Caput 4
Caput 4
Quando coeperit lex nova obligare tam populum judaicum quam universum orbem.
1. Obligatio legis nove.—Explicatis causis legis novae, dicendum sequitur de ejus effectibus, inter quos obligatio est quasi formalis et intrinsecus effectus, ut supra de lege in communi dictum est; et ideo ab illo incipimus, simulque promulgationem necessariam ad hanc obligationem et personas ad quas extendatur, declarabimus, quoniam haec omnia inter se connexionem habent. Et quia tunc lex incipit obligare, quando incipit esse plene et perfecte constituta, ideo simul explicandum erit initium legis novae. De quo D. Thomas, q. 106, art. 3, inquirit cur non fuerit data a principio mundi, et optimas rationes adducit. Praecipua vero est quia abundantia gratiae et perfectio non debuit dari, donec auctor gratiae illam hominibus mereretur, ut sumitur ex Joan. 7, et ad Rom. 8. Ex qua ratione colligitur, quaestionem hanc pendere ex alia, cur Christus Dominus non statim venerit in principio mundi, quae in materia de Incarnatione sufficienter tractata est. Dicunt vero aliqui, quatenus gratia ipsa vocatur lex gratiae, eatenus dici posse legem gratiae datam esse hominibus a principio mundi, quia gratia et fides semper hominibus communicata est. Sed hic modus loquendi inusitatus est ; nam eo modo quo nomen legis gratiae tribuitur gratiae, solum gratiae evangelicae, id est, perfectae et abundanti, tribuitur. Unde illa potius dicitur lex naturalis vel connaturalis gratiae, hic vero de positiva lege divina per Christum data sermo est, de qua constat non potuisse ante Christi incarpationem incipere. Supponimus deinde legem hanc vim habere obligandi in conscientia per praecepta sua. Hoc est certum de fide, et plane intentum a Concilio Tridentino in definitione sua, sess. 6, can. 19, 20 et 21; et hoc probant omnia adducta in primo capite. Supra enim ostensum est legem veram et justam obligare in conscientia : ergo maxime lex Dei. Haec autem est vera lex et divina : ergo maxime obligat in conscientia. Deinde hoc per se constat in praeceptis moralibus, et de praeceptis sacramentorum id tractatur in suis locis.
2. Secundo, suppono ut certum hanc legem, ex intentione Dei et Christi , latam esse pro universis hominibus viatoribus, quod est : de fide certum, et constat ex verbis Christi Matth. ult. : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra ; euntes ergo docete omnes genIes, etc., ubi praemittit potestatem universalem, ut inferat legem esse universalem pro toto mundo, et ideo omnibus hominibus esse praedicandam : Docentes, inquit, eos serpara omnia quaecumque mandavi vobis; sic etiam Marci ult. dixit: Euntes in mundum wniversum, pradicate Evangelium omni creaturge. Et hoc ipsum praedictum fuerat per David, Psal. 2: Fgo autem constitutus sum Ren ab eo super Sion montem sanctum ejus; et infra: Heges eos in virga ferrea, id est, inflexibili et justa. Et consonat illud Isa. 2 : levabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, ei ibunt populi multi, et dicent - Venite, et ascendamnus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docelit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion ecibit lem, et verlum Domini de Jerusalem. Et ad hoc ipsum confirmandum valent omnia testimonia Scriptura, quae sunt de vocatione gentium, Psal. 106, Isai. 49, et similia. Item revelatio facta Petro Actor. 10, et definitio Concilii Apostolici Act. 15, in quibus locis tanquam manifestum supponitur hanc legem pro Judaeis latam esse, et etiam gentes comprehendere.
3. Confirmatur. — Quin potius multi Juded i tunc credebant et docebant non fuisse praedicandum Evangelium Gentilibus, quia promissiones factas Abrahae solis Judaeis esse factas contendebant. Quem errorem brevi sermone repulit Petrus Act. 11; latissime autem refutat Paulus in Epist. ad Roman., radicem ejus ostendens, Quae erat, quia Judaei de suis ope- ribus secundum legem factis praesumebant, et propter illa putabant ipsis solis datum esse Christum, et omnia ejus bona et consequenter etiam legem. Paulus autem ostendit gratiam Christi gratis dari, et ideo in Christo non esse distinctionem Judaei et Graeci, nec circumcisionem aut praeputium aliquid valere, sed fidem per charitatem operantem, quae, quantum est ex parte Christi, omnibus sine discrimine communicatur. Ex quo principio colligitur ratio a priori assertionis, quia Christus est Redemptor universalis omnium hominum; ergo etiam est legislator omnium, diverso tamen modo. Nam fuit Redemptor omnium hominum, etiam illorum qui Christum ut hominem praecesserunt, et qui a principio mundi fuerunt, quia pro illis satisfecit, et per merita ejus praevisa justificati sunt. Legislatoris autem munus circa praecedentes exercere non potuit, quia jam non erant viatores, pro quibus solis datur lex. Circa omnes autem qui tempore adventus Christi vivebant, vel postea futuri erant, exercere potuit Christus munus legislatoris, et ideo sicut omnes redemit, ita omnes sua lege obligavit, quia per observationem hujus legis salutem et redemptionem ejus participaturi erant. Denique hac ratione Ecclesia Christi non est particularis, sicut antiqua Synagoga; sed est Catholica, ut habetur in Symbolo, id est, universalis quoad loca, et personas, et tempora, ab institutione Christi : ergo et lex universalis est.
4. De tempore obligationis legis novce. — Prima opinio. — Modus pradictus opinandi tripartitus. — His ergo positis, difficultas est quando coepit haec lex homines obligare. Et quoniam mihi certum est incoepisse a Judaeis, juxta illud Pauli Actor. 13: Vobis oportebat primmn loqui verbum Dei , etc., ideo prius de illis dicemus, et postea de gentibus. Est igitur multorum opinio legem novam coepisse obligare priusquam coepisset ab Apostolis promulgari in die Pentecostes. Modus autem hic opinandi tripartitus est. Nam quidam dicunt coepisse obligare ante mortem Christi, saltem quoad ea quae tunc Christus instituerat, verbi gratia, quoad Baptismum, quem ut necessarium jam proposuerat, dicens: lVisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto ; nam Augustinus, lib. 1 de Origine animae, in c. 9, dicit : Ex quo illud a Christo dictum est, nemo fit membrum Christi sine Baptismo aquae, vel sanguinis. Haec vero opinio probabilis non est. Unde in hoc distinguendum est inter doctrinam fidei et legem, et inter obligationem cre- dendi et observandi legem. Ante mortem enim Christi, ex ejus doctrina sufficienter audita, et percepta ejus contestatione per miracula vel per alia signa, statim oriebatur obligatio credendi, quia praeceptum fidei, ut supra dicebam, quoad hoc non est positivum, sed naturale, supposita revelatione, id est, connaturale illi. Et ita obligati fuerunt Judaei, etiam vivente Christo, ad credendum illum esse Messiam, et consequenter obligari potuerunt ad parendum illi, saltem in animi praeparatione, id est, in proposito obediendi si quid praeciperet. Quia de Messia praedictum erat Deut. 18: Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audies. Similiter Petrus, ex eadem obligatione , credidit Christum esse filium Dei vivi, quia jam hoc Pater ei sufficienter revelaverat , media ejusdem Christi praedicatione. Neque ad hanc obligationem erat necessaria aliqua mora, vel major promulgatio publica ; quia, ut dixi, hoc praeceptum naturale est, supposita sufficienti propositione doctrinae, et ideo non requirit aliam promulgationem praeter sufficientem doctrinae propositionem : unde si privatim facta fuerit uni vel alteri, illos obligabit ; si vero publice, obligabit audientes; in reliquis vero nulla inde orietur obligatio, juxta verbum Christi Joan. 15: S non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
5. Status questionis magis aperitur. — In praesenti ergo non tractamus de hac obligatione credendi, nec de praecepto quasi naturali ex quo illa nascitur, sed loquimur de lege Christi, prout est positiva divina. In qua tria illa distingui possunt, quae supra in lege veteri distinximus, scilicet, insiitutio, utilitas et obligatio. De institutione igitur etiam non tractamus, cum constet, quoad aliqua hujus legis sacramenta, incoepisse institutionem ejus ante Christi mortem, ut de Baptismo, de Eucharistia, de Sacerdotio et de Sacrificio, et si quod fortasse aliud nocte Coenae peractum est; quoad alia vero, esse institutionem consummatam post Resurrectionem, ante Ascensionem Domini, ut quoad sacramentum Poenitentiae, episcopalem ordinem, et Ecclesiae monarchiam , et si quod aliud ex tribus residuis sacramentis antea traditum non fuerat, quae omnia in suis locis tractata sunt. Deinde non tractamus etiam de utilitate, quia haec etiam cum institutione incoepit, juxta veriorem doctrinam : nam Baptismus, simul ac institutus est, integre et perfecte est institutus, et ideo statim accepit virtutem sanctificandi, juxta doctrinam D. Thom., 3 p., q. 66, art. 2 ad 1. Et idem a fortiori verum est de Eucharistia et de Ordine, ac sacrificio quoad suos effectus seu utilitates. Neque in his occurrit aliqua difficultas hujus loci propria ; quae vero spectant ad doctrinam de Sacramentis, in suis locis tractata sunt. Agimus ergo solum de obhigatione, quam etiam subdistinguere possumus in privatam, seu secretam, quae potest provenire ex praecepto privatim dato, et ut sic non transcendit personas quibus imponitur, quam nunc etiam non consideramus, quia de propria lege tractamus. Alia est ergo obhgatio publica et imposita communitati perfectae, quae a propria lege provenit, et de hac inquirimus utrum ante Christi passionem incoeperit.
6. Praedictus modus opinandi refellitur.— In hoc ergo sensu dico recitatam opinionem mihi non videri verisimilem, quia de praecepto Daptismi supra ostensum est non obligasse ante Christi mortem, quae est communis sententia theologorum cum D. Thom., d. q. 66, et in 4, dist. 9, q. 1, art. 4 q. 3, et dist. 3, art. 5, quaest. 3. Et hac ratione supra etiam diximus praeceptum circumcisionis non cessasse ante mortem Christi, quia necessitas Baptismi non incoeperat, nec verba Christi privatim dicta illam induxerant, sed ad tempus in quo erat ferendum praeceptum referebantur. Unde Matth. 19, juveni interroganti: Quid boni faciam ut habeam vitam eternam, Christus respondit : S vis ad vitam ingredi, serva mandata ; et statim ponit praecepta Decalogi, nulla facta mentione Baptismi, quem certe non tacuisset si jam esset ad salutem necessarius. Idemque a fortiori est de praecepto Eucharistiae et unici sacrificii : nullum ergo est positivum praeceptum legis Christi, quod ante ipsius mortem per modum legis obligaverit. Congruentia dari solet, quia Testamentum novum non erat ante mortem Christi confirmatum, ut dicitur ad Hebr. 9; neque erat confirmatum pactum, et foedus promissum Jer. 31, et ideo non debuit tum obligare. Propria vero ratio est, quia nullum praeceptum hujus legis publice praedicatum fuit, vivente Christo, tanquam ad salutem necessarium: ergo nullum potuit ut lex publica obligare. Unde non refert quod fortasse Christus suo praecepto obligaverit Apostolos ad se baptizandum, vel quod in nocte Coenae obligaverit illos ad offerendum eucharisticum sacrificium per illa verba: Hoc facite. Nam primum incertum est, et illo dato, illud solum fuit per privatum ac personale mandatum ; sicut etiam in nocte Coenae praecepit Petro ne ablutioni pedum resisteret. De secundo vero, licet verum sit illa verba fuisse praeceptiva, et potuisse ex tunc Apostolos obligare, tamen etiam tunc non habebant illa verba statum (ut sic dicam) legis universalis, et ita non obligabant Apostolos, nisi per modum privati praecepti suo tempore observandi : certum est enim non ita tunc obligasse, ut ante Christi mortem esset ab A postolis exe- | quendum.
7. Secunda opinio. —Omisso ergo illo tem-l i pore, multorum opinio est legem novam obligasse in puncto mortis Christi. Et fandamentum est, quia tunc fuit Testamentum novum consummatum , ac plene confirmatum, ad Hebraeos 9; ergo ex tunc habuit etiam vim obligandi, et consequenter statim obligare incoepit. Probatur consequentia, quia quodlibet pactum sufficienter consummatum statim obligat, et testamentum morte confirmatum statim inducit obligationem, quam de se potest. Confirmatur, quia Christus, dum viveret. sufficienter doctrinam suam et legem promulgavit ; ergo, ut obligare inciperet, nihil : aliud desiderari potuit nisi ut redemptio Christi per mortem ejus consummaretur. Tandem aliqui hoc confirmant, quia lex vetus in puncto mortis Christi mortua est quoad obligationem; ergo tunc etiam lex nova incopit, juxta principium supra positum, quod una lex non cessavit donec altera obligavit. Et haec sententia tribuitur divo Thoma in 4, dist. 2, q. 4, artic. 4, quaestiunc. 3, quatenus dicit sacramenta legis novae quoad utilitatem diversis temporibus fuisse instituta, quoad necessitatem vero omnia simul in passione. At vero 3 p., q. 66, art. 2, hoc magis explicans in Baptismo, dicit necessitatem utendi illo sacramento indictam esse hominibus post passionem et resurrectionem Christi; et magis id declarat in eodem 4, dist. 3, q. 1, art. 4, quaestiunc. 3, dicens Baptismum fuisse obligaterium post passionem, quantum ad omnes ad quos potuit institutio pervenire. Waque D. Thomas magis indicat sententiam quam postea explicabimus. Pro hac vero referri possunt theologi qui in 4 dicunt Baptismi obligationem et necessitatem a morte Christi incoopisse, ut Durand.. dist. 1, quaest. 9; Richard. 1, q. 6; et Palud., q. 6, art. 5; et Adr., q. 1; et sequuntur multi moderni in prae- senti. Soto vero, l. 4 de Just., q. 5, art. 4, addidit non in puncto mortis, sed in puncto resurrectionis, coepisse obligare legem novam, quod aliqui moderni secuti sunt. Sed haec differentia parvi momenti est, et sine fundamento constituitur, ut supra in simili ostendi circa cessationem legis veteris, et ideo de illa differentia nihil amplius dicam, sed de tota hac sententia idem judicium feram.
8. Refellitur predicta opinio. — Mihi ergo haec opinio nullo modo probari potest. Primo, quia nullum praeceptum positivum hujus legis assignari potest, quod in morte Christi coeperit obligare : ergo multo minus potuit tota lex obligare, cum lex propria de qua tractamus non sit nisi praeceptorum collectio. Antecedens patet, quia si aliquod esset, maxime praeceptum Baptismi; sed non illud : ergo nec caetera. Major patet, tum quia Baptismus est janua ad Ecclesiam ; tum etiam quia fuit primum institutus et ad usum applicatus; tum denique quia etiam ejus necessitas primo est annuntiata. Minor vero late probata est 3 tom. 3 partis, disp. 27, sect. 4; et nunc breviter ostenditur, quia non potest praeceptum obligare priusquam incipiat publice praedicari, seu promulgari ; sed praeceptum Baptismi non est promulgatum vivente Christo, ut ceonstat ex Evangelio, et docet D. Thom. supra. Et haec ratio probat de omnibus praeceptis positivis legis novae, quia nullum est quod vivente Christo fuerit publice promulgatum. Nam licet Joan. 6 dixerit Christus : IVisi manducaveritis carnem filii hominis, nibilominus non potuit tunc praeceptum ferri, cum nondum esset Eucharistia instituta : solum ergo fuit praenuntiatum. At vero lex non obligat priusquam promulgetur : ergo nec lex Christi potuit obligare in vita ejus : ergo nec in morte ejus, quia non magis fuit promulgata in morte vel resurrectione, quam in vita, ut in superiori libro etiam dixi.
9. Responsio aliquorum. — Refellitur vesponsio. — Respondent aliqui in lege divina non esse necessariam publicam promulgationem, sicut in humana, quia in humana soIum est necessaria ex humana institutione, quae non extenditur ad legem divinam, nec etiam invenitur specialis Dei institutio, quae hanc postulet conditionem ad suarum legum obligationem. Sed non satisfacit, quia promulgatio legis ex natura rei est necessaria saltem in lege propria extra legislatorem existente, ut in l. 1 late declaravi. Dico autem encira legislatorem esxistente, propter le- gem aeternam, ut etiam exposui in l. 2, ubi etiam in lege naturali suum modum promulgationis declaravi. Propriissime autem necessaria est promulgatio in lege positiva, non quia est humana vel divina, sed quia hominibus datur, et secundum ordinariam providentiam debet modo hominibus accommodato illos obligare. Non potest autem communitas hominum publica lege obligari, nisi communitati proponatur sufficienter, ita ut naturaliter possit ad illius cognitionem pervenire ; nam lex ignorata non obligat, et quae ex parte sua cognosci non potest, neque obligare potest: ergo talis propositio sufficiens, est ex natura rei necessaria, et hanc vocamus promulgationem. Modus autem promulgationis solet esse in legibus humanis ex institutione humana. Nos autem non postulamus illum modum in lege divina, sed tantum promulgationem ; nam modum definiat Deus, sicut unum determinavit in lege veteri, et alium ordinavit in lege nova. Et confirmatur ac declaratur, quia lex divina non potest obligare ad impossibile : ergo nec potest obligare modo impossibili : sed impossibile est communitatem obligari lege privatim data, vel facta, nisi publice tradatur, quia est impossibile a communitate cognosci, donec divulgetur, et notitia ejus fiat aliquo modo publica ; ergo haec condiuio necessaria est, etiam in legibus divinis. Cum ergo ante Christi mortem haec promulgatio facta non sit, ut ostendi, non potuit in morte vel resurrectione Christi haec lex obligare, donec quod in aure dictum erat, super tecta pradicaretur, ut Christus Dominus Matth. 10 imperavit.
10. Obligationem legis nove non incopisse in. morte vel resurrectione Christi.—Concludo igitur obligationem hujus legis non incoepisse in morte vel resurrectione Christi. Quod potest confirmari primo, quia alias ex tunc obligasset universos homines et totum orbem: consequens autem est incredibile. Sequela patet, quia non est major ratio de Judaeis quam de gentibus, quia pro omnibus consummata est redemptio, et pro omnibus instituit Christus Baptismum et alia sacramenta, et pro omnibus dixit : isi quis renatus fuerit, etc.; et: INisi manducaveritis carnem fili hominis, etc. Et similiter non est major ratio de una parte orbis quam de alia, quia si non est necessaria promulgatio, sed voluntas legislatoris sufficit (ut dicitur), non est ulla ratio ob quam potius in uno quam in ahis locis obligaverit, cum voluntas Dei de se generalis fuerit, obligans omnes homines et universum mundum per hanc legem. Consequens autem esse incredibile patet; tum a priori ratione facta, quia erat impossibile illam legem innotescere in illo momento toti mundo, vel omnibus hominibus ; tum a posteriori ex absurdo, nam sequitur in eodem puncto abrogatum esse remedium originalis peccati datum pro infantibus, sive Judaeis, sive gentibus, quod credi non potest de divina providentia et misericordia, ut saepe dixi, et iterum statim dicam. Sequela vero patet, quia simul ac lex nova obligare incoepit , incoepit etiam necessitas Baptismi, quae statim exclusit utilitatem cujuscumque alterius remedii, ut in fine libri praecedentis declaravi.
11. Confirmatur tradita conclusio. — Accedit quod nullum est fundamentum ponendi tantam obligationem vel necessitatem in instanti mortis Christi, quia, licet tunc fuerit consummata redemptio, non fuit consummata forma legis necessaria ad obligandum; et similiter, licet tunc fuerit consummatum testamentum, vel foedus, non tamen tunc fuit apertum aut declaratum sufficienter. Imo si praedicatio facta vivente Christo erat sufficiens ut lex illa posset obligarc in puncto mortis, nulla esset ratio cur antea non obligaret. Quia consummatio redemptionis non erat necessaria, ut Christus posset suis legibus statim obligare audientes, si vellet, sicut potuit dare suis sacramentis utilitatem et efficaciam ante mortem : unde ergo ostendi potest obligationem fuisse suspensam usque ad mortem, si praecesserat promulgatio sufficiens, vel necessaria non erat. Igitur sicut antea non obligavit haec lex, ita nec in morte vel resurrectione.
12. Legem novam non inceepisse obligare aute diem Pentecostes. — Secundo, ex dictis concludo legem novam non incoepisse obligare ante diem Pentecostes. Probatur facile ex dictis: nam sacramenta hujus legis ante mortem Christi instituta, non fuerunt sub majori necessitate proposita aut promulgata toto illo tempore, ut ex Evangeliis constat; alia vero sacramenta vel mysteria quae in illis diebus instituta sunt, eodem fere modo a Christo sunt privatim tradita sine publica lege, vel promulgatione. Et ideo Christus recessurus ab Apostolis, eis dixit: Euntes docete omnes gentes, et praedicate Evangeliun, utique post receptum Spiritum sanctum ; nam de priori tempore dixerat : S'edete in civitate, donec induamini virtute ex alto, quia talem diem, dispensationem, et modum ad promulgationem suae legis praefinierat. Denique addi potest optima congruentia, quia Christus non complevit institutionem suae Ecclesie ante tempus proximum Ascensioni, ut patet ex Joann. 20, ubi sacramentum poenitentiae instituit, et specialem potestatem dedit sacerdotibus ad remittenda peccata, et Episcopos vel Apostolos creavit. In capite autem 21 creavit Petrum in summum Peontificem, in quo fundanda erat Ecclesia, juxta promissionem factam Matth. 16. Non est ergo verisimile Christum tulisse suam legem ut obligantem, priusquam esset Ecclesia pro qua illam legem ferebat.
13. Lex nova cepit obligare in die Pentecostes. — Tertio, addo legem novam coepisse obligare in die Pentecostes. Haec assertio, suppositis praecedentibus, certa est, et dici potest communis theologorum , quantum ad hoc quod nullus eorum amplius differendum censuit hujus obligationis initium. Et ratio est, quia in illo die facta est sufficiens promulgatio hujus legis Hierosoly mis; sed nihil amplius desiderari poterat ad ejus obligationem ; ergo non est amplius dilata, sed statim incoepit. Unde Act. 2, cum ad praedicationem Petri quidam compuncti corde interrogarent. Quid faciemus, viri fratres? respondit Petrus: Pgnitentiam agite, et baptizelur unusquasque vesIrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum ; et infra additur post multa alia verba dixisse Petrum : Salvamini ab ista generatione prava ; et qui receperunt sermonem fuisse perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. Ex quibus constat ad litteram implevisse Petrum quod Christus jusserat : Baptizate eos, et docete eos servare omnia quecumque mandavi vobis. Tunc ergo coepit Baptismus obligare, et esse necessarius ad remissionem peccatorum, et qui baptizabantur fiebant membra Ecclesiae Christi Petro subjecta, et consequenter tota lege Christi obligabantur, et ideo secundum illam statim vivere incoperunt, ut ex eadem historia constat.
14. Dubitatio. — Ulterius vero explicandum superest an in illo die statim obligaverit omnes Judaeos, id est, non tantum eos qui erant Hierosolymis (de quibus res videtur clara), sed etiam omnes qui erant in Judaea, vel etiam illos qui erant dispersi per varias provincias orbis. Aliqui enim ita affirmant, quia lex sufficienter promulgata statim ac simul obligat in tota ditione principis legislatoris ; item quia lex promulgata non prius obligat quosdam subditos quam alios: ergo aut lex nova non statim obligavit Judaeos Hierosolymis existentes, quod dici non potest, vel simul omnes alios obligavit. Denique videtur hoc fieri verisimile, quia illa promulgatio facta est in civitate (ut sic dicam) metropolitana illius populi, et in die in quo ibi erant congregati Judaei ex omni natione qua sub coelo est, et magna solemnitate, et cum magnis signis de coelo datis: ergo erat sufticiens illa promulgatio, saltem pro tota natione seu synagoga Judaeorum.
15. Legem novam non simul obligasse Judaos ubique existentes, sed obligationem successive fuisse diffusam.— Sed nihilominus verius censeo hanc legem non simul obligasse Judaeos ubique existentes, sed incoepisse tunc obligare, et postea successu temporis obligationem fuisse diffusam per totam Judaeam, Samariam, et alias provincias. Quam sententiam esse consentaneam Patribus et theologis statim ostendam loquendo de gentibus ; nunc sufficienter probatur ex principio supra posito de promulgatione legis positiva, scilicet postulare tempus sufficiens ut notitia legis seu promulgationis ad distantia loca deferatur, ut lex in illis obliget. Haec enim conditio ex natura rei requiritur in lege hominibus imposita, quia homo non est alio modo capax notitia legis, ac subinde neque obligationis : et ideo etiam in lege divina necessaria est, ut paulo antea in simili explicuimus : nam eadem est ratio de promulgatione, et tempore necessario ad applicationem seu divulgationem legis. Quamvis ergo promulgatio legis novae facta Hierosolymis in die Pentecostes fuerit sufficiens pro illo loco, non tamen pro omnibus in quibus Judaei habitabant, vel certe licet in ratione promulgationis dicatur sufficiens simpliciter, nihilominus non potuit habere virtutem ad obligandum statim in loco distanti, quia non poterat humano modo simul ad omnia deferri et applicari : necessarium ergo fuit tempus, ac subinde oportuit ut obligatio successive diffusa fuerit. Neque est inconveniens ut eadem lex prius obliget subditos praesentes quam distantes, imo hoc est intrinsecum et connaturale legi humanae, id est, hominibus impositae. Quod autem eo die fuerint Hierosoly inis Judaei ex omni naüone, potuit quidem deservire, ut illa promulgatio brevius et facilius divulgaretur per eorum provincias, non tamen potuit sufficere ut actu obligaret simul omnes in illis habitantes, propter rationem factam ; et hactenus de Judaeis,
16. Certum est legem novam non obligasse Gentiles ante diem Pentecostes. — Limitatio quorumdam. — Refellitur. — Superest dicendum de gentibus, de quibus tanquam certum supponimus legem hanc eos non obligasse ante diem Pentecostes; nam quae dicta sunt de Judaeis, a fortiori idem probant de gentibus, et ex dicendis constabit. Neque in hoc videtur esse ratio dubitandi. Solum invenio quosdam theologos asserentes Gentiles fuisse obligatos ad Baptismum, si in Christum credere inciperent, etiam ante passionem ejus. Ita docet Soto dicto art. 4, circa medium, in replica: Sed arguis, quia cum illi, inquit, circumcidi non possent , tenebantur baptizari. Idem sequitur Medin. 1. 2, q. 103, art. 3, vers. Sed etiam, etc. Haec vero sententia mihi valde displicet. quia necessitas Baptismi non magis est proposita gentibus quam Judaeis, vivente Christo, imo multo minus, quia eo tempore Evangelium non praedicabatur per se et directe gentibus, juxta verbum Chrisü Matt. 15: Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel ; et Matt. 10: In viam gentium ne abieritis. Praeterea praeceptum Baptismi indifferenter datum est, vel indicatum illis verbis; Nisi quis renatus fuerit, etc.; ergo illa necessitas non fuit major in gentibus quam in Judaeis ante passionem. Et ideo D. Thom.. 3 p., q. 66, art. 2. absolute et generaIiter dixit quod necessitas utendi Baptismo indicta fuit hominibus post passionem et resurrectionem Domini. Denique non video qualis sit illa argumentatio: Quia gentiles circumcidi n0n poterant, tenebantur baptizari. Nam imprimis assumptum est falsum, quia licet Gentilis circumcidi non teneretur, poterat tamen, si vellet, fieri proselytus, neque enim hoc erat magis prohibitum Gentilibus, vivente Christo, et ante passionem ejus, etiamsi in illum crederent, quam antea, ut a fortiori patet ex dictis in fine libri pracedentis. Ac deinde illatio non habet fundamentum ; supponit enim circumcisionem aut Baptismum fuisse illo tempore necessarium gentibus credentibus in Christum ad eorum salutem , quod falsum est et sine fundamento. Quia adultis contritio cum dilectione, parvulis autem remedium legis naturae sufficere poterat. Nam coniritio de se erat sufficiens, et in homine Gentili non includebat votum circumcisionis, ut per se constat, nec etiam votum Baptismi pro illo tempore pro quo nondum erat necessarium. hemedium autem legis naturae tunc vigebat. imo et aliquo tempore post Christi mortem, ut iidem auctores fatentur. Ergo neque in adultis, neque in parvulis habet locum illa illatio, vel disjunctio, quod si non circumciderentur, deberent baptizari. Sit ergo certum legem evangelicam positivam non obligasse Gentiles ante Christi mortem, et consequenter neque ante diem Pentecostes, juxta superius dicta. 17T. Dubiwm. — Ad cujus solutionem aliud dubium pramitlitur.— Pars affirnans suadeLtur. — De reliquo vero tempore, est speciale dubium an eodem tempore incoeperit nova lex obligare Gentiles quo Judaeos. Ad cujus resolutionem aliud praemitto, videlicet, utrum Apostoli, in principio suae praedicationis, promulgaverint Evangelium aequaliter gentibus ac Judaeis. Nam si consideremus usum seu factum, videntur Apostoli per plures annos praedicasse Evangelium Judaeis, et non gentibus, ut patet ex discursu Act.; nam cap. 1 Petrus ad Judaeos loquebatur dicens: Vobis est repromissio, et filiis vestris ; et cap. 2: Vos estis filii Prophetarum, etc.; et infra: Vobis primo Deus suscitans filium suum misit eum benedicentem vobis, etc.; et cap. 5: Hunc principem et Salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam penitentian Israeli, et remissionem peccatorum. Et cap. 8, cum discipuli essent dispersi, occasione persecutionis quae tacta fuerat sub Stephano, coepit Evangelium praedicari etiam Samaritanis, qui etiam Judaei erant, licet in moribus et doctrina errarent. Et ibidem Philippus baptizavit eunuchum de quo supra ostendimus saltem fuisse proselytum et legis cultorem, ut ejus pietas et affectio, ac rcverentia ad Scripturam sacram ostendebat , et Chrysostomus, hom. 19 in Acta, eleganter expendit. Imo in c. 11 Act. additur quosdam ex illis discipulis dispersis pervenisse usque Phoenicem et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judeis. Ergo usque ad illud tempus non potuerunt Gentiles obligari lege Christi, cum eis non promulgaretur, et tamen Judaei jam obligabantur, ut ex supra dictis constat. Hoc etiam confirmat revelatio facta Petro Act. 10, nam ex ea manifeste colligitur Petrum antea non praedicasse Evangelium gentibus; imo videtur usque ad illud tempus existimasse id sibi non licuisse, quod etiam ipse ostendit in c. 11, ubi ex sola revelatione excusat factum, dicens : Fgo quis eram, qui possem prohibere Dewmn? Et hic tunc fuisse videtur communis sensus Judaeorum, etiam in Christum credentium ; vel saltem putabant non esse Gentiles admittendos ad fidem, nisi prius circumciderentur, ut patet ex Act. 11 et 21, et Ep. ad Gal. Fundarique poterant, quia putabant esse Judaeis prohibitum in lege, Lev. 20, communicare cum gentibus praeputium habentibus.
18. Pars negans suadetur. — In contrarium vero est, quia non est verisimile ignorasse Petrum et alios Apostolos Christum mortuum fuisse pro omnibus hominibus, et redemisse Gentiles aeque ac Judaeos, et consequenter pro utrisque legem suam tulisse. Praesertim quia illis praeceperat : Docete omnes gentes baptizantes eos, et euntes in mundum unersum, praedicate Evangelium omni creature ; per quae verba abstulit prohibitionem quam prius fecerat: In viam gentium ne abieritis ; ergo statim debuerunt hanc legem omnibus praedicare, sive Gentiles essent, sive Judaei. Probatur consequentia; tum quia nulla ratio erat ob quam vitarent tunc Gentiles in hac legis gratiae communicatione ; tum etiam quia ex lege veteri non colligitur talis prohibitio. Nam ut notavit Abulens., Levit. 20, q. 1, nullum erat in lege praeceptum prohibens Judaeis omnem communicationem cum gentibus, sed solum in matrimoniis vel quibusdam cibis aut actibus specialiter in lege prohibitis : unde poterant alia commercia habere cum gentibus. Imo etiam Gentiles permittebantur adorare Deum in templo, ut sumitur ex Joann. 12, ubi dicitur adfuisse ibi quosdam Gentiles qui venerant Jerusalem adorare; ubi Theophil. notat illos non fuisse proselytos, et licet Chrysost., homil. 65, dicat parum abfuisse ut essent proselyti, non tamen dicit fuisse circumcisos. Item id non fuisse necessarium satis colligitur ex 3 Reg. 8, ubi Salomon, in dedicatione templi, oravit Deum ut alienigena, qui non est de populo Israel, cum venerit de terra longinqgua propter nomen tuum, et oraverit in hoc loco, tu exaudies in celo, etc.
19. Neque obstat quod Josephus, lib. 8 Antiquit., cap. 2, alias 3, dicat non fuisse admissos intra Hierosoly mitanum templum nisi puros et castos, ac praescripta legis observantes; unde a fortiori colligitur neque Gentiles admissos fuisse. Quod videtur etiam sumi ex Jeremia, Threnor. 1, ubi deplorat gentes ingressas esse sanctuarium Dei, de quibus, ipquit, praeceperas, ne intrarent in Ecclesiam tuam. Hoc, inquam , non obstat: nam Josephus loquitur de atrio templi specialiter destinato pro judaico populo observatore legis, atque adeo pro mundis tantum Judaeis : Gentiles vero admittebantur cum immundis ad orandum, vel in janua templi, et extra illam, ut vult Ribera, lib. 1 de Templo, cap. 16, in fine; vel admittebantur in alio atrio peculiari deputato pro immundis, ut multi alii volunt, et videtur sumi ex dicto loco Regum. Alter vero locus potest exponi de gentibus non colentibus verum Deum, de quibus congueritur etiam Ezechiel cap. 44, et eos vocat incircumcisos corde et carne ; illi ergo prohibiti erant orare in templo. De Gentilibus autem colentibus Deum non constat talis prohibitio, neque illos ibi adorare Deum per se erat contra sanctitatem illius templi : ergo communicatio Judaeorum cum istis nec per se mala erat, nec prohibita; ergo multo minus erat prohibitum Apostolis, ex vi veteris legis, communicare cum gentibus, convertendo illos ad cultum veri Dei et ad legem evangelicam servandam. Imo hoc videri poterat consentaneum veteri legi, quatenus in veteri Testamento praedictum erat ex Sicn exituram legem divinam, quae ad omnes populos et gentes extenderetur. Denique quaelibet obligatio veteris Testamenti jam cessaverat respectu Apostolorum ; a Christo autem nullam habuerunt prohibitionem, nec definitam directionem, ut ab his potius inciperent quam ab illis: ergo non potest cum fundamento dici fuisse necessarium prius Judaeis quam gentibus legem promulgare: eergo verisimilius est aeque et indiffcrenter eam omnibus propositam fuisse, ac subinde simul utrumque populum obligare coepisse.
20. Resolvitur dubium. — In hoc puncto brevis resolutio in hunc modum tradi potest. Nam aliud est loqui de obligatione, seu necessitate ; aliud de facto, seu de usu. Quantum ergo ad obligationem, censeo nunquam fuisse prohibitum Apostolis post Christi mortem praedicare Evangelium gentibus, et e converso non fuisse praeceptum prius promulgare legem Christi Judaeis quam Gentibus. Hoc mihi probant omnia adducta in posteriori loco, quia non invenio fundamentum sufhiciens ad ponendam talem prohibitionem vel necessitatem. Et si fortasse aliqua fuit, non est referenda in legem veterem, sed in peculiarem instinctum Spiritus sancti ut jam declaro. At vero, quoad usum seu factum, dicendum est ita observatum esse ab Apostolis in prornulgatione legis evangelicae : nam per aliquot annos illam solis Judaeis praedicarunt, et non gentibus, usque ad revelationem factam Petro Act. 10. Hoc constat ex historia Actorum, et ex aliis quae priori loco adducta sunt.
21. Neque obstat quod dicitur Act. 9, Paulum, in primo recessu ad Jerusalem, ibi locu- Ltun esse gentibus, et disputasse cum Gracis. Nam responderi potest Graecos illos fuisse Judaeos, ita appellatos quia graece loquebantur. Unde vox graeca potius significat graecizantes, quam Graecos; et eosdem fortasse vocavit interpres Gentiles, nam in graeco illae duae voces non ponuntur distincte. Vel certe per Gentiles intelliguntur aut Judaei qui ex provinciis gentium Jerusalem' venerant, vel e converso Gentiles origine, professores autem legis et proselyti jam facti. Vel certe si locus ille de Gentilibus tam origine quam religione intelligatur, ut littera simpliciter intellecta indicat, recte ponderavit Bell., l. 1 de Summo Pont., c. 22, ibi non dici Paulum praedicasse gentibus, sed locutum esse et disputasse cum illis. Fieri autem potuit ut, praedicante Paulo Judaeis, Gentiles audirent aliqua suis erroribus contraria, et inde sumerent occasionem disputandi cum Paulo. Et conjectura non parva est, quia ibi non dicitur aliquem eorum fuisse conversum, sed potius grave odium in Paulum concepisse. Aliunde vero ex eadem historia constat Paulum eumdem ordinem in sua praedicatione tenuisse. Nam in eodem cap. 9 de illo dicitur : E continuo in synagogis praed;- cabat Jeswmn, scilicet, statim postquam fuit baptizatus ; et in c. 13 legitur longus sermo Pauli ad Judaeos, quibus repugnantibus et contradicentibus: Paulus et Barrabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui Verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis eternae viiee, ecce convertimur ad gentes.
22. Nunquam ignorasse Apostolos legem gratie esse universalem. — Et hinc potest reddi ratio hujus ordinis. Existimo enim nunquam ignorasse Apostolos legem gratiae universalem esse pro omnibus gentibus, nam hoc persuadent testimonia supra adducta : une verisimile est partim ex Scripturis antiquis, partim ex divina inspiratione illum ordinem observasse, quia intelligebant ita esse divina ordinatione praescriptum, juxta illud Pauli ad Rom. 11: "illorum, id est, Judaeorum delicto salus est gentibus, delictum illorum, divitiae sunt mundi, et diminutio eorum, divitiae gentium". Et hoc idem significavit in verbis supra citatis, post quae subjungit: "Sic enim praecepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium", etc., ubi nomine praecepti decretum et praeordinatio divina intelligi potest, vel si rigorose sumatur, intelligitur absolute de promulgando Evangelio gentibus suo tempore, et quando occasio id ferret. Addi etiam potest hoc obser- vasse Apostolos, quia nondum eis revelatum erat, neque ipsi inter se satis discusserant aut definierant an gentes, in praeputio permanentes, vocandae essent et admittendae ad Christi Ecclesiam, vel media circumcisione. Denique id facere potuerunt ex quodam ordine charitatis, ne Judaei scandalizarentur et ita fierent duriores ad Evangelium recipiendum, quia ex antiqua consuetudine vitabant consortium gentium, ut constat ex Act. 11, et ad Galat. 1. Atque ita, quantum ex historia Actorum colligitur, in promulgatione hujus legis hic ordo servatus est, ut primum in Judaea , deinde in Samaria, et deinde in gentibus praedicata fuerit, juxta verbum Christi Actor. 1: "Eritis mihi testes in Jerusalem , et in omni Judaea, et Samaria, usque ad ultimum terrae".
23. Hinc infertur primo. — Ex hac ergo resolutione constat legem novam non incoepisse obligare Gentiles per se ac proprie usque ad revelationem Petro factam, Actor. 10. Probatur, quia lex non promulgata aliquibus, seu pro aliquibus, eos non obligat; sed lex nova non fuit promulgata gentibus usque ad illud tempus : ergo neque illos obligavit. Consequentia evidens est, et utraque praemissa sufficienter est in superioribus probata. Dices, esto verum sit Apostolos illo tempore non praedicasse directe gentibus, nihilominus fieri non potuisse quin multi Gentilium habitantes vel peregrinantes inter Judaeos, eorum doctrinam audirent et signa viderent ; ergo hoc satis erat ut obligarentur legem Christi suscipere. Respondeo potuisse fortasse aliquos Gentiles illo modo obligari ad credendum et colendum verum Deum, vel etiam Christum, et ad sperandum salutem per ipsum, et consequenter ad illa omnia moralia quae lex nova praecipit, quatenus per rationem fide illustratam necessaria esse ostenduntur. Nihilominus tamen non obligabantur per se ac proprie ad observationem legis novae, ut est positiva divina, quia non solum non proponebatur illis necessitas Daptismi, verum etiam neque offerebatur, quia tunc nullus Gentilium habens praeputium admittebatur ad Baptismum, usque ad Cornelium ; ergo fieri non poterat ut obligarentur ad illum: ergo nec ad reliqua praecepta hujus legis , cum Baptismus sit reliquorum fundamentum.
94. Infertur secundo. — Objectio. — Ex quo infertur, secundo, ex eo tempore quo facta est Petro dicta revelatio, coepisse Apostolos libere praedicare Evangelium gentibus, ipsosque Gentiles coepisse per hanc legem obligari, non tamen fuisse obligatum totum orbem, sed successive, prout Evangelium promulgabatur. Prior pars manifesta est ex dictis, quia accedente promulgatione nihil amplius desiderari potest ad talem obligationem. Altera vero pars patet etiam ex dictis proxime de modo quo haec lex obligavit populos Judaeorum : nam eadem est proportionalis ratio de populis gentium. Unde licet pauci scholastici distinguant initium obligationis hujus legis respectu Judaeorum et gentium, nihilominus iilam non negant, et omnes illi qui promulgationem necessariam esse existimant etiam ad obligationem legis divinae positivae, necesse est ut illam admittant, supposita historia Scripturae et testimoniis quae ponderavimus. Et similiter, qui ad obligationem hujus legis in locis distantibus requirunt temporis successionem , necesse est ut, tam respectu Gentilium quam respectu Judaeorum, illam postulent. Et ita possunt pro hac sententia merito citari Bonaventura in 4, distinction. 3, parte 2, articulo 3, quaestion. 2, in fine; Scotus, quaestion. 4; Gabr. , distinction. 1, quaestion. 4; imo et etiam D. Thomas in locis in princ. hujus capitis allegatis; et August., epist. 8 et 89, ut superiori libro, cap. 13, ponderavi. Item Bernard., Epist. 71; et Hugo de Sancto Victor., lib. 2 de Sacrament., p. 6, capit. 4. Solum superest difficultas, quia videtur sequi ex dictis etiam nunc non obhlgare legem gratiae totum universum, quia nec ab Apostolis promulgatum est Evangelium in toto mundo, nec promulgatum erat tempore Origenis, ut ex illo sumitur tractat. 28 in Matth., nec tempore Augustini vel Ruphini, ut sumitur ex Augustino, epistol. 80, et ex Ruphino, libro primo Histor., capite nono et decimo, nec tempore Bernardi, ut ipse significat libro tertio de Consideration. ad Eugen. , ac denique in nostro tempore videtur hoc experientia compertum esse: ergo per omnia haec tempora lex nova non obligavit totum mundum. Consequens autem admitti non potest, alias in multis orbis partibus potuissent toto hoc tempore salvari infantes sine Baptismo.
25. Responsio. — Respondeo negando sequelam, et ad probationem, respondetur distinguendam esse promulgationem a divulgatione seu notitia promulgationis. Nam promulgatio sufficienter facta est ab Apostolis in die Pentecostes et deinceps, cum "in omnem terram exivit sonus eorum", Rom. 10, juxta verbum Christi : "Eritis mihi testes usque ad ultimum terra", quod saltem per famam praedi- cationis impletum esse sentit Hierony m., Matthaei 24, ita exponens illa verba Christi: "Praedicabitur hoc Evangelium in universo mundo, et tunc veniet consummatio", id est, destructio Jerusalem, ut ipse ad litteram exponit, et idem sentit Chrysost., hom. 76 in Matth., et D. Thom. supra dictum locum ad Roman. Fieri autem potuit ut haec notitia Evangelii per multum tempus vel omnino non pervenerit ad multas mundi provincias, vel saltem non sufficienter. Hoc vero non obstat quominus totum mundum obligaverit post transactum tempus sufticiens ad perfectam diffamationem et notitiam. Unde etiam distinguendum est id quod est per se, ab eo quod est per accidens, et distinguenda est excusatio a carentia obligationis. Per se enim promulgatio publica cum tempore sufficiente ad integram divulgationem est necessaria ad integram obligationem ; per accidens autem potest illa divulgatio aut notitia impediri, inde tamen non umpedietur obligatio, quamvis oriri possit excusatio. Et ita concedo potuisse plures gentes excusari multo tempore a transgressione hujus legis, quia licet lex de se jam eos obligaret, ignorantia poterat a culpa exeusare. Non tamen potuit ignorantia impedire necessitatem Daptismi nec irritationem alterius remedii ; nam hunc effectum lex per seipsam operatur independenter a notitia subditorum. Quod non est inconveniens, nec contra divinam providentiam, quando solum per accidens contingit, et sufficiens promulgatio cum necessaria temporis amplitudine praecessit , quia omnibus legibus hoc commune est, ut ex dictis in superioribus constat.
On this page