Text List

Caput I

Caput I

Utrum lex nova sit vera et propria lex, et christus dominus pereectissimus legislator.

CAPUT I. UTRUM LEX NOVA SIT VERA ET PROPRIA LEX, ET CHRISTUS DOMINUS PEREECTISSIMUS LEGISLATOR.

1. Haereticorum dogma. —Fundamentum. Ex attributis quae Scriptura novi Testamenti huic legi tribuit, per tot nomina superius proposita , sumpserunt occasionem haeretici hujus temporis negandi veritatem hujus legis, et in summa eam omnino e medio tollendi. Nam quia propria ratio legis in hoc consistit quod sit praeceptum commune, ac proprium imperium obligationem inducens, negant legem Christi esse veram legem in hac legis proprietate et rigore, et consequenter etiam negant Christum ipsum fuisse verum legislatorem in eadem proprietate. Ita sentit Luther., lib. de Libert. Christian., et in Epistola ad Galat., cujus verba refert Bellarm., lib. 4 de Justific., c. 1, et in eodem errore fuit Calvinus, apud Stapletonium, in epistola ad Romanos, cap. 3. Idem Beza et alii. Et ex hoc principio inferunt falsas quasdam differentias inter Testamentum vetus et novum, et legem Moysi et Christi, quas infra suo loco refutabimus. Fundantur autem primo, in omnibus illis testimoniis quibus probare solent libertatem Christianorum, et praesertim justorum, ab omnilege, ut est illud: Justo non est lex posita, 4 ad Tim. 1; et illud: Si spiritu ducimini, non estis sub lege ; quia vero haec loca generaliter supra tractata sunt in 1. 1, et de lege humana in l. 3, ubi dicta testimonia explicata sunt, ideo, illis praetermissis, hic addere possumus argumenta quibus specialiter suadere tentant Christum non onerasse homines novis praeceptis ultra legem fidei.

2. Haereticorum quatuor argumenta. — Hoc autem suadent, primo, ex eo quod haec lex specialiter appellatur "Lex fidei", ad Rom. 3, tanquam a proprio et quasi adaequato objecto et unico praecepto suo ; quod etiam colligunt ex illo Matth. ult.: "Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit ; qui vero non crediderit, condemnabitur", ubi sola fides tanquam necessaria proponitur. Secundo, ex appellatione gratiae ; gratia enim non est propria lex; lex autem Christi non est aliud nisi ipsa gratia, et ideo, exclusa lege per Moysem data, Christus solum dicitur fecisse gratiam et veritatem, id est, complementum veteris legis, nulla facta mentione legis novae ab ipso latae. Tertio, ex appellatione legis libertatis; obligare enim per nova praecepta repugnaret libertati hujus legis per Christum inductae. Cur enim magis diceretur haec lex libertatis quam lex Moysi, si praeceptis oneraret sicut illa : nam quod sint plura vel pauciora praecepta, non sufficit ad absolutam libertatem, et interdum onus paucorum praeceptorum, propter eorun gravitatem potest esse majus quam plurium. Quarto, ex appellatione Evangelii sumpta ex illis Christi verbis, Marc. 16 : Predicate verIum omnà creature ; nam per hoc nihil aliud praecepit praedicare, nisi legem suam : Evangelium autem non significat propriam legem, sed bonum nuntium, ut notavit Aug. lib. 2 contra Faust. in cap. 2. Est ergo lex gratiae tantum bonum nuntium, quia vitam aeternam absolute promittit omnibus credentibus, vel ad summum sub conditione fidei omnibus hominibus, cum lex vetus nihil promitteret nisi sub conditione mandatorum, juxta illud : Qui ecerit ea, vivet in illis, Ezech. 20.

3. Catholica veritas Christum JDominum non solum fuisse Redemptorem, sed verum et propriumn legislatorem.— Dicendum vero primo est Christum Dominum non solum fuisse redemptorem, sed etiam fuisse verum et proprium legislatorem. Haec assertio est de fide, definita in Concilio Tricentino, sessione 6, canon. 21; quae probatur primo ex verbis Isaiae 33 : Dominus judex noster , Dominus legifer noster, Dominus Res noster , ubi non loquitur Propheta de Deo tantum ut Deus est, sed aperte de Messia, de quo praemiserat: Domine miserere nostri, te enim empectavimus ; e infra: Negem in decore suo videbunt ocul ejus; et postea subjungit praedicta verba, et de eodem concludit : Ipse salvabit nos, ac si aperte dicat Christum non solum fuisse venturum ad salvandum. sed etiam ad leges ferendas : et ita illum locum de Christo et Ecclesia exposuerunt Hieronymus et Cyrillus Alexandrinus ibi; et sine dubio intelligenda sunt omnia illa verba cum proprietate ; tum quia nihil est quod ad improprium vel metaphoricum sensum cogat ; tum etiam quia Christus est proprie salvator et proprie judex cui Pater omne dedit judicium, ut ipse testatur Joan. 5, et de illo testantur Actor. 10 et 17 Petrus et Paulus; et etiam propriissime rex, juxta illud Ps. 9: Hgo constitutus sun Benr ab eo super Sion montem sanctum ejus, etc., et illud Psal. 71: Deus judiciun tuum Regi da, etc., quae de Christo sine dubio sunt dicta, ut Ecclesia et Patres intelligunt, et contextus ipse cogit, et confirmant verba Angeli ad Mariam, Lucae c. 1: Dabit illi Dominus Sedem David patris qjus ; el regnabit in domo Jacob in etermum et ipsemet Christus coram Pilato testatus est: Tu dicis, quia Rem sum ego; ergo cum eadem proprietate praedictum est de illo fore legislatorem.

4. Confirmatur. — Imo ex eisdem verbis colligitur optima ratio; nam omnis rex, ex vi sui dominii et potestatis, est legislator; sed Christus est perfectissimus rex: ergo est proprie legislator. Idemque probari potest ex munere judicis : nam quando judex est supremus et summe perfectus, simul est legislator, juxta illud Jacobi 4: Unus est legislator et judex, quà potest perdere, et salvare. Denique potest simile sumi argumentum ex munere summi Pontificis, quod Christo tribuit Paulus ad Hehr. et sequentib. Nam ad summum Pontificem pertinet, ut possit etiam leges ferre in his quae ad Deum spectant ; ergo haec potestas maxime fuit in Christo, quia fuit perfectissimus Pontifex, et caput Ecclesiae. Dicent fortasse non illi defuisse potestatem, tamen non illa usum fuisse, et ita fuisse legislatorem quasi in habitu, non in actu. Sed haec evasio ineptissima est ; tum quia nomen legiferi aut legislatoris plus significat ; tum etiam quia ita Christus est judex et rex ut actu judicet et gubernet : ergo ita etiam est legislator; tum praeterea quia non frustra illam potestatem assumpsit, sed ut perfecte suos subditos regeret et gubernaret ; tum denique quia ex Scriptura constat prophetiam illam factam esse non solum de potestate, sed etiam expresse de actu, Jeremiae 31: Ecce dies veniunt, diait Doanimus, et feriam domui Israel, et domui Juda faedus novum ; et infra: Dabo legem meam in visceribus eorum ; quam promissionem per Christum esse impletam, docuit Paulus ad Haebraeos 8 et 10, et ex sequenti assertione aperte constabit.

5. Lex Christi est vera ac propriissima lex praeceptiva. —Dico ergo secundo : lex Christi, seu lex nova , est vera ac propriissima lex praeceptiva. Est etiam de fide, definita in eodem Conc. Trid , session. 6, canon. 19, illis verbis: S6 quis diverit nilil praeceptum esse in Hangelio preter fiden , anathema sit; et ideo in canone 21, cum definit Christum datum esse hommnibus etiam ut legislatorem, addidit: Cui obDediant ; obedientia autem respondet proprio praecepto, seu legi actual. Praeterea fuerat haec lex promissa Isa. 2: De Sion exilit lem, et verbum Domini de Jerusalem, ubi constat esse manifestam prophetiam de adventu et praedicatione Christi; et proprietas verbi ley juxta veram regulam interpretandi Scripturam retinenda est, et ita exposuit Aug., lib. 17 de Civ., cap. 50; et 1. 17, cap. 17, adjungit illud Psalm. 100: Virgam virtutis tue emittet Dominus ev Sion. Quod ita clarum est, inquit, u£ non solum infideliter et infeliciter , sed etiam imprudenter negetur. FEt ipsi quidem fatentur inimici ex Sion missam fuisse legem Christi , quod Evangelium nos cocamnus, et eam virgam virtutis ejus agnoscimus. Unde licet vox virga ibi ad litteram metaphorica sit , optime tamen declarat proprietatem legis, quae consistit in praecipiendo et regendo, juxta illud Psalmi secundi : eges eos in virga ferrea, etc., id est, inflexibih et omnino recta.

6. Confirmatur. — Praeterea in novo Testamento evidenter ostenditur impleta per Christum haec prophetia ; nam Matth. 5 coepit Christus ostendere legislationem suam, perfectius declarando naturalem legem quam antea intelligeretur, saepius dicens : Ego autem dico vobis, etc.; et similiter de praecepto charitatis dixit Joan. 13: Mandatum novum do vobis ; et c. 14: Hoc est preceptum ut ditigatis invicem. Tulit etiam positiva praecepta, ut de Baptismo Joann. 3: Nisi quis renatus fuerit, ubi necessitas medii formalius explicatur, tamen in hac involvitur vel supponitur necessitas praecepti. Et eodem modo includitur praeceptum Eucharistiae in verbis Joann. 6 : Nisi manducaveritis carnem filii hominis , etc., et praeceptum confessionis in illis Joann. 20: Quorum remiseritis peccata, remittuntur illis ; et quorum retimeritis, retenta sunt. E praeceptum novi sacrificii habetur in verbis illis : Hoc facite in meam commemorationem , Luc. 22. Ac generaIiter de tota sua lege, et specialiter de Baptismo tanquam de janua ejus, dixit Matth. ult.: Bnintes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia queecumque mandavi vobis. In quibus verbis et aliis ponderanda est vox mandati et praecepti : nam inde aperte colligitur legem Christi esse praeceptivam, ac subinde propriam legem. Et ad idem ponderari potest nomen testamenti et pacti quo utitur Jeremias, et exponit Paulus, quia hoc nomine significari solet, in Scriptura, lex supernaturalis et positiva a Deo data. Et ita exponit locum Jeremiae Hieronym. ibi, et latius Aug. de Spir. et litt., c. 26 et 277, ubi ex professo ostendit testamentum quod ibi permittitur, non includere tantum legem naturalem , sed etiam specialem legem a Christo latam, ut in c. 3latius explicabimus.

7. Ratione probatur. — Ratione etiam potest haec veritas ostendi, quia Christus Dominus, ad fidem suam et dilectionem in mundo propagandam et conservandam, et ut mediante hac fide viva fructus redemptionis suae futuris post se hominibus communicaretur, Ecclesiam suam instituit tanquam unam spiritualem rempublicam in qua ipse regnaret , et unum corpus mysticum in quo ipse esset caput ; ergo ad providentiam ejus pertinuit legem aliquam huic Ecclesiae dare, per quam in sua institutione, et convenienti ordine ac gubernatione conservari posset. Antecedens constat ex verbis Christi Matth. 16: Tu es Petrus, et super hanc petram cedificabo Hcclesiam meam , et porie inferi non prevalebunt adversus eam. Et hanc Ecclesiam nomine ovilis significavit Joann. 10 dicens: Alias oves habeo, qua non sunt ea hoc ovili, et illas oportet me adducere, ei vocem meam qmudient, et fiet unum ovile et wnus Pastor. Quo exemplo declarat unitatem hujus Ecclesiae et regimen ejus sub uno Pastore, vel ipso Christo, vel ejus Vicario; et pro his omnibus ait se ponere animam suam: et ideo Paulus, Actor. 21, ad Pastores Ecclesiae dicit : Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Ex quibns locutionibus et ex multis aliis quae in novo Testamento, praesertim in Epistolis Pauli leguntur, et ex unitate Ecclesiae in symbolo Apostolorum definita, manifeste constat Ecclesiam Christi esse unum mysticum corpus, ordinatum ad aeternam felicitatem et veram justitiam per Christum consequendam, indigens spirituali regimine ad suam conservationem, et ad hunc finem assequendum. Jam ergo probatur prima consequentia, quae lumine naturali videtur evidens , considerata naturali hominis conditione, et aliis rationibus propter quas, in lib. 1, diximus necessarias esse hominibus leges, quia homo est animal sociale qui non potest convenienter conservari nisi in communitate perfecta, nec talis communitas potest sine legibus recte gubernari, et ideo, juxta varietatem communitatum et diversos fines earum, varia etiam leges traduntur, ut ex usu et ex superioribus libris satis manifestum est. Cum ergo Ecclesia sit nova respublica novo modo congregata, et ad altissimum finem ordinata, pertinuit ad sapientem providentiam CHRISTI fundatoris ejus, et ad ejusdem Ecclesiae perfectionem et stabilitatem , habere a suo fundatore aliquam legem, saltem circa principalia fundamenta talis communitatis, quia sine lege non posset in sua unitate moraliter conservari, ut ex iis, quae de materia hujus legis dicemus, evidentius constabit.

8. Ad fundamentum haereticorum. — Les fidei quid significet. — Ad fundamentum ergo haereticorum, negamus pertinuisse ad suave jugum CHRISTI, nullum praeceptorum onus hominibus imponere praeter legem unam fidei, ut ab ipsis explicatur ; tum quia non est minus necessaria lex charitatis quam lex fidei; tum etiam quia ad conservationem ipsius fidei, et ad exercitium ejus, tam in cultu Dei quam in justificatione hominis , alia praecepta erant necessaria, quae gravia non sunt, quia ipso spiritu fidei et novae legis redduntur suavia, ut infra dicemus. Neque huic veritati obstat prima appellatio hujus legis, qua vocatur lex fidei, quia hoc nomine non significatur solum praeceptum credendi ; nam etiam dicitur lex amoris, et vocatur etiam lex spiritus vitae, sub quo titulo comprehendi possunt omnia opera necessaria ad spiritualem vitam. Dicitur ergo lex fidei, quia in se habet spiritum et gratiam, cujus fundamentum et radix est fides, et quia omnia quae praecipit sunt principahter fundata in fide, et ad justitiam fidei consequendam sunt valida. Et ita fere exposuit Augustinus libro de Spirit. et litter., capit. 13 et 14. Minusque juvant haereticos verba illa Marci decimo-sexto : Qui non crediderit condemnabitur. nam intelligenda sunt de fide viva, seu, quod idem est, de illo qui credit sicut oportet, id est, non solum speculative, sed etiam practice, vitam suam cum sua fide conformando. Nam alias constat ex Evangelio Matthaei, vigesimo-quinto, homines condemnari non solum propter defectum fidei, sed etiam propter defectum operum ; nam Deus reddet unicuique secundum opera sua, ad Roman. 2; et ideo monet Petrus, 2 Epistol. capit. primo: Satagite ut per bona opera certam vestram electionem et vocationem faciatis.

9. Deinde non obstat secunda appellatio / egis gratie, seu gratie : nam licet interdum vocetur gratia, ab eo quod praecipuum est in ipsa, et maxime intentum, non excluduntur praecepta convenientia statui gratiae, et ideo lex etiam appellatur. Neque oportet ut in singulis locis utrumque explicetur. Quamvis ergo Joannes, capit. 1, solum dicat Christum fecisse gratiam, non excludit dedisse legem, quod in aliis locis explicatur. Imo ibi etiam comprehendi potest sub nomine veritatis; tum quia ad hanc veritatem pertinuit dare novam legem promissam; tum etiam quia legislatio, ut est pars justitiae, sub veritate comprehendi potest.

10. Lex libertatis quid significet. — Neque plus obstat tertia appellatio legis libertatis; jam enim in superioribus explicatum est libertatem christianam non excludere omnium legum obligationem, sed vel obligationem legis veteris, vel legis peccati, aut ejus servitutem., non vero legis naturalis, aut humana hominibus convenientis. Quod si hanc non excludit , multo minus excludit obligationem legis divinae a Christo latae, et maxime necessariae, ut declaratum est; et ideo Paulus, 1 ad Corinthios nono, cum dixisset : "Factus sum ais qui sine lege erant, tanquam sine lege essem", id declarans subjungit : "Cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi" ; et ad Rom. 6, cum dixisset : "Non estis sub lege, sed sub gratia", ad excludendam falsam interpretationem, et imprudentem libertatem haereticorum, interrogat : Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus swub lege, sed sub gratia, et respondet : Absit ; et clarissime ad Galat. 5, cum dixisset : "Vos in libertatem vocati estis, fratres, addit correctionem, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem spiritus servite invicem, omnis enum lev in uno sermone impletur, Diliges proximum tuum. sicut teipsum". Ex quo colligi etiam potest ratio ob quam dicatur lex Christi lex libertatis ; vel quia legem veterem abstulit, vel quia est lex amoris et non timoris, sicut lex vetus, et ita non coacte, sed spontanee, et maxima voluntate ac libertate ad suam observantiam inducit, vel quia liberat a servitute peccati, imo et a lege fomitis : nam licet fomitem non auferat, dat vires ad vincendum illum, ut sensit August. lib. 4 de Continentia, c. 13, et de Nat. et grat., cap. 5T.

11. Ad quartum, — Ad quartum denique, ex nomine Evangelii nullum argumentum sumitur; tum quia licet Evangelium denominatum fuerit a bono nuntio regni coelorum, et salutis per Christum factae, non excludit reliqua ; tum etiam quia illud bonum nuntium promissionis Regni coelorum in Evangelio non fit, nisi sub conditione servandi legem Christi. Et haeretici hoc negantes contra expressa verba Christi et contra alias Scripturas loquuntur : nam Joann., c. 15, expresse posuit Christus conditionem, dicens: "Vos amici mei estis, si feceritis ea quae ego praecipio vobis" ; et iterum : "Si praecepta mea servaveritis, manelitis in dilectione mea" ; et c. 14: "Qui habet mandata mea., et servat ea, ille est qui diligit me" ; et ad Rom. 8, cum Paulus dixisset : "Si filii et haeredes - haeredes quidem Dei, coheredes autem Christi", statim subjungit conditionem : "Si tamen compatimur, ut et conglorificemur" quae est conditio non tantum fidei, sed etiam operum ; et 2 ad Tim. 2: "Si quis, inquit, emundaverit se ab istis, erit vas in honorem", et iterum: "Si sustinebimus, et conregnaDimus", etc.; et infra : "Non solum autem mihi, sed et iis quài diligunt adventum ejus", ubi virtute includitur conditio non tantum fidei, sed etiam dilectionis. Et eadem includitur in omnibus testimoniis, in quibus "promissio fit facientibus voluntatem Patris", ut Matth. 7, vel obedientibus , ut ad Hebr. 5, ubi de Christo dicitur : "Didicit ex his que passus est obedientiam, et consummatus, factus est, omnibus obtemperantibus sibi, causua salutis eterne". Et eodem modo in ipsa prima annuntiatione Regni coelorum, quae in Evangelio habetur, ponitur conditio poenitentiae ; sic enim aiebat Joannes: "Paemnitentiam agite, appropinquavit enim Regnum colorum" ; ergo Evangelium non excludit obedientiam, et observantiam legis Christi : non ergo repugnat vera lex cum Evangelio.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput I