Text List

On this page

Caput 11

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Utrum haec divina attributa sint de essentia dei, ita ut de illo essentialiter praedicentur.

CAPUT XI. UTRUM HAEC DIVINA ATTRIBUTA SINT DE ESSENTIA DEI, ITA UT DE ILLO ESSENTIALITER PRAEDICENTUR.

1. Identitas attributorum cum essentia propositam quaestionem non tollit. — Non satis est ostendisse identitatem , ut inferatur ex ea essentiahtas ( ut sic dicam) seu quod unum sit de essentia alterius; nam infra videbimus relationes divinas non distingui in re ab essentia, et nihilominus non esse de essentia ejus, et spirationem activam non disüngui in rea Paternitate et Filiatione, licet illis essentialis non sit. Quamvis ergo attributa non distinguantur ab essentia, adhuc superest quaestio, an sint de essentia. Videntur itaque non esse de essentia, non solum in opinione Scoti, ex qua necessario id sequitur sed etiam supposita sola distinctione rationis. Quia haec sufficit ut unum praedicatum dicatur esse extra essentiam aliquam, quando nostro modo intelligendi supponit illam plene constitutam. Sed ita est in praesenti, ergo. Major patet induc- tione non solum in exemplis adductis, sed etiam in transcendentibus , quae licet tantum distinguantur ratione ab ente, non dicuntur esse de essentia entis ut sic. Idem est de attributis negativis Dei respectu essentiae divinae. Ratio vero est, quia quod est de essentia, nec ratione potest praescindi ab essentia; ergo si supponitur essentia constituta et concepta, reliquum quod ei attribuitur non potest esse de essentia. Minor autem, nimirum ita esse in praesenti, probatur, quia primus concipimus essentiam Dei, ut constitutam praedicatis essenualibus supra annumeratis et deinde concipimus attributa, ut existentia circa naturam, sicut dixit Damascenus libro primo de fide cap. 4: non ergo ut essentialia. Denique hac ratione haec locutio est falsa in sensu formali: Essentia est sapientia vel e contrario. Propter haec quidam dicunt , attributa non includi in conceptu essentiae divinae, licet in re sint idem, in quam partem inclinat Capreolus citandus capite sequenti. Ex qua sententia sequi videtur attributa formaliter sumpta non esse de essentia, nec praedicari essentialiter ; nam quod est de essentia, non potest excludi a conceptu essentiae, etiam praecisive. Neque id, quod est extra conceptum essentiae , potest essentialiter praedicari.

2. Propria Dei attributa absoluta et positiva essentialiter de Deo predicantur. — Nihilominus dicendum est propria Dei attributa absoluta et positiva praedicari de Deo essentialiter. Haec assertio sumitur ex Divo Thoma, 1 parte, qu. 13, articul. 2, ubi dicit nomina horum attributorum , significare substantiaum Dei, atque ita dici de Deo substantialiter. Sed hoc exponi potest per solam identitatem, nam spiratio, v. g. etiam dici potest praedicari de Deo Patre et Filio substantialiter, ut distinguitur contra accidentaliter. At hoc non habet locum, quia ipse D. Thomas statim a. 6, in corpore et ad 1, explicuit haec attributa praedicari essentialiter de Deo. Idem sumitur ex q. 3, art. 6, ubi docet , haec non praedicari de Deo per accidens , nec per se secundo sed per se primo, quod est praedicari essentialiter et q. 5, art. 3, ait perfectionem illam, quam solent habere substantiae creatae per accidentia, habere Deum per suam essentiam e quee de aliis solent praedicari accidentalhiter , de ipso preedicari essentialiter, ut esse potentem , sapientem et alia hujusmnodi.

3. Probatur auctoritate Patrum. — Haec etiam communis dcoctrina Patrum. Dionysius capite secundo de Divin. nom. ex professo os- tendit, Deum esse vitam, sapientiam et alia, quae de illo dicuntur hoc modo in scripturis et omnia esse unam bonitatem , de qua sic inquit in initio capitis : /psa quidem bonitas divina totam essentiam , quidquid tandem sit, definiens atque emntians, a scriptura sancta laudata est. Omnia ergo significant unam perfectionem essentialem Dei, omnia ergo essentialiter dicantur. Unde Angustinus 6, de Trinitate capite 4, 6 et 7: oc (inquit) est Deo esse, quod fortem esse, aut justum esse, aut sapientem esse et si quid de illa simplici multiplicatione cel multiplici simplicitate diveris. Et libr. 15, cap. 5: JVon est aliud sapientia, aliud essentia, cui hoc esl esse, quod sapientem esse. Quod saepe in illis locis repetit lib. 5, c. 8, 10et 11, lib. 10, c. 11. Docuit hoc ipsum formalibus verbis Anselmus in Monolog. c. 16, uhi non solum ait, haec omnia de Deo essentialiter dici, sed etiam omnia secundum unam considerationem et secundun wunum modum dici , quia idem ( inquit) est quodlibet umwm altorum , quod omnia sunt simul, sive singula ut cum dicitur justitia vel essentia, unum significat, quod alia cel omnia simul , vel singula. Ubi non negat distinctionem rationis, sed inclusionem essentialem docet, quam in hoc capite et in duobus sequentibus explicabimus. Eamdem veritatem docuit Gregorius lib. 16 Mor., cap. 20, 21; Cyrillus Alex. lib. 1 Thesau., cap. 8 et lib. 11, cap. 1; et Theodorus lib. de Divin. decret., cap. de Principio. In hoc etiam sensu dixit Isidorus lib. 1, de summ. bon.. cap. 1, quod in Deo sentit Richardus de S. Vict. lib. 1, de Trinitate, cap., 12 et 17. Idem habetur optime in libro de Congnit. verae vitae, cap. 7, inter opera Augustini tom. 5. Denique Bernardus serm. 80, in Cant. et lib. 5, de consider. contra Gilbertum Porretanum directe disputat et ideo sententiam ejus latius referemus libro 3, de Trinitate.

4. Probatur ratione — MHatione ostendimus late veritatem hanc disputatione trigesima, Metaphys., section. quinta. Nunc hoc brevi discursu uti possumus. Quia in primis nemo dubitare potest, quin praedicata illa, quae secundum formalem rationem communem Deo et creaturis dicuntur essentiahter de substantiis creatis, multo magis dicantur cssentialiter de Deo, scilicet esse substantiam viventem, spiritualem et intellectualem. Nam hrcet diverso modo dicantur de Deo et creaturis, quoad hoc quod in creaturis significant gradus diversos et limitatas differentias, in Deo vero unam simplicissimam rationem, ut Anselmus supra in- dicavit : tamen quoad rationem significandi seu indicandi essentiam, multo perfectiori modo sunt essentialiter in Divina natura omnia illa praedicata quam in creaturis. Quia omnia dicunt unum esse simplicissimum Dei, quod per se ipsum est omnia illa. Rursus necessario concipere debemus, illa praedicata habere aliquid in Deo proprium et peculiare illi ratione cujus quamdam quidem peculiarem et singularem essentiam constituant, ab omnibus aliis distinctam, excellentiori modo essentialiter includentem omnia illa praedicata in sua ratione essentiali. Hic autem modus non est alius, nisi quia omnia illa habet cum summa unitate et simplicitate per essentiam suam. Alia enim dicuntur entia, quia participant esse ; Deus, quia essentialiter est suum esse: aliae dicuntur substantiae completae, quia subsistunt in naturis substantialibus, modo quodam proprio illis adjuncto; Deus, quia essentialiter est per se ac subsistit. Alia dicuntur vivere, quia in se operando se movere possunt; Deus autem, quia per suam essentiam ita vivit, ut quidquid est perfectionis in actuah et interna operatione, per se essentialiter habeat. Et eodem modo est essentialiter intellectualis, per se ipsum et per puram quamdam actualitatem, longe altiori modo quam intellectuales creaturae. Ergo haec omnia praedicantur essentialiter de Deo, ergo et omnia attributa positiva eodem modo de ipso dicuntur. Patet haec ultima consequentia (reliqua enim satis evidenter videntur ostensa), quia per omnia attributa nihil aliud ei tribuitur, nisi id quod in summa perfectione illius esse intellectualis per essentiam formalissime et unitissime conünetur, ut explicando illa omnia attributa in particulari manifestius constabit.

5. Declaratur. — Hoc declarari potest ex summa perfectione et infinitate divinae naturae. Nam sapientia v. g. vel includitur in essentiali conceptu Dei vel non: si includitur, ergo praedicatur essentialiter de illo, eademque ratio est de quolibet alio attributo vel perfecUone absoluta, quae in Deo formaliter existat. S1 vero non includitur, ergo illud ens, quod essenuahter est Deus, ex vi suae essentiae non est summe perfectum neque infinitum ens, quia non includit in suo esse essentiali omnem perfectionem possibilem. Dices satis esse quod includat, quasi in radice, sicut essentia includit passionem. Sed contra, nam in primis hic modus imperfectus est respectu earum perfecUüonum, quae dicuntur simpliciter simplices, quia melius est habere illas formaliter quam ullo alio modo. Unde ulterius respectu illarum est ille modus impossibilis, si haberi debent summo ac perfectissimo modo, et ideo necesse est, ut in ipso esse per essentiam summe perfecto formalter et essentialhter includantur. Et ideo recte dixit Gregorius Nyssenus libro ad Ablabium : Omnem circa essentiam diversitatem rejicit divina simpleaque natura. Et iterum: Quod porsus est infinitum, non aliqua quidem re definitur, aliqua vero non. Quasi dicat, omnia in sua essentiali ratione includere quae ad suam perfectionem pertinent. Et Richardus de S. Vict. lib. r. de Trinitate, cap. 17: Quidquid(a) àn summo bono est, vere et summe wnm est, nec ibi aliud et aliud esse potest, sed idem ipsum est totum, quod est. Sic etiam Bernardus lib. 6. de Consid., cap. 7. Ex hoc principio, quod Deus cogitari debet optimo modo, concludit cogitandum esse cum summa et simplicissima inclusione omnium perfectionum, quae de illo dicuntur. Idem ergo dicimus de essentia Dei. quatenus essentia est et quoad ea quae essentialiter includit ; ergo omnes hae perfectiones essentialiter de Deo dicuntur. Et in capite sequenti latius afferemus rationem, qua Bernardus utitur.

6. Objectio. — Responsio. — Sed dicet ahquis haec omnia recte probare de re ipsa, seeundum quod est in se, non vero prout a nobis concepta. Itaque in re essentia Dei includit attributa, non vero ut a nobis concepta praecise ab attributis. Respondeo, in his esse optimum argumentuma re ipsa, ad eamdem, ut objectam nostro conceptui. Suppono enim vere nos concipere divinam naturam veram et non fictam. Quia fieri non potest, ut in re sic concepta non includantur omnia, quae in re sunt de essentia ejus, quia secluso aliquo essentiali non manet essentia. Unde si in essentia sic concepta non includerentur attributa, etiam negando esset verum dicere has perfectiones non esse de essentia talis naturae sic conceptae; ergo vel ibi non concipitur vera divina natura, vel idem dici potest de divinitate in se; si ergo hoc posterius falsum est, etiam illud prius.

1. Dubitandi ratio diluitur. — Ad rationem ergo dubitandi in contrarium respondetur, cum de Deo praedicamus esse sapientem, justum et similia, licet ex parte subjecti concipiamus aliquid, in quo intelligamus esse totam essentiam Dei ; nihilominus per praedicatum non ei attribuere aliquid, quod sit extra essentiam ejus vel quod in ipso subjecto concepto, essentialiter non includatur : sed explicari et distincte enuntiari, quod in essentia subjecti confuse tantum concipiebatur. Sicut cum dicimus: 77oo est rationalis, non praedicamus aliquid, quod sit extra essentiam hominis, sed explicite praedicamus aliquid, quod in conceptu essential subjecti confuse continebatur. Atque hoc exemplum et similia confirmant satis veritatem positam. Quis enim neget magis per se primo esse propositionem hanc: Deus est sapiens, justus, et similes, quam hanc: Homo est rationalis? Hoc etiam exemplum solvit omnia, quae hic dubitari possent ; nam etiam homo et rationalis distinguuntur ratione, et in latitudine distinctionis rationis magis seu cum majori fundamento , quam sapientia et essentia Dei. Unde quod quidam aiunt, haec attributa non praedicari ad modum differentiarum, distinguendum est; nam in differentia sunt duo: unum est limitatio et imperfectio, et hoc non convenit his praedicatis ; aliud est perseitas (ut sic dicam) et intima inclusio, et hoc excellentiorn modo convenit his praedicatis respectu Dei, quam differentia respectu speciei. De transcendentibus vero non est eadem ratio, quia praeter entitatem includunt negationem vel connotationem aliquam rationis seu extrinsecam, ratione cujus concipiuntur tanquam extra essentiam. Quidquid vero perfectionis realis in eis est, essentiale est enti reali. Idemque est cum proportione de attributis negativis. De praedicationibus autem inter essentiam et attributa, dicam in ultimo capite hujus libri. S. Damascenus exponitur. — Tandem cum Damascenum in dicto cap. 4. dixit: Haec attributa positiva non dicere naturam Dei, sed quee sunt circa naturam Dei exponere, ideo dicit, quia singula ex his attributis ssecundum modum concipiendi nostrum, non praedicant totam Dei naturam, sed explicant quasi per partes ( nostro modo loquendi) quid illa sit. Et ita appellat circa naturam, non quia sint extra essentiam et naturam, sed quia in ea essentialiter includuntur. Quod magis explicuit c. 12, ubi prius etiam dicit, haec attributa dicere aliquid eorum quee naturam affectantur, id est perficiunt et quasi constituunt, utique essentialitter. Nam statim de Deo ejusque substantia subdit: Universun enim id quod est, tanquam immensum quoddam et infinitum essentiee pelagus compleau suo continet. Ergo essentia, ut essentia, haec omnia complectitur, et ideo subjungit: Vec enim in Deo prius ipsius essentiam dicere licet, postea bonitatem. Per bonitatem autem, summam illius perfectionem, in qua omnia dicta attributa formahter inveniuntur, intelligit : non sunt ergo aliquid extra essentiam, forma- liter de essentia loquendo ut essentia est. Igitur haec omnia de Deo essentialiter praedicantur.

PrevBack to TopNext