On this page
Caput 12
Caput 12
An divina natura sit de essentia omnium et singulorum attributorum, ita ut de illis essentialiter dicatur
CAPUT XII. AN DIVINA NATURA SIT DE ESSENTIA OMNIUM ET SINGULORUM ATTRIBUTORUM, ITA UT DE ILLIS ESSENTIALITER DICATUR.
1. Quia non semper duo conceptus objectivi ita comparantur, ut in praedicatione et inclusione essentiali convertantur, ideo licet ostensum sit attributa includi in conceptu essentiae Dei, adhuc declarandum superest an etiam e contrario essentia sit de conceptu atiributorum. Nam essentia divina est de conceptu essentiali divinarum relationum et non de converso, ut infra videbimus et ens est de conceptu substantiae, et non e contrario et ita in alis invenitur. Et quamvis haec duo, nimirum, esse de essentia et de conceptu videantur diversa, quia esse de essentia videtur respicere rem ipsam, prout est in se et esse de conceptu denotat nostrum concipiendi modum ; nihilominus in praesenti existimo reciprocari, idemque esse debere de utroque judicium. Nam id quod est de essentia, non potest etiam in nostro conceptu a re concepta praescindi ; vel si praescindatur, jam non res illa concipitur. Ut a conceptu hominis non potest vel animal, vel rationale excludi; vel si excludas, jam non concipis hominem. Unde etiam e converso si aliquid non est de conceptu rei, nec de essentia esse potest, quia si esset de essentia, non posset praescindi, ut dictum est. Et ratio est, quia conceptus objectivus, licet ita denommetur a conceptu formali, qui est in mente, tamen in re ipsa debe* correspondere conceptui mentis, ut notavit Divus Thomas in 1 dist. 2, quaest, 1, art. 2. Ergo sicut in re non potest talis res esse sine omni essential attributo, ita nec potest objici conceptui vero talis rei, quin ctiam ibi includat omne id, quod sibi est essentiale.
2. Opinio negans. — Aliqui ergo theologi negant in conceptu sapientiae divinae, v. g. includi essentiam divinam, unde consequenter sentire videntur divinitatem seu essentiam l'ei non esse de essentia sapientiee et sic de caeteris attributis. Hoc innuit Capreolus in 1, d. 8, q. 4, ad 16 Aureoli contra 2 concl.; sed fortasse non loquitur in hoc sensu, ut dicam caput 14. Expressius vero id docent Moderni aliqui. Fundamentum praecipuum est, quia hic non agimus de re ipsa, pront in se est; sic enim constat, omnia esse unam essentiam et attributa, nec proprie dici posse unum includi in alio, quia in re non est unum et aliud, sed unum. Agimus ergo de rebus, ut sunt in nostris conceptibus; sic autem cum concipimus sapientiam Dei, ibi non concipimus essentiam, ergo. Probatur minor. Primo, quia potius cogitamus illa duo, ut diversa et unum ut non inclusum in alio. Secundo, quod expresse non est in nostra cogitatione, non includitur in re cognita, prout a nobis cogitatur, sed cum cogitamus misericordiam ut sic, essentia non est in nostra cogitatione expresse, ergo. Tertio, quia propositiones hae formales falsae sunt : sapientia est essentia, vel e contrario. Quarto, quia alias sapientia et essentia, nec ratione differrent, quia si totum quod includitur in conceptu unius includitur in conceptu alterius, quomodo possunt ratione distingui. Quinto, quia si essentia includitur essentialhiter in singulis attributis, ergo et attributa inter se quod videtur impossibile, ut cap. seq. objicietur.
3. Affirmans opinio preefertur. — Dicendum nihilominus est essentiam divinam esse de essentia divinae sapientiae, justitiae et singulorum attributorum : ac proinde necessario includi m conceptu singulorum. Ita tenet Torres circa q. 28, 1, p.; d. Thomas art. 2, disp. 2, dub. ult. Idemque sequuntur moderni scriptores tum in dict. q. 28, 1, p., tum q. 3, art. 6 et q. 13, art. 4. Probari posset a nobis haec assertio ex dictis in capite praecedenti, quia si essentia non includitur in conceptu attributorum, multo minus attributa clauderentur in conceptu essentiae. Sed ostensum est includi ; ergo et e converso dicendum est, ipsa includere essentiam. Quod argumentum vim habet contra alios auctores, quatenus ipsi majorem admittunt. Et certe licet illa consecutio non sit formahs, in tali materia est optima, quia essentia magis essentialiter includitur in omnibus que sunt intra Deum, quam e converso, ut ex professo probabimus infra l. 3, de Trin. Et ideo ex hoc principio probanda est illa prior pars assertionis.
4. Probatur. — Probatur autem in hunc modum ; nam sapientia Dei, v. g. essentialiter est actus increatus, quia non est creatura; ergo essentialiter est Deus, ergo includit in suo essentiali conceptu essentiam divinam. Major patet, quia cum sapientiam cum Divinitate comparamus, non agimus de sapientia in communi et analogice sumpta, ut abstrahit a creata et increata. Nam hoc modo non habet locum quaestio, quia eo ipso quod abstrahit est evi- dens non includere in hujusmodi conceptu essentiam Dei, agimus ergo de sapientia increata: ergo talis sapientia est actus increatus et quasi forma subsistens increata. Unde necesse est ut sit essentialiter increata, tum quia in illo conceptu nihil volumus includi, nisi quod est essentiale tali sapientiae, quod maxime contendunt adversarii ; ergo si in illo conceptu includitur quod increata sit, profecto essentialiter includitur. Tum etiam, quia si est increata, est suum esse actualis existentiae ; ergo habet illud ex vi suae essentiae, quia non aliunde habet. Jam ergo probatur prima consequentia, quia nihil esse potest essentialiter ens actu, nisi quod est essentialiter Deus, quia quod est essentialiter ens actu, est suum esse per essentiam, quod est proprium Dei. Secunda vero consequentia per se nota est.
5. Atque hoc loco appliceo argumentum, quo Bernardus utitur contra Gilbertum serm. 89, in Cant. Si sapientia, qua Deus est sapiens et essentia Dei ita condistinguuntur, ut una non includatur in conceptu alterius, nec e converso, interrogo an sapientia sit aequalis essentiae, vel major vel minor; si minor, non est increata, sed creatura: major esse non potest, ut constat ; si autem est aequalis, necesse est ut sapientia includat totam perfectionem essentiae. Quae ratio a Dernardo fit ad probandum naturam et personaltatem Dei, quae sunt in Deo, non posse esse res distinctas, probat autem in universum de omnibus perfectionibus realibus, quae sunt in Deo, comparatis ad essentiam. Probat idem non posse ibi esse unam rem vel modum realem in re ipsa distinctum ab alia re, cujus sit modus vel quasi forma. Probat denique non posse aliquid esse in Deo, quin essentaliter includat omnem perfectionem essentiae divinae, quia si illam non includeret, non posset esse Deus, quia quod non est essentialiter Deus, nec Deus esse potest et consequenter esset quid creatum.
6. Hinc ergo concludit Bernardus : Impiissime dici sapientium, qua sapiens Deus est, non esse Dewn. Vlemque de caeteris attributis. Non video autem. quo modo sapientia dici possit Deus, nisi essentialiter includat divinitatem. Unde infert inferius : Nec enim aliunde bonus quam unde magnus, nec aliunde justus aut sapiens quam unde magmwus et bonus, nec aliunde denique simul hec omnia est quam unde Deus et hoc quoque non nisi se ipso. Omnia ergo vult includi in Divinitate, ut Divinitas est et illam in omnibus includi. Affertque infra Bernardus in suae sententiae confirmationem Augustinum dicentem : Deum ea magnitudine magnwm esse, quae est, quod ipse quod de sapientia et caeteris attributis dictum intelligit. Habet autem id Augustinus, 1l. 6, de Trinitate, c. 7 etl. 7,c. 1 et multa similia habet Anselmus in Monologio c. 15 et ex Patribus supra citatis idem colligitur.
7. Evasio. — Infringitur. — Responsio. — Fnervatur. — Responderi autem potest his omnibus recte probari, in re ipsa essentiam includi in attributis, seu esse illa et ipsa essc Deum in re et essentialiter, non vero in nostro conceptu. Hoc autem facile rejicitur ex fundamento posito in principio capitis, ex quo probanda est secunda pars assertionis. Quia impossibile est excludere a conceptu alicujus rei id quod in re est de essentia illius. Sed respondebunt id esse verum de exclusione per abstractionem negativam, qua unum negatur de alio, non vero per praecisivam, qua unum sine alio consideratur, in quo non est mendacium. Sed contra. Primo, quia hic non solum intervenit consideratio unius sine consideratione alterius, sed etiam negatio, qua negatur esse de essentia alterius sic concepti, quod est destruere illud. Deinde abstrahere unum ab alio abstractione praecisiva, non est solum considerare unum, non considerando actu et expresse aliud. Alias possem ego ita abstrahere quantitatem, ut in illa non includatur ens, nec accidens, nec esse in alio aut aptitudo ad inhaerendum, quia possum considerare quantitatem praecise, ut habentem hanc vel illam dimensionem , non actu considerando haec omnia: at constat hoc esse impossibile. Quia si quis ita considerans quantitatem, supra suum conceptum reflectatur et inquirat an id quod considerabat etiam ut sibi objectum includeret rationem entis realis et accidentis, etc., non posset negare quin ibi essent inclusa. Ad hunc ergo modum dicimus impossibile esse, quin in conceptu sapientiae divinae includatur essentia divina, quia includitur quod sit entitas realis et consequenter quod sit a se vel ab alio. Qui enim dicunt in illo conceptu ab utroque abstrahi, non video quomodo distinguantconceptum analogum sapientiae a conceptu sapientiae divinae. Alia ergo est abstractio sapientiae in communi, alia vero est consideratio expressa divinae sapientiae, sine consideratione expressa illius conditionis, qua non est ab alic. Prior enim talis est, ut ratio sapientiae concipiatur tanquam communis, et tanquam non includens actu aliquem ex illis modis a se, vel ab alio per essentium , vel participationem. Posterior vero est talis, ut concipiatur sapientia determinata ad divinam, in quo necessario includitur, ut sit a se, licet expresse non consideretur. Adde, quod licet expresse consideretur sapientia illa ut increata, adhuc concipitur ut speciale attributum, et tunc negari non potest quin in suo conceptu essentiam includat.
8. Alterius opinionis ratio solvitur. — Ad argumenta ergo alterius sententiae respondetur. Ad primum, licet essentia et justitia v. g. cogitentur ut diversa ratione, non tamen posse vere cogitari unam non inclusam in alia etiam ut sic cogitatam. Quia haec duo diversa sunt et unum non sequitur ex alio, et dum additur illa negatio, sit abstractio aliqua negativa, in qua est falsitas in prasenti materia, quia est contra naturam et perfectionem talium rerum sic conceptarum. Ad secundum; falsa est illa propositio assumpta, quod expresse non est in nostra cogitatione, non ancluditur in re cogitata, ut objecta tali cognitioni. Alias (ut supra argumentabar) nec ens includeretur in conceptu accidentis vel substantiae, nec inferiora in superioribus, quod est contra communem concipiendi modum. Et ratio est, quia quando ego cogito v. g. de albedine, ut immutat visum, illam formam habeo meae cognitioni objectam, et ideo essentialiter includit quod inhaereat, licet ego de hoc non cogitem. Tamen si supra rem de qua cogitabam, in qua unum tantum considerabam, reflexionem faciam, inveniam in illa inclusa essentialiter alia praedicata quae non cogitabam. Ita ergo in praesenti dicendum est. Reliqua argumenta in duobus capitibus sequentibus dissolventur.