Text List

Caput 21

Caput 21

Quando lex vetus coeperit esse inutilis quoad effectus suos.

CAPUT XXI. QUANDO LEX VETUS COEPERIT ESSE INUTILIS QUOAD EFFECTUS SUOS.

1. Circa tempus quo lea illa ceperit esse inutilis. — Triples utilitas in illa lege consideranda. — Tria in illa lege in superioribus distinximus : unum est institutio talis congregationis cum omnibus pertinentibus ad divinum cultum et ad reipublicae gubernationem; aliud est obligatio legis ; tertium est utilitas seu effectus legis. Et de primo ac secundo explicuimus quando et quomodo cessaverint; superest ergo ut de tertio pauca dicamus. Nam, licet ex dictis aperte sequatur legem illam jam perdidisse omnem utilitatem, quia est prorsus abrogata et evacuata, lex autem ablata nullam efficaciam legis habere potest , nihilominus circa tempus in quo lex illa inutilis esse coepit, aliquid superest explicandum. Seclusa autem institutione et obligatione , triplex efficacia seu utilitas in lege illa considerari potest. Prima est efficacia in poenis imponendis et irritandis contractibus. Secunda est vis permittendi , dispensando in aliquibus rebus pertinentibus ad naturalem legem. Tertia est nonnulla utilitas ad justificationes legales, aut ad justitiam coram Deo, vel ex opere eperaniis, vel ultra illud.

2. Lex illa non amisit vim suam coactivam et punitivam in morte Christi , nec ante diem Penítecostes.— Primo ergo, ut a clarioribus incipiamus, consequenter ad superius definita, dicendum est legem illam non amisisse vim suam coactivam et punitivam in morte Christ, nec ante diem Pentecostes. Probatur primo, quia praecepta poenalia illius legis non fuerunt eo tempore mortua quoad vim directivam obligandi in conscientia, ut supra ostensum est; ergo nec quoad vim coactivam, perquam inducebant reatum poenae in lege taxatae contra transgressores. Probatur consequentia, quia vis directiva ejusque obligatio est principale quid in lege , poena vero e:t accessorium : ergo durante principali, durat accessorium, nisi aliunde constet directe et specialiter ablatum esse seu remissum ab eo qui legem tulit, vel alias breviorem terminum esse positum in lege circa impositionem poenae, quam obligationis: neutrum autem in praesenti invenitur, neque cum fundamento fingi potest. Declaratur praeterea, quia vel talis poena fiebat per ipsammet legem vel erat per judicem imponenda. Prior fieri potuit per ipsam legem, quamdiu abrogata non fuit, propter rationem factam et quia non est major ratio de obligatione ad culpam quam de hoc effectu. Posterior autem poena inducebatur per legem pro eo tempore, quoad reatum seu debitum : eadem autem ratione poterat executioni mandari per magistratus illrus populi, per se et quantum erat ex vi illius legis, quia non amiserant jurisdictionem suam, nec illa respublica statum mutaverat, ut ostensum est. Retinuit ergo illa lex suam vim coactivam toto illo tempore.

3. Duo inferuntur. — Primo, quamdiu illa precepta vim habebant. — Secundo, praeeptis cessantibus quoad obligationem, cessabant quoad alios effectus paenales et irritandi.—Ex quo lieet duo inferre : unum est, praecepta illius legis irritantia quaedam matrimonia vel aliquos contractus, irritasse illos etiam post mortem Christi, si in gradibus in lege prohibitis, vel cum aliis similibus impedimentis fierent, quamdiu illa lex, quoad obligationem, abrogata non fuit. HRatio est , quia quamdiu habuerunt vim ad obligandum vel prohibendum , habuerunt etiam vim ad irritandum, quia non est major ratio de uno quam de altero, ut dictum est. Aliud corollarium est, quamprimum illa praecepta cessarunt quoad obligationem, cessasse etiam quoad omnes effectus poenales et irritandi. Probatur ratione proportionali, quia etiam in hoc est eadem ratio utriusque effectus. Item tales leges, ut poenales vel irritantes, sunt positivae et judiciales; sed, abrogata illa lege, omnia praecepta judicialia abrogata sunt : ergo etiam illae leges ut poenales et irritantes abrogatae sunt, ac subinde amiserunt vim efficiendi tales effectus. Denique de effectu poenae est res clara, quia cessante vi directiva, cessat etiam coactiva: et praesertim in illis legibus poenalibus quae erant mixtae; et ideo cessante principali, scilicet, obligatione ad talem actum vel omissionem , cessat etiam accessorium, quod est poena. Quin potius, licet actio, ob quam peena imronebatur per talem legem, esset de se mala et jure naturae prohibita, nihilominus jam cessasset illa poena, vel quia, licet in tali actu esset prohibitio naturalis, cessat prohibitio illius legis, etiam in conscientia, cui proxime adjungebatur poena, vel quia, licet daremus legem illam solum addidisse poenam obligationi naturali, nihilominus illa additio erat positiva et judicialis, et ideo, abrogatis illis legibus quoad obligationem positivam in conscientia, etiam abrogantur quoad obligationem sub reatu talis poenae, ut recte sensit Castro, lib. 1 de Leg. poenal., c. ult. Idemque est cum proportione de promissionibus specialibus illius legis; fiebant enim operibus illius legis, ut erant illius impletiva, et per modum pacti mutui, et ideo cessante obligatione ex parte unius extremi, cessavit ex parte alterius. Item idem est cum proportione de effectu irritandi ; nam irritatio, si additur prohibitioni naturali, est veluti quaedam poena, et in ea procedit ratio facta; si vero sit addita prohibitioni positivae ejusdem legis, intrinsece supponit illam, et ab illa pendet, ideoque illa cessante necessario cessat.

4. Dubitatio. — Responsio. — Quaeri vero consequenter potest, quando lex illa amiserit virtutem quoad hos effectus, an, scilicet, in initio promulgationis Evangelii, et per successionem et augmentum illius, vel solum post consummatam promulgationem Evangelii. Rhespondeo, consequenter ad dicta , distinguendum esse inter praecepta caeremonialia et judicialia ; et de caeremonialibus dicendum est a die Pentecostes incoepisse amittere hanc efficaciam, et successu temporis illam omnino amississe quoad locorum extensionem, sicut diximus legem illam mortuam fuisse: nam quoad hunc effectum eadem est proportio, ut rationes factae probant ; at vero quoad praecepta judicialia non coepit illa lex amittere hanc efficaciam donec synagoga extincta est post consummatam Evangeli promulgationem. Quia (ut supra dixi), quamdiu respublica Judaeorum statum suum retinuit, et caeremonus suis jure usa est, judicialia praecepta non amiserunt vim obligandi ; ergo nec puniendi vel irritandi, etc., nam in hoc etiam eadem servatur proportio. Promulgato autem Evangelio quando lex illa coepit esse mortifera quoad caeremonialia, coepit etiam esse mortua quoad judicialia . et consequenter coepit etiam esse inutilis ad praedictos effectus, ut rationes factae probant.

5. Matrimonia in gradibus prohibitis illa lege nunc valere. — Unde obiter infertur , et matrimonia nunc contracta inter Judaeos, in gradibus illa lege prohibitis, valida et rata nunc esse, exceptis primis gradibus qui de jure naturae matrimonium irritant ; ratio est clara ex supra dictis, quia illa etiam respectu talium Judaeorum infidelium abrogata est quoad obligationem; ergo etiam quoad irritationem, juxta ea quae proxime diximus. Neque refert quod ipsi peccent ex conscientia erronea, quia conscientia erronea circa jus non sufficit ad irritationem actus, licet ad peccandum sufhciat; et ita sentit in simili casu Soto A, d. 39, art. 1, in fine; et sequitur Navar., cons. 2, de Conversione infidel., n. 4; Sanci., lib. 7 de Matrim., disp. 7, num. 6; contrarium vero sentit Henriq., lib. 12 de Matrim., cap. 1, num. 5, ubi sensit talia matrimonia contra legem contracta inter infideles Judaeos invalida esse, quia illa lege gubernantur ; et allegat Cov. in 4, 2 p., cap. 6, 86, alias 10, num. 3, qui aliquo modo favet, dum ait Judaeos infideles in contrahendis conjugiis, suis legibus (utique latis Levit. 18) gubernari, quod ex aliis jurisperitis allegat; non tamen explicat an jure id intelligendum sit, vel tantum facto, vel quis effectus inde sequatur. Citat etiam D. Thomam in addit. quaest. 59, art. 2, ad 3, alias in 4, dist. 39, art. 2, ad 3, ubi nihil de Judaeis loquitur, sed in genere dicit impedimentum disparitatis cultus non esse de jure divino inter infideles, licet possit jure humano per suas leges introduci. Citat etiam Navar. in Sum., cap. 22, num. 48, qui etiam solum de infidelibus generatim dicit matrimonium inter eos non valere si sit contra eorum leges: quod generatim verum est. Tamen leges Levitici jam non possunt dici leges Judaeorum infidelium; tum quia jam non sunt leges; leges enim abrogatae, leges non sunt; tum etiam quia non sunt latae pro illis, sed pro republica fideli ecclesiastica Judaeorum, quae jam non extat: unde parum refert quod ipsi Judaei velint illis legibus gubernari, quia solum est ex conscientia erronea, ut dixi ; putant enim legem illam ut divinam adhuc vigere. Quod si quis fingat Judaeos, non obstante abrogatione, potuisse illas leges nunc acceptare, respondemus id quidem potuisse locum habere, si Judaei nunc haberent propriam rempublicam, et in ea supremam potestatem, vel principem supremum in temporalibus, qui possit leges ferre. Nam in eo casu leges illae habere possent efficaciam, tam ad obligandum quam ad irritandum, non í amen ut divinae, sed ut humanae: nam leges judiciales possunt hoc modo acceptari. At nunc Hebrai nulum habent principatum nec rempublicam propriam et liberam, et ideo, licet velint tales leges acceptare, vel quasi restituere, non possunt, sicut nec possunt alias leges civiles sibi constituere; sed legibus principum quibus subsunt, gubernandi sunt: nullo ergo modo potest illa opinio sustineri.

6. Quam vim halwit usque ad diem PentecosLtes. — Secundo, dicendum est legem veterem ante diem Pentecostes non amisisse vim suam quoad effectum dispensandi, seu permittendi ea quae contra jus naturae aliquo modo permittebat. Haec assertio eodem modo quo praecedens explicanda est ; ratio enim prioris partis est, quia illa lex intacta mansit (ut sic dicam) toto illo tempore, nec magis quoad hunc effectum quam quoad alios revocata est, quia nihil de hoc effectu specialiter statutum est, nec terminus durationis in illis praeceptis fuit diversus, aut magis limitatus quam in alis. Unde si, in triduo mortis Christi, vel in discursu dierum Paschalium usque ad Pentecostem, Judaeus dimitteret uxorem juxta permissum legis, matrimonium vere dissolveretur, juxta probabiliorem sensum illius legis, quem supra secuti sumus. Potest vero objici quia Christus Dominus jam dixerat, et satis publice praedicaverat : Ego autem dico volis, quia omnis quà dipserit uvorem suam, eacepta fornicationis causa, mechatur ; et qui dimissam duuerit, adulteratur, Matth. b et 19. Respondeo illis locis docere tantum voluisse, illam legem Moysi fuisse ex quadam dispensatione quae jam suo tempore cessatura erat, et ad statum perfectiorem et legi naturali consentaneum reducenda. Non tamen tunc antiquam legem, vel generaliter, vel illam in particulari revocavit, sed tantum ad revocationem futuram (ut sic dicam) viam et animos praeparavit, per doctrinam et declarationem veritatis, non per promulgationem alicujus novi praecepti.

7. Dubitatio. —Responsio. —Difflicultas vero est an a die Pentecostes coeperit ille effectus cessare. In quo breviter considerandum est leges concedentes seu facientes hujusmodi effectus judiciales fuisse, ut constat de lege repudii, et similibus; ideoque verisimilius esse, non fuisse mortuas usque ad integram mutationem status synagogae, quae tunc facta est quando, promulgato Evangelio, lex illa coepit esse mortifera : ergo usque ad illud tempus durare potuit hic effectus. Item pro illo temre legitime duravit illius reipublicae status: ergo liberum fuit illi uti legibus ad eumdem statum pertinentibus; ergo etiam fuit liberum uti privilegus et favoribus per illas leges sibi concessis. Denique pro eo tempore durabant onera et rigores legum judicialium: ergo et favores; nam hi magis ampliandi sunt ; imo beneficium principis durat quamdiu aperte non revocatur. At vero post illud tempus, et promulgato suficienter Evangelio, evacuata est omnino ila lex quoad hos effectus, quia ex tunc judicialia etiam praecepta fuerunt omnino mortua et extincta. Item quia eadem est ratio de hoc effectu et de obligatione, tum quia tota illa les eumdem terminum obligationis, et concessionis habuit, et absolute revocata est; tum etiam quia similis dispensatio maxime pertinebat ad imperfectionem illius legis, et ideo per legem Christi perfectam revocata est; tum denique quia quibus auferebatur onus, debuit etiam auferri commodum, praesertim adeo imperfectum et legi naturali dissonum.

8. Unde fit consequens nunc inter Judaeos infideles non dissolvi matrimonium virtute illius legis. et consequenter matrimonium contractum cum alia post tale repudium nullum esse ; et si talis vir convertatur ad fidem, separandum esse a secunda, et cogendum esse reverti ad primam, si tamen illa converti etiam velit. Nam si nolit, jam ex alio capite dissolvetur prius matrimonium, et licebit viro denuo ducere secundam Christianam,, si velit, ut tradit Innoc. IlI, in cap. Gaudemus, de Divort., ubi, licet non in specie de Judaeis, sed generatim de infidelibus loquatur, tamen Judaeos etiam comprehendit , quia Christus ita statuit, et consequenter contrarias leges, sive injustas sive justas, revocavit. Et ita docent doctores ibi, theologi in 4, dist. 33, et expositores Matt. 5 et 19, ubi Abulens., quaest. 63, et alii quos refert Sanc., lib. 10 de Matrim., disput. 1, n. 9 et 10. Et quod explicuimus in permissione repudii applicandum cum proportione est ad permissionem usurarum, et similes.

9. Lex Moysi usque ad diem saltem Pentecostes retinuit vim sanclificandi legaliter , dcnec lex facta sit mortifera.—Dico tertio: lex Moysi usque ad diem saltem Pentecostes retinuit vim sanctificandi legaliter seu justificandi carnaliter quam habebat, donec lex facta fuit mortifera, ex tunc vero illam omnino amisit. Haec assertio sequitur aperte ex dictis supra de duratione institutionis illius legis. Quia caeremoniae illius legis pro toto illo tempore retinuerunt totam suam institutionem seclusa obligatione ; ergo retinuerunt vim sanctificandi legaliter, quam ab institutione habebant. Deinde probatur ex locis saepe citatis Actor. 21 et 23, ubi Paulus dicitur se purificasse; illa enim purificatio erat quaedam legalis sanctificatio; ergo nondum erat illa lex mortua quoad hunc effectum. Eademque ratio est de omnibus sacrificiis, vel oblationibus, aut variis baptismatibus ordinatis ad similes sanctificationes et munditias carnis.

10. Objectio. — Responsio. — Dices: illa lex erat mortua quoad irregularitates et immunditias quas inducebat, ergo etiam quoad sanctificationes legales. Patet consequentia, quia illae irregularitates erant quasi materia talium sanctificationum. Antecedens vero patet, quia irregularitatum inductio ejusdem rationis est cum impositione poenae, et ad vim coactivam similiter pertinet ; ergo ita cessarunt irregularitates sicut et poenae. Nam in utrisque versatur eadem ratio, scilicet, quod talis effectus pendet ab obligatione legis, et ideo cessat illa cessante. espondetur negando antecedens, et ad probationem dici potest etiam poenas non cessasse donec iex fuit mortifera. Verumtamen hoc non est universale; habet enim locum in judicialibus, non in caeremonialibus, ut dixi. Et ideo respondeo negando similitudinem, quia irregularitates non pertinebant proprie ad vim coactivam, quia non erant poenas; non enim imponebantur propter transgressiones aliquarum legum, sed ut illae caeremoniae certo modo magis decenter fierent. Et non est eadem ratio de illis quae de poenis; neque etiam pendebant ex absoluta oblisatione legis quoad exercitium, sed ex institutione, et ad summum ex obligatione quoad specificationem quae tunc durabat, ut supra declaravi. Pertinebant enim hujusmodi irregu'aritates ad ritus illarum caeremoniarum, et ad modum exercendi illas per legem institutum, et ideo durante institutione durabat etiam obligatio non exercendi illas cum tali indecentia legali, nisi praemissa purificatione, et ita durabat uterque effectus.

11. Ad quid valebant opera em illa lege facta antequam mortifera fuerunt. — Dico quarto: quamdiu lex non fuit mortifera, opera ejus valere potuerunt ad spiritualem sanctificationem operantium, per modum meriti vel satisfactionis ex opere operantis, si ex fide et charitate fierent. Quod enim Ezechiel. 20 dicitur Dedi eis praecepta mea, quae faciens homo vivel in eis, etiamsi de spirituali vita intelligatur, verum habet pro toto illo tempore pro quo lex non fuit mortifera. Ratio est, quia pro toto illo tempore illa lex quoad institutionem duravit ; ergo opera ejus erant opera honesta, religiosa et Deo placita ; ergo, si ex fide et charitate fierent erant meritoria vitae aeternae et augmenti gratiae, et satisfactoria pro tem porali poena. Nam haec omnia ex parte operis non fundantur in obligatione legis, sed in honestate operis, quam honestatem habere potest opus in ordine ad legem ut instituentem, etiamsi cessaverit ejus obligatio. Confirmatur, quia opus factum ex conscientia erronea invincibilis ignorantie, ac propterea honestum, est meritorium apud Deum, si aliae conditiones concurrant ; ergo multo magis opus factum ad cultum Dei, secundum quamdam veram institutionem ejus, est de se capax meriti, si aliunde operans sit in gratia, et ex fide operetur, eiiamsi non ex necessitate legis id faciat; hoc enim non impedit meritum, ut patet in operibus consiliorum, vel in eleemosyna ex supererogatione facta. Eo vel maxime quod multi Judaeorum conversi ad Christum ex ignorantia invincibil potuerunt illa opera facere pro aliquo tempore, quasi necessaria ex lege, quia sine culpa putabant obligationem ejus non cessasse.

19. Objectio. — Duae responsiones. —Dices: cur dicitur illa les mortua pro illo tempore, si opera ejus tam viva erant (ut sic dicam) pro illo tempore, ut possent etiam spiritualiter justificare saltem quoad augmentum justitie coram Deo. Respondetur primo opera illa, ut supra dictum est, non habuisse hujusmodi vitam ab ipsa lege, sed a fide viva, seu a gratia et charitate, quam fides impetrat. Est autem tanta vis gratiae et charitatis, ut etiam opera legis mortua ita possit vivificare, ut faciat illa meritoria apud Deum. Secundo, dicitur legem illam non fuisse simpliciter mortuam pro illo tempore quoad omnia, sed quoad obligationem ; quia vero obligatio est veluti primarius effectus legis, ideo in communi modo loquendi inde denominata est mortua. Re tamen vera mansit aliquo tempore viva quoad institutionem, seu in ratione cujusdam regulae operandi ea quae ad divinum cultum pertinerent; inde enim fit ut opera facta per conformitatem ad talem legem haberent honestatem moralem religionis , ac subinde ut facta ex fide et informata charitate, essent meritoria et sanctificativa animae ex opere operantis.

CAPUT XXII. QUOMODO CIRCUMCISIO CESSAVERIT QUOAD SANCTIFICATIONEM INFANTIUM.

1. Variae sententie proponuntur.—Superest dicendum de sanctificatione extra vel ultra meritum operantis vel recipientis, quod solum habet locum in circumcisione parvulorum : nam reliquae caeremoniae illius legis non habebant talem effectum, nec circumcisio ipsa in adultis, ut nunc suppono ex supra dictis, et ex materia de Sacramentis. In quo puncto aliqui dicunt circumcisionem evacuatam fuisse in die mortis Christi in ratione remedii parvulorum quoad originale peccatum ; alii in die resurrectionis, vel Pentecostes. Alii vero putant fuisse utilem usque ad perfectam Evangelii promulgationem , et ita neque in die Pentecostes, neque per aliquot annos fuisse evacuatam circumcisionem quoad fructum. Sed hoc resolvendum censeo juxta principia posita de cessatione illius legis quoad obhgationem, et cum eadem proportione. Et quia eadem est ratio quoad hoc de circumcisione pro Judaeis, et de sacramento legis naturae, quo uti poterant fideles qui erant inter Gentiles ante Christi adventum, ideo de utroque simul dicam.

2. Hujusmodi remedia non fuisse evacuata in puncto mortis vel resurrectionis Christi, nec usque ad diem Pentecostes euclusive. — Primo ergo assero hujusmodi remedia non fuisse evacuata in puncto mortis vel resurrectionis Christi, neque utique ad diem Pentecostes exclusive. Probatur, quia toto illo tempore nondum Baptismus erat necessarius ad salutem: ergo adhuc priora remedia erant utilia: nam si illa inutilia facta essent, tota virtus reducta esset ad Baptismum, et consequenter jam fuisset necessarius. Antecedens significatur sufficienter a Concilio Tridentino, sess. 6, c. 4, dicente a promulgatione Evangelii neminem Justificari a peccato originali sine Baptismo, in re, vel in voto. sentit ergo ante illud tempus non incoepisse Baptismi necessitatem. Ratio etiam id convincit, quia ante Christi mortem non erat talis necessitas, ut omnes fatentur, et a morte usque ad adventum Spiritus Sancti nulla nova promulgatio Baptismi facta est, neque illi aliquid additum, ex quo illa necessitas oriri potuerit. Unde merito D. Thomas, 3 p., q. 66, art. 2, docuit praeceptum Baptismi non obligasse donec Christus, post resurrec- tionem, dixit Apostolis : "Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos". Ut autem ibi notavi disp. 34, sect. 1, circa finem, non est existimandum, eodem die et momento quo Christus Dominus illa verba protulit coepisse praeceptum Baptismi obligare, sed quando Apostoli executioni mandarunt quod tunc Christus praecepit : Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos, etc., quod ante Pentecostem factum non est. Et confirmatur, quia incredibile est infantes omnes eo tempore mansisse sine remedio quod moraliter eis applicari posset: hoc autem secutum fuisset, si utilitas circumcisionis antea sublata fuisset: ergo et illud prius est incredibile. Consequentia cum majori notae sunt : minor autem probatur, quia licet Baptismus esset institutus, non tamen suffieienter propositus majori parti hominum: ergo non poterat moraliter applicari et esse utilis.

3. Responsio aliquorum. — Refellitur responsio. — Responsio Soto. — Refellitur. — Respondent aliqui non esse inconveniens illud quod infertur, quia illa impotentia erat per accidens ex ignorantia parentum ; nam remedium de se sufficiens jam erat datum, et legislator optime potest revocare privilegium vel irritare factum a die in quo condit aliam legem, etiamsi ad notitiam subditorum non pervenerit. Sed hoc profecto alienum est a divina providentia (nam de potentia absoluta non disputamus). Postquam enim Deus ex se voluit omnes homines salvos facere, debuit constituere remedium humano modo possibile et utile: Baptismus autem institutus et non sufficienter promulgatus non erat remedium humano modo utile, nec pro toto mundo possibile. Praeterquam quod Christus Dominus non statuit obligationem suae legis in puncto passionis magis quam antea, et idem est de puneto Resurrectionis, et quolibet alio usque ad promulgationem illius, ut infra dicam. Et incredibile etiam est passionem Christi statim attulisse tam magnum nocumentum omnibus infantibus, qui, pro illo tempore, sancto et legitimo ritu circumcidebantur , et alias baptizari moraliter non poterant, vel etiamsi possent, parentes eorum nondum eos baptizare tenebantur. Aliter respondet Soto, supra, circumcisionem eo tempore fuisse utilem secundum generalem rationem protestationis fidei, non secundum specialem rationem sacramenti legis veteris. Sed hoc habere posset locum si circumcisio tunc fuisset mortua ; cum tamen dictum sit illam tunc nondum fuisse mortuam quoad obligationem , nec quoad utilitatem esse potuit, et ita non habet locum distinctio. Ut omittam fortasse circumcisionem nunquam aliter fuisse utilem quam remedium legis naturae, sed tantum pro judaico populo generale remedium determinatum fuisse ad talem caeremoniam: ergo sicut remedium legis natura non cessavit ante Daptismi necessitatem introductam, ita nec cireumcisio pro illo populo; quia neutrum remedium per se ablatum est, sed ad introductionem alterius perfectioris ac propositi ut necessarii, nimirum Baptismi.

4. Ita cessavit circumcisio in die Pentecostes quoad fructum gratiae, sicut cepit Baptismus esse ad salutem necessarius. — Unde infero a die Pentecostes ita cessasse sacramentum circumcisionis quoad fructum gratiae qui in eo dabatur, sicut coepit Baptismus esse ad salutem necessarius. Probatur, quia unum remedium quoad dictum effectum non fuit exclusum nisi per necessitatem alterius, ut ostensum est. Confirmatur, quia remedium legis naturae, quod durabat in gentibus fidelibus, non fuit antea neque alio modo privatum sua utilitate, propter rationem factam, et quia non fuisset alius conveniens providentie modus; ergo eadem proportione judicandum est de circumcisione quoad infantes Judaeorum. Unde fit ut non simul facta sint inutilia illa antiqua sacramenta pro toto orbe, sed successive, sicut lex gratiae introducebatur et obligare incipiebat, quia eodem modo incipiebat Baptismus esse necessarius, et ita pari modo desinebant tam circumcisio quam sacramentum legis naturae esse utilia.

5. Objectio. — Responsiones due. — Dices non esse in hoc parem rationem de populo judaico et gentili. Nam quoad judaicum in die Pentecostes fuit satis consummata promulgatio Baptismi, quia haec quodammodo inchoata fuerat toto tempore praedicationis Christi et Apostolorum, vivente ipso; non vero gentibus, nam ipsemet Christus dixerat, Matth. 10: 7n viam gentium ne abieritis; et de se dicebat: IVon sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel, Matth. 15, quiillis tantum tunc fiebat promulgatio. In di, autem Pentecostes erant in Jerusalem congregati Judaei ex omni natione quae sub coelo est; ergo pro illis satis fuit tunc consummata promulgatio ; ergo pro illis cessavit tunc tota utilitas circumcisionis : ergo fuit evacuata omnino, quia tantum pro illis utilis erat. Res- pondetur imprimis, etiamsi antecedens concederetur, habere tunc locum distinctionem Soti, quia licet tunc circumcisio non esset utilis ratione legis veteris, fuisset utilis ratione remedii legis naturae, quia esset protestatio fidei, cum nondum lex vetus esset mortifera. Melius vero dicitur argumentum probare intra brevius tempus cessasse circumcisionem pro Judaeis, quam remedium legis naturae pro gentibus, non tamen quod statim eo die pro omnibus Judaeis per universum orbem dispersis cessaverit circumcisio, quia licet fides Christi antea praedicari coeperit, tamen necessitas Baptismi non fuit ante praedicata, et ideo in die Pentecostes coepit ejus promulgatio, quae non poterat statim ditfundi humano more in omnes provincias in quibus Judaei habitabant: et ideo etiam ad hanc promulgationem sufficiens tempus concedendum est, ne dicamus omnes illos parvulos fuisse privatos remedio ante opportunum tempus. ltem, quia lex circumcisionis non prius nec alio modo mortua est, ut ex supra dictis constat : et juxta hanc doctrinam accommodanda et explicanda sunt quae dixi 3 tom. 3 partis, disp. 27, sect. 4.

6. Responsio. — Dices: Judaei jam non applicabant illud remedium ex vera fide; ergo non poterat esse utile. Patet consequentia, quia non erat utile nisi quatenus applicabat fidem. Antecedens autem patet, quia applicabant illud ex fide venturi Messia, et in signum ejus, quod falsum jam erat. RHespondetur errorem illum quoad circumstantiam temporis fuisse privatum, et fortasse in multis per ignorantiam invincibilem excusatum. Unde non excludebat veram fidem de Messia promisso, nec reddebat falsam significationem ipsius sacramenti, ut supra declaravi, ideoque error ille non impediebat fructum. Sicut nunc error privatus in ministro Baptismi, si non excludat generalem intentionem sacra- menti, non impedit effectum ejus. Et patet, quia, vivente Christo Domino, poterat similis error misceri in mysterio circumcisionis, et tamen non propterea reddebatur inutile. Dici etiam potest in illa existimatione distinguendam esse fidem de substantia mysterii, abstrahendo a circumstantia temporis, ab errore circa temporis differentiam, et priori modo fuisse veram fidem, quia solum erat de Christo in aliquo tempore venturo, abstrahendo utrum jam venisset necne, et ut sic fuisse utilem protestationem fidei factam sive per circumcisionem, sive per sacramentum legis naturae, non obstante falsa opinione privata quae circa temporis differentiam misceri poterat.

7. Objectio.— Responsio. — De remedio legis natura quid dicendum. — Dupleg ignorantia diligenter distinguenda.— Dices tandem : ergo etiam nunc si inveniretur aliquis Judaeus habens ignorantiam invincibilem christianae veritatis, et bona fide circumcideret filium, illa circumcisio esset utilis, nam videtur eadem ratio. Respondetur esse longe dissimilem rationem, ideoque negari consequentiam. Quia ex quo Daptismus necessarius esse coepit, circumcisio in se omnino inutilis facta est, et illa ignorantia est per accidens, quae non dat virtutem, nec restituit, ut sic dicam, utilitatem illi operi; sicut etiam de remedio legis naturae in universum dicendum nunc est, ut suppono ex materia de Baptismo. Et ideo attente in hac materia distinguendum est inter ignorantiam provenientem ex defectu promulgationis, seu temporis sufficientis ad illam, vel provenientem ex aliis humanis impedimentis, non obstante promulgatione jam facta. Nam prior ignorantia est per se, ex impotentia simpliciter, ac proinde consideratur ex parte legis, ut eo tempore necessitatem non inducat. Alia vero ignorantia est per accidens, et non consideratur. FINIS LIBRI NONI.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 21