Caput 2
Caput 2
Quae sit materia legis novae, et quae praecepta ejus.
1. Materia legis nove. — Causa finalis.— Ex causis legis novae, éfficiens et finalis satis explicatae manent ex dictis in capite praecedenti. Ibi enim ostendimus legislatorem hujus legis fuisse Christum Dominum, ac subinde Deum ipsum; tum quia ipse Christus Deus verus est, tum etiam quia per Christum ut hominem Deus locutus est nobis, juxta illud ad Hebr. 1: "Novissime locutus est nobis in filio" ; et inde in cap. 2 prafert legem novam veteri, quia illa per Angelos, haec per Christum data est, et in citato loco 1 ad Corinthios 9 inde concludit se non esse sine lege Dei, quia est in lege Christi: est ergo haec lex divina et Christi, nec de ejus causa efficiente aliud superest dicendum. Causa item finalis clara est ex dictis in superiori capite; nam finis ultimus hujus legis est perducere homines ad regnum coelorum, prout specialiter in hac lege promissum est, utique tanquam jam reseratum, et in fine vitae per exactam hujus legis observationem consequendum, ut late declaravit Paulus ad Hebraeos 9. Proximus autem finis generalis hujus legis est perfecta sanctificatio fidelium per verum et perfectum cultum Dei, et per applicationem meritorum et satisfactionum Christi per media et instrumenta ab ipso ad hunc finem instituta. Quod totum satis etiam constat ex nominibus et attributis hujus legis quae supra posuimus, et magis declarabitur ex dicendis infra de effectibus hujus legis; nam finis et effectus in idem coincidere solent. Intelligo autem hunc esse generalem finem: nam in particulari singula praecepta habent suos fines proprios : nam alius est finis praecepti Daptismi, alius Confessionis vel Eucharistiae, ut per se notum est, et in omni lege pro diversitate praeceptorum ex natura rei est necessarium. Solum ergo superest dicendum de causa materiali et formali, per quas simul essentia et substantia hujus legis explicabitur.
2. Materiam huius legis partim moralem, partim caeremonialem esse.—CQuod ergo spectat ad materiam hujus legis, dicere imprimis possumus illam partim moralem esse, partim caeremonialem, ac subinde praecepta hujus legis in moralia et caeremonialia distingui posse. Non addimus autem hic tertium membrum judicialium praeceptorum, quod in veteri lege posuimus , quia perfectio hujus legis illum praeceptorum ordinem nec requirit, nec admittit. Quod potest commode explicari ex duabus causis, efficiente et finali supra explicatis. Nam Christus Dominus, auctor hujus legis, sicut temporale regnum sibi non assumpsit, nec temporale judicium, ut ipse ad Pilatum respondit : Jegnum meum non est de hoc mundo, Joan. 18, et Luc. 12; et ad illum qui postulaverat : Dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem, respondit : Homo, quis me constituit judicem inter vos? ita nec temporale regnum aut rempublicam politicam instituit, sed solum Ecclesiam suam, quatenus congregatio est ad spiritualem finem per spiritualia media ordinata, et ideo per se tantum illas leges tulit, quae ad hunc finem directe pertinebant. Leges autem judiciales in lege veteri per se spectabant ad politicum regimen temporalis regni, et ideo Christus in sua lege nihil de praeceptis judicialibus statuit. Quinimo etiamsi in Ecclesia Christi, ut talis est, aliquae leges judiciales sint necessariae ad politicum regimen ecclesiasticum, quod suo modo spirituale est, nihilominus noluit Christus Dominus per seipsum illas leges ferre, sed id vicariis suis commisit, potestatem ad illas ferendas eis tribuendo, et ideo illae leges non sub lege divina, sed sub canonica computantur. Proprie ergo loquendo de lege nova divina, in illa non inveniuntur praecepta judicialia.
3. Duo membra dicta euwplicantur. — Alia vero duo membra in hac lege inveniri certum est; colliguntur enim aperte ex locis Scripturae supra citatis. Nam imprimis de moralibus est totum caput Matth. 5, ubi Christus virtute confert legem suam moralem cum morali antiqua, et ostendit perfectiori modo se illam tradere ac declarare, dicens: Fgo autem dico vobis, etc. Hanc enim vim habent dicta verba, et communiter expositores notant, et Augustin. sensit lib. 1 de Sermon. Domini in monte, et 1 hRetractat., cap. 19. Deinde, Joan. 13 et 14, renovat praeceptum dilectionis proximi, quod morale est, et illud suum specialiter appellat : in illo autem praecepto tota lex moralis virtute continetur, ut Paulus dixit; certum ergo est praecepta moralia contineri in lege nova, et obligare Christianos. Quod non solum est verum de praeceptis fidei, spei et charitatis, quae suo modo inter moralia computantur, ut superiori libro explicavimus, sed etiam de praeceptis Decalogi, et de omnibus quae ad illa revocantur. Nam priora perfectissima sunt, et maxime pertinent ad perfectionem legis gratiae; posteriora vero etiam sunt necessaria, quia sine illis vera justitia subsistere non potest. Et ita Christus Dominus, Matth. 7, generale principium tradidit, quod omnia moralia continei : Quecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis; cui consonat illud Pauli ad Galat. 6: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi, ubi non obscure significat legem Christi totam hanc materiam moralem complecti.
4. Dubitatio. — Circa hanc vero partem dubitari potest an in hac materia morali Chris- tus Dominus aliquod positivum praeceptum addiderit, praeter omnia praecepta moralia, quae dicuntur esse juris naturalis, sive consentanei rationali naturae pure sumptae, sive elevatae per gratiam, seu connaturalis ipsi gratiae. Videtur enim Christus multa praecepta positiva in hac materia addidisse. Nam imprimis est axioma theologorum quos infra referam, in lege nova non esse alia praecepta, nisi fidei et sacramentorum. Ex quo axiomate nunc tantum sumo priorem partem, affirmantem de praeceptis fidei : nam illa inter moralia computantur, ut diximus, et tamen positiva sunt, ut praeceptum credendi explicite Trinitatem, vel mysteria Christi incarnati, passi, etc.; haec enim praecepta nec semper fuerunt, nec ex natura rei erant necessaria : et eadem ratione possunt addi praecepta spei : nam tenemur in lege gratiae sperare remissionem peccatorum et gratiam explicite per Christum, quae obligatio nascitur ex speciali praecepto Christi; nam antea non erat. Item tenemur sperare ingressum in regnum coelorum statim post mortem, si peccati impedimentum omnino sublatum est, et similia. Praeterea item de praecepto charitatis Dei, quia tenemur esplicite diligere Deum trinum et unum. De dilectione autem proximi, dixit Christus Joann. 13: Mandatum novum do vobDis, ut diligatis inmvicem sicut dilesi vos, ubi vocans praeceptum novum, indicat esse positivum : novitas autem videtur in hoc consistere, ut discipuli Christi, id est, Christiani particulare praeceptum habeant se diligendi speciali modo, et peculiari titulo, quia in uno corpore eidem capiti Christo conjunguntur, sicut etiam Christus hoc titulo speciali modo illos diligit, eo quod sint membra sua. Et ita sentire videtur Tolet. ibi in commentario, et annot. 30, ubi addit praeceptum illud non fuisse de dilectione proximi, quae ad omnes homines extenditur, sed de dilectione, quam Christiani, eo ;quod Christiani sunt, inter se habere tenentur; et hoc praeceptum ait esse proprium Christi, quia a solo ipso datum est, et novum fuisse in nocte ceenae, quia etiam ab ipso Christo antea datum non fuerat. Denique possumus similia facere argumenta de aliis praeceptis moralibus : nam Matth. 5, videtur Christus Dominus aliquas circumstantias in illis praecipere, quae non sunt de jure naturae, ut est praeceptum de insolubilitate matrimonii, et de evitando juramento per coelum et terram, etc. Item praeceptum illud : Benefacite iis qui oderunt vos ; item in praecepto ora- tionis addidit specialem formam orandi, Matiha 6; et aliis locis videtur praecipere Christianis specialem frequentiam orandi, et modum explicite petendi per ipsum, Joan. 14 et 16 ; imo totum praeceptum orandi videtur positivum, et maxime proprium Christianorum, licet usus orandi antiquior et universalior sit.
5. In lege nova nullum esse additum a Christo praeceptum positivum morale.—Nihilominus dicendum est in lege gratiae nullum esse additum a Christo praeceptum positivum morale. Sumimus autem onorale stricte, ut a caeremoniali distinguitur : nam, ut libro superiori adnotavimus, etiam caeremoniales actus possunt dici morales, quatenus ad virtutem moralem religionis spectant, et ejus honestatem moralem participant, in quo sensu Christus tulit aliquot moralia praecepta, ut mox patebit. Priori ergo modo intellecta haec assertio sumitur ex dicto communi axiomate theologorum, et ex D. Thom. 1. 2, q. 108, art. 1, in fine, et clarius a. 2, in fine, ubi ait: Lex nova nulla alia opera determanare debuit, precipiendo vel prohibendo, nisi sacramenta, et moratia praecepta que de se pertinent ad rationem virtutis, ut non esse occidendum, furandum, el similia ; ubi notanda sunt ultima verba et exempla; negat enim esse in hac lege alia praecepta moralia praeter ea quae per se pertinent ad rationem virtutis, id est, quae sunt necessaria ad virtutem, ut in utroque articulo ipsemet explicat ; imo inde rationem sumit, quia cum haec sit les gratie, solum ea pracipere delnnt, vel prohibere, per que in gratiaum introducamtr, vel quae pertinent ad rectum gratiae usum ex necessitate. Additque optimam confirmationem, quia in lege veteri non erant alia praecepta moralia, praeter ea quae naturalia sunt, neque enim illa lex addebat positivas determinationes moralibus praeceptis, ut distinctis a judicialibus, et caeremonialibus, quod supra etiam ostensum est: ergo multo minus lex nova debuit tales positivas determinationes addere, quia quantum ad hoc, ( ait D. Thom.) lea nova super veterem addere non deluit ; et in art. 1, circa finem, ait legem Evangehi, etiam quoad hoc, dici legem libertatis, quia lex vetus tam multa in particulari praecipiebat, ut fere nihil liberae determinationi subditorum relinqueret : lex autem nova e converso nihil per legem positivam determinat ir materia morali, sed ea solum praecipit, ve prohibet, quae habent necessariam convenientiam, vel contrarietatem ad interiorem gra- tiam, quae in fide per dilectionem operante consistit.
6. Confirmatur doctrina tradita. — Clirca praeceptum fidei duo distinguenda. — Constabit autem magis haec veritas discurrendo per singulas partes inductionis in contrarium factae : non possumus autem de singulis ex professo et integre dicere, quia oporteret multa ex aliis materiis involvere, quod a nostro instituto alienum est ; solum ergo punctum praesentis difficultatis in singulis attingemus. Circa praeceptum ergo fidei duo distinguenda sunt, scilicet, revelatio cum sufficienti propositione credendorum, et obligatio ad credendum ea quae revelata et proposita sunt. Utrumque ergo repertum est in omni lege divina, semperque fuit ad salutem necessarium. Differentia autem inter legem gratiae et antiquiores est, quod in hoc tempore expressior et de pluribus mysteriis facta est revelatio, et generalior propositio quam in lege veteri vel naturali, et inde consequenter factum est ut in lege Christi sit obligatio credendi explicite plura mysteria supernaturalia, quam antea: et quantum ad hoc dicunt theologi legem novam addidisse aliquid praecepto fidei. Nihilominus tamen probabiliter dici potest illud praeceptum, etiam prout nunc est in lege nova, non esse mere positivum, sed de lege naturae connaturali interiori gratiae, et divinae illuminationi, seu revelationi. Nam ex illis duobus quae supra distinximus, revelatio et praedicatio talis doctrinae fuit ex volüntaria dispositione Dei, et ita dici potest de jure divino positivo pertinente ad novam Ecclesiae institutionem, in qua Christus voluit esse tantam lucem, et cognitionem Dei adeo perfectam. At vero obligatio ad credendum, quae inde sequitur, jam non est mere positiva, quia, eo ipso quod mysteria fidei sufficienter proponuntur, intrinsece et ex natura rei sequitur obligatio credendi quae proposita sunt. Sic ergo licet ex parte objecti hoc praeceptum possit praesuppositive, ut sic dicam, dici positüvum, quatenus supponit revelationem, quae simpliciter non erat necessaria ex vi juris naturae, nihilominus formaliter et in se est quasi naturale respectu gratiae existentis in tali statu et perfectione. Hoc ergo modo verificatur conclusio etiam in materia fidei, quatenus sub materia morali, id est, necessaria ad bonos et sanctos mores comprehenditur.
7. Objectio. — Sed instabis: quia in lege nova non tantum est praeceptum credendi haec mysteria quasi ex suppositione revelationis, et propositionis rerum credendarum, sed etiam est absolutum praeceptum ea audiendi et sciendi, et consequenter credendi, quod est praeceptum longe diversum, et simpliciter positivum : ergo quoad hoc negari non potest quin lex nova in materia fidei addiderit positiva praecepta. Assumptum declaratur, quia hoc praeceptum fidei secundum ordinariam legem applicatur hominibus per auditum, teste Paulo ad Romanos 10; ergo ut homines possint obligari ad credendum, necesse est ut obligentur ad audiendum; ergo per aliquod praeceptum , quod sub nulla consideratione potest dici naturale, sed positivum. Et declaratur amplius : nam fideles tenentur nunc explicite credere mysterium, verbi gratia, Trinitatis, vel Incarnationis, ex jure divino, quia talis fides est nunc medium necessarium ad salutem (ut suppono); haec autem necessitas involvit praeceptum divinum, quod non potest esse, nisi absolutum et positivum : nam illud prius quasi conditionatum, credendi ea quae revelantur, non sufficeret ad dictam necessitatem : nam sine violatione hujus praecepti hypothetici, ut sic dicam, posset quis nunquam credere explicite Trinitatem, aut Christum; ergo ut ad hoc obligentur fideles, necessarium est speciale praeceptum positivum et absolutum. Item in Pastoribus Ecclesiae est obligatio praedicandi, et docendi hanc fidem ex praecepto Ghristi : Docete omnes gentes, et proeedicate Hoangeliwmn ; unde est illud Pauli ad Corinth. 9: Necessitas enim mihi incumbit, vae enim mihi est si non evangelizavero : hoc autem praeceptum positivum etiam est.
8. Responsio. — Ad primum. — Incipiendo ab hoc ultimo, majoris claritatis gratia, respondeo praeceptum illud praedicandi vel docendi, datum pastoribus Ecciesiae, in radice, id est, in institutione esse positivum, in se autem et formaliter esse naturale. Munus enim episcopale seu pastorale est in Ecclesia ex positiva institutione Christi, ut per se constat: supposito autem tali munere, obligatio docendi aut praedicandi Evangelium de jure divino naturali est, pertinens ad obligationem justitiae et fidelitatis, quae intrinsece ex tali munere nascitur, quod significavit Paulus supra dicens : Dispensatio mihà credita est. Ad primum ergo imprimis respondeo, cum proportione, non esse necessarium ut ex parte audientium praecedat speciale praeceptum positivum audiendi doctrinam, vel praedicationem fidei. Nam si sit sermo de hominibus nondum credentibus in Christum, illi non sunt capaces obligationis provenientis ex praecepto supernaturali , donec illis sufficienter proponatur fides, quia propositio supponit auditum : ergo antea non potest praecedere obligatio audiendi proveniens ex supernaturali praecepto. Igitur nulla obligatio praecedit ex parte audientium , sed tantum ex parte praedicantium. Quae moraliter reputari potest sufficiens, quia si ex parte cvangelizantium sit zelus et sollicitudo, non deerunt qui de facto audiant; ad quod magis trahendi sunt, suavi inductione invitando illos, quam rigorosa obligatione. Vel certe quando haec obligatio incipit, magis est ex ratione naturali, quam ex lege supernaturali. Quia homo naturaliter tenetur veram Dei cognitionem veramque felicitatem quaerere, unde quomodocumque, vel per vocem praedicationis, vel per famam, vel per proprium discursum incoeperit dubitare de sua lege, vel statu, tenebitur eis attendere qui viam salutis docere profitentur: ergo respectu infidelium non est necessarium ponere hoc speciale praeceptum positivum. Neque etiam respectu jam credentium in Christum ; tum quia illi jam obligantur, praecepto charitatis infusae erga seipsos, ad propriam salutem spiritualem quaerendam , et consequenter ad audiendum Dei verbum quando ad suam salutem fuerit necessarium : neque enim ex jure divino majorem habent obligationem. Et simili modo teneri poterunt ad audiendam doctrinam fidei quando fuerit necessarium ad credendum quantum oportet ; tunc autem obligatio nascitur ex ipsomet praecepto fidei, de quo dicendum superest.
9. Ad alteram partem responsio. — Ad alteram ergo partem respondeo admittendo in lege nova esse specialem necessitatem fidei explicitae, tam ad justitiam quam ad salutem aeternam consequendam ; concedendo item hanc necessitatem provenire ex peculiari institutione Christi Domini, quae positiva sine dubio est, cum non fuerit simpliciter necessaria. Unde fit etiam consequens praeceptum talis fidei, prout est proprium legis novae, et divinum positivum censeri posse, saltem ratione institutionis. Posita autem institutione respectu illius, et status legis gratiae, tale praeceptum merito existimari potest connaturale illi. Primo, quia praeceptum recognoscendi auctorem legis et obediendi illi, est valde connaturale cuicumque legi ; ad hoc autem necessaria est expressa et distincta cognitio ejus : cum ergo Christus sit auctor hujus legis, valde connaturale est illi praeceptum credendi in Christum. Cum hoc autem conjunctum est praeceptum cognoscendi Trinitatem, ut nunc suppono , quia cum Christus sit secunda Trinitatis persona, non potest haberi fides de illo sufficienter explicita sine fide explicita Trinitatis. Secundo, quia fides praecipitur non solum tanquam speculativa cognitio, sed etiam tanquam practica et operativa ; ad usum autem sacramentorum hujus legis necessaria est fides explicita Trinitatis, quam oportet in Baptismo profiteri, et fides explicita Christi, quem oportet in Eucharistia recipere, et Patri in sacrificium offerre ; ergo, supposita institutione maxime consentanea perfectioni hujus status , etiam talis fides et praeceptum ejus merito dici potest esse de jure divino connaturali gratiae , ut existenti in tali statu, in quo gratia tam perfecto modo communicatur.
10. Ad secundam partem , de praecepto spei. — Atque hinc facile respondetur ad secundam partem , de praecepto spei; fatemur enim usum spei multo perfectiorem postulari in lege Evangelii quam antea; tum quoad modum sperandi gloriam; tum quoad multa media supernaturalia ; nunc enim sperare tenemur remissionem peccatorum per Baptismum, et per absolutionem sacerdotis, et augmentum justitiae per alia sacramenta ; tum etiam quoad modum sperandi per Christum, et per speciales promissiones per ipsum factas. Non est autem necesse ut propter has et similes perfectiones data fuerint in hac lege specialia praecepta positiva circa materiam spei, quia tota haec perfectio et obligatio ad illam ex natura rei sequitur , supposita perfectione fidei circa Christum et redemptionem ejus, et supposita tali sacramentorum institutione. Sicut etiam supposita fide incarnationis, et institutione Eucharistiae ac fide ejus , nascitur in hac lege obligatio adorandi cultu latriae Christum, tam in se quam in Eucharistia, et nihilominus illa obligatio non oritur ex praecepto positivo divino, sed ex jure divino na- - turali, et connaturali talibus mysteriis: ita ergo de spe dicendum est.
11. Ad illud de charitatis praecepto vesponsio. — Atque eodem modo dicendum censeo de charitatis praecepto. Quod in dilectione ad Deum videtur manifestum. Nam, ut verum sit debere nos nunc diligere Deum, et Patrem, Filium, et Spiritum sanctum, qui est perfectior diligendi modus, nihilominus illa perfectio, vel obligatio ad illam non oritur ex praecepto positivo, sed ex ipsa natura charitatis, supposita tali Dei cognitione, ut per se videtur manifestum. Sicut etiam tenemur colere tres divinas personas, non ex positivo Jure, sed quia earum excellentiam cognoscimus. Idemque cum proportione dico de dilectione ad proximum: nam licet verum existimem nunc postulari specialem dilectionem inter Christianos, nihilominus censeo id non oriri ex speciali praecepto positivo Christi, sed ex intrinseco, et connaturali ordini charitatis. Nam charitas ex se et natura sua inclinat ad magis diligendum magis conjunctos, caeteris paribus, et in rebus seu bonis proportionatis conjunctioni, ut late explicat D. Thom. 2. 2, q. 26, praesertim a. 6 et 8, ubi adducit Augustinum, l. 1 de Doctr. Christian., c. 28; et Ambros., lib. 1 Officior., c. 1; et Gregor., hom. 30 in Evang., ex quibus haec sententia confirmatur. Nam quia fideles, ut sunt membra Christi et Ecclesiae, habent inter se specialem conjunctionem, ideo charitas ipsa natura sua magis inclinat et obligat ad illos diligendos. Et ideo aiebat Paulus ad Gal. 6: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes , maxime autem ad domesticos fidei. Quamvis ergo Christus hanc specialem dilectionem Christianorum inter se non explicasset, ipsa charitas de se ad illam obligasset, neque nunc ad aliquid speciale obligat illud praecept:im Christi, ad quod charitas de se non obligaret.
12. Praeceptum Christi de charitate, ad infideles eatenditur. — Unde etiam addo illud Christi praeceptum non fuisse de sola dilectione Christianorum inter se, sed etiam ad dilectionem erga infideles extendi; tum quia perfecta dilectio proximi ad omnes extenditur, et ideo verisimile non est Christum, specialiter commendando dilectionem proximorum, non fuisse locutum de integra proximi dilectione, quae ad extraneos quosque extenditur, ut ipsemet explicavit Luc. 10, per parabolam de peregrino sauciato a latronibus, et a Samaritano curato : tum etiam quia Christus mandavit : Ut dilgatis invicem sicut dilesi vos ; ipse autem non solum dilexit discipulos jam credentes, sed etiam infideles, redimendo illos, et desiderando ut fiant credentes; ergo eodem modo commendavit discipulis dilectionem ad invicem, quae sit ad imitationem dilectionis ipsius, ita ut propter ipsum Christum extendatur ad omnes. Et ideo, sicut Ghristiani inter se magis se diligunt et diligere debent quam reliqui homines cujuscumque religionis seu sectae, ita etiam specialiter amant illos qui extra Ecclesiam sunt, et illis desiderant conjunctionem cum Christo et cum Ecclesia. Totum ergo hoc comprehendit Christus sub praecepto suo, et totum est inclinationi et ordini charitatis consentaneum, et in aliquo etiam gradu seu eventu necessarium. Quocirca non vocavit Christus illud praeceptum novum, quia sit positivum et non naturale, sed vel quia ab ipso fuit renovatum, cum antea esset fere per pravam consuetudinem antiquatum, ut dixit Clem. Rom., lib. 6 Const.. c. 23, inde ostendens Christum legem naturalem non abstulisse, sed confirmasse ; vel quia novo modo illud tulit, explicando novam rationem in objecto illius, sumptam ex adventu ejus et ex speciali dilectione sua erga homines, ut videntur exponere ibi Chrys., hom. 71, et Cyrill., lib. 9, c. 23; vel denique ex effectu, quia haec dilectio renovatura erat mundum, ut sensit Augustinus ibi, tract. 65.
13. Ad ultimam partem de moralibus.—Ad ultimam partem de moralibus praeceptis, duo vel tria breviter dicenda sunt. Primum est, in praeceptis Decalogi, et in illis contentis, Christum nihil praecepisse, in rigore legis et obligationis, quod non esset de jure naturae, vel simpliciter, vel supposita institutione alicujus sacramenti. Et ita indissolubilitas matrimonii est de jure naturali, et similiter dilectio inimicorum , et beneficentia seu misericordia erga illos, ut nunc ex propriis materiis suppono. In praecepto etiam non jurandi nihil prohibuit quod jure naturae prohibitum non sit, ut latc ostendi lib. 1 de Juram., c. 2. Denique in praecepto orationis nihil addidit tanquam necessarium, quod de jure naturae non sit, ut explicavi lib. 14 de Orat., c. 29. Secundo, dicitur in explicanda hac lege morali multa Christum addidisse, quae ad exactam illius observationem utilissima sunt, et propter ignorantiam hominum, vel per errorem et deceptionem latebant, ut late exponit Augustinus in lib. de Serm. Domini in monte, et D. Thom. breviter complectitur dicta q. 108, art. 3. Tertio, dicendum est multa consuluisse Christum in hac materia morali, quae non ad ohblgationem praecepti, sed ad perfectionem vitae spiritualis pertinent, ut constat ex Matth. 10 et 19, et Luc. 9 et 10. Unde sumendo late legem novam ut comprehendit praecepta et consilia, sic verum est multa Christum addidisse in materia morali, quae sunt ultra praecepta legis naturalis, et quae inp lege veteri data non erant. De his autem consiliis evangelicis in tract. de Statu Religion. late disseruimus, et videri potest D; Thom.; dicta q. 108, et 2. 2, q. 184, art. 3 et sequentibus.
14. Dubitatio. —Responsio. —Ultimo, circa eadem praecepta moralia quaeri potest an in lege nova addita sit specialis seu major obligatio, circa easdem res praeceptas lege natural. Haec vero interrogatio ejusdem rationis est cum alia simili, tractata de lege veteri, ac subinde eodem modo definienda. Dicendum ergo est Christum Dominum non solum non abstulisse legem moralem, quatenus est juris naturalis, sed etiam propriis legibus et praeceptis suis easdem res commendasse ac praecepisse. Hoc constat, primo, ex verbis ejusdem Christi : "Ego autem dico vobis", Matth. 5 ; et: "Mandatum novum do vobis", Joan. 13 ; et: "Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem", Joan. 14, "in quo praecepto lex Decalogi impletur, teste" Paulo ad Rom. 13. Idem sumitur ex illo Pauli ad Gal. 6: "Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi" ; ergo lex Christi illa omnia complectitur quae virtute in illo principio continentur, quae Christus etiam praecepit, cum dixit : Omnia quaecumque vultis ut faciant volis homines, et vos facite illis, Matth. 7, et Luc. 7. Sic etiam dixit Clem. Rom., dicto lib. 6, c. 23, Christum legem naturalem confirmasse, et significat etiam August., l. I0 contra Faust., c. 2. Denique ita est consentaneum perfectioni legis novae; nam sicut lex vetus cessavit simpliciter, etiam quatenus propriam obligationem ponebat in materia morali, ita debuit lex noya eamdem materiam, quatenus per se bona est, et ad honestatem necessaria, praecipere, et consequenter majorem quamdam obligationem imponere.
15. Responsio ad dubium. — Atque ita ex hoc fundamento patet responsio ad interrogationem factam, scilicet, legem novam addidisse obligationem in tali materia, vel extensive propter additionem novi praecepti, vel etiam intensive, non solum propter majorem Iucem, majusque gratiae auxilium, sed etiam propter auctoritatem Christi interpositam, quam ipse significavit, cum dixit : Fgo autem dico vobis, et propter ejus exemplum, et specialem dilectionem, quem respectum indicavit, cum dixit : Sicut dilexi vos, ei cum dixit: Hoc est praeceptum meun, et Joan. 13 dixit: Haemplwn dedi vobis, ec. Neque hoc est contra superius dicta. Negavimus enim Christum addidisse praeceptum positivum in materia morali quoad rem non praeceptam jure natura, seu addendo specialem deverminationem temporis , loci, aut similium circumstantiarum ad generalem et indeterminatam obligationem legis naturalis ; non tamen negamus in eadem materia addidisse novum praeceptum divinum, et consequenter obligationem auxisse. Et ideo peccatum Christiani contra legem naturalem, caeteris paribus, gravius censetur quam in homine gentili in eadem materia. Neque etiam hoc est contra perfectionem legis gratiae, imo pertinet ad consummatam perfectionem ejus, ut praecipiat omnia quae ad integram justitiam apud Deum per se necessaria sunt, praesertim, cum non solum jubeat, sed etiam juvet, praebendo auxilium ad implendum quod praecipit, ut infra dicemus.
16. De altera parte materie, quam caeremonialem appellavimus.—Superest dicendum de alia parte materiae et praeceptorum hujus legis, quam caeremonialem appellavimus, de qua non minor est, sed quodammodo major certitudo. Quia per se notum est sacrificium et sacramenta pertinere ad caeremonias divini cultus, ut ex materia de heligione et de Sacramentis, et ex dictis supra de lege veteri constat. Sed speciale sacrificium, et specialia sacramenta sunt a Christo non solum instituta, sed etiam praecepta, ut est de fide certum, et breviter probatum est in cap. praecedenti, latius vero et ex professo in tom. 3 et 4 de Sacram. Ergo eodem modo certum est data esse a Christo in sua lege aliqua divina et caeremonialia praecepta. De quibus etiam est certum positiva esse, et non juris naturalis, sive considerentur ut conjuncta institutioni ac simpliciter, sive per se et supposita institutione. Prior pars probatur, quia institutio talis sacrificii et talium sacramentorum nullo modo pertinuit ad jus naturale : nam fuit voluntaria determinatio divini cultus, quem generaliter jus naturale praecipit, ad tales actiones et caeremonias quae ratio naturalis non solum non determinat, verum etiam nec invenire posset ; fuerunt ergo, ut ita dicam, adinventiones divinae; ergo fuerunt juris divini positivi ; ergo ejusdem ordinis sunt praecepta, ut conjuncta tali institutioni. Altera vero pars probatur, quia etiam, facta institutione, oportuit adjungi praeceptum ex sola voluntate Christi, quia ratio naturalis, etiam illuminata per fidem, non dictaret vel exigeret obligationem ex vi solius institutionis. Et ita vivente Christo, licet Daptismus esset institutus, non erat sub praecepto, et idem nunc censent aliqui de Extrema Unctione. Negare autem non possumus quin haec praecepta sint valde consentanea rationi, et quasi necessaria ex institutione. Nam, supposita institutione unici sacrificii, naturaliter sequitur obligatio illud offerendi, quia obligatio colendi Deum per sacrificium suo modo naturalis est; ergo determinata institutione ad tale sacrificium, consequenter determinatur obligatio naturalis. Verum est autem in institutione unici sacrificii includi prohibitionem utendi aliis, quae moraliter aequivalet praecepto utendi tali sacrificio, et ideo simpliciter est illud praeceptum positivum. Quod in praeceptis sacramentorum est clarius, quia usus sacramentorum, etiam in genere, non ita est de jure naturali, de propriis sacramentis loquendo. Nihilominus tamen, supposita excellenti institutione sacramentorum novae legis, et infirmitate ac indigentia hominis, valde rationi consentaneum fuit praecipi quod ita instituebatur, quamvis, in rigore, necessitas simpliciter ex praeceptis positivis orta sit.
17. Praecepta ceremonialia data esse in lege gratie perfecto quodam modo accommodato perfectioni hugjus legis. — Ratio. — Addendum vero est haec praecepta caeremonialia data esse in lege gratiae perfecto quodam modo accommodato libertati et perfectioni hujus legis. Declaratur, quia ex quatuor membris praeceptorum caeremonialium, quae erant in lege veteri, scilicet, sacrificia, sacramenta, sacra et observantiae , solum de primis duobus data sunt praecepta divina in lege nova; de aliis vero duobus data est potestas Ecclesiae ad instituenda et praecipienda illa, suo prudenti arbitrio; hoc ergo spectabat ad libertatem et perfectionem hujus legis. Ratio autem est, quia sacrificia et sacramenta pertinent ad substantiam cultus divini; sacrificium quidem, quia veluti essentiam cultus divini externi et pubhci continet, sacramenta vero, quia ad sanctificationem cultorum Dei ordinantur. Et ideo de his oportuit dari praecepta divina, ut substantia divini cultus firma et stabilis semper in Ecclesia permaneret , et ut per talia signa semper Ecclesia Christi ab aliis sectis vel congregationibus distingueretur. Nam ut August. dixit, 19 contra Faust., cap. 11: 7n nullum nompen religionis congulari homines possunt, nisi aliquo signorum , vel sacramentorum consortio colligentur. Alia vero duo membra pertinent ad accidentalem cultum, et ad ornatum sacrificii et sacramentorum, et ideo Ecclesiae dispositioni relicta sunt, ut suo loco latius dictum est. Circa priorem etiam partem huius materiae consultum maxime est perfectioni hujus legis, quia Christus Dominus, ut Augustinus notavit ep. 118, c. 1: Levi jugo suo nos subdidit, et sarcinge levi, unde sacramentis mumero paucissimis, observatione facillumus, significatione praestantissimis, socielatem novi populi colligavit. In quibus verbis tacite rationem reddit, ob quam talia praecepta, quamvis caeremonialia, non sunt contra legis novae suavitatem et libertatem. Addere vero possumus etiam non esse contra perfectionem hujus legis, quia secum afferunt spiritum gratiae et charitatis, et ad illum obtinendum ordinantur, spiritus autem charitatis facit praecepti sarcinan non solum non prementem onere ponderum, verwn etiam sublevantem vice penngrum, ut dixit Augustinus, lib. de Perfection. justit., cap. 5.
18. Materia legis nova tam actus externos quam internos amplectitur. — Atique ex his colligitur, primo, materiam legis novae complecti tam actus externos quam internos. De externis id constat ex dictis de praeceptis caeremonialibus hujus legis, omnia enim illa de actibus externis sunt; in materia vero morali, illos tantum actus praecipit qui sunt de lege naturae. De internis vero patet, quia in eis principaliter consistit rectitudo apud Deum, et ideo haec lex praecipue versatur circa actus in quibus interna justitia consistit, vel sine quibus esse non potest. Illam enim maxime Christus intendit, ideoque dixit Matth. 5: Nisi abunduverit justitia vestra plus quam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum caelorum ; phariseei enim justitia externa contenti erant, Christus autem internam justitiam quaerere docet, et actus internos ad illam necessarios praecipit. Unde duobus modis praecipiuntur per hanc legem actus interni. Primo, per se et directe, ita ut in ipso actu interno quasi consummetur materia praecepti, et hoc modo praecipiuntur actus virtutum theologalium, et actus contrarii prohibentur. Praecipiuntur etiam aliqui actus virtutum moralium, praesertim vero poenitentiae, quae est dispositio ad justitiam coram Deo: posset etiam in hoc ordine numerari oratio quatenus in mente consummari potest, et interdum esse necessaria , quamvis verbis exprimi non possit.
19. Alius modus praecipiendi actus internos ob externos.— Alio modo possunt actus interni praecipi propter externos, qui interdum per se primo praecipiuntur, ut constat maxime de praeceptis sacramentorum ; quia vero praeci- piuntur ut morales et humani, ideo praecipiuntur etiam interni, sine quibus externi morales esse non possunt. Et similiter, prohibitis aliquibus actibus externis, necesse est ut prohibeantur interni, et hoc modo haec lex prohibet etiam internam concupiscentiam et prava desideria, ut habetur Matth. 5. Denique sed lex non solum praecipit operationem, sed etiam modum operandi, et ideo imprimis praecipit rectitudinem in intentione ultimi finis, seu aeternae beatitudinis, et deinde jubet etiam bonam intentionem particularem in quolibet opere, et contrariam intentionem prohibet, ut ex Matth. 5 colligitur. In quo solum est advertendum intentionem operis non semper praecipi uno eodemque praecepto quo praecipitur opus, et nihilominus considerata tota lege Christi, utrumque per illam praecipi; et ideo, licet unum vel aliud praeceptum impleri possit sine recta intentione, atque adeo sine honesto modo operandi, nihilominus tota lex Christi in nullo opere integre servari potest, nisi honesto modo fiat, sicut de lege naturali in superioribus diximus. Nam etiam quoad hoc non est minus perfecta lex Christi. Propter quod ipse dixit Mat. 5: Omnis qui audit verba mea heec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui edificavit domum suam supra petram ; ex quibus verbis ita colligit Aug..1.1 de Serm. Domini in monte, c. 1.: Si quis pie sobrieque consideravit sermonem quem locutus est Dominus noster Jesus Christus, puio quod imvenet in eo, quantum ad mores optimos pertinet , perfectum vite Christiane modum, quod in discursu illorum librorum optime declarat, et D. Thomas hic, quaest. 108.
20. Sensus illius axiomatis theologorum, in nova lege nulla esse divina praecepta, nisi fidei et sacramentorum. — Ultimo, intelligitur ex dictis quomodo verum sit axioma theologorum dicentium in nova lege nulla esse divina praecepta, nisi fidei et sacramentorum, ut loquitur Soto in 4, d. 40, art. 4, et sequuntur alii moderni, et Covarr., in 4 Decr., cap. 6, S 10, in princ., qui id sumpserunt ex D. Thoma, in dicta quaest. 108, art. 1, ad 2, ubi non tam expresse id affirmat; in quodlib. autem 4, art. 13, dicit legem novam esse contentam praeceptis moralibus naturalis legis, et articulis fidei, et sacramentis gratiae, ubi nunquam dicit praecepta fidei pertinere ad praecepta positiva legis novae, sed solum determinationem articulorum fidei esse peculiarem legis nova: unde recte intelligitur, juxta superius dicta, doctrinam et expressionem fidei esse propriam legis novae et perfectionis ejus, et cum illa esse conjunctum speciale fidei praeceptum, sive illud positivum vocetur, sive naturale, diversis respectibus supra explicatis. Sic ergo intelligendum est illud axioma quoad hanc partem. Quoad alteram vero solum est addendum intelligi de positivis praeceptis, et sub sacramentis comprehendi sacrificium, quia unum est ex sacramentis quoad rem in illo oblatam ; inde enim necessario fit consequens ut etiam illius obligatio cadat sub peculiare praeceptum hujus legis, ut jam explicatum est. Atque hinc recte colligit Victor., in relect. de Matr., in 2 parte secundae partis, n. 4, in nova lege nullum esse praeceptum divinum negativum quod ad jus positivum pertineat, quia praecepta sacramentorum tantum sunt affirmativa. Videri autem potest diminuta illa numeratio, quia praeceptum de obedientia ecclesiastica Praelatis Ecclesiae praestanda, est praeceptum legis novae, contentum in illis verbis Matt. 18: Si Hcclesiam non audierit, sit tibi quasi ethnicus et publicanus : et in illis Joann. 21: Pasce oves meas. Respondetur distinguendam esse, ut saepe dixi, institutionem a praecepto. Institutio ergo Praelatorum Ecclesiae, et potestas jurisdictionis eis data, praesertim Petro et successoribus ejus, cum potestate illam communicandi, pertinet ad jus divinum positivum hujus legis, quod potest reduci ad documenta fidei : nam unum ex credendis, est Ecclesiam Christi esse unam, et in uno capite fundatam. Posita autem illa institntione, praeceptum illud Hebr. 13: Obedite prepositis vestris, naturale est, et sub moralibus continetur , sicut praeceptum implendi votum, et similia.
On this page