Text List

On this page

Caput 10

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

An divina attributa distinguantur in re ab essentia dei

CAPUT X AN DIVINA ATTRIBUTA DISTINGUANTUR IN RE AB ESSENTIA DEI.

1. Thema difficultatis ecponitur. — In hac quaestione sermo est de attributis, quatenus aliquid reale et positivum in Deo ponunt et ponere concipiuntur, nec enim de negativis vel relationibus rationis dubitari potest. quomodo distinguantur ab essentia Dei, quia cum nihil formalter sint, non possunt habere realem identitatem cum essentia nec propriam distinctionem positivam (ut sic dicam ex parte termini), sed negative dici possunt non habere identitatem. Loquor autem formaliter de relatione vel negatione ; nam si per illa circumscribitur vel indicatur perfectio aliqua , quae sit fundamentum relationis vel negationis, in illa poterit babere locum proposita quaestio. In qua in primis supponimus tanquam de fide certum perfectiones illas, quae formaliter attribuuntur Deo eique vere insunt, non esse res distinctas realiter ab ipsamet substantia Dei: ita supponunt omnes theologi sine controversia, et a fortiori probabitur ex his, quae infra dicemus. Unde sententia cujusdam Gualteri, quem ferunt posuisse attributa haec realiter distincta ab essentia intellecta, ut sonat, de propria distinctione reali, haeretica est: et contra omnem rationem naturalem, ut constat ex his, quae diximus disputatione trigesima , Metaphysic. , sectione quinta. Est etiam contra definitiones fidei, ut ex nunc dicendis constabit, et a fortiori probari potest ex his, quibus infra lib. 3. de Trinitate, ostendemus relationes vel personas divinas non distingui realiter ab essentia Dei.

2. Sententia Scoti. — Fundamenta Scoti.— Hoc ergo supposito est celebris sententia Scoti 1, distinct. 8, quaestion. 4; et sumitur a simili ex his, quae tractat de distinctione inter essentiam et relationem divinam in 1, distinction. 2. quaestione septima. Hle ergo asserit , attributa distingui ab essentia, non quidem realiter actualiter nec ratione tantum, sed forma- liter, quam voluit esse distinctionem mediam inter realem et rationis. Verumtamen de sensu Scoti incertum est , qualem posuerit hanc distinctionem formalem ; nam verba quibus utitur aequivoca sunt et possent ad sensum meliorem trahi , quo communiter intelliguntur. Ejus tamen sectatores communiter nolunt aliquam interpretationem admittere ; sed omnino volunt, hanc esse actualem distinctionem ante omne opus intellectus , ut verba Scoti interdum sonant , et illam attribuunt divinis attributis comparatione essentiae. Ut autem Scotus probet sententiam suam, prius ostendit distinctionem attributorum inter se, deinde concludit distinctionem eorum ab essentia. Fundamenta prioris partis sumuntur ex modo loquendi et concipiendi, quia negamus unum attributum de alio, ut intellectum de voluntate, justitiam de misericordia ; ergo signum est, inter se distingui ante operationem intellectus. Nam affirmatio vel negatio non est vera , quia a nobis concipitur vel profertur, sed quia vera est in se, ideo vere profertur. Veritas autem illa pendet ex distinctione ; nam haec significatur per illam negationem ; ergo fundamentum alterius partisseu illationis, nimirum, si attributa inter se distinguuntur, etiam ab essentia distingui est, quia licet in Trinitate non teneat ilatio propter oppositionem relationum, in absolutis est optima, nam in illis locum habet illud principium : Queecumque sunt eadem unt tertio, sunt eadem inter se. Unde e contrario etiam est verum, quae non sunt idem inter se, nec uni tertio esse idem : si ergo intellectus et voluntas inter se distinguuntur, etiam ab essentia distinguuntur , eodem genere formalis distinctionis.

3. Opinio Auctoris. — Dicendum vero est primo, attributa divina in re non distingui actu ab essentia divina. Haec est communis sententia theologorum in 1, d. 2, ubi D. Thomas, Durandus, AEgidius, Richardus, Gregorius et Gabriel, item Bonaventura Major, Albertus, et Marsilius q. 12, Alens 1. p., quaest. 48, M. 3, Henricus Quodlib. 5, q. 1, et Quodlib. 13, q. 1, et in sum. art. 51, q. 1, Cajetanus de ente et essent. q. 12 et 1. p., q. 13, art. 4, ubi etiam D. Thomas idem sentit, et alis locis quae cap. sequenti commemorabo. Favent multum huic sententise Sancti Patres, quos ex parte retuli in Metaphysica, disput. 30, sect. 5 et 6. etin capite sequenti alios referam, et in Scripturis habet haec veritas fundamentum , quatenus in eis dicitur Deus esse ipsa sapientia , charitas, veritas, etc. Unde dixit optime Dionysius cap. 2 de Divin. nom. etc. 13: Unum Deus est, quia omnia unice est, secundum unicam eminentium unitatis. Et Gregorius Nyssenus libro ad Ablavium in fine : Omnem circa essentiam diversitatem rejicit divina, simplez et varitionis inscia atura. Basilius epist. S0: Quecumque nomina divina protuleris, unum est perpetuo, quod significatur. Quod recte declarant verba Boetius lib. de Trinitate, in fine: Hoc cere umnn, in quo nullus est numerus, nullum in eo aliud, preeter id quod est.

4. Rationes ad hanc sententiam confirmandam, adduxi dicta disput. 30, Metaphys., sect. 5 et 6. Summa earum est, quia omnis distinctio actualis in re est, aut realis propria, aut modahls, neque alia vera distinctio actualis cogitari potest; sed neutra illarum potest intervenire inter attributa Dei et ejus essentiam, ergo. Majorem probavi et declaravi latius 1 tomo Metaphys., disp. 8, sectione 1. Videturque per se manifesta ; nam si duo sunt actu inter se distincta vel ita comparantur, ut unionem realem in re non habeant : et sic necesse est esse res distinctas, quia nec sunt unum, nec unita realiter; ergo distinguuntur, ut duae res, ergo distinguuntur realiter in toto rigore. Idemque est si ita sint unitae, ut dissoluta unione utraque manere possit in sua entitate, ut per se constat. Si vero ita comparantur ut necessario sint conjunctae, necesse est, unam ad aliam comparari ut modum ejus, vel utramque ad unum tertium in quo uniantur, quia in omni composito simili oportet supponi aliquam propriam entitatem, quae sit fundamentum cujuscumque modi ; et sic consurgit distinctio modahs , nec potest aliud genus actualis distinctionis in re ipsa excogitari, nec fingi alivl genus entis, quod in re ipsa sit. Unde si aliqua, quae in re sunt idem, concipimus ut duo, quorum neutrum est modus alterius, nec ens omnino distinctum, plane sunt unita seu unum, nec distinguuntur in re, sed per rationem, nec intelligi potest quomodo unum in re afficiat aliuud, sed solum nostro concipiendi modo.

5. Minor autem, scilicet, neutro ex his modis posse attributa distingui ab essentia , probatur primo, de distinctione reali, quia jam supponimus ex fide non esse in Deo realem distinctionem inter absoluta, ut intra tractando de Trinitate aperte confirmabimus. lmo ibi ostendemus esse de fide, absoluta non distingui realiter a relativis, multo ergo minus absoluta ab absolutis. Denique a fortiori id patebit ex probatione alterius partis. Secundo ergo probatur de modali distinctione a posteriori, qui non potest esse sine aliqua compositione, quam admittere in divina natura non possumus, cum Concilium Lateranense in cap. Firmiter, definiat substantiam Dei esse omnino simplicem. Est enim evidens, non posse dici omnino simplicem rem illam, quae praeter suam entitatem habet realem modum in re ipsa distinctum ab alia re, quae per illum modificatur.

6. Quorumdam responsio. — Dicunt vero aliqui, non esse compositionem inter duo disüncta nisi unum , ut actus, et aliud , ut potentia comparentur ; essentiam vero et attributa non ita comparari, sed ut purus actus, qui sicut ab intrinseco et ex se habet necessitatem essendi; ita ex se eadem necessitate habet modum ita essendi. Sed hoc nulla ratione satisfacere potest, quia si nomine potentise intelligatur talis potentia , quae possit esse et non esse sub actu, haec non est necessaria ad compositionem. Nam supposita distinctione reali seu actuali inter intellectum , et substantiam animae, vera est compositio ex illis et substantia animae habet potentiam ad recipiendam talem proprietatem , sive possit ab ea separari, sive non, etiam de potentia absoluta; hoc enim posterius est et accidentarium ad- composiüonem. Si vero intelligatur nomine potentiae omnis capacitas actus , intelligi nullo modo potest , quod substantia quae potest esse sapiens, et per suam entitatem non est sapiens, sed per modum, aut formam illi additam constituitur sapiens, non comparetur ad sapientiam, ut potentia ad actum et e converso, quod sapientia talis ad talem substantiam non se habeat , ut actus ad potentiam ; nam formaliter constituit talem rem sapientem. Denique si illa sunt in re distincta, inquiro, an sint in re unita, nec ne : si non sunt unita, non constituunt unum , nec una res illarum poterit alam denominare sapientem vel quid simile; vel si fingatur denominatio, erit per juxtapositionem et aggregationem, quae multo major est imperfectio, quam compositio : si vero sunt unita, necessario componunt , quia compositio non est nisi distnctorum unio.

7. Evasioni, quee hic esse posset aditus precluditur. — Posset vero aliquis dicere, hoc genus compositionis non dicere imperfectionem quia talis distinctio non dicit imperfectionem ; co quod sit necessaria, ut tales perfectiones possint esse in Deo secundum suas rationes formales , quae non possunt confundi in unam. Respondetur primo, nobis esse satis quod repugnet definitioni fidei, qua decretum est Deum esse omnino simplicem. Deinde in tali compositione multiplex imperfectio cernitur, tum quia si justitia verbi gratia , distinguitur in re ab essentia Dei, necesse est illam intelligere ut manantem ab essentia , et consequenter ut verum accidens, non quintum predicabile, sed ut proprium; tum etiam quia substantia, a qua esset tale accidens, non esset in se infinite perfecta, quia non includeret formaliter omnem perfectionem simpliciter simplicem : unde posset intelligi perfectior substantia. Nec ex illa et talibus accidentibus seu proprietatibus posset intelligi coalescere unum summe perfectum , quia ex imperfectis non sit unum perfectissimum, quo non possit intelligi perfectius. Has rationes latius proposuimus in Metaphys. et iterum in tractatu de Trinitate tractandae sunt, comparando divinam essentiam cum relationibus et ex sequentibus capitulis confirmabuntur. Quod vero in illa responsione supponitur estque fundamentum contrariae sententiee, non posse has perfectiones attributorum Dei esse in rerum natura sine distinctione actuali inter se, falsum est, ut ostendemus c. 13. Et ideo usque ad illud differimus solutionem argumentorum, quae in contrarium fieri solent ; nam ante illam necessaria sunt quae in capite sequenti sunttractanda.

PrevBack to TopNext