On this page
Caput 8
Caput 8
De bonitate divini esse
4. Multipliciter Deus bonus appellatur. — Variis modis solent res bona denominari, et omnibus illis secundum generales et formales rationes earupa, seu quatenus ad perfectionem spectant et excludunt imperfectionem, Deus bonus est, altiori modo, et majori excellentia, quam res ulla creata possit bona vocari. Quae doctrina recte intellecta catholica, ut opinor, est, et omnino certa, ut constabit ex his quae divina Scriptura de divina bonitate tradit, quod fiet distinctius descendendo ad singulas denominationes.
2. In primis res bona uuncupatur, quia per feca.—Primo igitur dicitur res bona, quia in suo esse perfecta est, i.e. quia habet omnia quae ad complementum sui esse requiruntur, juxta descriptionem Aristotelis 5. Metaphysic. dicentis: Per fectum csse, cui nibil deest. Et hoc modo est evidens ratione naturali, Deum esse bonum et perfectum, ut in Metaphysica, disp. 30, sect. 1 ostendimus, et statim probabitur ex Scripturis et ex principiis fidei jam positis evidenter colligitur. Ostensum est enim, Deum esse ens -necessarium et suum esse simplicissimum, ac denique esse eadem necessitate verum Deum; habet ergo necessario totum id, quod in re ipsa necessarium est ad verum esse per essentiam, nec potest illa perfectione privari, quia necessario est, nec parte ejus. quia partes non habet, nec augeri potest nec minui. Ergo necessarium est perfectum ens et perfectus Deus.
3. Deus hoc modo per antonomasiam bonus dicitur. — Addendum praeterea est, Deum in hoc genere bonitatis esse singulari modo bonum, ratione cujus singularitatis et excellentiae per antonomasiam dicitur bonus et solus bonus. Hoc probat illud Matthaei decimo nono, et Luc. 18: IVemo bonus nisi solus Deus. em hac de causa dicitur in Scriptura, Deum non habere similem, Isai. 44: Qui similis mei? Et cap. 46: Cui assimilastis me et adeguastis me? et fecistis similem ? Psalm. 34: Domine, quis similis tibi ? Hac etiam ratione sepe in Scriptura vocatur Deus, Alfissimus, eic. Haec autem singularis excellentia Dei consistit in hoc, quod ipse solus habet, quod sit bonus per essentiam, ut docet D. Thomas diet. art. 3. Quod exphcat distinguendo in creaturis tres gradus perfectionis entitativae, superadditae per accidentia et consummatae per consequutionem ultimi finis, quas omnes habet Deus per essentiam. suam, et non aliqua creatura.
4. Patet discurrendo per singulas : nam Denus, cum sit suum esse essentialiter, habet perfectionem suae entitatis, quod non est in aliqua creatura, quia nulla est suum esse. Quae differentia aliquibus videtur difficilis , quia etiam creatura habet perfectionem essentialem per suam essentiam : et licet non semper actu existat, tamen semper est verum dicere, esse essentialiter bonam; nam sicut haec propositio est aeternae veritatis : Homo est risibilis, ta et haec : Ens est bommm, leo est tantee perfectionis essentialis. Sed quidquid sit de quaestione Metaphysica, an essentie, dum non existunt, possint simpliciter dici bonae, quam in Metaphysica, disputat. 10, tractavimus: in praesenti differentia intenta, et clara est, quod bonitas Dei essentialiter habet, ut sit actualis et realis bonitas, et hoc modo habet illam Deus ex vi suae essentiae et non aliunde ; creaturae vero non habent illam hoc modo, sed oportet ut ab alio illam recipiant ; nam et ipsammet essentiam actu non habent a se, nisi ab alio illam recipiant.
5. Quocirca, licet demus illam propositionem : Essentia creature est boua, esse perpe- tuae veritatis, si copula astrahat ab actual existentia ut in rigore potest : nihilominus verum non est, bonitatem essentialem creaturae esse aeternam aut esse simpliciter ex vi suae essentiae, sicut vere dicitur de bonitate divinae essentise, et ideo singulari modo dicitur et est bona per essentiam. Postquam autem creatura producta est et existentiam habet, nemo dubitare potest, quin essentia in se et per se habeat aliquam bonitatem, scilicet essentialem. Quia vel non est res distincta a sua existentia, vel licet sit (quod non credimus), nihilominus entitas essentiae actu existens aliquid est, et perfectionem essentialem habet per seipsam, secundum quam distinguitur ab alia essentia creata , et magis vel minus perfecta est quam illa. Omnis item talis essentia est natura a Deo creata, ergo et bona ; nam omnis creatura bona est, 1. ad Timoth. quarto, et omnis natura creata, ut sic, est participatio divinae naturae et bonitatis ejus, ut Augustinus docet contra Manichaeos libro de Nat. boni, cap. 1. Non potest igitur hoc in dubium vocari, nec Divus Thomas contrarium docere voluit, sed solum essentiam creatam non habere ex se hanc ipsam bonitatem actualiter, sed ex Deo.
6. Bonitas creaturis accidentaliter conveniens Deo essentialiter competit. — Praeterea quoad bonitatem, quae solet creatis naturis addi per accidentia, Deus etiam est singulari modo bonus per essentiam, quia Dei essentia non perficitur per accidentia, sed quidquid perfectionis convenire potest alicui naturae per accidentia, ei convenit essentialiter, quod nondum a nobis demonstratum est, in sequentibus vero capitulis demonstrabitur. Unde ex hac parte etiam habet Deus, ut non possit non habere omnem hanc perfectionem sine ullo defectu, quia eadem necessitate illi convenit, qua propria essentia et proprium esse.
7. Dubium. — Resolvitur. — Solum posset hic dubitari de quibusdam perftectionibus extrinsecis, quae licet per extrinsecam denominationem conveniant Deo, aliquod bonum ejus esse videntur, ut esse creatorem et se actu communicare aliis, sic enim aliqui putant actionem transeuntem esse aliquam perfectionem agentis. Item esse Dominum rerum omnium, item habere gloriam et honorem in rationalbus creaturis. Sed ad hoc negandum est, haec omnia extrinseca addere Deo aliquam bonitatem vel perfectionem. Quia in universum denommnatio extrinseca non est perfectio formalis rei sic denominatae : nec res extrinseca esse potest bonitas formaliter perficiens aliam, ut sumitur ex eodem D. Thoma dicta q. 9, art. 4. Unde a fortiori sumitur argumentum: nam creaturae non possunt dici bonae a bonitate quae est in Deo, ut a forma denominante, sed ut ab efficiente vel fine : ergo multo minus poterit bonitas existens in creatura formaliter perficere Deum, aut eum bonum denominare. Nulla est ergo in Deo bonitas accidentalis, sed tota est per essentiam.
8. Deus quomodo contineat bonitatem, quee in assecutione finis potest inveniri. — Tandem de perfectione, quae est in adeptione finis, ait D. Thomas dicto art. 3, Deum non ordinari ad alium ut ad ultimum finem, et ideo non indigere hac perfectione, neque esse capacem ejus, quia supponit imperfectionem. Addendum vero est ex eodem D. Thoma 1. p., q. 26, per totam, et ex his que diximus disp. 30 Metaphys., sect. 14, in fine. Quod sicut Deus dicitur esse a se quatenus non est ab alio, ita dicitur quiescere in se, quia non habet extra se finem, sed sibimet est illud bonum, quod in ultimo fine esse potest, seclusis imperfectionibus. Et ita etiam quoad hanc partem habet necessario omnem bonitatem et pertectionem, quae in adeptione ultimi finis esse potest. Quia semper ac necessario beatus est, et in se solo omnem sufficientiam ac beatitudinem habet, eaque perfruitur per suammet essentiam, intelligendo scilicet et amando se, quod per suammet essentiam habet, ut videbimus, et ideo etiam quoad hanc partem per essentiam bonus est.
9. Debita compositio partium creutwris bonitas est.— Nullo modo ad bonitatem De vequiritur. — Praeter has vero bonitates considerari solet in creaturis alia quae consurgit ex integritate partium integralium cum debito modo et ordine. Ad quam etam reducitur pulchritudo corporalis, quae illam integritatem requirit, cum aliqua perfectione accidentah conjunctam. Verumtamen tota haec bonitas formaliter sumpta est imperfectissim ordins, est enim propria corporalium et materialium rerum : et ideo illam Divus Thomas praetermisit, quia non potest requiri ad bonitatem Dei, cum neque ad perfectionem entis, ut sic, necessaria sit. Positive ergo (ut sic dicam) non potest haec bonitas Deo attribui, sed solum secundum negationem, quia nimirum nulla ilh deest integritas quae ad perfectionem necessaria sit. Item secundum quandam eminentiam, quia in simplicissima essentia sua habet totam perfectionem suam. Ac denique secundum rationem potest in illo considerar consti- tutio ex variis praedicatis, quae nos concipimus et illi tribuimus, et in his etiam habet necessario et per suam essentiam omne complementum entitatis suae. In qua habet, non corporalem pulchritudinem sed spiritualem, infinitam et omnem nostram cognitionem superantem.
10. Denique in substantiis creatis potest considerari perfectio propria personae, ut sic, quam intelligitur addere ultra perfectionem essentiae seu naturae. Et hujus etiam non meminit D. Thomas, vel quia jam ostenderat quaest. 3, art. 3, Deum esse naturam suam, vel certe quia haec consideratio ad mysterium Trinitatis potius quam unitatis Dei spectat : ubi propterea de illa dicemus latius. Nunc vero dicimus perfectionem subsistendi, quae in supposito considerari potest, Deo etiam per essentiam suam convenire. Perfectionem autem incommunicabiliter subsistendi, quae magis propria est suppositi, ut sic, qualiscumque illa sit, Deo non deesse, eique necessitate naturali convenire, et per suam essentiam saltem identice illam habere, et hoc satis esse, ut etiam quoad hanc partem dicatur Deus de se bonus, et perfectus per essentiam suam.
11. — Creatura respectu Dei bona est secundum quid. — Sic Deus perfectus est, ut omnis perfectio, qua talis ei conveniat. —Ultimo addo in hoc puncto, creaturam etiamsi in suo genere habeat omnem integritatem et perfectionem, et ideo bona possit dici absolute, nihilominus comparatione Dei esse bonam secundum quid, solum autem Deum dici posse simpliciter bonum. Nam creatura dici potest bona ad summum quia habet omnem perfectionem sibi debitam , vel secundum naturam suam, vel etiam secundum omnem capacitatem suam, vt est sub ordinatione divina. At Deus ita habet omnem perfectionem sibi debitam, ut omnis omnino perfectio quatenus perfectio est, illi sit debita et necessario ei conveniat, et peressentiam suam. Hoc significavit Deus Exod. 33, cum se appellavit omne bomum , dicens Moysi: Egoostendam tibi omne bommm ; quo loco ad hoc propositum utitur Divus Thomas 1. contra gentes, capit. 48. Item multi ita legunt et interpretantur verba Joannis 1: Quod factwn est in ipso vita erat, quod sentit Augustinus ibi. Quae sententia est probabilis, licet lectio et interpretatio dubia sint. Clarius videtur illud ad Romanos undecimo : Zz ipso, et in ipso et per ipsum sunt omnia. Sed neque hic locus probat, nisi mediante aliqua illatione ; nam particula in habitudinem causae di- cit. dicuntur enim omnia esse in Deo, quia ab ipso pendent ipsumque respiciunt ut conservatorem suum ; vel in ipsum, ut in finem tendunt, sicut ad Coloss. primo : 7n ipso condita sunt universa , et omnia in ipso constant. Et Actorum decimo septimo : 7n ipso civimus, mocemur et sumus. Quia tamen non potest Deus omnia continere sua potentia, nisi in suo esse aliquo modo omnem perfectionem praehabeat, ideo ex illa particula 7n ipso hic etiam sensus obfirmari potest. Sic enim argumentatur David Psalmo nonagesimo tertio : Qui plantavit awrem non audiet ? aut qui finait oculum non considerat ? Unde etiam est illud Psalmi 49: Pulchritudo agri anecum est , et alia infra afferemus tractantes de scientia Dei et de ejus infinitate. Videri etiam possunt dicta dist. 30 Metaph., sect. 1, ubi ratione hoc etiam probatum est, tum explicatum ex vulgari distinctione duplicis perfectionis simpheiter et non simpliciter. Tum ex duplici modo continendi aliquid formahter, vel eminenter, ut intelligatur Deus habere formaliter omnem perfectionem simpliciter, reliquas eminenter. De qua re aliquid etiam attingemus infra in tractatu de Trinitate, propter perfectiones relativas.
12. Ens bonum dicitur , quia est alicua conveniens, vel sibi ipsi.—Hoc modo Deus summe bonus est. — Secundo modo dicitur aliquod ens bonum, quia conveniens est alicui ac proinde est appetibile. Hoc autem ipsum intelligi potest duobus modis. Primo, quatenus unumquodque habet perfectionem sibi convenientem et amabilem, quae convenientia, si per modum relationis consideretur, solum est per considerationem nostram, tamen ut in re habet virtuale fundamentum, solet vocari bonitas transcendentalis juxta probabilem opinionem, de qua disputat. 10 Metaphysicae. Hoc ergo modo per se notum et evidentissimum est, Deum esse summe bonum: habet enim perfectionem sibi maxime conyenientem et amabilem a se ; unde se necessario amat, ut postea videbimus. Estque ex dictis satis probatum. Alio vero modo dicitur una res bona respectu alterius, quia est illi conveniens. Et hoc modo videri potest hanc boni appellationem non cadere in Deum, quia sic non dicitur bonum, nisi quod potest esse forma vel pars alterius. Atque ita haec boni appellatio videtur claudere imperfectionem Deo repugnantem.
13. Deus omnium creaturarum summuwn bomum est, non tamen eodem modo.— Dicendum nihilominus est, Deum etiam hoc modo esse summum bonum creaturarum omnium, quamvis non omnium eodem modo. Haec assertio ex sacra Scriptura colligitur Psalm. 71: Quam bonus Israel Deus his; qui recto sunt corde Threnor. 3: Bonus est Dominus sperantibus in eum, anime querenti illun. Quanquam his locis boni appellatio videatur latius sumi pro liberali atque benefico: nam Deus plura et majora beneficia confert his qui recto sunt corde et illum quaerunt. Verumtamen si respectu illorum dicitur Deus bonus per antonomasiam, certe his omnibus quibus beneficia confert bonus est et conveniens ipsis, saltem ut causa boni. Praeterea declaratur ex illo, Ego sum a, et o, principium et finis; nam divina bonitas est fons unde omnia alia bonitatem participant, et a qua omnia in sua bonitate pendent ; ergo ut sic omnibus est valde conveniens, imo necessaria bonitas Dei. Atque hoc modo dixit Dionysius capite quarto: Dewn esse omnium bonwm, sicut ex quo omnaa subsistunt. Sumilter est Deus finis ultimus omnium ; at finis est bonum ejus, qui ordinatur ad finem.
14. Hinc ergo patet ultima pars assertionis ; nam Deus peculian modo est bonum conveniens creaturis intellectualibus, tanquam objectiva beatitudo illorum, ut tradit D. Thomas 1. p., quaest. 26, articulo tertio, et latius 1. 2. quaestion. 2 et 3 et in 2. 2. quaest. 17 docet, Deum esse bonum amatum et speratum a creatura intellectuali, quod ibi omnes docent contra Durandum. Est ergo Deus illo speciali modo bonus, respectu intellectualis naturae, id est, valde conveniens creaturis intellectualibus, ut beatae esse possint. Aliae vero inferiores creaturae, licet non possint ita frui bono illo, in illius similitudinem tendunt prout possunt, et ideo suo modo illum ut suum finem et bonum appetunt, sicut D. Thomas dixit dicta quaest. 6, art. 1. Est ergo Deus omnium bonum, licet non eodem modo.
15. Ad difficultatem ergo in contrarium respondetur, unam rem non tantum esse convenientem alteri per modum formae aut materiae seu pattis, sed etiam per modum objecti, ut imago recte depicta censetur bonum quoddam ei conveniens, qui in ea videnda delectatur. Item per modum amici: inter eos enim qui sunt intellectualis naturae , amicitia est magnum bonum, et unus amicus est bonum alterius, propter se amabile. Quia aenico fideli mulla est comparatio, sub qua ratione Deus est excellentissimo modo bonum hominis. Item per modum efficientis causae, licet enim causa efficiens, ut sic per se ipsam non perficiat hominem et ideo videatur denominari bona quasi per extrinsecam denominationem ab effectu suo, sicut etiam denominatur mala, si aliquid disconveniens efficiat : nihilominus etiam virtus ipsa et potentia, quae est in Deo est simpliciter bonum hominis, quia valde conveniens homini est, ut tahlis virtus et potentia sit in rerum natura, et intime sit in ipso homine conferens et conservans esse et omne aliud bonum ejus. Unde etiam hac ratione homo (et suo modo omnis res alia) unitur Deo tanquam supremo bono suo.
16. Res intellectuales bonee dicuntur bonitate morali aut actuali.— Hic modus bonitatis eccellentius Deo convenit. — Tertio modo denominantur peculariter res intellectuales bonae bonitate morali vel actuali, quia opera bona moralia exercent, vel habitu, vel aptitudine retinent, quatenus sunt dispositae et propensae ad illud bonum exercendum. Et sic etiam altiori et excellentiori modo est Deus summe bonus, quia est summe rectus in omnibus operibus suis. Quia rectitudinem habet ita connaturalem et intrinsecam, ut sit regula omnis bonitatis, nec possit aliquid praeter rectam rationem operari. Unde est illud Psal. 144: Fdelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis ; et terum :Justus Dominus in omnibus ciis suis, et sanctus, etc. Et hoc sensu videtur appellari Deus bonus , Psalm. 118. cum dicitur : Bonus est tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. tem Psalm. 105, 106, 117 et 135: Confitemini Domino , quoniam bonus, utique in omnibus operibus suis, quae sunt plena misericordia et bonitate, ut ibi describuntur. Et licet respectu creaturarum illa sint beneficia Dei, per quae consequuntur quidquid boni in eo genere habent, tamen ut sunt actiones liberae Dei habent bonitatem moralem, seu ab illa quae in Deo est proficiscuntur. Est autem illa bonitas in Deo, considerata in actu primo nostro modo loquendi, sola naturahs rectitudo voluntatis ejus, in actu vero secundo est voluntas libera benefaciendi aliis ; nam prout se ipsum amat, non est ibi propria bonitas moralis, quia in eo actu, ut sic, non est libertas.
17. Sanctitas Dei. —Solet autem haec bonitas, quando est excellens in hominibus vel angelis sanctitas appelari. Quae vox interdum in nobis significat ipsam virtutem religionis, ut vult D. Thomas 2. 2, q. 81, art. 1. Hoc autem modo non potest Deo proprie convenire, quia Deus non habet superiorem quem colat, vel cui adhaereat, ut ultimo fini. Tamen hac imperfectio non est de ratione sanctitatis, ut sic, sed significat perfectam munditiam, cum firma adhaesione ad summum bonum. Hoc autem summum bonum respectu creaturarum est finis ultimus , respectu vero Dei est ipsemet Deus, qui in se ipso quiescit et per se beatus est. et ita vere et proprie est Deus sanctus, ut in citatis testimoniis et passim in scriptura appellatur. Imo continue ab angelis proclamatur sanctus, sanctus, sanctus, lsai. 6. et per antenomasiam ipse solus dicitur sanctus. 1. Regum. 2: Non est sanctus ut est Dominus, negue enim est aliud eztra te, eic. Quia nullus ita adhaeret suo bono per adhaesionem (ut ita dicam) essentialem , sicut Deus. Neque potest esse creatura ita munda et incapax ommnis maculae moralis, sicut ipse. Est ergo omnibus modis bonus et sanctus.
18. Annotatio.—Vandem vero advertere necesse est, hane tertiam bonitatem non esse illam quae transcendentalis est, ut per se constat, nec esse unum peculiaare attributum Dei, sed comprehendere varia, scilicet, omnia illa quae specialem aliquam virtutem seu actum voluntatis divinae indicant, ut charitatem, misericordiam, justitiam et similes, de quibus postea dieemus. Bonitas ergo transcendentalis in Deo est vel prima, vel secunda, quae a nobis explicatae sunt, vel utraque simul juxta varios modos explicandi bonitatem transcendentalem, de quibus in disputat. 10 Metapbysieae diximus. Praecipue vero solet denominari Deus bonus ex plenitudine omnis perfectionis, et quatenus ex plenitudine ejus propensus est ad se diffundendum et communicandum alis, quibus bonns esse potest. Quomodo videtur de bonitate Dei praecipue agere Dionysius c. 4de Div. nom. Sic autem clarum est, bonitatem nihil addere essentise Dei secundum rem, sed solum secundum quandam connotationem et habitudinem rationis nostro modo concipiendi, non quod relatio rationis sit bonitas, sed fundamentum ejus, ut dicto loco declaravi.