Text List

Caput 20

Caput 20

Quomodo fuerit semper illicitum gentes ad ) judaizandum cogere, et tractatur locus pauli ad galat. 2, et expenditur prohibibitio sanguinis et suffocati, actor. 15.

CAPUT XX. QUOMODO FUERIT SEMPER ILLICITUM GENTES AD ) JUDAIZANDUM COGERE, ET TRACTATUR LOCUS PAULI AD GALAT. 2, ET EXPENDITUR PROHIBIBITIO SANGUINIS ET SUFFOCATI, ACTOR. 15.

1. Multiplex coactio. — Nunquam potuisse gentes licite cogi ad legalia. — Duo tempora distinguenda. — Ex rationibus dubitandi in c. 18 pro utraque parte positis, et ex rationibus ac testimoniis additis pro sententia Hieronymi in cap. 16, solum supersunt nobis explicanda duo loca Scripturae in titulo proposita; caetera enim omnia, explicando sententiam quam veram reputamus, expedita sunt, et multis etiam occurentibus difficultatibus obiter est satisfactum ; haec vero duo loca specialem ac diligentem requirunt declarationem. Quia vero difficultas illorum locorum nascitur ex coactione gentium ad servanda legalia, ideo pauca de illa praemittenda duxi. Duobus autem vel tribus modis accidere potuit haec coactio: primo, per coactionem quasi poenalem, quae, ut justa sit, supponit obligationem in eo qui cogitur, et potestatem seu jurisdictionem in cogente. Secundo, per impropriam coactionem, quam directivam appellare possumus, imponendo scilicet, obligationem ad legalia servanda, hcet antea non esset. Tertio, intelligi potest coactio adhuc magis impropria, quae est per consilium vel exemplum. De prima non fit mentio in Scriptura, de secunda videtur procedere locus Actorum, de tertia vero locus ad Galat. 2. Primo crgo tanquam certum statuo nunquam potuisse gentes licite cogi ad legalia servanda primo genere coactionis, quasi ad implendam obligationem in illis praexistentem. Haec assertio nota est ex hactenus dictis; illam vero hic praemittimus, ut res magis intelligatur, et ut, occasione illius, aliqua loca Sceripturae ad hanc materiam spectantia explicentur. Possumus igitur duo tempora distinguere : unum est post decretum ecclesiasticum factum in Concilio apostolico, Actor. 15; aliud est de antiquiori tempore a passione Christi usque ad illud concilium. Post dictum ergo concilium, certissimum est principium positum, quia in illo definitum est, Gentiles conversos non esse obligatos ad legalia servanda, sed solum ad onera in eodem concilio declarata, quae revera legalia non erant, ut infra videbimus : ergo nullo modo licebat illos cogere ad talem observationem. Probatur consequentia, quia cogere aliquem ad id quod facere non tenetur per se iniquum est. Nam vel talis coactio esset per violentiam, et sic esset injusta, vel esset per deceptionem, persuadendo illis legalium necessitatem, et sic esset haereticum, contra Apostolorum definitionem.

2. Confirmatur. — Duplex ascensus Pauli in Jerusalem.— Lucas quatuor ascensus Pauli munerat.—hBtque hoc confirmant verba Pauli ad Galat. 9: Quomodo gentes cogis judaizare? nam licet non loquatur de rigorosa coactione violenta, a fortiori probat illam non fuisse licitam. Pertinent autem illa verba ad ilud tempus de quo tractamus; nam licet Augustinus, dicta Epistol. 19 ad Hieron., c. 2, aliquantulum a principio, probabilius existimet illud factum Petri, quod refert Paulusad Galat. 9, accidisse ante concilium Apostolicum Act. 15, nihilominus, bene inspecta historia Actorum, et collata cum dicto loco Pauli ad Galat. 2, contrarium videtur dicendum. Quia in dicta Epistola narrat Paulus duplicem ascensum suum in Jerusalem, primum in cap. 1, triennio post conversionem suam ; secundum in cap. 2, post annos quatuordecim, utique a primo ascensu, ut contextus ipse suadet, et multi exponunt, et specialiter variis rationibus ostendit ibi Salmeron, disp. 22. Ille autem secundus ascensus Pauli idem fuit cum illo, quo ad illud concilium cum aliis convenit, ut in eodem cap. 2 insinuat Ambr., refertque Hieronymus et non improbat, et clare docent Theodoret., Anselm., D. Thom., Cajetan. et Beda, Actor. 15. Potestque facile suaderi ex collatione utriusque ascensus, et ex circumstantiis eorum, et ex aliis conjecturis a ratione temporum sumptis; illis autem omissis, hac ratione nunc breviter utor. Quia alias hic ascensus Pauli, cujus ipse meminit ad Galat., c. 2, omissus fuisset a Luca in historia Actorum, quod non est verisimile, quia erat res valde gravis, multumque ad doctrinam fidei spectans. Sequela declaratur, quia Lucas quatuor tantum ascensus Pauli in Jerusalem numerat. Primus est, Actor. 9, triennio post conversionem suam , de quo nulla potest esse quaestio. Secundus, Act. 11, ad deferendas eleemosynas fratribus. Tertius, tempore concilii, Act. 15. Quartus, Act. 21, quando comprehensus est a Judaeis. Et de hoc etiam ultimo non est quaestio, quia constat eo tempore jam Paulum contulisse Evangelium suum cum Petro.

3. Opinio quorumdam refellitur. — Quo tempore Paulus Petrum reprehenderit.—Dbe secundo autem aliqui dicere voluerunt coincidere cum ascensu Paulh ad conferendum Evangelium cum Apostolis, cujus meminit ad Galat., secundo. Sed non est verisimile ; tum quia nullum indicium ad hoc asserendum sumi potest ex utroque loco; tum etiam quia tunc nondum erant ortae contentiones et scandala quorum occasione Paulus ascendit, ut conferret suam doctrinam cum Apostolis. Non enim propter se aut propter auctoritatem doctrinae, sed propter alios qui ex conversione et libertate gentium turbabantur ascendit ; tum praeterea quia ille secundus ascensus non potuit esse post annos quatuordecim, ut ait Paulus, quia fuit anno secundo Claudii imperato- ris, alias quadragesimo-quarto a nativitate Christi, ac subinde decimo vel undecimo a morte Christi, ut late probat Baron., 1 tom. Annal. Unde etiam fit verisimile quod idem auctor affirmat, Petrum eo tempore non fuisse Hierosolymis, sed Romam adiisse ; non potuit ergo tunc Paulus cum Petro Evangelium conferre. Superest ergo ut illa collatio facta sit in dicto concilio Actor. 15, atque ita ut idem sit ascensus ad concilium, et ad conferendum cum Petro post decimum-quartum annum a Paulo designatum. Existimo autem (ut dixi) numerasse Paulum illos quatuordecim annos a primo ascensu, et ideo illum decimum- quartum annum fuisse decimum-septimum a conversione Pauli: nam tres praecesserunt ante primum ascensum ejus, et inde fit fuisse illum annum decimum-nonum a passione Domini; nam biennio post illam conversio Pauli contigit. In idem autem tempus optime cadit congregatio dicti concilii, quia antea non potuerunt Petrus et Paulus Hierosoly mis simul adesse, cum Petrus fuerit Romae usque ad nonum vel decimum annum imperii Claudii, qui est decimus octavus a passione Domini, ut ex historiis constat. Relinquitur ergo ut factum illud Petri quod reprehendit Paulus ad Galatas secundo, acciderit post praedictum Hierosolymitanum concilium.

4. De tempore ante praedictum conciluum.— Gentes non posse ad legalia compelli. — Quo anno revelatio illa in Actibus Apostolorum Petro facta sit.—Superest dicendum de tempore ante illud concilium; nam in illo non erat notum in Ecclesia an gentes conversi ad fidem legalia servare tenerentur: ergo pro eo tempore dum aliud non declarabatur, juste poterant ad illa servanda compelli : nam in dubio lex servanda est quamdiu non constat non obligare. Nihilominus contrarium omnino asserendum est. Ut autem hoc clarius probetur et intelligatur, distinguamus illud primum tempus in duo: unum, usque ad revelationem factam Petro ut Gentiles baptizaret, Actor. 10, quae accidit anno Christi quadragesimo-primo, hoc est, septimo vel octavo a passione ejus, ut Baronius ostendit ; aliud est post illam revelationem usque ad praedictum concilium. In priori tempore, non est praedicatum Evangelium gentibus, neque aliquis pure Gentilis baptizatus est ; sed Cornelius fuit primus qui Dei monitu baptizatus est, et tunc coepit gentibus aditus ad Ecclesiam reserari, ut recte ait Baron. supra. Estque optima conjectura, quia Petrus, caput Ecclesiae, ausus non fuerat gentes baptizare : ergo non est verisimile alios Apostolos vel discipulos prius aliquos Gentiles baptizasse. Unde, Actor. 11, postquam Petrus revelationem sibi factam narravit, alii fideles ex Judaea conversi glorificaverunt Deum, dicentes : Hrgo et gentibus ponitentiam dedit Deus, et vitam; et additur ibidem de discipulis, qui fuerant dispersi a tribulatione quae fuerat sub Stephano: Preadicabant , nemini loquentes verbum, nisi solis Judeis. In Mlo ergo tempore non habuit locum quaestio de jure, quia non erat factum quod esset juris fundamentum. Si enim Evangelium non praedicabatur gentibus, nec eis dabatur Baptismus, nullo modo poterant ratione legis novae ad antiquam servandam compelli, cum antea ex vi legis antiquae cogi non posseni.

5. Objectio. —Objici vero potest quia Philippus baptizavit eunuchum ante revelationem factam Petro, ut constat ex Actibus; imo Baron., inanno trigesimo-quinto Christi Domini, notat in illo anno historiam illam, Act. 8, contigisse: at vero eunuchus ille Gentilis erat, teste Euseb., 1. 9 Hist., c. 1, et sequuntur plures doctores ; D. Thom., Joan. 12, 1. 4; et ibi Maldonat.; Tolet., circa illa verba, erant aautem quidam Gentiles ; Abulens., Matth. 6, quaest. 129; Salmer., tract. 28 et 32, in Act., et alii citati a Lorino, Actor. 8; ergo signum est ante revelationem factam Petro gratiam Evangelii fuisse communicatam gentibus. Unde Euseb. supra dicit eunuchum illum fuisse primum ex gentibus baptizatum, juxta illud Psalm. 67 ZEthiopia preveniet manus ejus Deo. Respondeo: quidquid sit de origine illrus eunuchi, an fuerit ex parentibus gentilibus, vel judaeis, quia de illo vix potest aliquid certum affirmari, cum potuerint Judaei esse in ZEthiopia, sicut erant dispersi per alias mundi regiones, quidquid ergo de hoc sit, verius existimo illum fuisse professione et fide Judaeum, non solum quia venerat adorare Jerusalem, sed etiam in itinere Isaiam legebat, eumque Prophetam esse credebat. Unde verisimile est quod Lyran., Carthusian. et alii dicunt, illum fuisse proselytum ; neque enim aliter Philippus illum baptizaret, cum nondum fuisset janua Ecclesiae gentibus aperta, ut ex Actor. 10 colligitur, et recte notant Baron. supra, et Bellarm., l. 1 de Rom. Pontific., cap. 22. Quod ergo Eusebius ait, eunuchum illum fuisse primum ex gentibus baptizatum, si intelligat de gentibus praeputium habentibus, falsum est; si vero intelligat de gentibus factis proselytis, incertum est : nam Hieroso- Iymis erant alii proselyti ex gentibus, qui potuerunt et credere et baptizari, etiam vivente Christo; imo Zachaeus, ut multi putant, Gentilis erat, ut patet ex Tertull., l. Acontra Marcion. , cap. 37; et Cypr., Epistol. 63; Chrysost., hom. de Zachaeo, tom. 2; Beda, Lucae 19; ubi idem sentit Ambr. et Petrus Chrysol.. serm. 54, ubi ait, fuisse adoptatum in filium Abrahe : unde verisimiliter credi potest fuisse proselytum , non enim aliter Christus ad illum divertisset, ne legem violare videretur. Nam, ea ratione, Judaei conversi ad fidem in principio cavebant consortium Gentilium praputium habentium, ut colligitur ex Act. 11, et ad Galat. 2. Unde sicut Christus de Zachaeo dixit : Hodie salus hniic domui facta est, eo quod et ipse sit fihus Abrahme, ita credibile est fuisse baptizatum, vel vivente Christo, vel postea ab Apostolis ante eunuchum. Nec refert quod multi alü existiment illum fuisse Judaeum, quia neutrum, ut credo, satis probari potest, et nos non facimus vim in exemplo talis persona: nam multi alii proselyti esse poterant inter Judaeos, de quibus eadem est ratio. Unde est ultimo in hoc puncto considerandum, quod, licet eo tempore Evangelium per se non pradicaretur gentibus, id est, ex instituto, et in terris eorum, nihilominus multi Gentiles non circumcisi poterant Hierosolymis et in Judaea habitare, et audire verbum Dei, et fidem in Christum concipere, ut de Centurione Matth. 8 et Luc. 7 valde probabile est, et consequenter etiam per fidem vivam et contritionem internam justificari: nihilominus tamen per Baptismum non admittebantur ad Ecclesiam usque ad revelationem factam Petro. Et ideo etiam de illis certum est non potuisse ad servanda legalia cogi, cum nec lege veteri ad circumcisionem suscipiendam obligarentur, neque ad Baptismum admitterentur.

6. De tempore baptismi Cornelii usque ad Hierosolgmitanum Concilium idem dicendum. —atio.—benique etiam de illo tempore a Baptismo Cornelii usque ad Hierosolymitanum concilium idem dicendum est. Quia licet antiqui Judai aemulatores legis illo tempore murmurarent, et rumores excitarent, quia homines non circumcisi ad consortium Ecclesiae admittebantur, nihilominus Apostoli semper eis restiterunt, et Paulus neque ad horam eis cessit, ut ipse dicit ad Galat. 2. Et Petrus, Act. 11, non sedavit Judaeos cogcendo Gentiles ad circumcisionem, sed Dei voluntatem Judaeis declarando. Unde credi potest idem fecisse tunc alios Pastores Ecclesiae, licet nondum esset res authentice definita. Ratio autem est, quia nulla erat lex quae Gentiles, ad fidem conversos, ad veteres caeremonias obligaret, quia nec lex vetus ad illos loquebatur, praeterquam quod jam erat mortua, nec nova hoc praecipit, ut supra ratiocinati sumus. Unde ad rationem dubitandi negare possumus tunc rem fuisse dubiam, quia, licet non esset definita, per rationem poterat esse ita manifesta, ut vix posset a mediocriter eruditis invincibiliter ignorari. Addo etiam, cum alias constaret legem veterem non esse datam gentibus, etiam in casu dubio non potuisse Gentiles, ad fidem conversos, ad legem servandam juste cogi, quia ipsi possidebant libertatem suam, et in dubio melior est conditio possidentis.

7. Nunquam Gentiles ad fidem conversos et baptizatos fuisse coactos ad legalia servanda. —Dico, secundo, nunquam Gentiles ad fidem conversos et baptizatos fuisse coactos ad legalia servanda per aliquam ecclesiasticam legem, imo nec licuisse unquam ita illos cogere. Prior pars constat, quia nulla talis lex ecclesiastica ostendi potest. Item vel illa lex fuisset ante Concilium Apostolicum, et hoc dici non potest, quia semper Apostoli tali coactioni repugnarunt; multo vero minus dici hoc potest de tempore post concilium, quia non poterat lex fieri contra Apostolorum detinitionem. Et id etiam confirmat exemplum de Tito ad Galat. 2. Posterior item pars facile probatur, quia vel est sermo de legalibus formaliter, et hoc modo contra jus divinum esset talis coactio : ergo non est potestas in Ecclesia ad tale praeceptum imponendum : vel est sermo de legalibus materialiter sumptis, et sic circumcisio non potest ab Ecclesia praecipi, quia est res difficilis valde et inutilis : ergo nec alia legalia.

8. Dubitatur.— Duples ewpositio.—Sed licet hoc sit verum de toto onere legalium, nihilominus de aliqua parte vel actu illorum aliter apparet, quia non solum videtur posse alquid legale praecipi, sed etiam esse praeceptum Actor. 15, ubi praecepta est gentibus conversis abstinentia ab idolothytis, sanguine et suffocato. Hoc vero testimonium duas habet expositiones, seu responsiones. Una est, ibi Apostolos nihil legale statuisse, imo nec positivam legem tulisse, sed tantum tria naturalia praecepta negativa, quae a gentibus facile violabantur, renovasse aut praecepisse. Primum est praeceptum abstinendi a fornica- tione, quod certum est esse morale, seu legis naturae. Secundum est abstinendi ab immolatis ; quod solum est prohibitum ab Apostolis quatenus fiebat in aliquem idolorum cultum. Sic enim dixit Paulus 1 ad Corinth. 10: Quae immolant gentes, demoniis immolant, et non Deo ; nolo autem vos socios fieri deemoniorum ; non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum ; non potestis mense Domini participes esse et mense demoniorum , etc. Alioqui vero comedere ex immolatis quasi materialiter (ut sic dicam) sicut per se malum non est, ita neque est prohibitum ab Apostolis ; alias, etiam secluso scandalo et omni specie idololatria, non licuisset, ratione prohibitionis: contrarium autem docet Paulus in eodem loco 1 ad Cor. 10 et 8. Tertium est abstinendi a sanguine, quod non intelligitur de esu sanguinis, sed de effusione sanguinis, utique humani, quod praeceptum etiam naturale est. Qui autem sic illud interpretantur, omittunt particulam suffocatum, quae male posset ad interpretationem de homicidio accommodari ; negant ergo esse ab Apostolis traditam, sed ab aliquo interprete per modum scholii adjunctam, et sic postea in textum graecum irrepsisse, et tandem a latino interprete retentam, unde illam particulam omittit AÁmbr. ad Galat. 2, dicensa sophistis Graecorum fuisse additam, licet expositionem non sequatur. Utrumque autem secutus est Tertullian. lib. de Pudic., cap. 12; et Cypr., lib. 3 ad Quirinum, cap. ultim.; et Iren., lib. 2, cap. 12; et Pacian. in Paranes. de poenitent.; August. etiam, lib. 32 contra Faustum, cap. 13, omittit particulam suffocatum, et refert expositionem de homicidio, eamque non refutat , licet alias adhibeat. Atque ita juxta hanc expositionem cessat difficultas, quia juxta illam nullum praeceptum legale ab Apostolis revocatum est.

9. Expenditur dicta expositio. — In hac vero expositione, primum, quod de fornicatione dicit certissimum est ; non enim prohibita est ab Apostolis, quia non esset mala per se et jure natura prohibita, sed quia vel gentes hoc ignorabant, vel pro nihilo ducebant, illamque consuetudinem habebant. Secundum autem, quod de immolatis dicitur, valde etiam probabile est. Nam esus immolatorum, si cesset omnis species falsae religionis et omne scandalum, non est per se malus, et ideo si bona conscientia fieret, non erat malus. ut aperte supponit Apostolus in dictis locis ad Corinthios et ad Romanos 14, et ibi exponit Augustinus suo cap. 78. Ideoque probabile est non fuisse ab Apostolis prohibita absolute idolothyta, sed solum quatenus esus illorum continebat cultum idolorum, vel speciem ejus, et scandalum parere poterat. Sic enim Cyprian., Tertullian. et Pacian., supra, illam prohibitionem declarant per idolorum cultum, vel sacrificium, aut participationem ejus ; et Gaudent., tract. 15, qui est de Machabsaeis, ait prohibitionem esse factam ne redirent ad idola, et ne cibis diabolo sacrificatis profanarentur. Idem sentit Hieron. lib. 1 contra Jovinian , qui ita exponit, ut absLtineant se ab idololatria. Idem legitur apud Augustinum in Speculo, cap. de Actibus Apostolorum ; refert enim expositionem de idololatria, et non refellit, neque aliam ibi adjungit. Imo, lib. de Bono conjugali, dixii satius esse mori fame quam idolothytis vesci; quod est verum de naturali praecepto, nam de positivo non esset ita necessarium. Eamdem expositionem sequitur Turrian., lib. 1 pro Canonibus Apostolorum, cap. 5 et 6. Non minus autem probabile videtur praedictos Patres solum dedisse occasionem seu rationem motivam illius praecepti ferendi, materiam autem generaliorem fuisse. Nam quia scandalum erat frequens, et poterat redundare in ipsosmet recenter conversos ad fidem, paulatim illos inducendo ad idolorum honorem, ideo absolute et sine restrictione Apostoli esum immolatorum prohibuerunt, ut sonant verba praecepti, quae restringere non est necesse. Quia hoc etiam modo praeceptum erat morale, nullamque legalem caeremonialem continebat. Et licet esset positivum, poterat esse tunc expediens ita generaliter ferri propter infirmos et ignorantes, qui non facile possent occasiones scandali discernere. Cui sententiae favet Leo Papa , Epistol. 77, alias 79, ad Nicetam, cap. 5, ubi sentit praeceptum illud usque ad sua tempora durasse, et obligasse absolute ad abstinendum ab immolatis. Idem sumitur ex Concilio Aurelianensi secundo, cap. 20, ubi idolorum cultus et uti cibis immolatis tanquam duo distincta prohibentur, et idem sumitur ex Concilio Gangrensi statim citando. Neque in Epistola ad Cor. Paulus illud praeceptum revocavit, sed solum non promulgavit illud Corinthiis, ad quos post illam legem latam pervenit, ut patet Actorum 18, et multo post ad illos scripsit, ut ex eadem Epist., e. ?, notum est. Non promulgavit autem Corinthiis praeceptum illud, vel quia non judicavit necessarium aut opportunum, vel quia non erat pro illis latum, sed tantum pro Christianis Syriae et Ciliciae, ut sentiunt Salm., tract. quadragesimo-tertio in Acta, et Baron., anno Christi 51, in tom. 1.

10. Quoad hanc partem refellitur dicta expositio. —lertium autem , quod de homicidio dieit illa expositio, probare non possumus. Primo, quia credimus particulam suffocatum pertinere ad textum Scriptura, et positam fuisse in praecepto Apostolorum, habetur enim n graecis et latinis exemplaribus, et usu et traditione Ecclesiae recepta est, et non parum confirmatur generah approbatione Concilii Tridentini, nullaque est ratio sufficiens ad repellendam illam vocem e textu sacro, et Patres etiam antiquissimi illam legunt, ut Clemens Papa, lib. 6 de Constit., cap. 12; et Hieronym.., dicto lib. 1 contra Jovin.; Cyril. Hierosol., Catechesi 4; et Origen., lib. 8 contra Celsum ; et indicat Tertullian. in Apologet., cap. 9. Secundo, quia multi eorum qui videntur eam particulam omittere, fatentur sub sanguine comprehendi; et Gaudentius exponit, el a sanguine, id est, a suffocato, et melius August., 32 contra Faustum, cap. 13,a sanguine, id est, ne quidquam ederent caruis, cujus sangwuis non esset effusus ; et idem sentit Tertullianus in Apologet., cap. 9. Supponunt ergo prohibitum ibi esse esum sanguinis, et consequenter esse prohibitum suffocatum, quia sanguinem in se continet.

11. Confirmatur magis tradita doctrina.— Tertio, ita fuit hoc praeceptum in Ecclesia intellectum, ut sumitur ex Augustino et aliis Patribus citatis ; et Euseb., 5 Histor., cap. 1, ubi refert Biblidem Martyrem pro Christianis respondisse : Quomodo ejusmodi viri liberos suos devorare in unimum poterunt inducere, quibus ne licitum quidem sit sanguinem animalium ratione carentium comedere * ubi de solo suffocato fit mentio ; tamen sub illo sanguis comprehenditur, quia ratione sanguinis suffocatum prohibetur, ut dictum est. Extenditur autem prohibitio ad animalia bestiarum morsibus extincta, quia tanquam suffocata censentur, eo quod sanguis eorum non effundatur. Et idem habetur in Concilio Vormatiensi, canone 64 et 65, ubi etiam prohibentur aves retibus strangulatae, propter eamdem rationem : imo quaedam alia ibi adduntur, quae propria illius concilii lege non prohibentur, nec sub sanguine et suffocato, illo modo comprehenduntur. Denique, in Concilio Gangrensi illa tria sanguis, suffocatum e immolatum idolis , expresse nominantur tan- quam prohibita : nam sine dubio hic est sensus illius canonis qui sic habet : S guis carnem edentem prater sanguinem et idolis immolatum, et suffocatum, cum religione et fide condemnat, ekc., anathema sit ; ita enim dividenda sunt verba ut habentur in correctis conciliis, ut reddant sensum legitimum, qui est, esum carnium esse licitum, excipi tamen illa tria. Et ita intellexerunt illum canonem scholastici omnes, qui in praesenti illum allegant, et Baronius supra.

12. Quarto denique, altera expositio de bomicidio nimis est metaphorica, et praeter vim verborum et contextus; nam eodem modo praecipitur abstinentia ab immolatis, eta suffocato et sanguine; abstinentia autem ab immolatis intelligitur ab esu illorum: ergo eodem modo intelligitur de sanguine et suffocato: nam materia est ejusdem rationis, et ideo non est simile de fornicatione, quae est materia diversae rationis. Accedit quod in hoc sensu prohibitus est sanguis, Genes. 9, et clarius multo in lege, Levit. 7 et 17, ubi consequenter prohibetur morticinium, vel captum a bestia, sub quibus comprehendebatur suftocatum : nam sub hoc nomine non invenitur in lege prohibitum. In canone autem 62 Apostolorum, declaratur prohibitionem illam factam esse ad quamdam legis imitationem. Est etiam illa expositio nimis voluntaria, ut recte argumentatur Ámbros. supra, et indicat divus Thomas 1. 2, quaest. 103, art. 4, ad 3, quia nulla erat ratio specialiter prohibendi homicidium vel rapinam (quam, ut refert, alii sub nomine suffocati intelligebant) ; nam Gentiles etiam infideles non ignorabant haec esse mala; nam inter ipsos etiam graviter puniebantur.

13. Secunda expositio et vera responsio. — Ab objectionem responsio. — Ratio prohibitionis Apostolorum. — Secunda ergo et vera responsio, est ibi esse datum positivum praeceptum, illi tempori et regioni conveniens, quo prohibitus fuit esus sanguinis, et consequenter animalium omnium quae sine sanguinis effusione moriuntur vel occiduntur. Quae est communior sententia Patrum, ut vidimus. Et ad objectionem factam, respondent omnes illum cibum non fuisse prohibitum ratione legis veteris, nec quasi cogendo ad observantiam ejus, sed solum quasi imitando in aliquo legem antiquam, ut expresse significatur in dicta canone 62 Apostolorum. Hoc enim non est prohibitum in Ecclesia. Et quamvis regulariter fiat in solis praeceptis judicialibus, po- tuit ab Apostolis etiam fieri in aliqua observantia legali, quae non continebat significationem futurorum, nec fortasse proprie ad cultum Dei pertinebat. Maxime quia sub diversa ratione et motivo prohibitio illa ab Apostolis facta est, sine ullo fere respectu ad veterem legem. Multiplex autem ratio illius praecepti assignatur a Patribus. Prima est moralis, ad fraenandam gulam, et modestiam in cibis sumendis fidelibus commendandam. Ita Cyrillus Hierosolymit., catechesi 4, cap. de Cibis. Sed hoc D. Thomae non placet, quia multa sunt alia quae magis ad gulam provocant quam sanguis. Et quamvis lambere sanguinem animalium , vel devorare suffocata non cocta ferinum sit, ut ait Cyrillus, Apostoli autem non hoc tantum prohibuerunt , sed etiam haec cocta et quocumque modo parata manducare, in quo non apparet tantus excessus gulae, aut defectus modestiae, ut propter eam solam causam debuerit prohiberi. Alii rationem reddunt, quia sanguis etiam et suffocatum in idololatriis gentium peculiari modo usurpabatur. Quam rationem indicant Origen. et Tertullian. supra, et D. Thom. 1. 2, quaest. 103, art. 6, ad 1, dicit fuisse consuetudinem Gentilium, ut adunarentur ad comedendum sanguinem coagulatum in honorem idolorum, quibus reputabant sanguinem acceptissimum esse, ideoque prohibitum fuisse a Deo esum sanguinis in lege veteri. Credibile ergo est durasse illum ritum gentilicum tempore Apostolorum, et ideo, sub illa ratione vitandi idololatriam vel ejus speciem, similem prohibitionem tradidisse: sub illa enim ratione praeceptum morale erat, et non caeremoniale. Quae ratio satis probabilis est, et eam recte locupletat Turrian. supra. Non est autem contemnenda ratio Augustini, lib. 32 contra Faust., cap. 13, dicentis Apostolos elegisse rem facilem, et nequaguam observantibus onerosaumn, in qua, cum Israelitis etium gentes, propter angularem illum lapidem duos parietes in se condentem, aliquid communiter observarent. Quam ita interpretandam censeo, nimirum, desiderasse Apostolos unire inter se duos illos populos, et impedimenta hujus unitatis, quantum pro tunc fieri poterat, auferre. Et quoniam ex antiqua consuetudine Judaeis abominabilis erat esus sanguinis et suffocati (non solum ratione legis, sed etiam ratione antiquissimae consuetudinis et traditionis a temporibus Noe), ideo Apostolos pro tunc illum prohibuisse Gentilibus conversis ad fidem, ut possent pacificum habere convictum cum fidelibus ex Judaeis conversis. Et hoc sequitur etiam Baronius supra.

14. Objectio. — Responsio. — Sed dicet fortasse aliquis has rationes intra breve tempus cessasse, et ideo, si illae tantum fuissent fundamentum illius legis, intra idem tempus debuisse cessare legem illam, juxta illud generale principium, quod, cessante ratione legis, in universali cessat lex. Consequens autem non ita factum est; nam concilia allegata, quorum temporibus illud praeceptum durabat, fuerunt multo post tempora Apostolorum, scilicet, trecentis, quingentis et octingentis annis post Christi adventum: ergo. Respondetur imprimis, concedendo non diu viguisse in Ecclesia illud praeceptum : unde Salmeron existimat cessasse post quadraginta annos, seu post perfectam promulgationem Evange - lii, quando legalia coeperunt esse mortifera. Quod est probabile, sed incertum, quia nec ex historiis nec ex Patribus id constat, et verisimile est rationes illius praecepti majori tempore durasse, dum imperatores fuerunt idololatrae, vel dum fideles mixti erant cum gentibus suos ritus profitentibus. Augustinus autem indicat suo tempore praeceptum illud jam fuisse sublatum. Concilia ergo recentiora, ut sunt Aurelianense et Vormatiense, provincialia sunt, et fortasse propter peculiares rationes ad suas provincias pertinentes usum illum retinere voluerunt. Vel certe considerarunt rationem aliam, quam Augustinus tetigit, nimirum, simile praeceptum abstinendi a sanguine datum esse, Gen. 9, ad vitandam crudelitatem, et ut magis detestarentur homines humanum sanguinem effundere, ut dixit D. Thom. 1. 2. q. 109, a. 3, ad 8, et a. 6, ad 1. Addit etiam Augustinus potuisse illud praeceptum retineri in memoriam quod Deus hoc jusserit tempore Noe, ut per hoc admonerentur fideles Ecclesiam gentium fuisse in arca Noe praefi quratam, et illius facta prophetiam in gentibus ad fidem venientibus cepisse impleri. Hae igitur rationes vel aliae magis morales potuerunt Patres illorum conciliorum movere ad praeceptum illud renovandum, vel tanto tempore retinendum ; jam vero in universa Ecclesia cessavit, ut constat.

15. Lato modo sumpta coactio habet speciem mali, licet possit esse in individuo indifferens. —Dico tertio : cogere gentes lato modo, id est, per inductionem aliquam, ut per importunam petitionem, vel alio simili modo, semper habuit speciem mali; in individuo autem potuit esse interdum malum, interdum indiffte- rens. Hanc assertionem pono propter locum Pauli ad Galat. 2. Nam priorem partem indicat in principio, cum ait Titum Gentilium fuisse compulsum circumcidi, utique per importunitatem aliquorum ftratrum, quibus (ait) neque ad horam cessimus subjectione, utique quia, ut minimum, id habebat speciem mali. Idem colligitur ex reprehensione Petri, quia exemplo suo cogebat Gentiles judaizare, ut statim refert. Imo etiam indicat illud factum Petri fuisse malum et reprehensibile. Sed nihilominus probatur secunda pars assertionis ex doctrina Augustini super eamdem Epistolam supra citatam. Quia vel inductio erat ad illam observantiam ut necessariam, et sic erat mala, quia erat deceptoria et contra libertatem Evangelii, vel erat ad illam ut voluntariam, et non prohibitam, et sic de se non erat mala, sed indifferens, secluso scandalo.

16. Dubitatio. —Prima opinio Hieronymi. — Statim vero occurrit communis difficultas circa intelligentiam illius dissensionis inter Petrum et Paulum, quae, propter difficultatem et utilitatem suam, et quia in praesenti tractatur ab omnibus doctoribus, omitti non potest, quamvis per se necessaria non sit ad cessationem legalium explicandam, ut facile ex dictis patet. Difficultas ergo est an dissensio illa vere acciderit, vel ex composito simulata fuerit. Item si priori modo evenit, quid in eo facto Petrus peccaverit, et an Paulus caput suum reprehendendo excesserit. In qua diflicultate Hieronymus supra sentit totum illud factum fuisse simulatum, quia non putat Petrum posse alio modo a peccato, etiam mortali, excusari, cum ex ejus sententia observatio legalium serio facta erat mortifera. Neque potuit Petrus per ignorantiam excusari, cum ipse fuisset auctor praecipuus decreti de libertate gentium ad fidem conversarum, et revelationem de ipsorum vocatione habuisset. At vero per simulatam dispensationem facile excusatur, quia omnia fecit animo et intentione proficiendi non solum Judaeis, sed etiam gentibus; nam apparenter segregando se intendebat occasionem praebere non deceptioni gentium, sed instructioni potius Judaeorum, media Pauli admonitione. Unde addit etiam Paulum non vere et ex animo reprehendisse Petrum, sed solum secundum faciem, id est, exterius, et in apparentia, et ex composito cum eodem Petro. Quae sententia fuit antiquorum, quos ipse refert, praesertim Chrysostomi, quos alii supra citati secuti sunt. Moti autem sunt, tum quia non est verisimile vel Petrum peccasse in materia adeo sibi nota, vel Paulum reprehendisse in Petro quod ipse saepius fecit ; tum etiam quia verba textus possunt facile ad hunc sensum accommodari.

17. Augustini argumentum. — Roesponsio Hieronanni. — Hic vero maxime urget Augustinus argumentum suum de mendacio, quia hinc non solum sequitur in facto simulato Petri inventum esse mendacium, sed etiam in verbis ipsius Pauli, et in Scriptura canonica mendacium reperiri, quod sine dubio esset magnum absurdum. Ideoque conatur Augustinus ad illud deducere praedictam sententiam ; non quia existimaret illud admitti a Hieronymo, ut quidam putant, sed potius quia sciebat non esse a Hieronymo concedendum, et ita propter illud vitandum a sua sententia recederet. Nihilominus tamen Hieronymus tacite respondet negando sequelam ; nam de simulatione facti supra jam ostensum est, potuisse esse materialem, et non formalem; in verbis autem Pauli non reperitur mendacium : nam ipse, referendo praeteritum factum, nunquam dixit illa omnia quae ibi intervenerunt fuisse ex animo, et absque simulatione facta, sed simphciter retulit quod exterius factum est. Imo, cum dixit se restitisse Petro, indicavit non ex corde, sed in facie kantum, et in exteriori specie restitisse. Sicut 2 ad Corinth. 5 dicit aliquos gloriari in facie, et non in corde, id est, in apparentia operum, non in veritate. Et consequenter quod de Petro ait, quia reprehensibils erat, potest cum eadem additione intelligi, scilicet, in facie seu in apparentia: eo vel maxime quod lectio graeca non dicit esse reprehensibilem, sed reprehensum, utique ab ahis ignorantibus simulationem , qui propterea illum reprehensibilem existimabant.

18. Solvitur reliqua pars argumenti. — Denique quod Paulus ait: Cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, divi Cephe coram omnibus, etc., non propter Petrum, sed propter alios potest intelligi fuisse verissime dictum : nam quod de aliqua multitudine dicitur, non est necesse ut singulis attribuatur. Locutus est autem Paulus cum Petro potius quam cum aliis, non quia putaret illum non ambulare ad veritatem Evangeli, sed quia ita inter eos convenerat, et quia ita expediebat ad efficaciorem aliorum instructionem et correctionem. Denique vere etiam potuit Paulus dicere Petro: Cur cogis gentes judaizare? quia hic effectus vere sequebatur, vel sequi poterat ex illa specie facti, licet simulate fieret. Excusabatur autem a culpa, quia, supposita conventione facta inter utrumque Apostolum, nullum nocumentum sequi poterat ex illa apparenti coactione, quia staüm erat adhibenda medicina per resistentiam Pauli, atque ita vitatur omne mendacium in Scriptura. Videndum vero superest an expositio sit accommodanda.

19. Secunda sententia Augustini preferenda ; totum illud factun simpliciter esse iutelligendum. — Quoad hanc ergo partem, maxime mihi probatur sententia Augustini docentis totum illud factum simpliciter esse intelligendum, pronut littera ipsa sincere sumpta prae se fert. Quam sententiam secuti sunt etiam Anselm., D. Thomas, et fere alii recenuores in Paulum. Et pro eadem citat Augustinus Ambrosium et Cyprianum; et de Ambrosio id constat manifeste ex ejus commentario ad Galat. 2. Nam circa illa verba : Cum autem venisset Petrus, etc., inquit: Post concordiaum societatis, et honorificentiam primatus, quam sibi invicem per gratiam Daei detulerunt, munc interveniente causa negligentie vel erroris, dissidere inter se videntur AposLoli, non in propria causa, sed in sollicitudine Heclesie. Per quae verba satis docet dissidium illud non ex compositione ficta, sed ex sollicitudine cum aliqua negligentia conjuncta ortam fuisse. Ideoque verbum in facie simphciter explicat, id est, in praesentia, et licet legat guia reprehensus erat, statim addit, a veritate Hvangelica : qui autem a veritate Evangelica reprehenditur, non ficte sed vere reprehensibilis est. Unde subjungit Paulum constanter improbasse quod Petrus sine consilio fecerat, et hoc modo reliqua prosequitur, ut postea videbimus. Locum vero Cypriani non designat Augustinus, videtur tamen hoc significare in Epist. 14 ad Quintum fratrem, ubi, locum illum attingens, commendat modestiam Petri, qui non insolenter respondit allegando primatum : Nec despexit Paulum (ait) quod Fecclesie prius persecutor fuisset, sed consilium veritatis admisit, et rationi legitime, quam Paulus vindicabat, facile consensit, documentum, scilicet, nobis concordie et patientie tribuens. Hoc autem exemplum et haec laus Petri nulla fuisset, si ex composito et non vere Petrus fuisset reprehensus. Potuisset etiam Augustinus afferre Tertullian., lib. de Praescript., cap. 23, et lib. 4 contra Marcionem, cap. 3, ubi inter alia ait: Si reprehensus fuit Petrus, utique conversationis fuit vitium, non doctrine. Quia vero Tertullianus eodem titulo repelli poterat, quo Augustinus excludit plures ex allegatis a Hieronymo, ideo illum omisit, quia in haeresim lapsus est, vel certe quia in ea sententia non est satis constans, sed varie loquitur. Pro eadem sententia referri potest Gregor., 928 Moralium, cap. 6, alias 12, ubi de Petro ait: Per lnmilitatem cordis Pauli consilwm qudivit, et expressius idem docet homilia 19 in Ezechielem ; item Beda ad Galatas 2; et optime Rupertus, de Operibus Spiritus sancti, lib. 5, alias primo de Consil., toto cap. 14. Denique sententia haec fere a modernis doctoribus recepta est, quorum aliquos paulo post referemus, et alios supra retulimus.

20. Probatur primo. — Probatur autem haec sententia, primo, ex verborum proprietate, quae sine causa necessaria relinquenda non est: hic autem nulla est causa ; nam quae movit Hieronymum , scilicet, quod legalia tunc erant mortifera, revera non subsistit, ut visum est. Eo vel maxime quod, si essent mortifera, vix aut nullo modo posset excusari culpa per talem simulationem, ut etiam ostensum est. Quod ergo Paulus ait: RHestiti ci in faciem, sine dubio non significat in apparentia, vel in specie exteriori; sic enim Paulus suis verbis maxime enervaret suammet sententiam. Significat ergo idem quod in praesentia, et coram omnibus ; sic enim ipsemet Apostolus paulo post declarat, dicens: Diaci Cephae coram omnibus ; et in alis locis ita sumit particulam in fauciem, ut 2 ad Corinth. t0: Qui in facie quidem lInmilis sumn inler vos, id est, cum sum praesens vobis: nam statim subjungit : Absens autem confido in vobis. Particula ergo in facie, non diminuit proprietatem et energiam verbi resistendi, sed potius auget, ut resistentia facta sit facie ad faciem, ut sic dicam, et coram omnibus : ergo, salva sinceritate Scripturae, non potest de simulata resistentia intelligi.

21. Confirmatur. — Et hoc etiam confirmat ratio subjuncta, quia reprehensibilis erat. Quam ideo Paulus reddidit, ut ostenderet justam fuisse resistentiam suam, et ideo plane significare voluit Petrum in illo facto fuisse reprehensione dignum; neque enim fuisset satis quod Petrus fuisset ab aliis reprehensus, ut a Paulo etiam reprehenderetur, nisi ipse fuisset reprehensione dignus. Unde vel vox graeca non tantum significat actum, sed etiam potentiam, id est, non tantum reprehensum, sed etiam reprehensibilem, et melius hoc pos- teriori modo vertitur; vel certe si altera lectio teneatur, magis accommodata est Ambrosii expositio, scilicet, quia veritas Evangelii Petrum reprehendebat, et consequenter reddebat illum reprehensibilem a Paulo. Atque ita videtur aperte se exponere Paulus in verbis sequentibus : Cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii. Frivolum enim est haec verba referre ad alios, et non ad Petrum; nam Paulus principaliter retulit factum Petri, alios vero inducit ut imitatores et sequaces illius, et postea indefinite ait: Cumn vidissem quod non recte ambularent ; ergo illa indefinita aequivalet universali, et omnes illa via ambulantes, et maxime ducem illorum Petrum, comprehendit. Neque etiam fingi potest talia verba dicta esse per simulationem, quia verbum videns omnino illi repugnat. Nec denique cogitari potest Paulum deceptum fuisse in eo quod vidisse se affirmat. Igitur et verborum proprietas, et eorum contextus ac series, ac denique sinceritas sermonis hunc sensum maxime confirmant.

22. Tandem confirmatur. — Tandem potest addi conjectura sumpta ex occasione et intentione quam in historia narranda Paulus habuisse videtur. Hoc enim ibi agebat ut Galatas revocaret a falsa existimatione in quam inducti fuerant, quod tenerentur legem cum Evangelio servare, et ad hoc persuadendum induxerat collationem sui Evangelii factam cum Petro et aliis, et tacite commemorat definitionem factam in concilio Hierosolymitano, et addit constantiam quam habuit resistendo ne Titus circumcideretur tanquam legi subjectus, ut falsi fratres volebant. Postea vero, ad exaggerandam constantiam et firmitatem suam in illa doctrina, inducit historiam de facto Petri segregantis se, et de sua resistentia ac reprehensione. Quae historia multum deservit intentioni Pauli, si illa omnia serio et vere facta sunt; si autem per simulationem omnia facta fuissent, parum prodessent ad fidem confirmandam, quia Paulus, simulando, confirmaret potius quam reprehenderet simulationem Petri, et virtute doceret non fuisse contradicendum Judaeis, sed dissimulandum et condescendendum cum illis volentibus cogere Gentiles ad legem servandam; hoc autem dicere valde esset absurdum; ergo rectius intelligitur bellum illud et quasi dissensionem inter Apostolos per humanam conditionem serio contigisse, et non ex composito fictam fuisse. Unde recte Philo, Carpathiorum Epis- copus, in Cant. Cantic., circa illa verba: Filii matris mec pugnaverunt contra me, ait sapientissimos caelestis regis bellatores sanctam atque honestam gugnam fecisse ; et in illo loco, Paulum pugnasse propter Christum et fidelium edificiuum, talengue pugnam et pacificam et sanctissimam fuisse.

23. Quantum peccavit Petrus in illo facto. —Augustinus indicat fuisse mortale.—Certum est Petrum non mortaliter peccasse. — Fundamentum. — Alii aiunt Petrum non peccasse. — Ut autem difficultati propositae et fundamentis Hieronymi satisfaciamus, oportet exponere quid et quantum peccaverit Petrus in illo facto, ut propterca vere ac merito reprehensibilis dicatur, et deinde constabit an recte egerit Paulus illi resistendo ac vere reprehendendo. In hoc enim puncto excedere interdum videtur Augustinus accusando illud factum Petri. Nam in lib. de Agon. Christian., cap. 30, sic scribit : Debet Hcclesia Catholica correctis et pietate firmatis filiis libenter ignoscere, cum ipsi Petro personam ejus gestanti, ei cum in mar titubasset, et cum Dominum carnaliter a passione revocasset, et cum aurem servi gladio praescidisset , el cum ipsum Dominum ter negasset, et cum in simulationem superstitiosam postea lapsus esset, videamus veniam esse concessan. Ubi multis modis indicat Augustinus illam culpam fuisse mortalem, tum numerando illam inter graviora peccata Petri; tum ex genere delicti, simulationem superstitiosum vocando, quam iterum infra vocat pravam simaulationem ; tum denique ita exaggerando veniam talis culpae. Divus etiam Gregorius, dicta homil. 18, in Ezech., videtur ad hanc sententiam accedere, dicens illam. non solum fuisse culpam, sed, quod magis est, hypocrisim, quae verba imitatus est Anselm. ad Galat. 2. Certum autem esse debet Petrum non peccasse mortaliter in illo facto, sicut de illo docent omnes scholastici, D. Thom. 1. 2, quaest. 103, art. 4 ad 2, et ibi moderni omnes, et antiquiores in 4, dist. 3, quos supra cap. 17 retuli cum ahis expositoribus Pauli. Et fundamentum est, quia omnes Apostoli creduntur confirmati in gratia in die Pentecostes, ut supra cum D. Thoma dixi, ex communi sensu Ecclesiae; ergo maxime Petrus. Item probari potest sufficienter, quia nec ex verbis Pauli, neque ex materia de qua agebatur, colligi potest tam grave peccatum, ut ex dicendis constabit. D. Thomas autem, et qui post illum allegati sunt, concedunt Petrum peccasse venialiter, quia hoc necessarium saltem est ui vere dicatur reprehensibilis, et sufficit. Alii vero moderni Petrum ab omni culpa excusant, etiam veniali, non solum in sententia Hieronymi, sed etiam sinceram litterae expositionem sustinendo : quod late defendit Baron. in Annalib., anno Christi 51, et Vasq. 1. 2, disput. 182, cap. 7, et sub disjunctione Bellarmin., lib. 1 de summo Pont., cap. 98, dicens Petrum aut nihil peccasse, aut ad summum venialiter. Eadem disjunctione utitur Salmeron. 2 ad Galat., disput. 94, S Eacusabilis. 24. Dupleas modus emcusandi Petrum a peccato. — Ecusatio qua aliqui Petrum excusant a peccato, etiam veniali, est pia et probalilis. — Est autem considerandum duobus modis posse Petrum excusari a culpa. Primo, excusando actionem ipsam secundum se, etiam ut hic et nunc factam cum talibus circumstantiis : secundo, excusando tantum ipsam personam. Actionem excusari dico, si ostendatur illam non esse malam, neque ex objecto, neque ex circumstantiis, etiamsi cum omnium consideratione fiat. Persona autem tantum excusatur quando, licet actio sit mala, vel de se, vel ex aliqua circumstantia, nihilominus operans per inadvertentiam illius circumstantiae , quae malam reddere posset actionem, excusatur. Auctores ergo citati excusant Petrum hoc posteriori modo, et est pius et probabilis ; habet tamen difficilem probationem, quia pendet ex interno actu operantis, de quo neque ex verbis Pauli, nec ex alio signo exteriori nobis constare potest, sed solum praesumi, ex magna sanctitate personae operantis, Petri. Ad quod etiam juvat optima ejus intentio, quae a Paulo explicata est illis verbis, Subtrahetat se, timens eos qui ex circumcisione erant : nam ille timor non erat humanus , seu mundanus; nihil enim mali Petrus a Judaeis sibi timebat, quia nec rationem habebat illud timendi, nec propter illud mota fuisset constantia Petri, quae comminationibus Phariseeorum non movebatur Act. 4et 5; sed erat timor sanctus misericordiae vel charitatis, quo formidabat ne Judaei qui a Jacobo advenerant, turbarentur; et, intentione vitandi hoc malum in illis hominibus qui speciali cura erant illi commissi, illis condescendit, verisimiliter tunc existimans id sibi licuisse. Quae conjecturae sunt quidem suflicientissimae ad excusationem plus quam probabilem in tali persona culpae gravis, praeter aliam rationem extrinsecam confirmationis in gratia. Pro veniali autem culpa non ita conviniunt, quia venialis culpa facile com- mittitur per levem negligentiam, quando, in materia vel circumstantiis actionis. culpae fundamentum invenitur. In quo non multum juvat ad probandam excusationem conditio personae ; nam quo sanctior et prudentior est, eo facilius potest et magis debet cum integra circumspectione operari : nihilominus tamen ex pia praesumptione, ut dixi, admitti potest. Neque obstabit quod Petrus vere dicatur reprehensibilis, quia non dicitur reprehensibilis apud Deum, sed inter homines; et ad hoc satis est ut actio secundum se mala sit, vel malam circumstantiam habeat, quidquid sit de interna inconsideratione operantis, quam homines non vident.

25. An actio Petri excusari possit. — Tentandum autem est et videndum an illa actio Petri possit ab omni culpa secundum se excusari. Et imprimis suppono illam non fuisse malam ex objecto, sed vel bonam, vel indifferentem. Nam comedere cum his vel illis secundum se indifferens erat, et tunc id facere intuitu legis, et per modum cujusdam observantiae in illo populo consuetae, de se bonum erat, quia lex non erat mortifera, et consuetudo erat legi consentanea. Et hoc aperte fatetur Augustinus loco statim citando. Atque hinc sequitur, primo, simulationem illam Petri non fuisse formalem, id est, non habuisse malitiam mendacii. Hoc in superioribus generaliter probatum est, et patet breviter, quia illa subtractio Petri non est facta intentione fallendi aut decipiendi alios, ut per se constat, neque erat imposita ad aliquid significandum quod falsum esset; nec per se significabat legem veterem tunc obligare aut Judaeos aut Gentiles , sed ad summum indicabat legem veterem esse bonam, et posse tunc servari. Quod si forte aliqui plus concipiebant, erat per accidens, ex facilitate ipsorum, unde non pertinebat ad deceptionem activam Petri, sed ad passivam ipsorum facile judicantium.

26. In facto Petri non fuisse malitium simutationis superstitiose. —Obiectio. — Responsio.—Secundo, sequitur in illo facto Petri non fuisse malitiam simulationis superstiticsae. Probatur , quia haec non est nisi ubi aliquid fit contra cultum Dei legitimum, ut constat ex late dictis in tom. 1 de heligione. At Petrus nihil fecit contra legitimum cultum Dei; nam observantia illa quam fecit, non erat vana, cum esset conformis legi, quae nondum erat prohibita ; ergo nec species aliqua superstitionis in ea fuit. Dicere autem potest aliquis quod, licet in illa separatione non esset di- recta superstitio, ut convincit argumentum factum, fuisse nihilominus indirecte, quatenus inducebat Gentiles ad aliquid quod in eis superstitiosum fuisset. Sed hoc spectat ad malitiam scandali, de qua statim dicetur, et generaliter etiam satis controversum est in qua specie constituenda sit, quando non est directe intenta. In praessenti autem non apparet ulla ratio indirectae superstitionis per modum cooperationis, seu inductionis. Nam illo exemplo Petri non inducebantur Gentiles ad aliquam superstitionem faciendam, quia solum inducebantur ex vi illius exempli ad separandum se a Judais, sicut Judaei separabantur ab ipsis, quia per aliquod factum non solet homo induci nisi ad simile factum. In tali autem separatione nulla esset superstitio ex parte gentium ; tum quia ipsi Gentiles non se separabant a Judaeis, sed potius patiebantur (ut sic dicam) et sustinebant separationem Judaeorum ab ipsis, in quo nihil superstitiosum agebant; tum etiam quia, licet Gentiles sponte vellent se a Judaeis in cibis et manducatione separari, non fuissent superstitiosi, vel quia sine superstitione potuissent tunc legalia servari, seclusa falsa existimatione necessitatis, ut est probabile, etiam juxta Augustini sententiam, ut supra visum est; vel quia juxta doctrinam D. Thom. 1. 2, q. 101, artic. 4, illae observantiae non continebant ipsum cultum Dei, sed erant ad distinctionem cultorum Dei ; et ideo si ex parte Judaeorum non erat superstitio separari a gentibus jam conversis ad Deum, quia licet jam essent cultores Dei, non tantum modo proprio et peculiari Judaecrum ; etiam ex parte gentium non esset superstitio nolle edere cum Judaeis, ne illorum peculiarem cultum amplecti viderentur.

9. Quid de scandalo dicendum. — Terto, hinc apparet difficile tribuere illi actioni Petri aliquam aliam malitiam : nam, si quae esset, maxime scandali; haec autem non facile ostendi potest. Major videtur imprimis sumi ex reprehensione Pauli, qui solum arguit Petrum quod gentes cogeret judaizare, quae coactio non erat propria per vim aliquam vel metum, nec per praeceptum aliquod vel obligationem, sed per exemplum aliquod vel imitationem, quae non nisi malitiam scandali habere potest. Deinde hoc fatetur August. in Epistol. 19 ad Hieronym., ubi ait Petrum et Paulum, in servandis legalibus, solum in hoc discerni, quod Paulus semper id egit sine scandalo Gentilium, id est, non cogendo illos ad similem observantiam, Petrus autem in illo loco incaute judaizavit, dando scandalum Gentilibus, cogendo utique illos ad judaizandum. Et eamdem rationem scandali tribuit Petri facto Rup., lib. 1 de Consil., cap. 14, et ab illo excusat Paulum in circumcisione Timothei, et aliis caeremoniis judaicis quas aliquando exercuit. Probatur ergo minor inquirendo quale sit hoc scandalum ; aut enim est scandalum pravi operis, vel falsi erroris; neutrum autem esse videtur; ergo. Probatur prima pars minoris, quia (ut dicebam) illa coactio tantum erat inductio ad similem separationem , quae non erat prava. Neque etiam potest dici prava ratione coactionis, quia illa coactio non erat propria, ut includit involuntariam vim, sed erat per voluntarium consensum. Unde, etiamsi dicatur Petrum suo exemplo irduxisse Gentiles ad sumendam circumcisionem et alias caeremonias legis, ne Petrus cum aliis Judaeis se ab illis separaret, etiam haec inductio non esset scandalum pravi operis, quia tunc non erat pravum, seu prohibitum Gentilibus circumcidi , si sponte sua vellent, ut diximus ex probabih sententia, et consentanea Augustino.

28. Objectio.—Responsio.— Dicetur fortasse Petrum non induxisse Gentiles tantum ad judaizandum spontanee, sed etiam quasi ex necessitate et obligatione; hoc autem modo perniciosum fuisse gentibus judaizare, imo ibi includi scandalum erroris aut pravae doctrinae; nam exemplo et auctoritate Petri inducebantur gentes ad credendum se teneri ad judaismum, et, quod amplius est, etiam Jucaei qui, ex simili apprehensione, a gentibus separabantur, exemplo Petri in suo errore confirmabantur. Et hoc modo videtur exponere illud scandalum Augustinus in sua Epistola; et habet fundamentum in Paulo, qui non alia ratione videtur illam vocare coactionem, nisi quia inducebat sub specie necessitatis et obligationis. At si tale erat scandalum, profecto erat ex suo genere grave peccatum, nisi inconsideratio excusaret. Hoc autem difficile creditu est. Nam, ut supra dicebam, etiam cum Paulus observabat legalia, Judaei sumebant occasionem existimandi illa fuisse tunc necessaria ad salutem, et tamen non propterea tribuitur Paulo talis error vel deceptio, quia ex facto ejus id non colligebatur, cum posset legalia servare absque necessitate, propter honestatem, vel alias causas. Et ita, respectu Pauli, illa deceptio erat potius permissa quam facta. Ergo simili modo in praesenti. quamvis fortasse Gentiles vel Judaei illam opinionem conciperent , non potest talis deceptio Petro attribui, quia de ejus facto colligi cum fundamento non poterat : nam tunc Petrus servavit legalia, quia Judaeus erat et sibi erant permissa; ergo, quantum erat de se, non inducebat gentes ut existimarent sibi esse necessarium servare legalia. Unde si ipsi inde sumebant occasionem hoc opinandi, erat occasio potius accepta quam data : erat ergo scandalum passivum potius quam activum : ergo de se nullum erat peccatum in Petro respectu Gentilium. Poterant enim facile intelligere Petrum id fecisse, ut condescenderet Judaeis, quia hoc ei licebat, et, per se loquendo, liberum illi erat vel conversari cum gentibus, vel separari juxta legem. Neque etiam respectu Judaeorum putabat Petrus occasionem scandahl, quia etiam non erat causa deceptionis illorum, sed permittebat illam ad vitandum majus malum, quod eis timebat.

29. Probabilis modus excusandi Petrum ab omni peccato. — Concluditur Petrum nullo modo peccasse. — Hoc ergo modo videtur posse non improbabiliter defendi factum illud Petri nullo modo fuisse peccaminosum, non solum ob naturalem inconsiderationem, sed etiam quia, omnibus circumstantiis pensatis, prudenter judicare potuit, se in eo facto non dare scandalum activum ; et, si quod erat passivum, se non obligari ad vitandum illud, quia major tunc erat necessitas Judaeorum, graviusque putabat esse nocumentum quod eis imminebat. In quo errare quidem potuit Petrus, errore tamen facti, non juris, et sine periculo culpae, non solum quia probabilibus conjecturis ducebatur, sed etiam quia electio non inter licitum et illicitum, sed inter expediens et non expediens fiebat : multa enim licent quae non expediunt, teste Paulo 1 Corinth. 6. Unde, licet erretur circa licitum et non expediens, non erit culpa, sed impedimentum mapjoris boni, ut ibi notat D. Thom. Hunc ergo defectum in Petro negare non possumus, et ille sufficit ut vere Paulus dixerit illum esse reprehensibilem, et merito restiterit. Quia revera ad conversionem gentium et instructionem Judaeorum, et ad puriorem libertatis Evangelii praedicationem magis expediebat non separari a gentibus, et Judaeos instruere. Et alioqui Petrus, ratione officii, debuerat tunc eligere quod maxime expediebat. Et nisi Paulus occurreret , majus commune bonum Ecclesiae impeditum fuisset; hoc ergo titulo fuit vera, prudens, ac necessaria ejus reprehensio. Et hoc etiam satis est ut Paulus dicere potuerit Petro: Cur gentes cogis judaizare? quia, licet non daret scandalum activum, non tollebat passivum, quando, non solum licite, sed etiam perfectius et constantius operando, id facere potuisset. Hoc ergo modo potest recte intelligi illa dissensio pacifica et sancta , ut dixit Philo, sine culpa Petri, et sine elatione vel temeritate Pauli, cessantque calumniae antiquorum infidelium et novorum haereticorum, quibus nunc respondere non est necesse, quia et doctores allegati id sufficienter praestant, et res est per se satis clara.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 20