Text List

On this page

Caput 9

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Utrum deo recte tribuantur alia praedicata seu attributa, et quotuplicia illa sint

CAPUT IX UTRUM DEO RECTE TRIBUANTUR ALIA PRAEDICATA SEU ATTRIBUTA, ET QUOTUPLICIA ILLA SINT.

Causa dubitationis explicatur. — Ratio dubitandi est, quia in superioribus explicuimus praedicata omnia, quae Deo convenire possunt, qua ratione est ens et quae possunt in illo a nobis concipi, secundum quandam coordi- nationem essentialem, per convenientiam et differentiam a creaturis, usque ad propriam Dei essentiam constituendam : sed praeter haee nihil aliud potest proprie praedicari de Deo, ergo. Probatur minor, quia si aliquid aliud praedicatur, vel est essentiale, vel extra essentiam : hoc posterius dici non potest, quia diximus Deum in sua essentia claudere omnem perfectionem suam: si vero dicatur primum, necesse est iale praedicatum contineri sub his quae jam tractata sunt, alias certe non esseta nobis suflicienter essentia Dei explicata ; ergo nihil aliud potest de Deo proprie praedicari. In contrarium vero est, quia profitemur secundum fidem Deum esse sapientem, justum, misericordem , immutabilem , incomprehensibilem. ineffabilem et alia similia, quae non per metaphoram, sed proprie Deo conveniunt, quae voces nec inter se nec cum his, quas hactenus exposuimus, synonymae sunt.

2. Haec posterior ratio convincit plura esse praedicata, praeter transcendentia, quae de Deo vere et proprie praedicantur. Quod in re videtur de fide certum ex variis modis loquendi Scripturae. quos in sequentibus adnotabimus. Ex Concilio Lateranensi capitulo Firmiter, dicente : Unus est solus verus Deus, eternus, dZhnmensus et incommunicabilis, incomprehensibilis, omnipotens et inejfabilis. Et ex communi consensu Ecclesie , Patrum et theologoum, loquentium de attributis divinis, quo nomine haec praedicata Dei significantur. Batio vero generalis est, quia non possumus in hac vita divinam perfectionem apprehendere, prout in se est, et ideo necessario debemus multis conceptibus et nominibus eam exphcare. quae quatenus attribuuntur Deo, jam quodammodo m sua entitatet, et essentia concepta, attributa ejus dicuntur. Et confirmatur ex mysterio Trinitatis, ad quod explicandum maxime nobis neeessarium est divinam perfectionem ita concipere; nam docemur secundum catholicam doctrinam, unam aliquam divinam personam procedere per intellectum et aliam per voluntatem . et consequenter esse in Deo intellectum et voluntatem , quae de Deo praedicari possunt.

3. Quomodo pradicata Dei dicantur de se ipso.— Ad explicandam igitur hane veritatem nonnulle partitiones praedicatorum Dei adnotanda sunt, quae ad ompnia quae dieemus lucem afferent. Primo quadam praedicantur de Deo proprie, alia metaphorice. Ita sumitur ex Divo Thoma 1. p, q. 13, art. 2et 3. Et patet; nam priori modo dicuntur de Deo omnia quae significant perfectionem, et in sua ratione formali non involvunt imperfectionem, ut Sapientia, Justitia. Posteriori autem modo dicuntur quae imperfectionem in suo conceptu involvunt, ut peenitentia, dolor et similia. De posterioribus nominibus certum est, non significare in Deo aliquas perfectiones vel attributa re vel ratione distincta ab his, quae nominibus propriis significantnr. Quia res significatae proprie per tales voces non inveniuntur in Deo, nec sub hac ratione possunt vero Deo tribui, sedsub aliqua metaphora, per quam voces illae transferuntur ad significandum ahquid, quod proprie in Deo reperitur. Sic autem ea quae pertales voces metaphorice significantur, sunt eaedem perfectiones vel attributa , quae per alias voces proprie significantur. De his ergo metaphoricis appellationibus Dei nihil amplius a nobis dicendum est, nisi hujusmodi nomina esse in primis omnia illa quae corporales res, vel partes earum siguificant, ut supra capite quarto diximus , ubi Patres retulimus qui has metaphoras interpretantur. Ejusdemque generis sunt voces omnes, quae in suo proprio et formali significato imperfectionem involvunt, etiam si non tantum corporalibus rebus , sed etiam spiritualibus convenire possint, ut dolore, poenitere et similia, de quibus interpretes Scripturarum multa dicunt, et in discursu hujus operis aliqua attingemus, quantum necessarium fuerit ad explicandum quomodo aliquibus locutionibus in Deo utimur, praesertim in materia de Trinitate. Nomina ergo, quae Deo proprie tribuuntur, illa sunt quae perfectionem abstrahentem a materia et ab omni imperfectione indicant, et his vocibus attributa indicantur, quae nunc inquirimus.

4. Nomina quae proprie de Deo dicuntur, queedam negativa, quedam vero positiva sunt. — Secunda divisio sit eorum nominum, quae proprie de Deo praedicantur, quaedam enim negativa sunt, alia positiva seu affirmativa. Divisio est Divi Thomae, 1. p., quaest. 13, articul.2 et 12. Et est communis patrum, Dionysii cap. 2. de Coelesti Hierarchia, Basilii libro primo contra Eunom. Joann. Ciparisio, Decade 2, cap. 1et Decade 4, capite 10; Augustini tract. 9.3, inJoann. Clement. Alexand. lib. 5 Strom. Prioris generis sunt haec, Increatus, Incorporeus, Infinitus, Immensus , Inmutabilis, Incomprehensibilis , Invisibilis, Ineffabilis. Haec enim tantum sex attributa formaliter et expresse negativa invenio, vel in Scriptura, velin Patribus et scholasticis Deo attributa. Sunt vero tria alia, quae in modo significandi non dicunt expressam negationem, et ideo sub opinione versantur, an dicant negationem nec ne, quae sunt Simplex, Unus, JEternus. Ex quibus duo jam sunt a nobis explicata, et ultra rei entitatem nihil aliud, quam negationem dicere ostensum est : nam per simplicitatem, ut recte dixit Divus Thomas in principio quaest. 3 suae 1. part. non indicatur, quomodo Deus sit, sed quomodo non sit, et idem est de unitate, per quam etiam negatur esse alios veros Deos. De aeternitate vero postea dicemus.

5. Posterioris generis sunt nomina illa, quae perfectionem aliquam positivam formaliter indicant, inter quae sunt aliqua transcendentia, quae jam etiam explicata sunt, ut Ens seu Res, vel aliquid Verum et bonum, et omnia quae his correspondent, ut est essentia, existentia, Bonitas. Veritas: addi etiam potest subsistentia, prout essentialis esse potest, quam in tractatum de Trinitate latius considerandam remisimus propter affinitatem quam habet cum proprietatibus personalibus , de quibus ibi etiam dicendum est. Unde in praesenti haec omnia transcendentia et personalia a consideratione attributorum excludimus.

6. Alia ergo sunt praedicata Dei, quae perfectionem (ut sic dicam) minus generalem sienificant , et haec subdistinguere possumus. Nam quaedam sunt, quae genus aliquod substantie significant, alia quae circa substantiam sunt. Nam omnes hae voces transferuntur in Deum secundum aliquam convenientiam quam habet cum creaturis, quia non cognoscimus Deum prout in se est, sed ex effectibus ad illum ascendimus, eique tribuimus perfectiones quas in effectibus invenimus, quatenus perfectiones sunt. In nobis vero vel angelis, quaedam ex his praedicatis concipimus quatenus essentialia secundum rationes genericas ; nam secundum specificas non possunt proprie Deo convenire, et hoc modo illa tribuimus Deo tanquam directe significantia ejus essentiam sub aliquo generali conceptu, quia licet proprie genus non sit, per modum praedicati communis essentialis significatur. Hujusmodi autem sunt haee: Substantia, Spiritus, Vivens, Intellectualis, quibus supra usi sumus ad declarandum aliquo modo quid Deus sit, et propterea haec etiam excludimus nunc aconsideratione speciali attriputorum, quam inchoamus.

7. Alia vero sunt inter haec praedicata, quae in creaturis solent significare aliquid adjunctum essentiae et illam perficiens ; et in hac videtur proprie convenire , quod Damascenus libro capite quarto, dicit: Quaecumque de Deo per affirmationem dicimus, non ipsius naturum, sed quee circa ipsius naturam sunt, ostendunt ; quae verba suo loco infra expendemus. . Oportet autem haec praedicata ialia esse, ut in spiritualibus substantis proprie reperiri possint, nam quae sunt limitata ad res corporeas , jam ostensum est non attribui Deo secundum proprietatem. In substantus autem intellectualibus quinque sunt tantum capita, ad quae omnia haec attributa revocari videntur, quae sunt: Duratio,quaeimmediate intelligitur cadere in ipsum esse existentiae ; Preesentia, ratione cujus dicitur res aliqua in loco esse; 7nftellectus, ad quem pertinent intellectuales virtutes, ut scientia, sapientia, prudentia, ars et actus immanentes earum, ut intellectio, conceptus mentis, ratio seu idea, et proprietates illorum actuum, ut evidentia, claritas, certitudo, veritas; coluntas, ad quam etiam spectant virtutes ejus et actus, ut charitas, justitia, misericordia, liberalitas, amor, propositum velle, intentio, electio et similes. Atque inter hos actus comprehenditur Providentia, ejus pars est praedestinatio, sive in una, sive in altera, sive in utraque facultate existat. Ultimum denique ex his attributis est Potentia, quae in Deo omnipotentia dicitur. Atque haec videntur esse omnia praedicata, quae propria Dei attributa dicuntur.

8. Praedicata negativa propriissime de Deo dicuntur .—Ex his ergo praedicatis clarum est, negativa propriüssime dici de Deo, quia cum Deus sit perfectissimus, nihil verius de ipso loquimur quam cum ab eo imperfectionem removemus. Unde recte dixit Damascenus supra: Cun Deus nobis incomprehensibilis sit, hoc soIun de eo comprehendimus, quod incomprehensibilis sit, ipsam ergo negationem propriüssime concipimus, et Deo illam attribuimus. At de affirmativis praedicatis videntur Patres interdum dicere nullum esse, quod a nobis Deo proprie attribuatur. Ita sentit Dionysius de Myst. Theologia, cap. 12. Ubi ob hanc causam negat Deum esse vitam, essentiam, mentem , rationem et similia. Idemque late prosequitur cap. 7, de Divin. nom.; estque vulgare apud ipsum, modum cognoscendi per negationem esse proprium, per affirmationem improprium. Unde Damascenus, capite quarto, sic inquit : Etiam per affirmationem quedam de Deo dicuntur, preecellentis tamen negationis vim habent. Sic etiam Doetiuslibro de Trinitate dicit,non Deum esse vere substantiam, sed ultra substantiam. Augustinus etiam inlibris de Trinitate seepe ita loquitur, et praesertim lib. 5, cap. 1, lib. 6, cap. 4 et 6, et libro 7, capité quinto. Et sermon. 1 de Verb. Apostol.; denique Justin. Apol. 1 clemens Alex. 5 strom.; Basil. epist. 80 et alii saepe dicunt, haec omnia improprie Deo attribui. Ratio etiam reddi potest, quia haec non attribuuntur Deo a nobis nisi prout a nobis concipiuntur, sed illo modo non sunt in Deo proprie : ergo.

9. Quorundam opinio.—fFalsitatis arguitur. — Propter hoc quidam dixerunt, omnia haec attributa, quae videntur dici affirmative Deo, magis esse ad aliquid removendum , ut cum dicimus Deum vivere solum significare, non ita se habere sicut res inanimes ; et cum dicimus esse substantiam et non esse sicut accidentia. Ita refert ex Rabbi Moyse D. Thomas dicto art. 2. q., 13. 1. p., q. 13,c9 etin4 d. 2. quaest. 1, artic. 3, ubi etiam refert Avicenam lib. 1, deintelligent, cap. 1. EtDamascenus supra docet, has voces habere vim praeexcellentis negationis. At haec sententia est plane falsa, et contra omnem concipiendi et loquendi modum. Sic enim dici posset Deus corpus ad significandum non esse ens in potentia sicut est materia prima, ut D. Thomas argumentatur, imo, et materia dici posset ad significandum non esse omnino nihil, itaque tollitur omnis proprietas loquutionis. Alii, ut idem D. Thomas refert, dixerunt haec solum tribui Deo secundum causalitatem , vocari scilicet sapientem , quia sapientiam causat. Sed plane est erronea sententia, nam longe est alia intentio scripturae, cum dicit Deum amare nos, scire omnia et similia. Item ex illa sententia multa absurda sequuntur in materia de Trinitate, ut in Deo non esse proprie verbum, amorem, processionem intellectus et voluntatis ; nam licet haec sint nationalia, ita involvunt essentialia, ut nisi essentialia propria sint nec notionalia esse possint, praeter alias rationes optimas, quas SHs illam sententiam facit D. Thomas d. art. 2, quaest. 13.

10. Respondet igitur D. Thomas dicta quaestione 13, articulo tertio, duo posse in his vocibus considcrari, scilicet, rem formaliter sienificatam, scilicet, sapientiam vel justitiam et modum significandi, quod scilicet significentur in concreto, Justus , Sapiens , vel in abstracto , ut Sapientia, Justitia. Quantum ergo ad rem significatam, haec attributa vere et proprie sunt in Deo, et ita vere et proprie de illo praedicantur. Nam perfectio Justitiae et Sapientiae formaliter in eo est: quia sunt perfectiones, quae in suo conceptu formali non involvunt imperfectionem. Licet enim ex creaturis desumptae sint, tamen a nobis abstrahuntur et altius concipiuntur secundum formalitates suas, separando eas ab esse creato ; et secundum se illas concipiendo, et sic vere ac proprie illa Deo tribuimus. At vero quantum ad modum significandi (ait Divus Thomas), semper retinent nostrae voces, sicut et conceptus, aliquam metaphoram. Quia, vel in concreto vel in abstracto significant, et in concreto significant per modum compositionis, quae in Deo non est proprie, abstracta vero significant per modum formae quae imperfectionem etiam involuit: tribuuntur autem haec Deo, ut per concreta significetur consummata perfectio ejus, per abstracta vero simplicitas illius. Et ideo in his vocibus, quoad modum significandi, videtur retineri aliqua metaphora. Sed non est hoc ita intelligendum: ut putentur talia nomina ob hanc causam non dici simpliciter , ac proprie de Deo, quia nomen est proprium ex re quam significat, non ex modo significandi: nam illum modum non significat directe nec ad hoc imponitur, sed ad significandum id quod est tale, vel quod est perfectum vel simplex. Haec autem omnia de se abstrahunt ab imperfectionibus compositionis vel informationis, quamvis in rebus quas nos experimur, non inveniatur sine illis imperfectionibus : et ideo quoad modum concipiendi et loquendi videmur semper illum imperfectum modum involvere.

11. Aliqua positiva seu affirmativa attributa de Deo proprie dicuntur.— Sic ergo constat, esse aliqua attributa affirmativa seu positiva, quae de Deo proprie dicuntur. Patres autem, qui interdum videntur improprietatem tribuere his nominibus, quibus haec attributa significamus, intelligunt quoad modum loquendti nostrum, nostro modo concipiendi accommodatum , non quoad res ipsas. Aliqui etiam addunt, significatum esse a Patribus in illis locis, perfectiones significatas his vocibus non convenire Deo secundum eandem rationem qua inveniuntur in creaturis, sed altiori et excellentiori modo. Sed hoc duobus vel tribus modis potest intelligi. Primo, quod talis perfectio non sit omnino ejusdem rationis in Deo et creaturis. Et hoc plane verissimum est , sed non sufficit. Quis enim dubitet, quin sapientia increata Dei sit alterius rationis excellentioris a sapientia humana ? Hoc tamen praecise non satis est, ut de his vocibus asseratur improprie tribui Deo. Nam etiam sapientia angelica non est ejusdem rationis cum hamana, et id non est satis, ut dicamus nos improprie tribuere angelis nomen sapientiae. Neque ut dicamus animal improprie dici de homine, quia est excellentius animal quam caetera. Secundo ergo modo potest intelligi, dici improprie, quia talis est sapientia Dei, ut nullam convenientiam formalem habeat cum sapientia hominis, nec ab eis possit communis aliquis conceptus abstrahi, sed solum per quandam proportionalitatem idem nomen utrisque tribuatur. At hoc nimis multum est, et in rigore existimo esse falsum, ut in disputatione vigesima octava, Metaphys., latius dixi. Tertio ergo modo intelligi id potest solum ratione excellentis analogiae quae est inter Deum et creaturas in his omnibus attributis , quae in Deo sunt per essentiam et (ut sic dicam) secundum fontalem plenitudinem, in creaturis vero secundum quandam participationem et essentialem dependentiam a Deo; et hic sensus est verus, ut citato loco ostendi.

12. Divisio praedicatorum Dei quee affirmativa sunt in absoluta, et respectiva. — Tertio principaliter possunt praedicata Dei, praesertim affirmativa distingui in absoluta et respectiva, quorum nominum rationes satis notae sunt, exempla vero sunt facilia; nam esse Deum quid absolutum est, esse vero creatorem respectivum. Ratio vero distinctionis est, quia Deus ipse absoluta substantia est, ut talis concipitur ; qui vero non omnino concipitur, prout in se est, potest etiam concipi modo respectivo, et ita utroque modo aliquid Deo attribuimus. Sed considerandum est, hic non esse sermonem de relationibus ad intra, quae verae et reales sunt, et intra ipsum Deum suos terminos habent, et ideo ad intra dicuntur; excluduntur autem a praesenti consideratione, tum quia non conveniunt Deo, ut unus est, sed ut Trinus, tum etiam quia non pertinent proprie ad attributa Dei, ut infra libro quarto de Trinitate dicturi sumus.

13. Omissis ergo relationibus Dei realibus, quae sunt ad intra, praedicata relativa hic dicuntur , quae aliquo modo dicunt relationem ad creaturas. Circa quae est ulterius advertendum , quaedam talia esse , ut necessario Deo conveniant, etiam si relationes ad creaturam dicere videantur ; alia vero non necessario Deo conveniunt, quia absolute possunt non convenire, et ideo lato modo dicuntur convenire contingenter, vel potius libere. Prioris generis est omnipotentia , idea seu ratio rei factibilis, scientia simplicis intelligentiae creaturarum et similia, Posterioris generis sunt Creatio, et Dominium. Quamvis ergo omnia haec possint comprehendi sub attribntis respectivis et interdum ita loquantur theologi, nihilominus nos priora sub absolutis comprehendimus, ut iterum libr. 3 dicemus, quia re vera important aliquam absolutam Dei perfectionem lli convenientem necessario, quamvis per modum relationis seu respectus transcendentahs significent. Alia vero, quae contingentia sunt, proprie dicuntur in praesenti praedicata relativa, et sub attributis nos illa comprehendimus, licet non desint theologi qui nolint ea vocare attributa, quae est contentio de sola voce et nulla est ratio vel necessitas, quae cogat ad excludenda illa, ut 1. 4 de Trinitate commodius dicemus.

14. Respectiva lifariam considerari possunt. — Rursus vero haec attributa respectiva duplicia sunt, quaedam ex aeternitate Deo convenientia; nam de illo possent ab aeterno praedicari, si ab aeterno fuisset, qui tales propositiones formaret ; et Deus ipse dese illa cognovit ab aeterno, licet non modo respectivo nec imperfecto , talia sunt: praescientia, praedestinatio, praefinitio, Providentia et similia. Alia vero sunt, quae de Deo ex tempore vere dici incipiunt, ut esse creatorem, Dominum, etc., quae ante mundi creationem de Deo non possunt vere enuntiari. Ratio utriusque partis est, quia priora dicunt relationem fundatam in solo actu immanenti Dei, qui aeternus est; et ideo re ex aeternitate Deo conveniunt, posteriora vero fundantur in actione transeunte, quae non est donec aliquid ad extra fiat, et quia hoc incipit esse in tempore: ideo praedicata inde resultantia ex tempore etiam de Deo dicuntur.

15. Sub is ergo divisionibus, tota latitudo attributorum ei sufficienter comprehenditur. Cur autem tot et non plura numerentur Dei praedicata seu attributa, multi existimant solum esse, quia haec sufficiunt ad Dei explicandam naturam et perfectionem, quatenus in hac vita concipi potest, et de facto a theologis et sapientibus non sunt plura excogitata. Nam ex parte Dei possent haec in infinitum multiplicari, cum ille infinitus sit. Et licet sit una simplicissima essentialis perfectio, ut mox dicemus , tamen quamdiu non concipitur , pront in se est, potest infinitis conceptibus et modis inadsequatis concipi, et ita possent attributa ejus in infinitum multiplicari. Sed licet hoc aliquo modo verum sit, considerando perfectionem divinam ut participabilem a creatura et sub tali respectu, ratione cujus ideae, seu exemplaria divina in infinitum multiphcari possunt in ordine ad creaturas possibiles; nihilominus attributa illa Dei, quae naturam ejus et essentiam ac perfectionem absolute declarant, certam aliquam rationem habere possunt, ob quam tot et non plura numerentur. Quia in primis divisio illa attributorum in negativa et affirmativa adaequata est ex oppositione membrorum. Deinde negativa attributa tot multiplicanda fuerunt, quot sufficere possent, ut intelligamus excludi a Deo omnes imperfectiones creaturarum, quod sufficienter fit per ea quae numeravimus. Nec in his negativis praedicatis est alia exigenda ratio. Nam sine dubio possunt in infinitum multiplicari, si formae creaturarum vel genera et species de Deo negarentur, tamen illud supervacaneum esset et extra rationem scientiae et artis. Quod autem illa attributa negativa, quae supra numeravintus, recte disüncta fuerint, inde intelligi potest, quod aliquid removetur per unumquodque illorum, quod non removetur per reliqua: quod vero ad praedictum finem sufficiant ex dicendis lib. seq. constabit.

16. Annotatio circa affirmativa Dei attrabuta. — Circa affirmativa autem attributa advertendum est, illa quae involvunt relationem liberam ad creaturas non esse formaliter essenuilia Deo, ut loquitur Divus Thomas quaest. 3, de Veritate, artic. 2, ad secundum, quia ratione illius respectus quem important quasi accidentaliter praedicantur ; et ideo juxta diversitatem horum respectuum illa multiplicari possunt, sicut dicuntur multiplicari plures ideae vel decreta libera Dei. Alia vero attributa, quae necessario et absolute Deo conveniunt, quaedam intelligi possunt ad modum praedicatorum essentialium et per proportionem ad ea, quae in substantiis creatis a nobis distinguuntur in linea praedicamentali; et hujusmodi sunt illa, quae in capite 3 a nobis posita sunt, quae non numerantur plura, quia nos non distinguimus in substantiis plures rationes formales, communes substantis creatis per modum generis, quae possint Deo formaliter etiam et proprie atiribui secundum abstractiores conceptus analogos. Illa ergo sunt ens, substantia, vivens, spiritualis, intellectualis, et hic est proximus gradus in quo intelligitur Deus habere excellentiam suam. Alia vero sunt praedicata, quae videntur attribui Deo per modum proprietatum, et quaedam tribuuntur tanquam consequentia rationem entis, ut sunt transcendentia, de quibus jam dictum est. Alia, ut consequentia talem esscntiam et omnia reducuntur ad tria, scilicet, scientiam, voluntatem et potentiam agendi ; nam reliqua, ve! negationem includunt, vel sub his continentur, ut videbimus. Haec autem ideo sic numerantur a nobis, quia in intellectuali natura has proprietates invenimus et non plures.

PrevBack to TopNext