On this page
Caput 7
Caput 7
De veritate divini esse
1. Ferum prius est bono saltem ratione. — Veritas quotuplem sit. — Verum, ut supra dixi, et D. Thomas fatetur 1. p., q. 16, art. 4. prius est saltem ratione formali quam bonum, et ideo ordinem ipsius rei attendentes , prius de veritate dicimus, licet D. Thomas alia ratione adductus ordinem commutaverit. Solet autem distingui veritas in veritatem rei, quae in essendo dicitur, et veritatem cognitionis; quibus addi potest veritas locutionis vel scriptionis, vel cujuscumque similis significationis ad placitum, ac denique veritas voluntatis, quam moralem possumus appellare , et harum omnium veritatum est aliqua mentio in scriptura, ut statim dicam.
2. Feritas moralis in decisione hac locum non habet. — Hic ergo non est sermo de veritate morali, quae in nobis significat virtutem quamdam, qua inclinamur ad loquendum semper verum. Cui proportionale attributum in voluntate divina respondet, ut infra dicemus, quo non solum inclinatur, sed etiam quoad specificationem determinatur ad dicendum verum, ita ut si loqui vult, non nisi verum dicere possit. -Unde etiam prima veritas in dicendo nominatur , et sub ea ratione objectum fidei nostrae esse creditur. Et ab hoc attributo intelligo nominari Deum in Scriptura Deum veritatis, Psal. 39: Redesnisti me, Domine Deus veritatis , id est , qui mentiri non potes. Sic etiam Joan 14, 15, vocat Christus Spiritum sanctum, Spiritum veritatis, id est, doctorem nfaillibilem veritatis.
3. Veritas moralis veritatem locutionis supponit. — Quocirca haec veritas moralis suppouit veritatem locutionis , quae illius objectum est. De qua etiam hic non est sermo, sed tractando de fide, de locutione Dei certa et infallibili consequenter agitur. Non est erim dubium , quin haec veritas etiam in Deo sit, vel potius a Deo sit, quia est in verbo externo ejus. Et ideo tale verbum appellari solet in Scriptura ver- bum veritatis ad Eph. 1: Cun suscepistis verbum ceritatis. Et quia haec veritas verbi Dei est maxima, ideo solet nomine absoluto veritatis appellari ad Gal. 5: Quis vos impedivit obedire veritati ; Psal. S8: Neque nocebo in veritate mea. Et sic etiam intelhgi potest id Joan. 19: Veni, ut testimonium perhibeam veritati.
4. Veritas moralis et locutionis veritatem cognitionis supponit. — Ab utramque autem ex his veritatibus necessario supponi debet veritas in cognoscendo, quia nemo potest ex propria voluntate et intentione vera loqui, nisi ea cognoscat; in cognitione igitur seu mente Dei, certa et infaillibilis residet veritas. Sed ejus consideratio ad materiam de scientia Dei spectat, quam summatim in libro tertio hujus tractatus comprehendemus. Quid autem sit haec veritas in cognoscendo ( in reliquis enim nihil est difficultatis) generatin tractavimus in Metaphysica, disp. 8, per sex primas sectiones, quae divinae cognitioni ac menti facile applicari possunt, ut ibi breviter fecimus sect. 5, in fine.
5. De veritate rei hic agitur. — De veritate igitur rei, quae transcendentalis dici solet, hic agimus. Et quod ad fidei doctrinam pertinet , certum est esse Deum verum Deum, ac proinde habere veritatem essentialem in essendo, quidquid tandem illa veritas sit. Hoc patet, quia saepe in Scriptura appellatur Deus verus, ut distinguatur a falsis Diis; sic dixit Christus Joannis. 17: Hoec est vita eterna, ut cognoscant te solum Deum verum. Et Paulus I. ad Thessal. 1: Conversi estis a simulacris servire Deo vivo et vero. Et primae Joan. 5: AHlc est cerus Deus. Jerem. 9: Opus artificum universa hec, Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et Rem sempiternus. Sucut ergo ex fide confitendum est, hunc esse verum Deum verum spiritum, veram substantiam, verum ens, ita confitendum est in illo esse veritatem illam, a qua talis denominatio sumitur.
6. Veritas haec Deo inest absque aliqua dependentia ab intellectu creato vel operatione. Non consistit in relatione rationis aut eatrinseca denominatione ab actu intellectus creati.— Deinde censeo certum, veritatem hanc ita convenire Deo in re ipsa, ut non pendeat ex aliquo intellectu creato neque ex operatione ejus. Patet , quia hcet nullus esset intellectus creatus, Deus esset verus Deus; ergo haberet id, unde talem denominationem suscipit ; ergo haberet veritatem in suo esse, nam ab illa denominatur verus Deus. Primum antecedens videtur per se evidens, quia Deus tam a se neces- sario ac essentialiter est verum ens et Deus verus, quam necessario est ens et Deus, non habet ergo hanc veritatem dependenter ab intellectu creato vel operatione ejus. Unde etiam concludo, hanc veritatem non consistere in relatione rationis, nec illam proprie postulare, nec in denominatione extrinseca ab aliquo actu intellectus creati, nam talis relatio, vel denominatio omnino pendet a tali operatione.
7. Non consistit etiaum in denominatione a cognitione vera, quam Deus de se habet. — UIterius vero adjungo, veritatem hanc formaliter non consistere in sola denominatione a cognitione vera, quam Deus habet de se, quamvis non sit sine aliqua connotatione illius per modum termini virtualis vel fundamentalis habitudinis, quam veritas in essendo intelligitur addere supra ens, quam proportionaliter addit veritas essendi Dei ad ipsum esse Dei. Prior pars declaratur, quia licet non possit esse verus Deus, quin se verum Deum esse cognoscat, quia haec ipsa cognitio pertinet ad essentiam et substantiam veri Dei, ut infra ostendemus: tamen formaliter ac praecise loquendo, non ideo hoc ens est verus Deus, quia videt se esse verum Deum : sed e converso ideo videt se esse verum Deum, quia re ipsa verus Dens est ; ergo proprie et formaliter non denominatur Deus, verus Deus, a veritate cognitionis quam de se habet, sed potius veritas haec in essendo secundum rationem supponitur ad cognitionem illam. Rationes perspicuae sunt: assumptum vero patet, quia illa cognitio est pure speculativa; ergo non dat objecto veritatem suam realem, sed solum intuetur illam ; ergo supponit illam ; Deus ergo ex se et ex natura sua habet quod sit verus Deus, non ex eo, quod ut talis cognoscitur, vel cognosci potest a se vel ab alio.
8. Doctrina quedam ut vera ex Metaphgsica supponitur. — Ut autem altera pars intelligatur, oportet ex Metaphysica supponere, quid addat verum transcendens supra ens, quod hac occasione hic solent tractare theologi. Ego vero id late disserui in disputatione S Metaphysieae, sect. 7, et ideo hic solum suppono, verum supra ens nihil reale intrinsecum addere, sed solum dicere entitatem rei, cum quodam modo peculiari concipiendi illam, qui potest dici esse cum quadam reflexione supra cognitionem rei, seu cum quadam connotatione cognitionis. Appellatur enim aliquid simpliciter ens vel tale ens, verbi gratia, aurum ab entitate seu natura reali auri, quam habet ; appellatur autem verum aurum, per quandam reflexionem ad cognitionem, quia nimirum est tale aurum, ut si concipiatur tanquam aurum, cognitio illa sit vera et conformitatem habens cum objecto suo. Nec vero propterea putandum est, vocari aurum verum aurum per denominationem extrinsecam a tali cognitione, sed ab entitate auri, quam in se habet, quatenus fundare potest illam cognitionem et veritatem ejus ; et quia non possumus illud fundamentum explicare nisi per habitudinem ad veram cognitionem et judicium de re, ideo dicimus veritatem rei connotare aliquo modo illam cognitionem, directe vero, et in se non esse aliquid praeter entitatem rei.
9. Hanc ergo doctrinam, hic ut veram supponimus, neque eam amplius probamus, quia praeterquam quod dicto loco probata est, sutficit quod per se est intelligibihs et quocumque alio modo vix potest expediri, quid veritas in essendo sit. Hac ergo doctrina supposita constat, multo magis idem sentiendum esse de Deo, ut est verus Deus; non potest enim veritas haec addere Deo rationem aliquam entis realem, sive absolutam, sive respectivam, ut per se notum est, nec debet poni in sola relatione rationis conficta vel extrinseca denominatione, ut ostensum est, neque est omnino synonymum dicere Deum et verum Deum, sed aliquis distinctus conceptus per illas voces explicatur ; ergo addit saltem illam connotationem, et quasi reflexionem conformitatis ad conceptum et judicium veri Dei. Cumque Deus intra se habeat perfectissimum judicium de se ipso, et omnia alia extrinseca ilh sint et accidentalia, seu non necessario sint recte per dictam habitudinem ad suammet cognitionem, haec veritas explicatur. Ex qua etiam consequenter habet, ut fundamentum omnis veri conceptus, qui de Deo formari potest.
10. Non solum habet Deus veritatem in essendo, sed est ipsa summa veritas.—Atque hinc tandem conclusit D. Thomas dicta q. 16, art. 6, Deum non solum habere veritatem in essendo sed esse ipsammet veritatem summam et maximam, quia et est suum esse et in illo habet summam. necessitatem essendi, et ex hoc capite habet firmum fundamentum illius conformitatis, quam connotat veritas entis, et aliunde est etiam sua cognitio et sua essentia est suum intellgere. Unde, dum ipse Deus conformabilis est vel conformitatem habet per modum objecti cum supremo judicio de vero Deo : non alteri, sed sibi ipsi conformatur, estque illa conformitas essentialis ipsi Deo, quia est per summam identitatem et simplicitatem. Ideoque et est sua veritas, et est summa ac maxima veritas, quae concipi aut cogitari potest : atque ita intelligit D. Thomas supra, Christum de se dixisse : Ego sum via, ceritas et vita ; et 1. Joan. 5: Spiritus est qui testificatur . quia Christus est veritas. Idem cum proportione dici potest de veritate in cognoscendo, praesertim si divinam cognitionem ad suum primarium objectum, qui est ipsemet Deus, comparemus. Sic enim non solum habet conformitatem cum objecto suo, sed etiam est ipsamet essentia ejus, et ideo est summa et maxima veritas. At respectu secundariorum objectorum, licet non habeat Deus tantam identitatem cum illis, prout in se sunt, nihilominus etiam respectu illorum est prima et maxima veritas, quia illa omnia in se et per se continet, et ex infinita vi intelligendi illa per sese cognoscit, prout in se sunt, cum summa evidentia et claritate, quam ex se habet. Atque adeo cum summa necessitate habet conformitatem cum illis, et ex visui infiniti luminis. Ideoque sub omni consideratione est prima et summa veritas, praeter quam quod est fons totius veritatis, sicut et omnis entis. Neque in his omnibus difficultas alicujus momenti occurit : caetera vero, qua generalia et metaphysica sunt, in loco allegato sunt dicta.