Caput 3
Caput 3
Utrum lex nova sit scripta sensibilibus litteris, aut tantum interius indita.
1. Ratio dubii. — Explicata materia et praeceptis hujus legis, dicendum sequitur de forma illius. Potest autem haec lex (sicut quaelibet alia) considerari, vel prout est in legislatore, vel prout exterius indicatur illis quibus imponitur. Hic ergo non habet locum prior consideratio, quia in superioribus satis explicatum est quis actus sitlex in ipso legislatore, et quoad hoc eadem est ratio de hac lege divina quae de aliis. Tractamus igitur de lege nova, ut extra Deum et Christum existente, et sic forma ejus consistit in aliquo signo sufficienter promulgante hominibus Dei et Christi voluntatem. Et de promulgatione quidem dicemus in capite sequenti ; hic autem inquirimus quale sit illud signum, an sensibile, vel spirituale; et si est sensibile, an sit transiens, vel permanens, seu scriptum ? Ratio vero dubitandi esse potest, quia haec lex hominibus viatoribus, in corpore mortali viventibus et sensibus utentibus, data est; ergo necessario dari debuit per signa sensibilia, quia, secundum ordinariam legem, non potest voluntas Dei hominibus innotescere, nisi per haec signa: ergo illa sunt de essentia hujus legis, ut exterius latae. Potestque hoc confirmari ex promissione hujus legis facta Isai. 2, et Micheae 4: De Sion eaibit lev, et verbum Domini de Jerusalem ; ubi aperte est sermo de lege externa, et de verbo Dei sensibili, de quo ibidem praedictum fuerat: Venite, et ascendamus ad templum Domini, et ad domun Dei Jacob, et docebit nos vias suas, utique sensibili et humano modo, et ideo designatur locus in quo haec lex promulganda erat. Et ita impletum est in praedicatione Apostolorum, quibus Christus dixerat : Euntes, docete omnes gentes, etc., et: Docentes eos servcare omnia queciungue mandanvi cobis ; unde et Christus per sensibilia signa praecepta sua tulit, et Apostoli per similia signa illa promulgarunt. Quod si sensibile signum necessarium fuit ad formam hujus legis, videtur profecto magis conveniens, ut fuerit verbum scriptum, quia lex haec stabilis et perpetua est, ut infra dicemus; ergo debuit per signum stabile et fixum institui, quale est scriptura, et non per verbum transiens, ut est vocale. Et confirmatur ex usu ipso ; ideo enim providit Deus ut evangelica praecepta in novo Testamento scriberentur.
2. In contrarium vero est promissio Dei per Jeremiam, cap. 31: Feriam domui Israel et domui Juda fuadus novum. Quod pactum postea sic explicatur : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in cordibus eorum scribam eamn. Et hanc promissionem ponderans Paulus, ad Hebraeos 8 et 10, dicit hanc esse praeroga - tivam novi Testamenti, in qua excedit Testamentum antiquum; idem autem est quoad hoc lex nova et Testamentum novum: ergo haec lex nova non est scripta, vel tradita signo sensibili sicut lex vetus: non est ergo hoc signum de forma seu essentia hujus legis. Et confirmatur ex loco Pauli 2 ad Corinth., c. 3: pistola estis Christi, ministrata a nobis, non atramento, sed spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Ubi Theoph. notat differentiam, quia lex atramento scripta fuit, Evangelium autem per spiritum, quam etiam notat August., 15contra Faustum, cap. 4. Et confirmatur, quia Christus, hujus legis auctor, illam non scripsit externa et materiali scriptura, sicut Deus per Angelos scripsit legem Decalogi, et per Moysem legis datorem caetera praecepta: ergo signum est hanc legem per se non esse scriptam sicut priorem. Et quamvis verbo sensibili et vocali lata fuerit, quia non poterat alio modo indicari communitati hominum secundum ordinariam providentiam, ut probat ratio in principio facta, nihilominus verbum illud solum fuit quasi instrumentum ad scribendam hanc legem in mentibus et cordibus hominum ; ergo haec lex non potest dici scripta sensibiliter, ut sic dicam.
3. Resolutio dubii. — Resolutio hujus dubii satis communiter recepta est, legem novam complecti non solum propria praecepta, sed etiam spiritum gratie inclinantis et dantis vires ad legem observandam. Inter quae duo principalior est spiritus gratiae, et ideo ab illo principaliter denominatur, et quae illi conveniunt ratione gratiae, simpliciter ei convenire dicuntur. Quia ergo gratia et charitas cordi infunditur, ideo simpliciter lex gratiae dicitur infundi in cordibus absolute et simpliciter, licet, quatenus praecepta continet, exterius lata sit, et scripta dici possit. Ita docet D. Thom., q. 106, art. 1; et sumi potest ex Chrysost., : hom. 1 de Spiritu sancto, in die Pentecostes, t. 3, ubi in fine dicit: Quae igitur les quam hodie e celo datam dicis? Spiritus sancti tia ; et hom. 28, in Imperfecto circa illa verba: Venite ad me ommes, qui laboratis, eic. La (inquit) praeceptum est nudum, gratia autem virtus est. Latius vero hoc tradidit August. de Spirit. et litt., cap. 17, ubi ait legem novam esse charitatem diffusam in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus tera occidens praevaricatorem ; cum autem ipsa charitas diffunditur in corda credentium, lex est fidei, et spiritus vivificans dilectorem. Idem fere repetiti c. 26, ubi movens difficultatem, in quo differat lex gratiae a lege naturae, cum etiam lex naturalis sit scripta in cordibus hominum, juxta illud Pauli ad Rom. 2: "Gentes quae legem non habent, naturaliter ea que gis sunt, faciunt" ; respondet gentes de quibus loquitur Paulus non esse infideles gen- tium, sed esse Gentiles conversos ad fidem, et jam justificatos per gratiam Christi, et ideo legem scriptam in cordibus eorum non esse aliud quam gratiam, per quam dicuntur naturaliter ea quae legis sunt facere, quia gratia ipsa perficit naturam; et ubi adest, modo maxime consentaneo naturae lex impletur.
4. Lex imperans et lem impellens, seu adjuvans.— Possumus autem doctrinam hanc amplius explicare , distinguendo in lege nova duas leges : unam imperantem, aliam impellentem (ut sic dicam) et adjuvantem ad alteram imperantem implendam ; et concedere priorem consistere in signo aliquo sensibili voluntatis Christi, et sic posse dici legem vocalem, vel scriptam in charta, vel etiam scriptam in mente per memoriam, seu dictamen intellectus judicantis servanda esse talia praecepta: posteriorem vero legem positam esse in propensione charitatis, seu fidei per charitatem operantis. Nam impulsus potentiae, habitus, vel motio, solet nomine legis significari; sic enim Paulus, ad Rom. 7, concupiscentiae impulsum vocat legem fomitis; ergo multo magis impulsus Spiritus sancti interius immissus, sive per internas motiones, sive per infusionem charitatis, potest merito lex gratiae appellari. Hae autem duae leges non tanquam duae omnino distinctae accipiendae sunt, sed ut conjunctae, et quasi componentes unam perfectam. Nemo enim, absolute loquendo, duas Christi leges aut duas novas leges admittet, id enim a modo loquendi Scripturae et Patrum alienum est; debent ergo intelligi llae duae tanquam partes inter se unitae, et ad constituendam perfectam Christi legem ordinatae, seu in eadem radice connexae : nam, ut ait auctor Imperfect. supra: Gratia levis st, non solum quia levia ponit mandata, sed utiam quia quod fieri praecipit et ipsa in novis faciendi operatur virtutem, ut gratia ( inquit) jubet: Diligite inimicos vestros, et ipsa uat ad eos diligendos. Dicitur autem gratia Draecipere, quia talia praecepta postulat tanquam sibi connaturalia, vel saltem ut maxime sibi consentanea. Quia ergo, in hac lege ic spectata et perfecta, lex impulsus divini spiritus perfectior est, ideo ab illa solet simliciter denominari lex fidei, et lex spiritus Litae, atque eodem modo dicitur lex in coribus impressa.
5. Adhuc persistit difficultas. — Primo. — Seundo. — Sed licet haec doctrina vera sit, non videtur evacuare difficultatem positam. Primo, quia non satis declarat differentiam inter legem veterem et novam : nam si ambae considerentur ut leges imperantes, ambae dicuntur fuisse sensibiliter scriptae, et per exteriorem doctrinam imperatae; si vero considerentur ut interius receptae a subditis, ambae receptae sunt per fidem, et in utraque fuit necessarius internus impulsus Spiritus sancti, ut posset lex integre vel digne impleri, et ita quoad legem inclinationis et impulsus, utraque fuit impressa in corde; ergo non satis explicatur quid in hoc proprium habuerit lex nova. Secundo, urget difficultas posita ab Augustino de lege naturae, neque ejus responsio videtur satisfacere. Nam esto concedamus (quod difficultate non caret, licet ad hunc locum non pertineat) propositionem illam: Gentes quae legem non habent , naturaliter ea quae legis sunt, faciunt, extendi posse ad Gentiles conversos ad fidem Christi, nihilominus verisimile non est in illa non comprehendi Gentiles qui Christum praecesserunt, et absque lege Moysi, sive ante illam, sive cum illa, per fidem verum Deum coluerunt, et justi fuerunt. Nam de illis verissime dicitur, cum legem nox. habuerint, utique positivam divinam, seu per specialem doctrinam exteriorem datam, naturaliter ea quae legis sunt fecisse, non quidem sine auxilio gratia, sed connaturaliter illi operando; in illis ergo revera erat lex divina imperans menti indita, et erat impulsus gratiae cordi etiam impressus; et ita lex naturalis sumpta prout fuit in fidelibus legis naturae, quatenus fuit impulsiva, fuit aequalis legi novae in hac perfectione; quatenus vero fuit imperans, superavit legem novam, quia fuit impressa mentibus sine externa doctrina, quod non habet lex nova. Imo hic excessus etiam in lege mere naturali reperitur.
6. Tertio. — Augetur difficultas. — Tertio, relinquitur mihi scrupulus in illa doctrina, quia non salvat cum proprietate verba promissionis Dei per Jeremiam, cap. 31: Dabo legem meamn in visceribus eorum, et in corde eorum scribum eam. Nam lex solius impulsus non proprie, sed metaphorice tantum est lex, ut lib. 4 in principio ostendimus, et inde diximus legem fomitis nec veram nec propriam legem esse. Ergo si lex gratiae solum ratione inclinationis et impulsus dicitur esse impressa in cordibus, necessario dicendum est Jeremiam metaphorice loqui de lege. Consequens autem est inconveniens : primo, ex generali regula, quod Scriptura proprie est intelligenda, si commode potest : secundo, quia praedixerat, Jerem. 31: Periam domui Israel et domui Juda foedus novum ; et postea explicat quale sit illud pactum, per verba illa: Dabo legem meam, etc.; nomine autem pacti et foederis solet in Scriptura propria lex significari. Et augetur difficultas : nam si hoc modo legem ibi promissam interpretemur, occasio datur haereticis eludendi omnia Scripturae testimonia, quibus proprietatem et veritatem legis novae supra probavimus. Nam ubicumque est sermo de lege nova aut Christi, dicent haeretici illam esse gratiam, non imperantem, sed inclinantem, et ideo vocari legem fidei, vel spiritus vitae, non quia aliquid imperet, sed quia interius efficaciter movet ad credendum homines per justitiam Christi imputatam, ut ipsi fingunt, justificari.
1. Addendum doctrinae tradite. — Confirmatur. — Propter hoc addendum censeo superiori doctrinae legem novam, etiam ut imperantem, esse non scriptam exterius, et esse mentibus et cordibus impressam. In qua assertione duae partes continentur: una negans esse scriptam exterius, alia affirmans esse interius, quae sigillatim ostendenda sunt. Ut ergo priorem explicem, suppono legem hanc datam esse per exteriorem doctrinam, atque hoc modo verbum sensibile esse de essentiali forma ejus. Hoc enim convincit prima ratio dubitandi in principio posita cum verbis Christi, Matth. ult. Idemque infra probabimus de externa et publica promulgatione. Nihilominus vero dicimus hanc legem per se non esse scriptam, quia et ab auctore suo scripta non fuit, ut ex 3 p., q. 44, art. 4, intelligi potest, ut cum D. Thoma diximus, Christum Dominum doctrinam suam non scripto, sed verbo tantum tradidisse. Et multo tempore duravit et obhgavit haec lex, priusquam esset scripta, ut sumitur ex lren., lib. 3 contra haeres., c. 1; et Chrys., homil. 4 in Matth. ; et Euseb., lib. 3 Histor., c. 18, alias 24. Et patet, nam legis novae praecepta solum. in Testamento novo scripta sunt : Testamentum autem novum octavo anno post Christi passionem coepit scribi, ut sumitur ex Theophyl. in Praefat. ad Matth., quatenus dicit Matthaeum illo octavo anno scripsisse suum Evangelium, fuisseque inter Evangelia primum : de caeteris autem libris vel epistolis novi Testamenti, manifestum est post illum annum fuisse conscripta. At vero ante illum anpnum jam lex nova obligavit magnam orbis partem, et potusset ita permanere perpetuo, etiamsi non esset scripta, ut argumentatur lren. supra ; ergo signum est per se non esse legem scriptam ; quamvis postea scripta fuerit, quasi per occasionem scribendi vitam Christi, vel docendi aut monendi fideles per epistolas, simulque Spiritus sanctus ex providentia sua id directe intenderit, ut arma daret Ecclesiae contra haereticos qui futuri erant, ut idem Theophyl. notavit. Et confirmatur, quia nonnulla praecepta divina hujus legis, vel institutiones ejus non sunt satis aperte, et per modum legis scriptae in canonicis libris, ut ex materia de fide et traditionibus. nunc suppono ; ergo signum est praecepta divina hujus legis, etiam propria et imperantia, per se non postulare ut sint scripta exterius in charta sensibili.
8. Hinc infertur. — Ex probatione autem hujus partis infertur necessitas alterius. Nam haec lex tradita fuit a Christo ut in Ecclesia sua perpetuo duraret : praecepta autem solo verbo tradita, nisi permanenti modo scribantur, cito transeunt ; et si soli memoriae homi- ; num committanter, facile vel traduntur oblivioni, vel per imperitiam, negligentiam, aut malitiam pervertuntur vel mutantur. Ergo cum praecepta hujus legis per se non fuerin exterius scripta, debuerunt interius scribi, ut permanerent, et non debuerunt committi solt memoriae hominum, quia debebant incorrupta conservari ; ergo oportuit ut per specialem Spiritus sancti gratiam et providentiam interius scriberentur. Scripta autem sunt in mentibus, et superscripta in cordibus, ut explicuit Paulus ad Hebr. 8, id est, in intellectu per abundantiam luminis fidei et supernaturalis doctrina , et in voluntate per abundantiam spiritus et amoris. Nam, licet hujusmodi praecepta proprie et formaliter videantur scribi in intellectu, vel in actu primo per species et lumen, vel in actu secundo per judicia et dietamina ad hanc legem perünentia nihilominus etiam in voluntate suo modo scribuntur, non solum quoad impulsum, qui est formaliter in voluntate, sed etiam quoad ipsa praecepta, quae recte dici possunt esse objective voluntate, quae ad illa bene est affecta. Nam sicut amans dicitur esse in amato, et e converso, ita qui amat legem recte dicitur habere illam impressam in corde suo, sicut etiam Deus ipse dicitur esse in amante ipsum. Et haec inscriptio in affectu valde confirmat alteram, quae est in intellectu, quia quae diliguntur, multum recogitantur, et ita firmius menti adhaerent. Item quia quae diliguntur, suayiter implentur, et usu ipso magis firmantur. Coepit autem fieri haec interna legis novae inscriptio, primum quidem in Apostolis, et me- diante illorum ministerio facta est in Ecclesia, et in ea permanet per specialem Spiritus sancti assistentiam, et abundantem gratiam, et ita per se sufficeret ad perpetuitatem hujus legis, etiamsi in charta scripta non esset, ut recte dixit Iren. l. 3, c. 4. Et fortasse hunc modum internae inscriptionis indicare voluit Jerem. dicto c. 31, quando post dictam promissionem subdit : Et non docebit ultra cir progimum suwm, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum ; omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maaimum, ait Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum, eic. ; nam his verbis significatur abundantia luminis, doctrinae et gratiae, per quam Deus facturus erat, ut sua lex nova in mentibus et cordibus imprimeretur, ut docte explicuit Fransciscus Ribera in c. 8 ad Hebr. Addi denique hic potest, quod notavit Macar. senior, hom. 41, in princ., hanc differentiam indicatam esse in signo distinctivo utriusque populi ; nam Judaei ex circumcisione externa agnoscebantur esse populus Dei; modo populus Dei peculiaris intus notam circumcisionis cordi suo insculptam suscipit.
9. Solvitur tertia difficultas. — Differentia inter legem veterem et novam. — Va ergo satisfactum est tertiae difficultati, et ex eadem doctrina facile expeditur prima, et explicatur differentia inter legem veterem et novam, tam ut sunt leges proprie imperantes, quam quoad gratiam impellentem. Nam lex vetus per se fuit scripta, et ex scripto promulgata, ut supra visum est, et ex Scriptura constat. Item non fuit peculiari gratia aut spiritu cordibus illius populi impressa. Quia licet Deus non negaverit illi populo sufficientem gratiam, ut per fidem susciperet illam legem, et per voluntatem ad illam afficeretur, et eam posset implere, nihilominus non communicavit illi populo illam abundantiam lucis et gratiae quam Ecclesiae Christi reservavit, ratione cujus dicitur lex aliqua specialiter cordibus imprimi. Et ideo lex nova data est cum effusione Spiritus sancti, et signis visibilibus ejus; yetus autem solum cum externis signis timoris et majestatis, ut Sancti frequenter declarant, et specialiter Chrys., hom. 1 in Matth., et in Imperfecto, hom. 28. Addimusque ulterius illam quoque gratiam quae in lege veteri dabatur ad credenda et implenda ejus praecepta, non fuisse ex illa lege, neque ex vi illius status in quo nondum Christus gratiam hominibus meruerat, nec pro peccato satisfecerat. Et propterea ratione illius gratiae non po- test lex vetus dici mentibus indita, sed potius illud attribuendum est legi gratiae, ut in paragrapho sequenti explicabitur.
10. Ad secundam difficullatem.—Bd secundam difficultatem, concedo justos viventes in lege naturae habuisse legem menti inditam, praesertim legem fidei, spei, et charitatis, et religionis infusae, quae est connaturalis ipsi gratiae. Dico tamen illos etiam justos, quantum ad illam legem, pertinuisse ad legem gratiae per fidem Christi, propter cujus merita justificabantur, ut docuit Augustinus de Spiritu et littera, c. 17; et ex illo D. Thom., q. 106, art. 1, ad 3, et art. 2, ad 3, et q. 107, art. 1, ad 2. Sic ergo necessarium non est ut in hoc absolute differat lex gratiae a lege illa naturali. Et nihilominus differt maxime in gradu perfectionis : nam in illo statu legis natura,, quia nondum redemptio erat impleta, non communicabatur abundantia spiritus, nisi raro, et quibusdam primariis et praelectis viris, et ideo facile amittebatur gratia, et lex illa, prout erat infusa, facile de mentibus delebatur : in lege autem nova est longe perfectior illuminatio et inspiratio gratiae, et ideo perfectiori etiam modo lex Christi cordibus est impressa. Similiter potest alia convenientia et differentia considerari : nam etiam in lege naturae si quod fuit praeceptum supernaturale, non fuit scriptum exterius, sed revelatione acceptum, et per traditionem conservatum mediante fide, ut est illud de adhibendo parvulis remedio originalis peccati. In hoc ergo fuit aliqua similitudo inter illum statum et legem gratiae, ex diverso tamen principio : nam in illo tempore tam pauca mysteria revelabantur communi corpori Ecclesiae, et tam pauca praecepta supernaturalia dabantur, ut sola traditione possent conservari; in lege autem gratise, licet dentur plura praecepta supernaturalia, tot dantur auxilia gratiae et tanta est assistentia Spiritus sancti, ut ratione illius sufficienter sint impressa cordibus et mentibus fidelium, ut in eis possent perpetuo durare, quamvis, ad majorem perfectionem et suavitatem, etiam providerit idem Spiritus sanctus ut praecipua ex illis canonice scriberentur.
11. Ultima responsio.—benique etiam concedo legem pure naturalem esse scriptam in mentibus, et aliquo modo in cordibus Gentilium, etiam infidelium, illosque proprie comprehendi sub verbis Pauli ad litteram intellectis. Nam in illis gentibus perfecta erat rationalis natura, cujus haec lex est naturalis proprietas, et interdum poterant facere aliquod opus quo ostenderent talem legem scriptam in mentibus suis, ut in sequenti tractatu de gratia latius dicemus. Neque hoc est contra singularem praerogativam legis grauae; tum quia lex illa non fuit supernaturaliter indita et infusa, sicut promissum erat de lege nova; tum etiam quia, licet lex naturae ita sit scripta in mente ut non possit omnino deleri, et licet per impulsum sit aliquo modo in voluntate, quatenus naturaliter ad honestum inclinatur, nihilominus ita est per concupiscentiam et corporis infirmitatem impedita, ut sine auxilio gratiae nec impleri possit, nec ab erroribus pura servari : lex autem gratiae ita imprimitur mentibus per virtutem spiritus, ut det etiam vires quibus et conservari possit, et suaviter observari.
On this page