Caput 5
Caput 5
An lex nova justificet vel alios habeat effectus.
1. Legem novam justificare, et in hoc superare legem veterem. — Communis ac certa sententia est, legem novam justificare, et in hoc superare legem veterem, quod non solum jubet praecipiendo, sed etiam juvat, gratiam et auxilium ejus inspirando, ut docuit D. Thom. 1. 2, q. 106, art. 2, et ibi omnes, et ex sacrae Scripturae expositoribus modernis tradit late Barrad., tom. 1, l. 4, cap. 3. Item Salm. ad Rom. 3, disp. 29, et ad Rom. 7, disp. 6; ex scriptoribus vero contra haereticos Bell., 1. 1 de Verbo Dei, c. 18, et latius 1. 4 de Justificat., a principio usque ad c. 6; Stapleton., in Antidoto ad Roman. 3; Valent., lib. de Differentia veteris et novae legis. c. 1. Probari autem solet haec doctrina ex Paulo, ad Rom. 1, dicente : "Evangelium est virtus Dei in salutem omni credenti", nam Evangelium idem est quod lex gratiae : dicitur autem virtus Dei, quia dat vires ad bene operandum, utique per justitiam et auxilium gratiae. Et huic consonat illud 1 ad Corint. 15: "Notum vobis facio Evangelium quod predicavi vobis, quod et accepistis, per quod et salvamini" ; salvantur autem homines si justificentur et in justitia perseverent : ergo totum hoc confert Evangelium. Praeterea frequenter Paulus docet legem veterem non justificasse, quod supra diximus esse verum de tota lege, etiam ut includente praecepta moralia, cum August. de Spirit. et litter., c. 8 et 17; et in hoc intendit Paulus distinguere legem veterem a nova. In hoc enim sensu dicit ad Rom. 3: "Ubi est ergo gloriatio tua Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non, sed per legem fidei", id est, evangelicam, quam c. 8 vocat legem Spiritus vitae in Christo Jesu ; et de illa subjungit : "Liberavit me a lege peccati et mortis" ; et infra ait datam esse "ut justificatio legis impleretur in nobis". Et ita intelligit haec loca August., l. de Spirit. et litter., c. 4, 8, 14, 16 et 18, et lib. 1 contra duas epist. Pelag., cap. 7 et 21;1. 1 de Pecc. mer. et remis., c. 11; ep. 157 ad Optat.
2. Objectio. — Responsio D Thom. ex Augustino.— Difficultas. —Non est autem facile ad explicandum quomodo lex nova hunc faciat effectum, quia lex consistit in praeceptis ; praeceptum autem, ut tale est, non justificat, quia non dat gratiam nec vires spirituales ; est enim quid extrinsecum objectum, bonum vel malum ostendens, vel constituens, et ita per se spectatum quasi extrinsece se habet ad hominem, sicut objectum : ergo non potest justificare, etiam in lege nova. Nam quoad hoc eadem videtur esse ratio de hac lege quae de quacumque alia. Ad hanc vero difficultatem respondet D. Thom. supra, ex Augustino, in locis allegatis, in lege nova duo esse, nimirum praecepta, documenta , seu consilia Christi, et spiritum fidei et gratiae qui in ea communicatur. Quoad priorem ergo partem concedit D. Thom. legem novam non justificare, propter rationem dictam; per spiritum autem gratiae dicit justificare, et quia hoc posterius est praecipuum in lege gratiae, ideo simpliciter haec lex justificare dicitur, juxta hanc declarationem. Et consequenter omnia loca Pauli in quibus sermo est de lege justi- ficante, intelliguntur ab istis Patribus de lege gratiae, quatenus est ipsa gratia, sub gratia intelligendo omne auxilium gratiae quod ad credendum et bene operandum datur. Unde etiam de hac lege secundum dictas ejus partes intelligunt illud 2 ad Corinth. 3: "littera occidit, spiritus autem vivificat". Nam per litteram intelliguntur praecepta et documenta, et quidquid pertinet ad doctrinam exteriorem, sive scriptam, sive verbo traditam : et ideo littera praecise spectata et separata a spiritu non dat vitam, sed potius per occasionem illam tolleret etiam in lege gratiae, si separaretur a spiritu. Nomine autem spiritus significatur auxilium gratiae, quod est principium spiritualis vitae. Statim ergo occurrit vulgaris difficultas, quae in simili tacta est supra c. 3; nam hoc modo nulla est differentia inter legem novam et veterem, vel naturalem : nam omnibus commune est ut per praecepta, quatenus praecepta sunt, non justificent, ut in dicta sententia supponitur, et omnes communiter videntur docere. Deinde vero est etiam omnibus commune justificare per gratiam annexam praeceptis : nam semper lex divina, praesertim quae de actibus supernaturalibus et in ordine ad finem supernaturalem data est, habuit adjunctum spiritum gratiae, quia sine illo impleri non posset, et Deus non praecipit impossibilia : omnis autem gratia, cum quacumque lege data, fuit sufficiens ad justificandum, ut constat : ergo nulla est differentia. Accedit quod hoc modo quaelibet lex Dei potest etiam appellari lex gratise, ratione impulsus ad justitiam, quia semper habet adjunctam gratiam, quae in lege nova non habet majorem proprietatem legis.
3. Responsio. —Alia differentia. —Ad hanc vero difficultatem est etiam responsio communis, gratiam convenire legi novae quasi per se et ex propriis ; antiquioribus vero legibus non ex vi illarum seu per se fuisse conjunctam, sed per respectum ad legem gratiae ; et ideo legi gratiae simpliciter tribui justificationem, non vero superioribus legibus, et propter eamdem causam non possunt appellari leges gratiae, quia licet in illis fuerit, non ex illis, sed per respectum ad legem novam. Et propter eamdem rationem, omnes qui in illis legibus justificati sunt, ut sic, ad legem gratiae pertinere dicuntur a divo Thom. supra, et est sententia Augustini in locis staum. citandis. Fundamentum autem hujus doctrinae est, quia nulla gratia data est hominibus a principio mundi usque nunc, nisi per Chris- tum, juxta illud Actor. 4 : Neque enim aliud nomen est sub celo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Quod intelligendum esse de omnibus hominibus, etiam qui Christum praecesserunt , docet optime August. in epist. 151 ad Optatum, et sumitur ex verbis ejusdem Petri Actor. 15: Per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi, id est, patres nostri : de illis enim locutus fuerat, et illos refert. Sumitur etiam ex Paulo ad Romanos 3, ibi: Propter remissionem pracedentium delictorum ; cui consonat illud ad Heb. 9 : /In remissionem earum pravaricationun, que erant sub priori testamento et illud 1 Cor. 10: Bibebunt autem de spirituali, consequente eos petra, petra autem erat Christus. Ubi de hominibus existentibus sub lege loquitur, eosque dicit bibisse de Christo petra et fonte aquae vivae, quia per fidem ejus gratiam impetrabant, ut late ostendit August. l. 1contra duas Epist. Pelag., c. 7 et 21. Unde concludit 1. de Peccat. meritis, c. 1: Quia gratia Salvatoris operata est in antiquis Sanctis, quicumque anteguam in carne Christus veniret , ad ejus tamen adjuvantem graltium, non ad legis litteram que jubere tantum, et non adjuvare potuit, pertinebant. Ob hanc ergo rationem spiritus gratie dicitur esse proprius legis novae, quia data est eo tempore in quo jam auctor gratiae advenit, et redemptionem hominum consummavit, gratiamque omnibus meruit. Imo idem ipse est auctor hujus legis et gratiae, et ideo praecipiendo simul praebet gratiam et vires ad praeceptum implendum ex vi talis status. Quod non ita erat in lege veteri, quae secundum illum statum praecipere poterat, non autem gratiam dare; sed mediante fide impetranda erat per Christum legis gratiae auctorem , ut explicuit Paulus ad Rom. 10. Et ex hac differentia sequitur alia, nimirum, adjutorium gratiae longe abundantius dari in hoc statu quam in praecedentibus, juxta illud Joan. 7: "Nondum erat spiritus datus , quia Jesus nondum erat glorificatus", quod dictum quidem est de speciali Spiritus sancti adventu in die Pentecostes, tamen cum proportione applicari potest ad abundantiam gratie hujus status propriam, qua in illo adventu significata et quodammodo inchoata est, ut sancti interpretantur. Et ob hanc etiam causam lex haec merito dicitur per antonomasiam lex gratiae, et lex justificans, et jugum suave, ac similia, quae legi veteri attribui non possunt.
4. Dubium superest. — Adhuc vero difficul- tas superest circa hanc sententiam et doctrinam : nam, licet quoad ea quae affirmat de spiritu gratiae, et de necessitate illius, et efficacia ejus ad justificandum, et de largitione vel obtentione illius per Christum et fidem ejus, et de discrimine inter veterem legem et novam, quoad hanc partem vera sint recteque satisfaciant, nihilominus quoad aliam partem legis novae, quae consistit in collectione praeceptorum (quae in ratione propriae legis est praecipua ), non videtur per illam doctrinam satisfactum, quia non videtur omnino negandum quin lex gratiae, etiam sic sumpía, aliquo modo justificet ratione sui, et non tantum ratione adjuncti, quod est gratia. Nam si hoc potest commode intelligi et explicari, non videtur negandum, cum ad perfectionem legis pertineat, et haec perfectio sit maxime consentanea excellentiae hujus legis, et secundum illam proprius explicetur hic effectus respectu legis novae, et differentia ejus a lege veteri in eodem effectu.
5. Responsio. — Notandum in quo sensu lex sumatur. — Videtur ergo satis probabiliter dici posse, in aliquo sensu proprio, convenire legi novae, per praecepta sua justificare. Ad quod explicandum, adverto legem collective sumptam (ut hic loquimur) non solum includere praecepta ut obligantia, sed etiam ut instituentia talem statum legis, et talia fundamenta illius congregationis seu Ecclesiae pro qua datur talis lex. Talis enim institutio positiva est, et inter effectus legis numeratur, ut supra circa legem humanam et circa legem veterem explicavi, quia non fit sine aliqua obligatione ad talem institutionem servandam. Item sub propria lege non tantum imperium, sed etiam promissio illi annexa comprehenditur ; tum quia accessorium sequitur principale, et sub illius appellatione comprehenditur ; tum etiam quia, sicut comminatio est quaedam pars legis poenalis, ita promissio est pars legis directivae et favorabilis: unde fit ut, sicut poena dicitur effectus legis, ita etiam praemium lege promissum inter effectus legis computandum sit, ut in superioribus etiam ostensum est. Ex quo etiam advertere maxime oportet, ut aliquid tribuatur propriae legi tanquam effectus ejus, non esse necessarium ut ab illa formaliter fiat, sicut fit obligatio (ut multi loquuntur); neque etiam ut effective ab illa fiat per seipsam tanquam a causa proxima et per se morali, quomodo irritatio actus, aut poena, vel inhabilitas aliquando fit immediate per legem; sed suffi- cere interdum ut, observatione vel transgressone legis, talis effectus necessario consequatur ex vi legis, seu institutionis, vel promissionis per ipsam factae. Sic enim irritatio actus vel poena est effectus legis, non solum quando per ipsam legem immediate fiunt, sed etiam quando fiunt per judicem secundum legem operantem. Et ratio est clara, quia tune etiam lex cooperatur ad talem effectum, saltem morali modo impellendo et movendo judicem ad illum.
6. De modo quo lex nova justificet probatue primo. — Dico ergo legem novam, etiam ut propria lex est, justificare, cooperando aliquo modo ad justificationem in suo genere, et non excludendo aliam causam, vel formalem, vel efficientem magis propinquam et propriam ejusdem justificationis. Probatur primo, quia per hanc legem instituta sunt sacramenta, quae ratione talis institutionis habent vim justificandi apud Deum ; ergo hoc titulo vere ac proprie dicitur lex haec justificare. Antecedens suppono tanquam certum ex Concilio Tridentino, sess. 7, 13 et 14, et ex materia de Sacramentis. Consequentia vero probatur ex declaratione facta, quia effectus ille pendet ex institutione, et institutio ex lege; ergo lex est causa saltem moralis a qua pencet talis effectus. Item quia talis lex (nostro modo intelligendi et loquendi) quasi obligat Deum, et necessitatem imponit justificandi hominem sic accedentem ad tale Sacramentum; ergo lex etiam est causa talis effectus in suo genere. Denique declaratur ex proportione ad legem veterem ; nam illa dicitur justificasse quoad justificationes carnis, ut ait Paulus ad Hebr. 9, quia instituebat sacramenta, quae habebant vim tollendi immunditias legis; ergo simili modo dicitur lex nova, in suo ordine altiori, justificare spiritualiter et coram Deo, quia instituit sacramenta habentia vim justificandi. Sic dixit Macar. Agypt., homil. 47 de Allegorus legis: Apud illos Baptisma sauctificabat carnem, apud nos autem est Baptisma sancti Spiritus et ignas, et alia quae prosequitur. Atque hanc doctrinam tradunt hic Sotus, Medin., Valent. et alii, qui non dicunt solum hoc interesse inter legem novam et veterem, nec propter hanc solam causam legem novam justificare, sed hanc esse unam ex sufficientibus rationibus, et unam ex excellentiis hujus legis supra veterem, et ita doctrina est verissima, et satis consentanea decreto Eugenii Papae in hne Concilii Florentini.
1. Probatur secundo. — Deinde probatur et explicatur assertio, quia haec lex continet multas promissiones internae justitiae et sanctitatis sub conditione alicujus operis ; ergo quando conditio impletur, justificatio, quae mediante tali opere comparatur , recte potest huic legi attribui tanquam promittenti. Consequentia patet ex discursu supra facto. Antecedens vero potest imprimis applicari ad promissiones gratiae Sacramentis factas, quae dicuntur esse de conferenda gratia ex opere operato, et sunt propria legis nova. Deinde habet locum in promissionibus factis operibus meritoriis, quae implentur in justificatione ex merito, seu ex opere operantis : nam illa justificatio recte attribuitur legi gratiae, quia per suam observationem justificat, ex vi promissionis in tali lege factae. Neque potest hoc ita attribui legi veteri ; nam licet observantia illius facta ex spiritu fidei vivae justificaret per augmentum gratiae, tamen promissio illius justitiae non erat ex tali lege, neque in ipsa lege, ut supra dixi, sed erat ex meritis Christi venturi, et ita quasi participabatur a lege gratiae, ratione auctoris ejus, quod habet locum etiam in statu legis naturae, ut supra notavimus. Denique (quod notandum est), cum haec lex per se et quasi ex propriis promittat spiritualem justitiam sub conditione operis, necessario includit vel promittit spirituales vires , et auxilia necessaria ut possint homines implere opera illa quae ad talem justitiam necessaria sunt; tum quia alias promissio sub conditione talis operis videretur ficta et inutilis ; tum etiam quia auctor hujus legis utrumque suis subditis meruit. Igitur, ratione promissionum per se pertinentium ad banc legem, omnis justificatio, tam secunda quam prima, et ipsum justificationis initium non immerito potest huic legi attribui. Et quamvis D. Thomas non ita distincte haec omnia explicuerit, nihil tamen horum negavit. Existimo autem in praeceptis hujus legis solum considerasse vim obligandi, et in documentis vim consulendi, vel ostendendi justitiam, et sub hac ratione dixisse legem hanc non justificare. Sub gratia autem comprehendere videtur omnia subsidia gratiae, inter quae computari possunt instrumenta per quae confertur , et promissiones ejus. Verumtamen, quatenus haec etiam ad legis officium et institutum pertinent, ut declaravi, merito etiam ipsi legi novae hic effectus in suo genere tribuitur.
8. Plures spirituales effectus posse huic legi attribui.— Peccatorum remissio.— Sacramen- talis gratia. — Characteres Sacramentorum, etc. — Alii nove legis effectus. — Ex quo tandem colligo plures spirituales effectus posse huic legi attribui. Hujusmodi sunt imprimis omnes illi qui sunt effectus Sacramentorum, ut est peccatorum remissio et omnis sacramentalis gratia, sive habitualis sive actualis, et characteres Sacramentorum , ac subinde potestas ordinis, quae per unum ex Sacramentis confertur : nam omnia haec dantur ex vi institutionis hujus legis. Imo cum his connexa est etiam potestas jurisdictionis pertinens ad forum Sacramenti poenitentiae, quia non potest illud Sacramentum sine hac potestate subsistere, et ideo in illius institutione includitur haec potestas seu promissio ejus in generali, respectu Ecclesiae, licet determinatio seu applicatio talis potestatis ad has vel illas personas fuerit dependens ex arbitrio Christi, et ex alia peculiari institutione. Verumtamen illa etiam determinatio et institutio ad legem novam in tota sua amplitudine pertinet, et ideo hoc etiam titulo talis potestas inter effectus hujus legis computatur. Unde consequenter fit, ut tota etiam spiritualis potestas jurisdictionis, quae est in Ecclesia pertinens ad ejus externum regimen , et status hierarchicus ejusdem Ecclesia cum perfecta monarchia, dici possunt effectus hujus legis ; quia omnia sunt a Christo instituta, et quadam immutabili lege stabilita : et ideo haec et similia dicuntur esse de jure divino legis gratia , quamvis non omnia aeque primo et immediate sint de jure divino, ut ex propriis locis constat. Denique alia etiam spiritualia bona, quae ex vi generalium promissionum fidelibus conferuntur, inter effectus hujus legis computari possunt, ut explicatum est. Aliqui etiam huic legi attribuunt omnia privilegia gratiae, extraordinaria auxilia, et vocationes, etiam miraculosas, quae in hoc statu legis frequenter communicantur. Sed, hoc licet sit verum ratione auctoris hujus legis, quia haec omnia abundantissime meruit, et ideo etiam sint valde consentanea statui hujus legis, non tamen ita proprie tribuuntur legi secundum propriam rationem ejus, cum potius supra vel ultra legem esse videantur. Praeter hos autem effectus non occurrunt alii qui possint huic legi proprie tribui, quia haec lex nec promittit bona temporalia, ut talia sunt, nec etiam per se infert irregularitates, neque alias poenas hujus vitae, neque etiam irritat actus quos lex ipsa naturalis non irritat, ut ex dictis in capite secundo satis constat.
On this page