Text List

Prooemium

Prooemium

LIBER DECIMUS. DE LEGE NOVA DIVINA.

Distinximus in superioribus divinam legem in veterem et novam, ideoque post tractatum de lege veteri solum superest dicendum de nova, quae in Scriptura Sacra variis nominibus appellatur. Nam a Paulo interdum appellatur "Lex fidei", ad Rom. 3 ; vocatur etiam "Lex Spiritus vite", ad Roman. 8 ; unde communiter appellatur Lex gratiae : nam gratia est spiritus nostrae vitae, vel etiam vita nostri spiritus. Imo solet interdum gratia simpliciter appellari, juxta illud Joan. 1: "Lex per Moysem data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est" ; et ideo Paulus ad Galat. 5 dixit : "Non estis sub lege", sed sub gratia. Propter quod etiam vocatur haec Lex amoris, juxta illud Pauli ad Romanos octavo: "Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba Pater", qui est spiritus dilectionis, ut idem Paulus dicit ep. 2 ad Timoth., cap. primo: et inde etiam vocatur interdum "Lex libertatis", Jacobi 1, quia ubi spiritus Domini, ibi libertas, 2 ad Corinth. 3 ; et ob eamdem causam dicitur "Lex scripta in corde", Jerem. trigesimo-tertio, et ad Hebr., octavo et decimo, quia divina gratia et amor menti infunduntur. Denique appellatur Lem nova, vel quia totum hominem per gratiam renovat, ut sumitur ex Augustin., tract. 65 in Joann., vel quia est ultima lex a Deo data, quae priorem antiquavit, ut sensit Cyrillus, lib. nono in Joann., cap. vigesimo-tertio, explicans verba illa Christi Joan. 13: "Mandatum novum do vobis" ; quae, licet de mandato amoris specialiter dicta fuerint, merito ad totam legem amoris, quae in praecepto amandi virtute continetur, et ab eodem Christo data est, accommodantur, ac propterea etiam haec lex ab auctore suo Lex Christi appellatur. His ergo variis nominibus excellentia hujus legis, et ejus causae, effectus, et proprietates insinuantur, quae a nobis sigillatim tractandae sunt, eodem ordine quo de caeteris legibus disputavimus. Et quamvis ex divisione superius data, et ex tot Scripturae testimoniis, supponamus datam esse a Deo hujusmodi legem, nihilominus propter haereticorum importunitatem , pauca de hujus legis veritate et proprietate praemittenda sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium