Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

De divina unitate

CAPUT VI. DE DIVINA UNITATE.

1. Quoniam transcendentalia praedicata cum ente convertuntur , et re ipsa nihil aliud dicunt quam ipsam rei entitatem sub aliqua negatione , vel connotatione a nobis conceptam : ideo theologi omnes, post explicatam Dei essentiam seu entitatem , solent de his transcendentibus praedicatis, prout Deo accommodari possunt, disputare, et hac occasione de his transcendentibus absolute et in tota sua latitudine tractant. Quia vero illud negotium proprium est theologiae naturalis, ad eam illud remittimus, illud enim in disputationibus Metaphysicis pro captu nostro peregimus. De his ergo transcendentibus solum prout ad Deum pertinent, et in fide fundantur in hoc, et duobus sequentibus capitibus dicemus. Nam ex quinque transcendentibus , quae ultra ens solent numerari : Aes et aliguid, nulla indigent declaratione; et ita nec D. Thomas in quaestionibus primae partis, nec theologi in 1. de illis disputationem aliquam instituunt, et quia re vera sunt fere synonyma cum ente; et non dicunt rationem formalem ab illo, et a caeteris transcendentibus omnibus distinctam, ut disp. 3 Metaphys., sect. 2, latius dictum est. Ubi propterea conclusimus, tria tantum numerari proprie transcendentia, quae respectu entis se habent ad modum passionum ejus, quarum prima est Unitas, secunda Veritas, tertia Bonitas. De his ergo eodem ordine dice- mus, eas ad Deum applicando. Quod etiam possumus facili negotio expedire, quia in secundo tomo Metaphysicae omnia, qua in hac parte de Deo naturaliter cognosci possunt, copiose disputavimus.

2. Dupliciter unum de Deo predicatur. — Igitur circa Unum advertendum est, in dnplici sensu posse de Deo praedicari, scilieet, aut affirmative tantum, aut exclusive. Priori enim modo de quolibet ente atfirmamus esse unum , etiam. si multa similia entia existant, quia esse unum in hac significatione, non negat esse alia similia, sed negat divisionem in ipsa re, quae una dicitur, et ponit distinctionem seu divisionem ab aliis. At vero posteriori modo, unum excludit consortium aliorum similium, sicut ol dicitur esse unus, eitc. Priori ergo modo per se notum est, Deum esse unum ea ratione qua est ens, quia in se indivisus est ; alias non esset ens, sed entia. Et ab aliis necessario est distinctus, quia est proprium et particulare ens; alias et omnia essent Deus, et Deus esset lapis, ignis et aliae res creatae, si Deus non esset ens distinctum ab illis. Imo addit D. Thomas, 1. p., q. 11. art. 4. Deum esse maxime unum, quod etiam est evidentissimum ex dictis, quia est in se maxime simplex , ideoque summam divisionem in se habet et a rebus creatis infinite distat; ideoque ab illis maxime divisus, seu distinctus est, secundum entitatem suam. Praeter quod (ut Eugubin. refert l. 3, de Peren. Philosophia, cap. 7) antiqui etiam philosophi vocabant Deum ipsum wnn. Quomodo autem cum hac summa unitate stet Trinitas personarum , ut vere stat, dicemus infra in proprio tractatu. Haec enim Dei unitas non secundum personas, sed secundum essentiam consideratur, quae in omnibus personis una est et cum eis identitatem habet maximam. Ex quo etiam intelligitur, praedicatum hoc addere divinae essentiae, praeter negationem quandam, vel ad summum relationem identitatis ad seipsum, quae rationis est.

3. Unn etiam exclusive de Deo dicitur. — Ulterius vero addendum est, Deum esse unum etiam exclusive , quia praeter illum nullus est verus Deus nec esse potest. Circa quam veritatem errarunt olim omnes idolorum cultores, et gentes quae deos plures esse crediderunt , quia non concipiebant verum Deum,, nec primam causam. et principium omnium. Nec defuerunt haeretici ; qui pluralitatem etiam Deorum introduxerunt, qui videntur posse ad duo capita reduci. Quidam posuerunt duos deos, non tamen aequales omnino , sed unum bonum et alium malum, utrumque vero faciebant primum principium aliquarum rerum, vel spiritualium vel corporalium, vel bonorum vel malorum operum : isti fuerunt manichaet et cerdoniani, contra quos disputandum est tractando de Deo, ut est causa rerum, et interim videri possunt dicta in primo tomo Metaphysicae disp. 20. Alii haeretici introduxerunt plures deos occasione mysterii Trinitatis, multiplicando divinas naturas in tribus personis. Et quidem Arius, et alii qui naturas illas inaequales posuerunt, non errabant circa unitatem Dei, sed circa Trinitatem personarum , quia in rigore solam illam, quae supremam habet naturam , ponebant esse verum Deum. Proprie ergo errarunt in hoc articulo, qui naturas distinguebant in personis cum aequahtate naturarum inter se, ut infra lib. 4.de Trinitate in principio referemus, ubi contra hos omnes disseremus.

4. Deum esse unm fides docet. — Est ergo veritas catholica: divinam naturam veram et per essentiam multiplicari non posse, ideoque unum tantum esse Deum. Quam veritatem tam aperte et frequenter repetit Scriptura, ut particularia testimonia referre non videatur necessarium. llla vero sunt praecipua, ubi non solum Deus unus dicitur , sed etiam expresse omnis alius excluditur. Deut. 4: Dominus ipse est Deus, et non est alius preeter eun. 4. Reg.2: Non est sanctus, ut est Dominus, nec enim est alius extrate. Psal. 1: Quis Deus preter Deum nostrum ? Et Psal. 8b: Tu es Deus solus. Sap. 12: Non est alius quam tu. Unde quod Deut. 6. dicitur: Dominus Deus tuus, Deus unus est , bene a quodam scriba, Christo Domino annuente, explicatum est. Matth. 12: Quia unnus est Deus , et non est alius preeter ewn. Et subdit Evangelista: Fidens Jesus quod sapienter respondisset diat illi, etc.

5. Probatur etiam auctoritate. — Unde elegaanter Dionysius cap. 2. de Divin. nomin. dixit: In omnibus fere sacris libris advertimus Divinitatem sancte preedicari, ut singularem quidem et unicam, ob simplicitatem atque unitatem excellentis illus individui ex quo veluti vivifica virtute in unum tendimus. Et Damascenus lib. 1, cap. 5, dixit: Apud eos qui Scripturis credunt Deum esse unum, ewtra controversiam est. Quare necessarium non est, Patres referre. Ex professo vero pro hac veritate contra paganos disputarunt Justinus libro de monarch. et orat. ; Parenetus ad gentes; Athanasius orat. contra Idola ; Tertullianus in Apolog. adversus gentes; Cyprianus de Idolorum vanit.; Arnobius lib. 2. contra gentiles ; Lactanius lib. 1. div. Inst.; et Augustinus l. 4. de Trinit. et contra haereticos Tritheitas, patres omnes disputantes de Trin. Hoc in primis jaciunt fundamentum, ut Augustinus notavit l. 1 de Trinit. et suo loco dicemus.

6. Ratione preeterea comprobatur — Ratione naturali, seu Metaphysica , probavimus hanc veritatem in disputatione 30. Metaphysicae secton. 10, juncta disputatione 29, sect. 2 et 3. Cujus summa est, quia nec possunt dari duo entia prima quae a se sint, sine productione, nec possunt dari duo entia quorum unum ab alio procedat distinctum in natura et essentia, quae sint aequalia in perfectione naturae. Nam ex his principiis evidenter concluditur, Deum non posse esse nisi unum. Quia debet esse ens necessarium et summum, ita ut non possit habere superiorem : nam si habet superiorem et factorem, jam non erit Deus, sed colet illum tanquam Deum, a quo fuerit factus. Quam rationem ex effectibus et supremo dominio veri Dei in omnia, late dicto loco confirmavimus, praesertim disp. 29. Potestque discursus ibi factus ad causalitatem finalem applicari, nam ex ratione ultimi finis recte colligitur, tantum esse posse unum ultimum finem: quia impossibile est duobus dominis servire tanquam supremis dominis, et in duos terminos tendere tanquam ultimos. Deus autem est ultimus finis rerum omnium et praesertim hominum et intellectualium rerum ideoque, Alpha et Omega, principium et finis dicitur Apocalypsis ult. Est ergo unus tantum Deus altissimus, quia omnia propter semetipsum operatus est, ut dicitur Prov. 16. Atque huc spectat quod Deus talis esse debet, ut super omnia diligi debeat, at non potest diligi super omnia nisi unus tantum sit. Nam si sint duo, vel ambo aeque diligendi sunt, et sic neuter super omnia vel non aeque diliguntur, et sic solus ille Deus erit, qui est super omnia diligendus. Ideoque scriba ille, qui cum Christo loquebatur Mar. 12. ad confitendum primum praeceptum : Diliges Dominum Dewn tuum ez toto corde, recte praemisit : IVon esse nisi umum Deum.

7. Neque in hac veritate occurrit difficultas praeter eas, quae ad mysterium Trin. spectant, de quibus suo loco dicemus. Circa rationes a quibus ipsa veritas probatur, disputari posset an sint demonstrationes , et quam sit certum veritatem hanc demonstrari lumine natural. Sed in hoc fere eamdem certitudinem censco esse, quae de existentia Dei. Et ita sentiunt graviores theologi cum eadem certitudine. D. Thomas 1. p.. q. 11, art. 3; et 1. contra gentesc. 49 : et in 1, dist. 2, ubi Scot. Dur. et alii ; Mars. 1. q. 5; Alens. 1. p., q. 13. Unde praecipuos philosophos hanc veritatem cognovisse ostendunt Patres supra citati. Et Cyr. 1. contra Julian. c. 9; Eus. 1. 1. de prapar., c. 9.

PrevBack to TopNext