortifera in eodem universo orbe. Et ita differentia inter esse mortuam vel mortiferam erit, quod lex vetus simul fiebat mortua cum promulgatione legis novae, ac subinde successive, non sic autem facta est mortifera, sed potius ad con- summationem promulgationis legis novae, et ideo sicut in uno puncto (moraliter loquendo) promulgatio consummata est, ita in illo potuit incipere lex illa simul esse mortifera, quia jam praecesserat quasi sufficiens dispositio in toto orbe, per totam successivam promulgationem legis novae.
9. Objectio.— Responsio. — Dices: lex illa non est facta mortifera sine speciali prohibitione distincta ab aliis praeceptis legis novae; haec autem prohibitio non poterat simul proponi universo orbi, nec praedicabatur simul cum lege nova : ergo non potuit postea simul totum mundum obligare : ergo nec potuit illa lex simul esse mortifera pro toto mundo. Respondeo satis probabile esse Apostolos et eorum discipulos simul cum Evangelio praedicasse, et docuisse fideles legem veterem, quae jam non obligabat, solum ad tempus fuisse permissam propter honorem ejus, et propter suaviorem Dei providentiam, ut facilior fieret Judaeorum conversio, omnisque peccandi occasio illis auferretur : paulo tamen post fuisse omnino delendam et prohibendam, post sufficienter completam Evangelii praedicationem. Atque ita recte fieri potuit ut adveniente illo tempore, sufficienter innotesceret toti Eeclesiae illa reprobatio et abolitio legis, ideoque simul in tota fuerit mortifera. Dixi autem tantum hoc esse probabile, quia incertum est id quod suppono; fieri enim potuit ut prohibitio illa, seu declaratio talis status illius legis, in quo oporteret esse mortiferam, fieri coeperit post plene mortuam illam legem pro toto mundo, et quod non simul sed successive fuerit promulgata universae Ecclesiae. Quod si ita factum est, prius fuit lex illa mortua non solum in aliquibus partibus orbis, sed etiam in toto mundo, quam fuerit mortifera quoad obligationem, sicut hactenus locuti sumus.
10. Legem veterem non prius fuisse mortuam quoad institutionem quam mortiferam. — Dico secundo: lex vetus non prius fuit mortua quoad institutionem quam fuit mortifera. Ita censeo esse interpretandam sententiam Augustini, quia est necessario consequens ad aliam sententiam ejus, ut mihi probant rationes dubitandi supra positae. Quia non poterant illae caeremoniae ut legales, id est, ut institutae a Deo per illam legem, religiose fieri per modum cultus Deo placiti et accepti ratione suae institutionis, si jam pro illo tempore lex esset revocata et abolita, etiam quoad hanc partem: nam post talem abrogationem jam cultus esset superstitiosus, ut supra etiam de- claratum est. Declaratur praeterea in hunc modum: nam quamdiu lex non fuit mortifera, respublica illa Judaeorum in suo caeremonial statu, ut sic dicam, permansit, id est, templum illud fuit vere locus sacer ad cultum Dei deputatus : nam ob hanc causam Apostoli specialiter illum frequentabant ad orandum, ut ex Actibus Apostolorum constat : pontifex etiam qui tunc officium gerebat, vere sacerdos erat. Unde Paulus, Act. 23, cum ab aliis corriperetur quod Ananiam Principem sacerdotum maledixisset, respondit : IVesciebum, fratres , quod Princeps esset sacerdotum. Ubi Chrysostomus affirmat quod si Paulus eum cognovissel , honorasset ; et hom. 39 ait in Matth., Paulum poenitentia ductum se excusasse. Et illam sententiam multi sequuntur, ut Lyran., Cajetanus, Isidorus, Clarus, et indicat etiam Theophylactus. Quamvis alii aliter exponant ignorantiam illam Pauli per figuram et simulationem interpretando, quod mihi non probatur. Significavit ergo Paulus eo tempore nondum fuisse sacerdotes legales sua dignitate omnino privatos, quod tamen necessario dicendum esset, si lex fuissei mortua etiam quoad institutionem, quia, sicut translato sacerdotio transfertur lex, ita mors legis quoad institutionem est signum sacerdotii emortui; e converso, ergo, si sacerdotalis dignitas durabat, necesse est ut etiam duraret legis institutio. Et inde fit consequens ut idem sit dicendum de sacrificio, ad quod sacerdotium ordinatur.
11. Declaratur magis. —Praeterea, ob hanc causam dixit Augustinus illas caeremonias fuisse servatas ex consuetudine solemnitatis, licet non fierent ex necessitate, quia, videlicet, quoad solemnem institutionem durabant, licet non quoad obligationem. Nihil enim aliud significare potuit Àugustinus per consuetudinem solemnitatis , quia illa consuetudo non induxit illam solemnitatem, sed potius divina institutio et solemnitatem et consuetudinem illius introduxit, ideoque durare non potuit, nisi durante institutione; ergo si licebat tunc servare legalia consuetudine solemnitatis, licebat ex vi primae institutionis; ergo illa adhuc durabat. Denique saepe Augustinus comparat usum illarum caeremoniarum, prout ab Apostolis illo tempore fiebant, cum earumdem observantia quam , vivente Christo, iidem Apostoli, vel etiam ipsemet Christus exhibebant, utique quoad religiosum cultum; ergo plane sentit eamdem durasse institutionem. Ita ergo haec assertio necessario sequitur ex alia supra probata, quod Apostoli non ficte, sed vere, et ex affectu religioso illas caeremonias faciebant. Ratio vero a priori est, quae saepe est tacta, quia ad suavem providentiam Dei pertineret non statim vel subito revocare totum illum statum vel institutum, ne hoc cederet in infamiam illius religionis, vel in majorem perniciem Judaeorum , qui non erant dispositi ad tantam et tam subitam mutationem. Neque etiam institutio et introductio novae legis illam subitam mutationem exigebat , quia nihil perfectioni ejus aut dignitati derogabat illa observantia propter dictos fines, et pro brevi tempore, et non ponendo spem salutis in illa.
12. Secundo infertur quando lex illa extincta fuit. — Ex quo ulterius infero legem illam non fuisse extinctam quoad instü tutionem, in sensu declarato, donec fuit mortifera, ac subinde, quoad hanc partem, non fuisse prius mortuam quam mortiferam, neque e converso. Hoc sequitur evidenter ex dictis, primo, quia quando institutio non fuit revocata, per se loquendo, licebat uti illa, cum esset divina, quamvis non esset sub obligatione, quia institutio sufficit ad honestum usum, et potest ab obligatione separari, ut per se constat ; ergo quamdiu duravit illa institutio, non fuit mortifera legalium observatio, nec moraliter esse potuit, quia non poterat Deus prohibere absolute usum caeremoniarum pro eodem tempore, pro quo volebat eas religiosum cultum et significationem retinere. Praeterea supra ostensum est caeremonias illas factas esse mortiferas quasi ab intrinseco, ex eo quod revocata fuit illarum institutio ; ergo non potuit lex illa esse mortua quoad institutionem, priusquam fuerit etiam moruifera. Neque in hoc superest nova difficultas, nisi quod fortasse videri potest sine causa vel fundamento assignari unum terminum mortis illius legis quoad obligationem, et alium quoad institutionem. hespondemus autem breviter, primo, non dici sine fundamento quod in factis et dictis Apostolorum nititur ; ex illis autem et Ecclesiae traditione habemus, caeremonias illas aliquando fuisse licitas, licet non essent necessariae, et postea factas esse illicitas; ergo consequens necessario est ut priori tempore non mutaverint institutionem, licet amiserint obligationem, postea vero etiam institutionem perdiderint. Ex quo ulterius necessario sequitur longiorem fuisse terminum illius legis quantum ad substantiam institutionis, ut sic dicam, quam quoad obliga- tionem : nam terminus obligationis fuit obligatio legis novae, terminus autem status illius instituti fuit perfecta Evangelii promulgatio.
13. Ad primam difficultatem responsio. — Et ex his facile respondetur ad duas difficultates in principio positas. Ad primam ergo fatemur sententiam asserentem legalia fuisse mortua quoad obligationem, pro illo primo tempore praedicationis evangelicae, non probari expresse aliquo Scriptura testimonio, vel Ecclesiae definitione, et ideo non esse de fide; esse tamen conclusionem theologicam satis ceriam, tum ex consensu communi Patrum et theologorum, tum quia est magis consentanea Scripturis excludentibus necessitatem illius legis cum Evangelio, et indicantibus Apostolos, quando exercebant legalia, non id fecisse ex necessitate : tum denique quia obligatio illius legis suo modo repugnabat obiigationi novae legis, ut declaratum est. Neque oportet eodem modo explicare terminum legis veteris quoad durationem in statu religioso, et in obligatione, quia non eodem modo opponitur legi novae in primo, sicut in secundo, nec ex eadem radice, neque habebat eamdem congruentiam pro illo tempore duratio obligationis quam habuit duratio institutionis : unde immerito ibi objicitur quod haec omnia sine sufficienti ratione asserantur. Nec magis obstant quae ex Augustino afferuntur. Nam priora verba, in quibus Augustinus dicit fuisse damnabile Judaeis servare legalia ob necessitatem salutis, non determinantur ab illo ad certum aliquod tempus, imo aperte extenduntur ad primum tempus praedicationis Evangelii ; nam in hoc distinguit inordinatum usum illius temporis ab honesto, quod in posteriori tempore uterque usus legalium, sive ex necessitate salutis, sive absque illa, illicitus factus est. Aliam vero sententiam ibi tributam Augustino apud illum non invenio, neque in rigore vera est, intellecta de onere obligationis legis: nisi intelligatur de tempore ante Christi mortem et praedicationem Evangelii; tunc enim Judaei erant sub onere legis, et non Gentiles: postea vero tam Judaei quam Gentiles fuerunt liberi ab onere iegis. Posset etiam id verificari post inchoatam promulgationem novae legis in aliquo loco ubi nondum pervenire potuerat Evangelii praedicatio ; ibi enim potuerunt Judaei pro aliquo tempore esse sub onere legis, sub quo non erant Gentiles. Si quis tamen recte advertat , illa differentia solum esse poterat inter utrosque nondum Christianos, non vero inter con- versos ad fidem Christi, quibus oportebat jam esse Evangelium promulgatum. Ex ignorantia item facile potuit accidere illud discrimen. Denique probabilis differentia pro eo tempore assignari posset, quod Judaeis libera erat observatio caeremoniarum legis, non ita Gentilibus, juxta probabilem sententiam supra tractatam.
14. Ad secundam difficultatem responsio. — Ad alteram difficultatem, respondetur priorem partem ejus recte probare legem illam non fuisse tunc mortuam quoad institutionem, non vero procedere contra cessationem obligationis ; ad rauones autem posteriori loco positas respondeo: ad primam, legem duos habere effectus inter alios, unus est instituere et dare formam et modum operandi, alius obligare; et nihil repugnare primum separari a secundo, sicut facta est institutio Sacramenti matrimonii, vel ordinis sine obligatione; ita ergo potuit lex illa permanere secundum priorem effectum, licet esset mortua quoad posteriorem. Majoris autem claritatis gratia distinguere possumus obligationem quoad exercitium, vel quoad specificationem actus : nam quoad priorem dicimus mortuam fuisse in principio legem illam; posterior autem necessario duravit permanente institutione , et illa sufficit ad rationem legis. Consistit autem in hoc, quod licet Judaeus non teneretur circumcidere filium, nihilominus si illum circumcidebat, debebat servare formam legis, et sic de aliis sacrificiis, quia haec obligatio ex natura rei sequitur ex institutione, et usu ejus. Et ita excluditur prima repugnantia.
15. Ad secundam rationem. — Ad secundam rationem, respondetur longe aliam esse rationem de simulatione observationis legis, tanquam obhlgantis, vel de simulatione cultus: nam prior erat valde materialis, et non per se intenta, neque excludebat intentionem veri cultus Deo pro eo tempore placiti, quod satis erat ut actio illa esset religiosa et omnino honesta. Neque enim Apostoli ea tunc faciebant propter obligationem legis, neque hoc exterius profitebantur quantum erat de se, quamvis praeviderent.alios id existimaturos, idque permitterent : nam hic modus simulationis illicitus non est, ut supra diximus; secus vero esset si caeremonias jam non religiosas et prohibitas, tanquam religiosas se facere fingerent : nam hoc sine dubio intrinsece malum est: ita ergo intellecto fundamento Augustini, omnis repugnantia cessat. Ad tertiam, respondetur primo ita fuisse Judaeos affectos ad legem suam, et consuetudine in illa firmatos, ut non fuerit necessarium eis prohibere ne statum illius subito abjicerent vel mutarent : illo autem statu perseverante, etiam erat consequens ut multi illis ceremoniis uterentur, seclusa speciali obligatione. Dico etiam probabile esse, non potuisse quidem singulos Pontifices, vel sacerdotes statum illius legis et institutionem ejus omnino abrogare; si tamen communi consensu vellent cedere juri suo, et statim omnino relinquere caeremonias suas, potuisse id facere, quia hoc non erat eis prohibitum, et tunc universaliter cessaret ratio retinendi caeremonias pro aliquo tempore, quia cessaret omne scandalum Judaeorum et omnis infamia ejusdem legis, et nullam haberet repugnantiam cum suavi providentia Dei. Quia vero hic casus erat moraliter impossibilis, ideo simpliciter permisit Deus statum illius legis pro aliquo tempore conservari quoad institutionem ejus, qua suppositione facta, tenebantur sacerdotes illius temporis sancta illa sancte tractare et juxta legem ministrare, quae obligatio, facta illa suppositione, magis ex natura rei quam ex positivo praecepto sequebatur.
16. Dubium. — Atque hinc obiter responderi potest ad quamdam curiosam interrogationem quae hic occurrit , an , eo tempore quo caeremonialia erant mortua , et non mortifera, tenerentur Judaei solvere decimas , quia hinc apparet non fuisse obligatos, quia lex erat mortua quoad obligationem, illi autem solum obligabantur ex vi legis. ltem quia sacerdotes jam non tenebantur ministrare, licet illis licitum esset ministerium : ergo neque alii tenebantur illa solvere, quamvis licite possent, si vellent. Patet consequentia, quia obligatio stipendii correspondet obligationi ministerii : nam, seclusa hac obligatione quasi mutua et permanente, pro actuali ministerio, quando fieret, posset fieri arbitraria recompensatio, vel ex partium conventione.
17. Conclusio affirmatur. — Nihilominus dicendum videtur eam obligationem pro eo tempore durasse : nam impriumis loquendo de Judaeis non conversis ad fidem, non est dubium quin saltem ex conscientia quam habebant tenerentur decimas solvere, sicut etiam sacerdotes, ex simili conscientia, tenebantur ministrare ; et verisimile est etiam Judaeos ad fidem conversos eamdem existimationem pro aliquo iempore habuisse, pro quo non satis constabat legem illam esse mortuam. Praeterea non videtur illa conscientia omnino fundaía in errore vel ignorantia, sed in naturali quadam justita, supposito statu illius populi conservantis illum religiosum cultum Dei, ut a Deo institutum et approbatum etiam pro eo tempore, et ab eodem populo quasi communi consensu retentum : nam inde oriebatur mutua obligatio ex parte sacerdotum, ut essent parati ad ministrandum, quando alii vellent uti legalibus; et ex parte populi, ad solvendas decimas. Eo vel maxime quod tribus Levitica non habuerat sortem in terra promissionis, et loco illius decimas acceperat ; ideoque, durante statu illius reipublicae et templi, non debuit illis privari: nam hoc etiam erat moraliter necessarium ut scandala vitarentur et omnia ordinate fierent.
18. Legem solvendi decimas non fuisse caremonialem, sed judicialem. — In quc tandem considero illam legem solvendi decimas non fuisse caeremonialem, sed judicialem, et ideo potuit lex illa obligare, etiamsi praecepta caeremonialia essent mortua. Verisimile enim est judicialia praecepta non fuisse pro eo tempore mortua, saltem illa quae ad conservandam justitiam et publicam pacem illius reipublicae erant necessaria. (Quia, durante pro tunc statu politico illius reipublicae (prout durabat , permittente, imo et approbante Deo), necessarium erat habere leges judiciales per quas cives obligarentur et malefactores possent puniri, et alia observari- pertinentia ad justitiam contractuum et aliarum actionum : nam obligatio talium legum non repugnabat cum consummata redemptione Christi, nec cum obligatione legis novae, nec etiam fuerat specialiter et expresse revocata. Et ita D. Thomas non probavit abrogationem praeceptorum judicialium nisi ex defectu subjecti, id est, ex dissolutione illius reipublicae et mutatione status ejus. Durante ergo illo tempore et statu, recte potuit pro illo tempore praeceptum decimarum obligare.
On this page